Aelian on Wolves

From Aeliani de natura animalium libri XVII, X.xxvi In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832 (p. 151):

XXVI. Lupi collum in eas brevitatis angustias compressum est, ut contorqueri retroque versari non queat; et si retro velit aspicere, totum se retorquent, necesse est. Acutissimo praeditus est visu, quippe etiam noctu, vel luna ipsa silente, videt; et tametsi omnibus tenebrae offunduntur, non huic tamenlux eripitur. Hinc luko/fwj, sive diluculum, id temporis appellatur, cum lucem is solus naturae munere oculis perceptam habet. Et vero Homerus [Il. 7.433] mihi vocare videtur id tempus, cum jam tunc cernens lupus se in viam dat, a)mfilu/khn nu/kta, sive crepusculum. Jam porro lycabanta idcirco annum nominari existimant, quod erga lupum sol amorem habeat. tum eo Apollinem delectari ajunt, quia hic ex Latona in lupae speciem similitudinemque conversa editus in lucem, et susceptus fuisse feratur; cujus sane rei Homerrus meminit, cum Apollinem nominat Lycogenem; eamque ob rem lupi simulacrum in Delphico tempio ad designandum partum latonae, ex aere excitatum esse audivi. Alii non id propterea ibidem positum esse dicunt: sed donaria ex templo cum expilata direptaque fuissent, eademque a sacrilegis defossa, lupus indicavit, cum intra templum ingressus prophetarumm quempiam, sacram illius vestem mordicus comprehendens, traxit ad locum usque, in quem donaria occultata fuissent; deinde anterioribus pedibus eum ipsum locum effodit.



This page is maintained by James Eason.