Porphyr de Abstinentia IV.15: Carnivorous Phoenicians
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 25

From Porphyrii De abstinentia ab esu animalium, Περὶ ἀποχῆς ἐμψύχων, in the translation of Holstenius (Cambridge: 1653), pp. 163-165.

15. Quinetiam Syros memorant olim animalibus abstinuisse, & idcirco neque Diis immolasse: postea vero in sacrificia adhibuisse ad mala quaedam averruncanda: non tamen omnino carnium esum admisisse. Procedente autem tempore, ut ait Neanthes Cyzicenus & Asclepiades Cyprius, circa Pygmalionis aetatem, genere quidem Phoenicis, Cypriis vero imperantis, carnium esum irrepsisse ex hujusmodi praevaricatione: quam Asclepiades in libro de Cypro & Phoenicia conscripto recenset. Primum sane nullum animal Diis sacrificabatur, neque super hac re lex ulla lata erat, quia lege naturali prohibebatur. Occasione vero aliqua animam pro anima exigente, primum sacrificium ex animatis fuisse, atque inde victimam totam igne consumptam referunt. Postea vero cum jam arderet sacrificium, carnis particulam in terram cecidisse, quam sacrificulus sustulit, & tangendo adustus, inconsulto digitos ori admovit, ut dolorem ex ustione profectum mitigaret. Ubi vero arvinam degustasset, illius desiderio flagravit, nec abstinere potuit, sed & uxori partem dedit. Quod cum Pygmalion rescivisset, sacrificulum cum uxore per praerupta praecipitem egit, alteri vero sacerdotium contulit: qui non longo post intervallo idem sacrificium celebrans carnes itidem comedit, & in easdem calamitates incidit. Re autem ulterius progressa, & hominibus eodem sacrificio utentibus, & prae cupiditate a carnes gustando non abstinentibus, a poena cessatum est. Quanquam piscium abstinentia usque ad Menandri comici tempora duravit: ait enim,

Qui siquem piscem forte manducaverint
Illecti ingluvie, venter continuo ac pedes
Illis tumescunt: tum saccum induti in via
Prosternunt sesse, provoluti in stercore,
Ut divam placent nimio contemptu sui.


James Eason.


Valid XHTML 1.1