Aelian on Unicorns
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 23

From Aeliani de natura animalium libri XVII, IV.lii (pp. 60-61). In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832:

LII. Sylvestres asinos quis magnitudine non inferiores apud Indos nasci accepi; eosque reliquo corpore albos, capite vero purpureo, oculisque cyaneis esse; cornuque in fronte gerere sesquicubiti longitudine, cujus inferius album, superius autum puniceum, medium vero plane nitrum sit. Et hisce variegatis cornibus Indos bibere audio, nec tamen omnes, sed potentiores, cum per interstitia auro ea circumfuderint, et veluti armilis quibusdam pulcrum simulacri brachium exornaverint. Ex hoc cornu bibentem ab insanabilibus morbis tutum fieri, neque eum ipsum convulsionibus corripi, neque sacro morbo tentari, neque venenis ullis necari ferunt; quinetiam si quid prius pestilens biberit, tum id evomere, tumque ad sanitatem redire. Cum autem ceteri asini, quibuscunque in terris sint, tam domestici, quam sylvestres, tum cetera solipeda animalia, talos non habeant, neque fel in jecore, [ut fertur]: asinos Indicos cornigeros Ctesias inquit, talis primum iisque nigris, praeditos esse, eosdemque si quis confregerit, interiora quoque nigra deprehensurum esse; neque felle eos carere; neque modo corporis vvelocitate longe multumque ceteros asinos superare, sed et velocitate eadem multo equis et elephantis praestare. Cum autem in viam se dederunt, tardius primo ingrediuntur; deinde paulatim tantum confirmantur ad contendendum iter, eos quidem [juxta poetae dictum] ut adsequi nemo possit. Postea autem quam feminae peperunt, patres circum pullos a partu recentes summa custodia versantur; eorumque commorationes locis Indiae desertissimis sunt. Cum a venatoribus Indis invaduntur, pullos suos adhuc [teneros et] aetate infirmos a tergo suo pascentes habent, ipsi vero pro eis propugnant, et contra equites audent venire, eosque cornibus ferire. Tanto sane hi robore exsistunt, nihil eis ut obsistere queat, quin statim vel concedat, vel [si non cesserit frangatur, aut aliter atteratur, et evadat inutile, et] perdatur. Equorum etiam incursu latera discerpunt ac lacerant, ut viscera effundantur; ex quo fit, ut ad eos equites appropinquare valde metuant: appropinquatio enim capitalem ipsis pariter et equis mulctam miserabiliter infert. Pergraviter calcibus pugnant. Eorum morsus eatenus acerbiores exsistunt, ut quicquid comprehenderint, funditus diripiant. Ex his qui sunt confirmata aetate, vivos non ceperis, [at jaculis et sagittis perimuntur; atque hoc pacto depraedati eorum cornua Indi, ut dixi, exornant]. Carnes eorum, quod amarissimae sint, haudquaquam esculentae.


This page is maintained by James Eason.