Aelian on Swine (and Storks, Hoopoes, and others) in Egypt
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 25

From Aeliani de natura animalium libri XVII, X.xvi (page 148). In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832:

XVI. Suillum pecus tantopere explendo abdomini deditum est, ut ne propriis quidem suis foetibus parcat, neque ab humano corpore abstineat. Quae causa est, cur hujusmodi animal ut impurum et voracissimum apud Aegyptios in summo odio habeatur. Contra autem mitiores bestiae, naturae et misericordis et piae participes, praecipuo quodam honore a prudentibus viris solitae sunt adfici. Ciconias quidem Aegyptii venerantur, quia senectute adfectos parentes alunt [atque honorant]. Iidemque ipsi idcirco vulpanseribus et upupis honorem habent, quia illi quidem pullos suos amant. Hae autem adversus parentes piae sunt. Manethonem poro Aegyptium, summa sapientia virum, accepi dicere, eum, qui suillo lacte vescatur, vitiliginibus et lepra oppletum iri; quos quidem morbos Asiani omnes pessime oderunt. Aegyptii vero, quibus persuasissimum est ues soli et lunae inimicissimos esse, semel tantum in anno, cum lunae festos dies agitant, alias vero nunquam, nec huic ipsi, nec cuipiam alii deorum sues sacrificant: quia eos detestabiles ducunt. Tum Athenienses in mysteriis jure optimo sues immolant propter perniciem, quam segetibus moliuntur, nam ex spicis saepe illas, quae nondum ad maturitatem pervenerunt, vastant, alias effodiunt. Eudoxus vero inquit Aegyptios ab iis immolandis ideo abstinere; quod posteaquam sementem fecerent, eorum greges ad proterendam et conculcandam frumentorum sationem atque depellendam in altiorem terram et humidiorem inducere soleant, ut hac quasi occasione terra obducatur, nec ab avibus semina consumantur.


This page is maintained by James Eason.


Valid XHTML 1.1