ad litteras
mittendas Bill Thayer |
![]() English |
![]() Français |
![]() Adiutorium |
![]() Altius |
![]() Ostium |
||||
|
94
Hoc tractu temporum Ti. Claudius Nero, quo trimo,309 ut praediximus, Livia, Drusi Claudiani
p248 filia, despondente310 Ti. Nerone, cui ante nupta fuerat, Caesari nupserat, 2 innutritus caelestium praeceptorum disciplinis, iuvenis genere, forma, celsitudine corporis, optimis studiis maximoque ingenio instructissimus, qui protinus quantus est, sperari potuerat visuque praetulerat principem, 3 quaestor undevicesimum annum agens capessere coepit rem publicam maximamque difficultatem annonae ac rei frumentariae inopiam ita Ostiae atque311 in urbe mandatu vitrici moderatus est, ut per id, quod agebat, quantus evasurus esset, eluceret. 4 Nec multo post missus ab eodem vitrico cum exercitu ad visendas ordinandasque, quae sub Oriente sunt, provincias, praecipuis omnium virtutum experimentis in eo tractu312 editis, cum legionibus ingressus Armeniam, redacta ea in potestatem populi Romani regnum eius Artavasdi dedit. Quin313 rex quoque Parthorum tanti nominis fama territus liberos suos ad Caesarem misit obsides.
95
Reversum inde Neronem Caesar haud mediocris belli mole314 experiri statuit, adiutore operis dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra Caesaris penates enixa erat Livia. 2 Quippe uterque e diversis315 partibus Raetos Vindelicosque adgressi, multis urbium castellorum oppugnationibus nec non derecta quoque acie feliciter functi gentes locis tutissimas,
p250 aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces maiore cum periculo quam damno Romani exercitus plurimo cum earum sanguine perdomuerunt.
3 Ante quae tempora censura Planci et Pauli acta inter discordiam neque ipsis honori neque rei publicae usui fuerat,316 cum alteri vis censoria, alteri vita deesset, Paulus vix posset implere censorem, Plancus timere deberet, nec quidquam obiicere posset adulescentibus aut obiicientes audire, quod non agnosceret senex.
96
Mors deinde Agrippae, qui novitatem suam multis rebus nobilitaveratº atque in hoc perduxerat, ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos nepotes suos divus Augustus praepositis Gai ac Lucii nominibus adoptaverat, admovit propius Neronem Caesari: quippe filia Iulia317 eius, quae fuerat Agrippae nupta, Neroni nupsit.
2 Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum ab318 Agrippa, Marco Vinicio, avo tuo consule,319 magnum atroxque et perquam vicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. 3 Gentes Pannoniorum Delmatarumque nationes situmque regionum ac fluminum numerumque et modum virium excelsissimasque et multiplices eo bello victorias tanti imperatoris p252 alio loco explicabimus: hoc opus servet formam suam. Huius victoriae compos Nero ovans triumphavit.
97
Sed dum in hac parte imperii omnia geruntur prosperrime, accepta in Germania clades sub legato M. Lollio, homine in omnia pecuniae quam recte faciendi cupidiore et inter summam vitiorum dissimulationem vitiosissimo, amissaque legionis quintae aquila vocavit ab urbe in Gallias Caesarem. 2 Cura deinde atque onus Germanici belli delegata Druso Claudio, fratri Neronis, adulescenti tot tantarumque virtutum, quot et quantas natura mortalis recipit vel industria perficit.320 Cuius ingenium utrum bellicis magis operibus an civilibus suffecerit artibus, in incerto est: 3 morum certe dulcedo ac suavitas et adversus amicos aequa ac par sui aestimatio inimitabilis fuisse dicitur; nam pulchritudo corporis proxima fraternae fuit. Sed illum magna ex parte domitorem Germaniae, plurimo eius gentis variis in locis profuso sanguine, fatorum iniquitas consulem, agentem annum tricesimum, rapuit. 4 Moles deinde eius belli translata in Neronem est: quod is sua et virtute et fortuna administravit peragratusque victor omnis partis Germaniae sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipue huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam, ut in formam paene stipendiariae
p254 redigeret provinciae. Tum alter triumphus cum altero consulatu ei oblatus est.
98
Dum ea, quae diximus,321 in Pannonia Germaniaque geruntur, atrox in Thracia bellum ortum, omnibus eius gentis nationibus in arma accensis, L. Pisonis, quem hodieque diligentissimum atque eundem lenissimum securitatis urbanae custodem habemus, virtus compressit 2 (quippe legatus Caesaris triennio cum iis bellavit gentesque ferocissimas plurimo cum earum excidio nunc acie, nunc expugnationibus in pristinum pacis redegit modum) eiusque patratione Asiae securitatem, Macedoniae pacem reddidit. 3 De quo viro hoc omnibus sentiendum ac praedicandum est, esse mores eius vigore ac lenitate mixtissimos et vix quemquam reperiri posse, qui aut otium validius diligat aut facilius sufficiat negotio et magis quae agenda sunt curet sine ulla ostentatione agendi.
99
Brevi interiecto spatio Ti. Nero duobus consulatibus totidemque triumphis actis tribuniciae potestatis consortione aequatus Augusto, civium post unum, et hoc, quia volebat, eminentissimus, ducum maximus, fama fortunaque celeberrimus et vere alterum rei publicae lumen et caput, 2 mira quadam et incredibili atque inenarrabili pietate,
p256 cuius causae mox detectae sunt, cum Gaius Caesar sumpsisset iam virilem togam, Lucius item maturus esset viribus,322 ne fulgor suus orientium iuvenum obstaret initiis, dissimulata causa consilii sui, commeatum ab socero atque eodem vitrico adquiescendi a continuatione laborum petiit. 3 Quis fuerit eo tempore civitatis habitus, qui singulorum animi, quae digredientium a tanto viro omnium lacrimae, quam paene ei patria manum iniecerit, iusto servemus operi: 4 illud etiam in hoc transcursu dicendum est, ita septem annos Rhodi moratum, ut omnes, qui pro consulibus legatique in transmarinas sunt323 profecti provincias, visendi eius gratia Rhodum deverterint324 atque eum325 convenientes semper privato, si illa maiestas privata umquam fuit, fasces suos summiserint fassique sint otium eius honoratius imperio suo.
100
Sensit terrarum orbis digressum a custodia Neronem urbis: nam et Parthus desciscens a societate Romana adiecit Armeniae manum et Germania aversis domitoris sui oculis rebellavit.
2 At in urbe eo ipso anno, quo magnificentissimis326 gladiatorii muneris naumachiaeque spectaculis divus Augustus abhinc annos triginta se et Gallo Caninio consulibus, dedicato Martis templo animos oculosque populi Romani repleverat, foeda dictu memoriaque p258 horrenda in ipsius domo tempestas erupit. 3 Quippe filia eius Iulia, per omnia tanti parentis ac viri immemor, nihil, quod facere aut pati turpiter posset femina, luxuria libidineve327 infectum reliquit magnitudinemque fortunae suae peccandi licentia metiebatur, quidquid liberet pro licito vindicans. 4 Tum Iulus328 Antonius, singulare exemplum clementiae Caesaris, violator eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit (quem victo eius patre non tantum incolumitate donaverat, sed sacerdotio, praetura, consulatu, provinciis honoratum, etiam matrimonio sororis suae filiae in artissimam adfinitatem receperat), 5 Quintiusque Crispinus, singularem nequitiam supercilio truci protegens, et Appius Claudius et Sempronius Gracchus ac Scipio aliique minoris nominis utriusque ordinis viri, quas329 cuiuslibet uxore violata poenas pependissent,330 pependere, cum Caesaris filiam et Neronis violassent coniugem. Iulia relegata in insulam patriaeque et parentum subducta oculis, quam tamen comitata mater Scribonia voluntaria331 exilii permansit comes.
