Aelian on the Egyptians' Hatred of Asses

From Aeliani de natura animalium libri XVII, X.xxviii From the Gronovius edition of 1744 (vol. I, page 576):

XXVIII. Bursitae, Abydus Aegyptis, et Lycopolis idcirco tubae sonitum detestantur, quod ab asino rudente ejus clangor dissimilitudinem non habet. Et simul eis, qui Serapidis religionem obsrevant, odio est asinum; cujus rei non ignarus Ochus Perses Apim quidem interfecit, asinum autem et consecravit, et coli jussit, Aegyptios ut summo dolore adficeret. Sed is sane tanti sceleris sacro bovi persolvit poenas, nec injustas, neque minus graves, quam Cambyses dedisset, qui primus ejusmodi sacrilegium commiserat. Et vero etiam, quos modo commemoravi Serapidis colentes, ex eo orygem male oderunt, quod ad solis exortum conversus, sicut Aegyptii ferunt, alvum dejiciat. Et Pythagori de animalibus solum asinum adferunt ad harmoniam non factum esse, proinde absurdam bestiam nullo sensu ad lyrae sonum adfici. Insuper vero quidam Typhoni gartum fuisse dicunt hoc jumentum. Et hanc quoque odii, quod sustinet, causam accedere putant; quod cum populi praedicti omnes secundas animantes colant, asinus minime secundus nullo in honore merito sit: certo geminos asinam ex sese peperisse, non facile quenquam meminisse ferunt.


This page is by James Eason.