Aelian on the Kine of Various Regions, and the Libyan Goat

From Aeliani de natura animalium libri XVII, XVI.xxxiii. In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832 (p. 237):

XXXIII. Phoenicum libri testantur indigenas vaccas ea esse magnitudine, ut vel procerissimi pastores, cum mulgent, stare, aut etiam in scabellum adscendere habeant necesse, ubera ut possint pertingere. In Lybia Indis finitima retroversus pascentium boum esse armenta auditione accepi; cujus rei causa est, quod [non rite collocata a natura] ante oculos cornua habent, et quae ante pedes sunt, videre non queant; ex quo fit, ut ingressionem ad caudam retorquentes herbam depascantur. Aristoteles ait Leuctricorum boum cornua atque aures ex una stirpe cognata et simul contexta esse. Idem auctor est, in loco quodam Libyae caprarum ubera a pectore dependere; et apud Budianos [Carisci accolas] albam ovem nullam nasci, sed nigras omnes esse.



This page is maintained by James Eason.