101
Breve ab hoc intercesserat spatium, cum C. Caesar ante aliis provinciis ad visendum332 obitis in Syriam missus, convento prius Ti. Nerone, cui
p260 omnem honorem ut superiori habuit, tam varie se ibi gessit, ut nec laudaturum magna nec vituperaturum mediocris materia deficiat. Cum rege Parthorum, iuvene excelsissimo, in insula333 quam amnis Euphrates ambiebat, aequato utriusque partis numero coiit. 2 Quod spectaculum stantis ex diverso hinc Romani, illinc Parthorum exercitus, cum duo inter se eminentissima imperiorum et hominum coirent capita, perquam clarum et memorabile sub initia stipendiorum meorum tribuno militum mihi visere contigit: 3 quem militiae gradum ante sub patre tuo, M. Vinici, et P. Silio auspicatus in Thracia Macedoniaque, mox Achaia Asiaque et omnibus ad Orientem visis provinciis et ore atque utroque maris Pontici latere, haud iniucunda tot rerum, locorum, gentium, urbium recordatione perfruor. Prior Parthus apud Gaium in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili epulatus est.
102
Quo tempore M. Lollii, quem veluti moderatorem iuventae filii sui Augustus esse voluerat, perfida et plena subdoli ac versuti animi consilia, per Parthum indicata Caesari, fama vulgavit.334 Cuius mors intra paucos dies335 fortuita an voluntaria fuerit ignoro. Sed quam hunc decessisse laetati homines, tam paulo post obiisse Censorinum in iisdem provinciis graviter tulit civitas, virum demerendis hominibus
p262 genitum. 2 Armeniam deinde Gaius336 ingressus prima parte introitus rem337 prospere gessit; mox in conloquio, cui se temere crediderat, circa Artageram graviter a quodam, nomine Adduo, vulneratus, ex eo ut corpus minus habile, ita animum minus utilem rei publicae habere coepit. 3 Nec defuit conversatio hominum vitia eius adsentatione alentium (etenim semper magnae fortunae comes adest adulatio), per quae eo ductus erat, ut in ultimo ac remotissimo terrarum orbis angulo consenescere quam Romam regredi mallet. Diu deinde reluctatus338 invitusque revertens in Italiam in urbe Lyciae (Limyra nominant) morbo obiit, cum ante annum ferme L.339 Caesar frater eius Hispanias petens Massiliae decessisset.
103
Sed fortuna, quae subduxerat spem magni nominis, iam tum rei publicae sua praesidia reddiderat: quippe ante utriusque horum obitum patre tuo P. Vinicio consule Ti. Nero reversus Rhodo incredibili laetitia patriam repleverat. 2 Non est diu cunctatus Caesar Augustus; neque enim quaerendus erat quem legeret, sed legendus qui eminebat. 3 Itaque quod post Lucii mortem adhuc Gaio vivo facere voluerat atque340 eo vehementer repugnante Nerone erat inhibitus, post utriusque adulescentium obitum facere perseveravit, ut et tribuniciae potestatis
p264 consortionem Neroni constitueret, multum quidem eo cum domi tum in senatu recusante, et eum Aelio Cato C. Sentio consulibus V. Kal. Iulias, post urbem conditam annis septingentis quinquaginta quattuor, abhinc annos septem et viginti adoptaret. 4 Laetitiam illius diei concursumque civitatis et vota paene inserentium caelo manus spemque conceptam perpetuae securitatis aeternitatisque Romani imperii vix in illo iusto opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere temptemus, contenti341 id unum dixisse quam ille omnibus faustus342 fuerit. 5 Tum refulsit certa spes liberorum parentibus, viris matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis, quietis, pacis, tranquillitatis, adeo ut nec plus sperari potuerit nec spei responderi felicius.
104
Adoptatus eadem die etiam M. Agrippa, quem post mortem Agrippae Iulia enixa erat, sed in Neronis adoptione illud adiectum his ipsis Caesaris verbis: hoc, inquit, rei publicae causa facio. 2 Non diu vindicem custodemque imperii sui morata in urbe patria protinus in Germaniam misit, ubi ante triennium sub M. Vinicio, avo tuo, clarissimo viro, immensum exarserat bellum. Erat id343 ab eo quibusdam
p266 in locis gestum, quibusdam sustentatum feliciter, eoque nomine decreta ei cum speciosissima inscriptione operum ornamenta triumphalia.
3 Hoc tempus me, functum ante tribunatu, castrorum Ti. Caesaris militem fecit: quippe protinus ab adoptione missus cum eo praefectus equitum in Germaniam, successor officii patris mei, caelestissimorum eius operum per annos continuos novem344 praefectus aut legatus spectator, tum345 pro captu mediocritatis meae adiutor fui. Neque illi spectaculo, quo fructus sum, simile condicio mortalis recipere videtur mihi, cum per celeberrimam Italiae partem tractumque omnem Galliae provinciarum veterem imperatorem et ante meritis ac virtutibus346 quam nomine Caesarem revisentes sibi quisque quam illi gratularentur plenius. 4 At vero militum conspectu eius elicitae gaudio lacrimae alacritasque et salutationis nova quaedam exultatio et contingendi manum cupiditas non continentium protinus quin adiicerent, "videmus te, imperator? Salvum recepimus?" Ac deinde "ego tecum, imperator, in Armenia, ego in Raetia fui, ego a te in Vindelicis, ego in Pannonia, ego in Germania donatus sum" neque verbis exprimi et fortasse vix mereri fidem potest.
p268
105
Intrata protinus Germania, subacti Canninefates, Attuarii, Bructeri, recepti Cherusci (gentis eius Arminius347 mox nostra clade nobilis), transitus Visurgis, penetrata ulteriora, cum omnem partem asperrimi et periculosissimi belli Caesar vindicaret sibi,348 iis, quae minoris erant discriminis, Sentium Saturninum, qui iam349 legatus patris eius in Germania fuerat, praefecisset, 2 virum multiplicem virtutibus,350 gnavum, agilem, providum militariumque officiorum patientem ac peritum pariter, sed eundem, ubi negotia fecissent locum otio, liberaliter lauteque eo abutentem, ita tamen, ut eum splendidum aut hilarem potius quam luxuriosum aut desidem diceres. De cuius viri claro ingenio celebrique consulatu praediximus. 3 Anni eius aestiva usque in mensem Decembrem producta inmanis emolumentum fecere victoriae. Pietas sua Caesarem paene obstructis351 hieme Alpibus in urbem traxit, at tutela352 imperii eum veris initio reduxit in Germaniam, in cuius mediis finibus ad caput Lupiae353 fluminis hiberna digrediens princeps locaverat.
106
Pro dii boni, quanti voluminis opera insequenti aestate sub duce Tiberio Caesare gessimus! Perlustrata armis tota Germania est, victae gentes
p270 paene nominibus incognitae, receptae Cauchorum nationes: omnis eorum iuventus infinita numero, immensa corporibus, situ locorum tutissima, traditis armis una cum ducibus suis saepta fulgenti armatoque militum nostrorum agmine ante imperatoris procubuit tribunal. 2 Fracti Langobardi, gens etiam Germana feritate ferocior; denique quod numquam antea spe conceptum, nedum opere temptatum erat, ad quadringentesimum miliarium a Rheno usque ad flumen Albim, qui Semnonum Hermundurorumque fines praeterfluit, Romanus cum signis perductus exercitus. 3 Et eadem354 mira felicitate et cura ducis, temporum quoque observantia, classis, quae Oceani circumnavigaverat sinus, ab inaudito atque incognito ante mari flumine Albi subvecta, cum plurimarum gentium victoria parta355 cum abundantissima rerum omnium copia exercitui Caesarique se iunxit.
