Palaifatou peri Apistwn Palæphati de Incredibilibus Historiis. Cornelius Tollius in Latinum sermonem vertit. London: 1656. Pages 9/11.


DE ACTAEONE.

Dicunt a propriis canibus Actæona devoratum. Id vero falsum est: canis siquidem dominum quam maxime amat, præsertim venatici, qui omnibus adblandiuntur. Alii ferunt, ipsum, prius in cervum a Diana commutatum, a canibus dilaniatum esse. Mea vero sententia, non, quod vult, potest diana; neque vero simile est cervum ex homine factum fuisse, vel ex cervo hominem. Fabulas autem hujusmodi contexuerunt poëtæ, ut qui illas audiunt, non adficerent contumelia divinum Numen. Sed veritas hæc est: Actæon vir erat genere Arcadius, canum amator, & venationis; indeque semper multos alens, atque in montibus venationi deditus, rem interea domesticam prorsus negliebat. Quippe tum temporis pro se homines opus peragere, servos omnino non habere, sed ipsi agriculturæ operam dare; atque ille quidem ditissimus haberi, qui agrum coleret, & audiret laboriosissimus. Actæoni vero nihil curanti res domesticas, sed venationibus magis intento facultas vivendi defecit. At cum jam nihil esset ipsi reliquum, dicebant apssim: Miser Actæon, qui a propriis canibus es comestus. Haud aliter, ac leonem infelicem solent vocare, quod a meretricibus consumptus sit. Ac tale quid obvenit Actæoni.


James Eason.