Aelian on Egyptian Vipers

From Aeliani de natura animalium libri XVII, XVII.v. From the Jacobs edition of 1832 (p. 240-241):

V. Phylarchus libro duodecimo in vulgus edidit, aspides ab Aegyptiis vehementer coli; easdemque ex eo cultu prorsus mansuescere, ciboque cicures fieri; neque simul cum pueris infantibus viventes eis quippiam nocere, et vero appellatas ex cavis prodire, atque ad appellantem accedere; digitorum autem crepitu vocantur. Aegyptii in aspidum nationem hospitalissimi: primum enim ut pransi sunt, statim temperatas vino et melle farinas in mensam, in qua pransi sunt, exponunt; postea crepitu digitorum eas tanquam convivas ad prandium vocant: illae vero velut ad condictam coenam invitatae, aliae aliunde prorepentes, accedunt, et mensam circumstant; ac reliqua omni spira humi relicta, caput allevantes circumlambunt, sensimque atque moderate [farina] explentur, [eamque consumunt]. Cum autem Aegyptii de nocte habent necesse surgere, ne ipsas in tenebris conculcent, iterum percussione digitorum utuntur, eis, ut de via decedant, signum dantes; illae sane sonitus discrimen [et cur fiat] intelligentes confestim se subducunt, et in latibula abstruduntur; itaque is, qui de lecto surgit, postea in nullas ipsarum incurrit.



This page is maintained by James Eason.