107
Non tempero mihi quin tantae rerum magnitudini hoc, qualecumque est, inseram. Cum citeriorem ripam praedicti fluminis castris occupassemus et ulterior armata hostium virtute356 fulgeret, sub omnem motum conatumque357 nostrarum navium protinus refugientium, unus e barbaris aetate senior, corpore excellens, dignitate, quantum ostendebat cultus, eminens, cavatum, ut illis mos est, ex materia
p272 conscendit alveum solusque id navigii genus temperans ad medium processit fluminis et petiit, liceret sibi sine periculo in eam, quam armis tenebamus, egredi ripam ac videre Caesarem. 2 Data petenti facultas. Tum adpulso lintre et diu tacitus contemplatus Caesarem, nostra quidem, inquit, furit iuventus, quae cum vestrum numen absentium colat, praesentium potius arma metuit quam sequitur fidem. Sed ego beneficio ac permissu tuo, Caesar, quos ante audiebam, hodie vidi deos, nec feliciorem ullum vitae meae aut optavi aut sensi diem. Impetratoque ut manum contingeret, reversus in naviculam, sine fine respectans Caesarem ripae suorum adpulsus est. 3 Victor omnium gentium locorumque, quos adierat Caesar,358 incolumi inviolatoque et semel tantummodo magna cum clade hostium fraude eorum temptato exercitu in hiberna legiones reduxit, eadem qua priore anno festinatione urbem petens.
108
Nihil erat iam in Germania, quod vinci posset, praeter gentem Marcomannorum, quae Maroboduo duce excita sedibus suis atque in interiora refugiens incinctos Hercynia silva359 campos incolebat. 2 Nulla festinatio huius viri mentionem transgredi debet. Maroboduus, genere nobilis, corpore praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum neque
p274 mobilem et ex voluntate parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima. Occupatis igitur, quos360 praediximus, locis finitimos omnis aut bello domuit aut condicionibus iuris sui fecit.
109
Corpus suum custodientium361 imperium, perpetuis exercitiis paene ad Romanae disciplinae formam redactum, brevi in eminens et nostro quoque imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se ita adversus Romanos, ut neque bello nos lacesseret, et si362 lacesseretur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi ostenderet.363 2 Legati, quos mittebat ad Caesares, interdum ut supplicem commendabant, interdum ut pro pari loquebantur. Gentibus hominibusque a nobis desciscentibus erat apud eum perfugium, in364 totumque ex male dissimulato agebat aemulum; exercitumque, quem septuaginta milium peditum, quattuor equitum fecerat, adsiduis adversus finitimos bellis exercendo maiori quam, quod habebat, operi praeparabat: 3 eratque etiam eo timendus, quod cum Germaniam ad laevam et in fronte, Pannoniam ad dextram, a tergo sedium suarum haberet Noricos, tamquam in omnes semper venturus
p276 ab omnibus timebatur. 4 Nec securam incrementi sui patiebatur esse Italiam, quippe cum a summis Alpium iugis, quae finem Italiae terminant, initium eius365 finium haud multo plus ducentis milibus passuum abesset. 5 Hunc virum et hanc regionem proximo anno diversis e partibus Ti. Caesar adgredi statuit. Sentio Saturnino mandatum, ut per Cattos excisis continentibus Hercyniae silvis legiones Boiohaemum (id regioni, quam incolebat Maroboduus, nomen est) duceret,366 ipse a Carnunto, qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum, qui in Illyrico merebat, ducere in Marcomannos orsus est.
110
Rumpit interdum, interdum367 moratur proposita hominum fortuna. Praeparaverat iam hiberna Caesar ad Danubium admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium aberat, 2 legionesque quas368 Saturninum admovere placuerat, paene aequali divisae intervallo ab hoste intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare se369 iuncturae erant, cum universa Pannonia, insolens longae pacis bonis, adulta viribus, Delmatia omnibusque tractus eius gentibus in societatem adductis consilii,370 arma corripuit. 3 Tum necessaria gloriosis praeposita neque tutum visum abdito in interiora exercitu vacuam tam vicino hosti relinquere Italiam. Gentium nationumque,
p278 quae rebellaverant, omnis numerus amplius octingentis milibus explebat; ducenta fere peditum colligebantur armis habilia, equitum novem. 4 Cuius immensae multitudinis, parentis acerrimis ac peritissimis ducibus, pars petere Italiam decreverat iunctam sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in Macedoniam se effuderat,371 pars suis sedibus praesidium esse destinaverat. Maxima372 duobus Batonibus373 ac Pinneti ducibus auctoritas erat.374 5 Omnibus autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum usus et familiaris animorum375 erat exercitatio. Itaque hercules nulla umquam natio tam mature consilio belli bellum iunxit ac decreta patravit. 6 Oppressi cives Romani, trucidati negotiatores, magnus vexillariorum numerus ad internecionem ea in regione, quae plurimum ab imperatore aberat, caesus, occupata armis Macedonia, omnia et in omnibus locis igni ferroque vastata. Quin376 etiam tantus huius belli metus fuit, ut stabilem illum et firmatum377 tantorum bellorum experientia Caesaris Augusti animum quateret atque terreret.
111
Habiti itaque dilectus, revocati undique et omnes veterani, viri feminaeque ex censu libertinum
p280 coactae dare militem. Audita in senatu vox principis, decimo die, ni caveretur, posse hostem in urbis Romae venire conspectum. Senatorum equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae, pollicitati.378 2 Omnia haec frustra praeparassemus, nisi qui illa regeret fuisset. Itaque ut praesidium ultimum379 res publica ab Augusto ducem in bellum poposcit Tiberium.
3 Habuit in hoc quoque bello mediocritas nostra speciosi ministerii380 locum. Finita equestri militia designatus quaestor necdum senator aequatus senatoribus, etiam designatis tribunis plebei, partem exercitus ab urbe traditi ab Augusto perduxi ad filium eius. 4 In quaestura deinde remissa sorte provinciae legatus eiusdem ad eundem missus sum.381
Quas nos primo anno acies hostium vidimus! Quantis prudentia ducis opportunitatibus furentes382 eorum viris universas elusimus,383 fudimus384 partibus! Quanto cum temperamento simul civilitatis385 res auctoritate imperatoria386 agi vidimus! Qua prudentia hiberna disposita sunt! Quanto opere inclusus custodiis exercitus nostri, ne qua posset erumpere inopsque copiarum et intra se furens viribus hostis elanguesceret!
112
Felix eventu, forte conatu prima aestate
p282 belli Messalini opus mandandum est memoriae. 2 Qui vir animo etiam quam gente nobilior dignissimusque,387 qui et patrem Corvinum habuisset et cognomen suum Cottae fratri relinqueret, praepositus Illyrico subita rebellione cum semiplena legione vicesima circumdatus hostili exercitu amplius viginti milia388 fudit fugavitque et ob id ornamentis triumphalibus honoratus est.
3 Ita placebat barbaris numerus suus, ita fiducia virium, ut ubicumque Caesar esset, nihil in se reponerent. Pars exercitus eorum, proposita ipsi duci et ad arbitrium utilitatemque nostram macerata perductaque ad exitiabilem famem, neque instantem sustinere neque cum389 facientibus copiam pugnandi derigentibusque aciem ausa congredi occupato monte Claudio munitione se defendit. 4 At ea pars, quae obviam se effuderat exercitui, quem A. Caecina et Silvanus Plautius consulares ex transmarinis adducebant provinciis, circumfusa quinque legionibus nostris auxiliaribusque et equitatui regio (quippe magnam Thracum manum iunctus praedictis ducibus Rhoemetalces,390 Thraciae rex, in adiutorium eius belli secum trahebat) paene exitiabilem omnibus cladem intulit: 5 fusa391 regiorum equestris acies, fugatae alae, p284 conversae cohortes sunt, apud signa quoque legionum trepidatum. Sed Romani virtus militis plus eo tempore vindicavit gloriae quam ducibus reliquit, qui multum a more imperatoris sui discrepantes ante in hostem inciderunt, quam per exploratores, ubi hostis esset, cognoscerent. 6 Iam igitur in dubiis rebus semet ipsae legiones adhortatae, iugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum, interempto praefecto castrorum praefectisque cohortium, non incruentis centurionibus, e quibus392 etiam primi ordinis393 cecidere, invasere hostes nec sustinuisse contenti perrupta eorum acie ex insperato victoriam vindicaverunt.
