Aelian on Vipers
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 16

From Aeliani de natura animalium libri XVII, I.xxiv (p. 10), XV.xvi (p. 222). In Gesner's translation, from the Jacobs edition of 1832:

I.

XXIV. Vipera sua circumplicatus femina, cum ea coit; istaque sine molestia iniri se patitur. Postquam vero ad coeundi finem pervenerunt, uxor pro coitus consuetudine, mala significatione amoris maritum excipit; nam ei ad collum inhaerens, morsu abscindit caput; itaque hic perit, illa vero praegnans efficitur. Non autem ova parit, sed animantes partus edit, jamjam idoneos ad perniciem inferendum; in ipso enim partu matris alvum distrahunt et lacerant, perque disruptum ventrem erumpunt, ulciscentes patrem in hunc modum. Quid ad haec Orestae et Alcmaeones, o boni tragoedi?

XV.

XVI. Viperae catulos theophrastus scribit parentis uterum non exedere, atque conficere; neque sane, ut quiddam ludens dicam, foribus effractis, obstructum exitum perrumpere; at enim feminae uterum augustiis compulsum non amplius reniti posse [ut Homerice dicam] sed disrumpi. Cujus sententia ita rem habere mihi ad veritaem plane persuadet; siquidem et marinae acus, quia tenues sunt, et haudquaquam sinuosam et capacem alvum habeant, idciro similiter a suis foetibus adficiuntur, ut jam ante scripsi. Interim vero Herodotum rogo, ne mihi succenseat, si ea, quae super viperarum partu ipse adfert, ego fabulosa censeam.


James Eason.