Aelian on Unicorns

From Aeliani de natura animalium libri XVII, XV.xvi. In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832 (p. 222):

XVI. Viperae catulos Theophrastus scribit parentis uterum non exedere, atque conficere; neque sane, ut quiddam ludens dicam, foribus effractis, obstructum exitum perrumpere; at enim feminae uterum augustiis compulsum non amplius reniti posse [ut Homerice dicam] sed disrumpi. Cujus sententia ita rem habere mihi ad veritatem plane persuadet; siquidem et marinae acus, quia tenues sunt, et haudquaquam sinuosam et capacem alvum habeant, idcirco similiter a suis foetibus adficiuntur, ut jam ante scripsi. Interim vero Herodotum rogo, ne mihi succenseat, si ea, quae super viperarum partu ipse adfert, ego fabulosa censeam.


This page is maintained by James Eason.