7 Hoc fere tempore Agrippa, qui eodem die quo Tiberius adoptatus ab avo suo naturali erat et iam ante biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira pravitate animi atque ingenii in praecipitia conversus patris atque eiusdem avi sui animum alienavit sibi, moxque crescentibus in dies vitiis dignum furore suo habuit exitum.
113
Accipe nunc, M. Vinici, tantum in bello ducem, quantum in pace vides principem. Iunctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant quique ad eum venerant, contractisque in una castra decem legionibus, septuaginta amplius cohortibus, decem
p286 alis et394 pluribus quam decem veteranorum milibus, ad hoc magno voluntariorum numero frequentique equite regio, tanto denique exercitu, quantus nullo umquam loco post bella fuerat civilia, omnes eo ipso laeti erant maximamque fiduciam victoriae in numero reponebant. 2 At imperator, optimus eorum quae agebat iudex et utilia speciosis praeferens quodque semper eum facientem vidi in omnibus bellis, quae probanda essent, non quae utique probarentur sequens, paucis diebus exercitum, qui venerat, ad refovendas ex itinere eius vires moratus, cum eum maiorem, quam ut temperari posset, neque habilem gubernaculo cerneret, dimittere statuit; 3 prosecutusque longo et perquam laborioso itinere, cuius difficultas narrari vix potest, ut neque universos quisquam auderet adgredi et partem digredientium, suorum quisque metu finium, universi temptare non possent, remisit eo, unde venerant, et ipse asperrimae hiemis initio regressus Sisciam legatos, inter quos ipsi fuimus, partitis praefecit hibernis.
114
O rem dictu non eminentem, sed solida veraque virtute atque utilitate maximam, experientia suavissimam, humanitate singularem! Per omne
p288 belli Germanici Pannonicique tempus nemo e nobis gradumve nostrum aut praecedentibus aut sequentibus imbecillus fuit, cuius salus ac valetudo non ita sustentaretur Caesaris cura, tamquam distractissimus395 ille tantorum onerum mole huic uni negotio396 vacaret animus. 2 Erat desiderantibus paratum iunctum vehiculum, lectica eius publicata, cuius usum397 cum alii tum ego sensi: iam medici, iam apparatus cibi, iam in hoc solum uni portatum398 instrumentum balinei nullius non succurrit valetudini; domus tantum ac domestici deerant, ceterum nihil, quod ab illis aut praestari aut desiderari posset. 3 Adiciam illud, quod, quisquis illis temporibus interfuit, ut alia, quae retuli, agnoscet protinus: solus semper equo vectus est, solus cum iis, quos invitaverat, maiore parte aestivarum expeditionum cenavit sedens; non sequentibus disciplinam, quatenus exemplo non nocebatur, ignovit; admonitio frequens, interdum399 et castigatio, vindicta tamen rarissima,400 agebatque medium plurima dissimulantis, aliqua inhibentis.401
4 Hiems emolumentum patrati belli contulit, sed insequenti aestate omnis Pannonia reliquiis totius p290 belli in Delmatia manentibus pacem petiit. Ferocem illam tot milium iuventutem, paulo ante servitutem minatam Italiae, conferentem arma, quibus usa erat, apud flumen nomine Bathinum prosternentemque se universam genibus imperatoris, Batonemque et Pinnetem excelsissimos duces, captum alterum, alterum402 a se deditum iustis voluminibus ordine narrabimus, ut spero.
5 Autumno403 victor in hiberna reducitur exercitus, cuius omnibus copiis a Caesare404 M. Lepidus praefectus est, vir nomini405 ac fortunae Caesarum406 proximus, quem in quantum quisque aut cognoscere aut intellegere potuit, in tantum miratur ac diligit tantorumque nominum, quibus ortus est, ornamentum iudicat.
115
Caesar ad alteram belli Delmatici molem animum atque arma contulit. In qua regione quali adiutore legatoque fratre meo Magio Celere Velleiano usus sit, ipsius patrisque eius praedicatione testatum est et amplissimorum donorum, quibus triumphans eum Caesar donavit, signat memoria. 2 Initio aestatis Lepidus educto hibernis exercitu per gentis integras immunesque adhuc clade belli et eo feroces ac truces tendens ad Tiberium imperatorem et cum difficultate locorum et cum vi hostium luctatus, magna cum
p292 clade obsistentium excisis agris, exustis aedificiis, caesis viris, laetus victoria praedaque onustus pervenit ad Caesarem, 3 et ob ea, quae si propriis gessisset auspiciis, triumphare debuerat, ornamentis triumphalibus consentiente cum iudicio principum voluntate senatus donatus407 est.
4 Illa aestas maximi belli consummavit effectus: quippe Perustae et Desidiates Delmatae, situ locorum ac montium, ingeniorum ferocia, mira etiam pugnandi scientia et praecipue angustiis saltuum paene inexpugnabiles, non iam ductu, sed manibus atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati sunt, cum paene funditus eversi forent.
5 Nihil in hoc tanto bello, nihil in Germania aut videre maius aut mirari magis potui, quam quod imperatori numquam adeo ulla opportuna visa est victoriae occasio, quam damno amissi pensaret militis semperque visum est gloriosissimum,408 quod esset tutissimum, et ante conscientiae quam famae consultum nec umquam consilia ducis iudicio exercitus, sed exercitus providentia ducis rectus est.
116
Magna in bello Delmatico experimenta virtutis in incultos409 ac difficilis locos praemissus
p294 Germanicus dedit; 2 celebri etiam opera diligentique Vibius Postumus vir consularis, praepositus Delmatiae, ornamenta meruit triumphalia: quem honorem ante paucos annos Passienus et Cossus, viri quamquam410 diversis virtutibus celebres, in Africa meruerant. Sed Cossus victoriae testimonium etiam in cognomen filii contulit, adulescentis in omnium virtutum exempla geniti. 3 At Postumi operum L. Apronius particeps illa quoque militia eos, quos mox consecutus est, honores excellenti virtute meruit.
Utinam non maioribus experimentis testatum esset, quantum in omni re fortuna posset! Sed in hoc411 quoque genere abunde agnosci vis eius potest. Nam et Ælius Lamia,412 vir antiquissimi moris et priscam gravitatem semper humanitate temperans, in Germania Illyricoque et mox in Africa splendidissimis functus ministeriis, non merito, sed materia adipiscendi triumphalia defectus est, 4 et A. Licinius Nerva Silianus, P. Silii filius, quem virum ne qui intellexit quidem abunde miratus est, in eo nihil non optimo civi simplicissimo duci superesse413 praeferens, inmatura morte414 et fructu amplissimae principis amicitiae et consummatione evectae in altissimum paternumque fastigium imaginis defectus est. 5 Horum virorum mentioni si quis quaesisse me dicet p296 locum, fatentem arguet; neque enim iustus sine mendacio candor apud bonos crimini est.
117
Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Delmatico bello Caesar manum, cum intra quinque consummati tanti operis dies funestae ex Germania epistulae nuntium attulere415 caesi Vari trucidatarumque legionum trium totidemque alarum et sex cohortium, velut in hoc saltem tantummodo indulgente nobis fortuna, ne occupato duce tanta clades inferretur.416 Sed et causa et persona417 moram exigit.
2 Varus Quintilius inlustri magis quam nobili ortus familia, vir ingenio mitis, moribus quietus, ut corpore, ita418 animo immobilior, otio magis castrorum quam bellicae adsuetus militiae, pecuniae vero quam non contemptor, Syria, cui praefuerat, declaravit, quam pauper divitem ingressus dives pauperem reliquit; 3 is cum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum, quique gladiis domari non poterant, posse iure mulceri. 4 Quo proposito mediam ingressus Germaniam velut inter viros pacis gaudentes dulcedine iurisdictionibus agendoque pro tribunali ordine trahebat aestiva.
p298
118
At illi, quod nisi expertus vix credat,419 in summa feritate versutissimi natumque mendacio genus, simulantes fictas litium series et nunc provocantes alter alterum in iurgia,420 nunc agentes gratias quod ea Romana iustitia finiret feritasque sua novitate incognitae disciplinae mitesceret et solita armis discerni iure terminarentur, in summam socordiam perduxere Quintilium, usque eo, ut se praetorem urbanum in foro ius dicere, non in mediis Germaniae finibus exercitui praeesse crederet. 2 Tum iuvenis genere nobilis, manu fortis, sensu celer, ultra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri principis gentis eius filius, ardorem animi vultu oculis praeferens, adsiduus militiae nostrae prioris comes, iure etiam civitatis Romanae decus421 equestris consecutus422 gradus, segnitia ducis in occasionem sceleris usus est, haud imprudenter speculatus neminem celerius opprimi, quam qui nihil timeret, et frequentissimum initium esse calamitatis securitatem. 3 Primo igitur paucos, mox pluris in societatem consilii recepti; opprimi posse Romanos et dicit et persuadet, decretis facta iungit, tempus insidiarum
p300 constituit. 4 Id Varo per virum eius gentis fidelum clarique nominis, Segesten, indicatur. Postulabat etiam vinciri socios. Sed praevalebant iam423 fata consiliis omnemque animi eius aciem praestrinxerant:424 quippe ita se res habet, ut plerumque cuius fortunam mutaturus est425 deus, consilia corrumpat efficiatque, quod miserrimum est, ut, quod accidit, etiam merito accidisse videatur et casus in culpam transeat. Negat itaque se credere speciemque426 in se benevolentiae ex merito aestimare profitetur. Nec diutius post primum indicem secundo relictus locus.
119
Ordinem atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthis damnum in externis gentibus gravior Romanis fuit, iustis voluminibus ut alii, ita nos conabimur exponere: nunc summa deflenda est. 2 Exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps, marcore ducis, perfidia hostis, iniquitate fortunae circumventus, cum ne pugnandi quidem egrediendive427 occasio nisi inique, nec in quantum428 voluerant, data esset immunis, castigatis etiam quibusdam gravi poena, quia Romanis et armis et animis usi fuissent, inclusus silvis, paludibus, insidiis ab eo hoste ad internecionem trucidatus est, quem
p302 ita semper more pecudum trucidaverat, ut vitam aut mortem eius nunc ira nunc venia temperaret. 3 Duci plus ad moriendum quam ad pugnandum animi fuit: quippe paterni avitique successor exempli se ipse transfixit. 4 At e praefectis castrorum duobus quam clarum exemplum L. Eggius, tam turpe Ceionius prodidit, qui, cum longe maximam partem absumpsisset acies, auctor deditionis supplicio quam proelio mori maluit. At Vala Numonius, legatus Vari, cetera quietus ac probus, diri auctor exempli, spoliatum equite peditem relinquens fuga cum alis429 Rhenum petere ingressus est. Quod factum eius fortuna ulta est; non enim desertis superfuit, sed desertor occidit. 5 Vari corpus semiustum hostilis430 laceraverat feritas; caput eius abscisum latumque ad Marboduum et ab eo missum ad Caesarem gentilicii tamen tumuli sepultura honoratum est.
120
His auditis revolat ad patrem Caesar; perpetuus patronus Romani imperii adsuetam sibi causam suscipit. Mittitur ad Germaniam, Gallias confirmat, disponit exercitus, praesidia munit et se magnitudine sua, non fiducia hostis431 metiens, qui Cimbricam Teutonicamque militiam Italiae minabatur, ultro Rhenum cum exercitu transgreditur. 2 Arma infert
p304 hosti quem arcuisse432 pater et patria contenti erant; penetrat interius, aperit limites, vastat agros, urit domos, fundit obvios maximaque cum gloria, incolumi omnium, quos transduxerat, numero in hiberna revertitur.
3 Reddatur verum L. Asprenati testimonium, qui legatus sub avunculo suo Varo militans gnava virilique opera duarum legionum, quibus praeerat, exercitum immunem tanta calamitate servavit matureque ad inferiora hiberna descendendo vacillantium etiam cis Rhenum sitarum gentium animos confirmavit. Sunt tamen, qui ut vivos ab eo vindicatos, ita iugulatorum sub Varo occupata crediderint patrimonia hereditatemque occisi exercitus, in quantum voluerit, ab eo aditam. 4 L. etiam Caedicii praefecti castrorum eorumque, qui una circumdati Alisone immensis Germanorum copiis obsidebantur, laudanda virtus est, qui omnibus difficultatibus superatis, quas inopia rerum intolerabilis, vis hostium faciebat inexsuperabilis, nec temerario consilio nec segni providentia usi speculatique opportunitatem ferro sibi ad suos peperere reditum. 5 Ex quo apparet Varum, sane gravem et bonae voluntatis virum, magis imperatoris defectum consilio quam virtute destitutum militum se magnificentissimumque p306 perdidisse exercitum. 6 Cum in captivos saeviretur a Germanis, praeclari facinoris auctor fuit Caldus Caelius, adulescens433 vetustate familiae suae dignissimus, qui complexus catenarum, quibus vinctus erat, seriem, ita illas inlisit capiti suo, ut protinus pariter sanguinis cerebrique effluvio434 expiraret.
121
Eadem virtus et fortuna subsequenti tempore ingressi Germaniam435 imperatoris Tiberii fuit, quae initio fuerat. Qui concussis hostium viribus classicis peditumque expeditionibus, cum res Galliarum maximae molis accensasque plebis Viennensium dissensiones coërcitione magis quam poena mollisset,436 senatus populusque Romanus postulante patre eius, ut aequum ei ius437 in omnibus provinciis exercitibusque esset, quam erat ipsi, decreto complexus est.438 2 Etenim absurdum erat non esse sub illo, quae ab illo vindicabantur, et qui ad opem ferendam primus erat, ad vindicandum honorem non iudicari parem. In urbem reversus iam pridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum ex Pannoniis Delmatisque egit triumphum. 3 Cuius magnificentiam quis miretur in Caesare? Fortunae vero quis non miretur indulgentiam? Quippe omnis eminentissimos hostium duces non occisos fama narravit, sed vinctos triumphus ostendit; quem mihi439 fratrique
p308 meo inter praecipuos praecipuisque donis adornatos viros comitari contigit.
122
Quis non inter reliqua, quibus singularis moderatio Ti. Caesaris elucet atque eminet, hoc quoque miretur, quod, cum sine ulla dubitatione septem triumphos meruerit, tribus contentus fuit?440 Quis enim dubitare potest, quin ex Armenia recepta et ex rege praeposito ei,441 cuius capiti insigne regium sua manu imposuerat, ordinatisque rebus Orientis ovans triumphare debuerit, et Vindelicorum Raetorumque victor curru urbem ingredi? 2 Fractis deinde post adoptionem continua triennii militia Germaniae viribus idem illi honor et deferendus et recipiendus fuerit? Et post cladem sub Varo acceptam, expectato442 ocius443 prosperrimo rerum eventu eadem excisa Germania triumphus summi ducis adornari debuerit? Sed in hoc viro nescias utrum magis mireris quod laborum periculorumque semper excessit modum an quod honorum temperavit.
123
Venitur ad tempus, in quo fuit plurimum metus. Quippe Caesar Augustus cum Germanicum nepotem suum reliqua belli patraturum misisset in Germaniam, Tiberium autem filium missurus esset in Illyricum ad firmanda pace quae bello subegerat,
p310 prosequens eum simulque interfuturus athletarum certaminis ludicro, quod eius honori sacratum a Neapolitanis est, processit in Campaniam. Quamquam iam motus imbecillitatis inclinataeque in deterius principia valetudinis senserat, tamen obnitente vi animi prosecutus filium digressusque ab eo Beneventi ipse Nolam petiit: et ingravescente in dies valetudine, cum sciret, quis volenti omnia post se salva remanere accersendus foret, festinanter revocavit filium; ille ad patrem patriae expectato revolavit maturius. 2 Tum securum se Augustus praedicans circumfususque amplexibus Tiberii sui, commendans illi sua atque ipsius opera nec quidquam iam de fine, si fata poscerent, recusans, subrefectus primo conspectu alloquioque carissimi sibi spiritus, mox, cum omnem curam fata vincerent, in sua resolutus initia Pompeio Apuleioque consulibus septuagesimo et sexto anno animam caelestem caelo reddidit.
124
Quid tunc homines timuerint, quae senatus trepidatio, quae populi confusio, quis urbis metus, in quam arto salutis exitiique fuerimus confinio, neque mihi tam festinanti exprimere vacat neque cui vacat potest. Id solum voce publica dixisse satis444 habeo: cuius orbis ruinam timueramus,
p312 eum ne commotum quidem sensimus, tantaque unius viri maiestas fuit, ut nec pro445 bonis neque contra malos opus armis foret. 2 Una tamen veluti luctatio civitatis fuit, pugnantis cum Caesare senatus populique Romani, ut stationi paternae succederet, illius, ut potius aequalem civem quam eminentem liceret agere principem. Tandem magis ratione quam honore victus est, cum quidquid tuendum non suscepisset, periturum videret, solique huic contigit paene diutius recusare principatum, quam, ut occuparent eum, alii armis pugnaverant.
3 Post redditum caelo patrem et corpus eius humanis honoribus, numen divinis honoratum, primum principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam divus Augustus reliquerat. 4 Quo tempore mihi fratrique meo, candidatis Caesaris, proxime a nobilissimis ac sacerdotalibus446 viris destinari praetoribus contigit, consecutis quidem,447 ut neque post nos quemquam divus Augustus neque ante nos Caesar commendaret Tiberius.
125
Tulit protinus et voti et consilii sui pretium res publica, neque diu latuit aut quid non impetrando passuri fuissemus aut quid impetrando
p314 profecissemus. Quippe exercitus, qui in Germania militabat praesentisque Germanici imperio regebatur, simulque legiones, quae in Illyrico erant, rabie quadam et profunda confundendi omnia cupiditate novum ducem, novum statum, novam quaerebant rem publicam; 2 quin etiam ausi sunt minari daturos se448 senatui, daturos principi leges; modum stipendii, finem militiae sibi ipsi constituere conati sunt. Processum etiam in arma ferrumque strictum est et paene in ultima449 gladiorum erupit impunitas, defuitque, qui contra rem publicam duceret, non qui sequerentur. 3 Sed haec omnia veteris imperatoris maturitas, multa inhibentis, aliqua cum gravitate pollicentis, et450 inter severam praecipue noxiorum451 ultionem mitis aliorum castigatio brevi sopiit ac sustulit.
4 Quo quidem tempore ut pleraque non ignave452 Germanicus, ita Drusus,453 qui a patre in id ipsum plurimo quidem454 igne emicans incendium militaris tumultus missus erat, prisca antiquaque severitate usus ancipitia sibi maluit tenere quam exemplo perniciosa, et his ipsis militum gladiis, quibus obsessus erat, obsidentes coërcuit, 5 singulari adiutore in eo negotio usus Iunio Blaeso, viro nescias utiliore in castris an meliore in toga: qui post paucos annos p316 proconsul in Africa ornamenta triumphalia cum appellatione imperatoria meruit.
At Hispanias exercitumque in iis cum M. Lepidus, de cuius455 virtutibus celeberrimaque in Illyrico militia praediximus, cum imperio obtineret, in summa pace et456 quiete continuit, cum ei pietas rectissima sentiendi et auctoritas quae sentiebat obtinendi superesset. Cuius curam ac fidem Dolabella quoque, vir simplicitatis generosissimae, in maritima parte Illyrici per omnia imitatus est.
126
Horum sedecim annorum opera quis cum ingerantur457 oculis animisque omnium, partibus458 eloquatur? Sacravit parentem suum Caesar non imperio, sed religione, non appellavit eum, sed fecit deum. 2 Revocata in forum fides, summota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia, sepultaeque ac situ obsitae459 iustitia, aequitas, industria civitati redditae; accessit magistratibus460 auctoritas, senatui maiestas, iudiciis gravitas; compressa theatralis seditio, recte faciendi omnibus aut incussa voluntas aut imposita necessitas: 3 honorantur recta, prava puniuntur, suspicit potentem humilis, non timet, antecedit, non contemnit humiliorem potens. Quando annona moderatior, quando pax laetior? Diffusa in orientis occidentisque tractus et quidquid meridiano
p318 aut septentrione finitur, pax augusta omnis461 terrarum orbis angulos a latrociniorum metu servat immunes. 4 Fortuita non civium tantummodo, sed urbium damna principis munificentia vindicat. Restitutae urbes Asiae, vindicatae ab iniuriis magistratuum provinciae: honor dignis paratissimus, poena in malos sera, sed aliqua: superatur aequitate gratia, ambitio virtute; 5 nam facere recte civis suos princeps optimus faciendo docet, cumque sit imperio maximus, exemplo maior est.
127
Raro eminentes viri non magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt, ut duo Scipiones duobus Laeliis, quos per omnia aequaverunt sibi, ut divus Augustus M. Agrippa et proxime462 ab eo Statilio Tauro, quibus novitas familiae haut obstitit quominus ad multiplicis consulatus triumphosque et complura eveherentur463 sacerdotia. 2 Etenim magna negotia magnis adiutoribus egent464 interestque rei publicae quod usu necessarium est,465 dignitate eminere utilitatemque auctoritate muniri. 3 Sub his exemplis Ti. Caesar Seianum Aelium, principe equestris ordinis patre natum, materno vero genere clarissimas veteresque et insignes honoribus complexum familias, habentem
p320 consularis fratres, consobrinos, avunculum, ipsum vero laboris ac fidei capacissimum, sufficiente etiam vigori animi compage corporis, singularem principalium onerum adiutorem in omnia habuit atque habet, 4 virum severitatis laetissimae, hilaritatis priscae, actu otiosis simillimum, nihil sibi vindicantem eoque adsequentem omnia, semperque infra aliorum aestimationes se metientem, vultu vitaque tranquillum, animo exsomnem.
128
In huius virtutum aestimatione iam pridem iudicia civitatis cum iudiciis principis certant; neque novus hic mos senatus populique Romani est putandi, quod optimum sit, esse nobilissimum. Nam et illi qui ante466 bellum Punicum abhinc annos trecentos Ti. Coruncanium, hominem novum, cum aliis omnibus honoribus tum pontificatu etiam maximo ad principale extulere fastigium, 2 et qui467 equestri loco natum Sp. Carvilium et mox M. Catonem, novum etiam Tusculo urbis inquilinum, Mummiumque Achaicum in consulatus, censuras et triumphos provexere, 3 et qui C. Marium ignotae originis usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem, et qui M. Tullio468 tantum tribuere, ut paene adsentatione sua quibus vellet principatus conciliaret, quique nihil Asinio Pollioni negaverunt, quod nobilissimis summo cum sudore consequendum foret,
p322 profecto hoc senserunt, in cuiuscumque animo virtus inesset, ei plurimum esse tribuendum. 4 Haec naturalis exempli imitatio ad experiendum Seianum Caesarem, ad iuvanda vero onera principis Seianum propulit469 senatumque et populum Romanum eo perduxit, ut, quod usu optimum intellegit, id in tutelam securitatis suae libenter advocet.
129
Sed proposita quasi universa principatus Ti. Caesaris forma470 singula recenseamus. Qua ille prudentia Rhascuporim, interemptorem fratris sui filii Cotyis consortisque eiusdem imperii, Romam471 evocavit! Singulari in eo negotio usus opera Flacci Pomponii consularis viri, nati ad omnia, quae recte facienda sunt, simplicique virtute merentis semper, numquam472 captantis gloriam. 2 Cum quanta gravitate ut senator et iudex, non ut princeps, causam Drusi Libonis audivit!473 Quam celeriter ingratum et nova molientem oppressit! Quibus praeceptis instructum Germanicum suum imbutumque rudimentis militiae secum actae domitorem recepit Germaniae! Quibus iuventam eius exaggeravit honoribus, respondente cultu triumphi rerum, quas gesserat, magnitudini!
p324 3 Quotiens populum congiariis honoravit senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuit, quam libenter explevit, ut neque luxuriam invitaret neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui! Quanto cum honore Germanicum suum in transmarinas misit provincias! Qua vi consiliorum suorum, ministro et adiutore usus Druso filio suo, Maroboduum inhaerentem occupati regni finibus, pace maiestatis eius dixerim, velut serpentem abstrusam terrae salubribus474 medicamentis coëgit egredi! Quam illum ut honorate, sic475 secure continet! Quantae molis bellum principe Galliarum ciente Sacroviro Floroque Iulio mira celeritate ac virtute compressit, ut ante populus Romanus vicisse se quam bellare cognosceret nuntiosque periculi victoriae praecederet nuntius! 4 Magni etiam terroris bellum Africum et cotidiano auctu maius auspiciis consiliisque eius brevi sepultum est.
130
Quanta suo suorumque nomine exstruxit opera! Quam pia munificentia superque humanam evecta fidem templum patri molitur! Quam magnifico animi temperamento Cn. quoque Pompei munera absumpta igni restituit! Quidquid enim umquam476 claritudine eminuit, id veluti cognatum censet tuendum. 2 Qua liberalitate cum alias, tum proxime
p326 incenso monte Caelio omnis ordinis hominum iacturae patrimonio succurrit suo! Quanta cum quiete hominum rem perpetui praecipuique timoris, supplementum, sine trepidatione dilectus providet! 3 Si aut natura patitur aut mediocritas recipit hominum, audeo cum deis477 queri: quid hic meruit, primum ut scelerata Drusus Libo iniret consilia? Deinde ut Silium Pisonemque tam infestos haberet, quorum478 alterius dignitatem constituit, auxit alterius? Ut ad maiora transcendam, quamquam et haec ille duxit479 maxima, quid, ut iuvenes amitteret filios? Quid, ut nepotem ex Druso suo? 4 Dolenda adhuc retulimus: veniendum ad erubescenda est. Quantis hoc triennium, M. Vinici, doloribus laceravit animum eius! Quam diu abstruso, quod miserrimum est, pectus eius flagravit incendio, quod ex nuru, quod ex nepote dolere, indignari, erubescere coactus est! 5 Cuius temporis aegritudinem auxit amissa mater, eminentissima et per omnia deis quam hominibus similior femina, cuius potentiam nemo sensit nisi aut levatione periculi aut accessione dignitatis.
131
Voto finiendum volumen est.480 Iuppiter Capitoline, et auctor ac stator Romani nominis Gradive Mars, perpetuorumque custos Vesta ignium
p328 et quidquid numinum hanc Romani imperii molem in amplissimum terrarum orbis fastigium extulit, vos publica voce obtestor atque precor: custodite, servate, protegite hunc statum, hanc pacem, hunc principem,481 2 eique functo longissima statione mortali destinate successores quam serissimos, sed eos, quorum cervices tam fortiter sustinendo terrarum orbis imperio sufficiant, quam huius suffecisse sensimus, consiliaque omnium civium aut pia fovete aut impia opprimite.482
309 trimo Aldus; primo AP.
❦
310 despondente Gelenius; respondente AP.
❦
311 ostiae atque Rhenanus; ostia eratque AP.
❦
312 tractu Gelenius; tractatu AP.
❦
313 quin Ruhnken; cuius AP.
❦
314 mole Heinsius; molem P; morem A.
❦
315 e diversis Stanger; divisis AP.
❦
316 fuerat Orelli; foret AP.
❦
317 Iulia filia Haase.
❦
318 ab added by Lipsius.
❦
319 consule Lipsius; COS. A; consulari Kritz followed by Halm.
❦
320 perficit Lipsius; percipit AP.
❦
321 diximus A; praediximus P.
❦
322 viribus Bipont.; viris AP; curis Heinsius.
❦
323 sunt added by Halm.
❦
324 Rhodum deverterint add. Halm.
❦
325 atque eum Halm; ad quem AP.
❦
326 magnificentissimis Cuperus; magnificentissimi AP.
❦
327 libidinive Halm; libidine AP.
❦
328 Iulus Schegk; Iulius AP.
❦
329 quas Orelli; quasi AP.
❦
330 pependissent A; om. P.
❦
331 voluntaria Lipsius; voluntarii AP.
❦
332 ad visendum Lipsius; ad sidendum BA; ad sedandum A.º
❦
333 excelsissimo in insula Gelenius; excelsissimae insulae AP.
❦
334 Caesari fama vulgavit Lipsius; Caesaris iam avulgavit AP.
❦
335 after dies Halm adds secuta.
❦
336 Gaius added by Krause.
❦
337 rem added by Heinsius.
❦
338 diu deinde reluctatus Ruhnken; diu de reluctatus A; deinde reluctatus P.
❦
339 L. Gelenius; quinquagesimum AP.
❦
340 atque P; eoque (vel eo quod) B; quae eo A; adeoque Heinsius.
❦
341 contenti added by Rhenanus; contenti simus Burer.
❦
342 faustus added by Halm.
❦
343 id Lipsius; et AP.
❦
344 VIIII. P; VIII. A.
❦
345 spectator tum Thomas; spectatum A; spectatus P; spectator et Gelenius followed by Halm.
❦
346 virtutibus Lipsius; viribus AP.
❦
347 gentis eius Arminius Fr. Jacob; gentis (-tes P) et inamninus (inamminus BA) AP.
❦
348 sibi Cludius; in AP.
❦
349 iam Gruner; tum AP.
❦
350 multiplicem virtutibus Raphelengius; multiplicem in virtutibus AP.
❦
351 obstructis Gelenius; extructis AP.
❦
352 at tutela Lipsius; ad tutelam AP.
❦
353 Lupiae Lipsius; Iuliae AP.
❦
354 eadem Kritz; eodem AP.
❦
355 parta added by Halm.
❦
356 virtute A; iuventute P.
❦
357 motum conatumque Halm; motumque BA; motum P.
❦
358 cum after Caesar deleted by Herelius.
❦
359 Hercinia silva Heinsius; Herciniae silvae AP.
❦
360 quos P; quis BA.
❦
361 custodientium Madvig; custodia tum AP.
❦
362 lacesseret, at si added by Rhenanus.
❦
363 ostenderet added by Burman.
❦
364 in added by Acidalius.
❦
365 eius P; cuius BA.
❦
366 duceret supplied by Lipsius.
❦
367 The second interdum added by Heinsius; iter dum AP.
❦
368 aberat legionesque quas supplied by Haupt.
❦
369 se added by Krause.
❦
370 consilii Fröhlich; constitit AP.
❦
371 se effuderat Ursinus; effugerat AP.
❦
372 maxima Heinsius; proxima AP.
❦
373 duobus Batonibus AP; Batoni Halm.
❦
374 in after erat deleted by Heinsius.
❦
375 animorum AP; armorum Bothe followed by Halm.
❦
376 quin Vascosanus; quia AP.
❦
377 firmatum Burer; formatum BA; fortunatum P.
❦
378 Before pollicitati Halm supplies prompte.
❦
379 ultimum Lipsius; militum AP.
❦
380 ministerii Lipsius; ministri AP.
❦
381 missus sum Halm; missum A; missus P.
❦
382 furentes BAP; fruentes Orelli.
❦
383 elusimus suggested by a reviewer in Bibl. phil. i.42, eius imus * * *º euasimus A; evasimus P.
❦
384 fudimus added by Haase.
❦
385 civilitatis Madvig after Ruhnken; utilitatis AP.
❦
386 imperatoria Madvig; imperatoris AP.
❦
387 que added by Heinsius.
❦
388 hostium after milia deleted by Orelli.
❦
389 cum Ruhnken; ut AP.
❦
390 Rhoemetalces Rhenanus; Rhomo et Alces BAP.
❦
391 fusa Voss.; fuga BA; fugata P.
❦
392 e quibus Boecler; qui P; quibus BA.
❦
393 ordinis Gelenius; ordines AP.
❦
394 X alis et Laurent.; XIIII sed PA; XIIII alis et Lipsius.
❦
395 distractissimus Rhenanus; distraximus AP.
❦
396 negotio Gelenius; genitio BA, om. P.
❦
397 usum added by Lipsius.
❦
398 uni portatum A; after erasing um, importatum P; una portatum Orelli followed by Halm.
❦
399 interdum an anonymous scholar; inerat AP.
❦
400 tamen rarissima Halm; amarissima AP.
❦
401 dissimulantis . . . inhibentis AP; dissimulans . . . inhibens Acidalius.
❦
402 alterum alterum Rhenanus; alterum AP.
❦
403 autumno Gelenius; autumni AP.
❦
404 a Caesare Rhenanus; Caesarem AP.
❦
405 nomini Acidlaius; nominis AP.
❦
406 Caesarum Scheffer; eorum AP.
❦
407 donatus added by Rhenanus.
❦
408 gloriosissimum Halm gloriosum AP.
❦
409 incultos Heinsius; multos AP.
❦
410 quamquam Halm; quibusdem AP.
❦
411 hoc Gelenius; loco AP.
❦
412 Ælius Lamia Ruhnken; etiam AP.
❦
413 in eo nihil . . . superesse Ellis; ne (me A) nihil (om. P) optimo civi (civis A) . . . perisset BAP.
❦
414 morte added by Orelli.
❦
415 nuntium attulere supplied here by Halm, by other editors after cohortium.
❦
416 tanta clades inferretur supplied by Halm.
❦
417 et causa et persona Orelli; et causa persona AP.
❦
418 ita Acidalius; et AP.
❦
419 credat Lipsius; credebat AP.
❦
420 in iurgia Madvig; in iuria AP.
❦
421 Romanae decus Burman; Romae eius (ius P) AP.
❦
422 consecutus Heinsius; consequens AP.
❦
423 vinciri socios. sed praevalebant iam supplied by Ellis from Tac. An. i.58.
❦
424 praestrinxerant Gelenius; praestrinxerat AP.
❦
425 cuius fortunam mutaturus est ed. Bipont.; qui fortunam mutaturus (imitaturus A) AP.
❦
426 speciemque Burman; spemque AP.
❦
427 egrediendive Voss.; egrediẽ (egredie with ad written above the g A, egregie P) aut BAP.
❦
428 occasio nisi inique, nec in quantum Ellis; occasionis in quantum APB.
❦
429 equite peditem relinquens fuga cum alis Gelenius; equitem peditem relinquens fugatum (fuga cum P) aliis BAP.
❦
430 hostilis Burer; hosti BA; hostium P.
❦
431 hostis Haupt; hostium AP; om. B.
❦
432 arma infert (hosti Voss.) quem arcuisse Lipsius; arma interfecti qui arguisse AP.
❦
433 adulescens Ruhnken; ad AP.
❦
434 effluvio Lipsius; influvio AP.
❦
435 ingressi Germaniam Bardili; ingressi anima (animum P) BAP.
❦
436 Rhenanus supplied et after mollisset.
❦
437 aequum ei ius Rhenanus; equum eius AP.
❦
438 est Ellis; esset AP.
❦
439 mihi Burer; militi AP.
❦
440 fuit Haase; fuerit AP.
❦
441 praeposito ei Heinsius; praepositi (pro- P) BAP.
❦
442 expectato added by Halm.
❦
443 ocius P; totius BA.
❦
444 satis added by Ruhnken.
❦
445 pro added by Ellis; Halm suggests nec bonis votis.
❦
446 sacerdotalibus Scheffer; sacerdotibus AP.
❦
447 consecutis quidem Ellis; consecutisque A; consecutis P.
❦
448 se added by Orelli.
❦
449 ultima Voss.; ultimam BA; ultimum P.
❦
450 et added by Krause.
❦
451 noxiorum Gronovius; nostrorum AP.
❦
452 non ignave Ellis; ignave P; ignovit Bipont. edition.
❦
453 Drusus Gelenius; Brutus AP.
❦
454 in id ipsum plurimo quidem AP; in diversum plurimoque idem Madvig.
❦
455 in iis . . . cuius supplied by Madvig.
❦
456 et added by Orelli.
❦
457 ingerantur Ellis; insera BA; inserta sint P.
❦
458 partibus Voss; in partibus AP.
❦
459 obsitae Burer; oppositae BAP.
❦
460 magistratibus Gelenius; militibus AP.
❦
461 MSS. have per before omnis.
❦
462 proxime Scheffer; maxime AP.
❦
463 complura eveherentur Vascosanus; complura enumerentur (complurae numerentur A) BA; complura enumerarentur P.
❦
464 after egent the words neque in parvo paucitas ministeria defecit are deleted by Halm after Vossius and Boecler.
❦
465 est Ruhnken; e A; et P.
❦
466 qui ante Ellis; antiqui ante P; primi ante A; antique qui ante Halm.
❦
467 qui Fröhlich; eque A; om. P.
❦
468 Tullio Lipsius; Fulvio AP.
❦
469 propulit Acidalius; protulit AP.
❦
470 forma added by Rhenanus.
❦
471 Romam Ursinus; formam BAP.
❦
472 numquam Orelli; quam AP.
❦
473 causam Drusi Libonis audivit Madvig; et causas pressius audit AP.
❦
474 consiliorum suorum after salubribus bracketed by Ruhnken.
❦
475 sic Burman; nec AP.
❦
476 quicquid enim umquam Haase; qui quidem quam AP.
❦
477 audeo cum deis Heinsius; auro deo cum de his AP.
❦
478 infestos haberet quorum supplied by Burman.
❦
479 duxit Rhenanus; dixit AP.
❦
480 est Orelli; sit AP.
❦
481 hunc principem added by Lipsius.
❦
482 fovete . . . opprimite supplied by Voss.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
VIDE
ETIAM: |
![]() Suetonius: Vita Tiberii |
|||||
ALTIVS: |
![]() Velleius Paterculus |
![]() Textus Aevi Classici |
![]() LacusCurtius |
![]() Home |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: 23 Dec 08