mail:
Bill Thayer |
Help |
Up |
Home |
|||
|
835 840 845 850 855 860 865 870 875 880 885 890 895 |
Pontificis vero pontem facit ad Paradisum
O gregis egregius, non mercenarius immo
|
[De fenestris vitreis.] | |
900 905 |
Splendida praetendit oculis aenigmata duplex
Pompa fenestrarum; cives inscripta supernae Urbis, et arma quibus Stygium domuere tyrannum. Majoresque duae, tamquam duo lumina; quorum Orbiculare jubar, fines aquilonis et austri Respiciens, geminâ premit omnes luce fenestras. Illae conferri possunt vulgaribus astris; Haec duo sunt, unum quasi sol, aliud quasi luna. Sic caput ecclesiae duo candelabra serenant, Vivis et variis imitata coloribus irim; Non imitata quidem, sed praecellentia; nam sol, Quando repercutitur in nubibus, efficit irim; Illa duo sine sole micant, sine nube coruscant. |
[De allegoria singulorum.] | |
910
915 |
Haec, descripta quasi pueriliter, allegoriae
Pondus habent. Foris apparet quasi testa, sed intus Consistit nucleus; foris est quasi cera, sed intus Est favus; et lucet jucundior ignis in umbrâ. Nam fundamentum, paries, tectum, lapis albus Excisus, marmor planum, spectabile, nigrum, Ordo fenestrarum duplex, geminesque fenestrae, Quae quasi despiciunt fines aquilonis et austri, In se magna quidem sunt, sed majora figurant. |
[De partibus ecclesiae integrae.] | |
920 |
Est fundamentum corpus, paries horum, tectum
Spiritus; ecclesie triplex divisio. Corpus Terram sortitur, homo nubes, spiritus astra. |
[De albis lapidibus.] | |
Albus et excisus castos lapis et sapientes
Exprimit: albedo pudor est, excisio dogma. |
|
[De marmoribus.] | |
925 |
Marmoris effigie, planâ, splendente, nigellâ,
Sponsa figuratur, simplex, morosa, laborans. Rectè nimirum designat simplicitatem Planities, splendor mores, nigredo laborem. |
[De vitreis fenestris.] | |
930 935 |
Illustrans mundum divino lumine, cleri
Est praeclara cohors, claris expressa fenestris. Ordo subalternus utrobique potestque notari; Ordine canonicus exstante, vicarius imo. Et quia, canonico tractante negotia mundi, Jugis et assiduus divina vicarius implet, Summa fenestrarum series nitet inclita florum Involucro, mundi varium signante decorem; Inferior perhibet sanctorum nomina patrum. |
[De duabus orbicularibus fenestris.] | |
940 945 |
Praebentes geminae jubar orbiculare fenestrae
Ecclesiae duo sunt oculi; rectèque videtur Major in his esse praesul, minor esse decanus. Est aquilo zabulus, est Sanctus Spiritus auster; Quos oculi duo respiciunt. Nam respicit austrum Praesul, ut invitet; aquilonem vero decanus, Ut vitet; videt hic ut salvetur, videt ille Ne pereat. Frons ecclesiae candelabra coeli, Et tenebras lethes, oculis circumspicit istis. |
[Consummatio totius allegoriae.] | |
Sic insensibiles lapides mysteria claudunt
Vivorum lapidum, manualis spiritualem Fabrica designat fabricam; duplexque refulget Ecclesiae facies, duplici decorata paratu. |
|
[De crucifixo, et tabulâ aureâ in introitu chori.] | |
950
955 |
Introitumque chori majestas aurea pingit:
Et proprie propria crucifixus imagine Christus Exprimitur, vitaeque suae progressus ad unguem Insinuatur ibi. Nec solum crux vel imago, Immo columnarum sex, lignarumque duorum Ampla superficies, obrizo fulgurat auro. |
[De Capitulo.] | |
960 965 |
Astant ecclesiae capitolia, qualia nunquam
Romanus possedit apex: spectabile quorum Vix opus inciperet nummosa pecunia Croesi. Scilicet introitus ipsorum sunt quasi quadra Porticus; interius spatium patet orbiculare, Materiâ tentans templum Salomonis et arte. Si quorum vero perfectio restat, Hugonis Perficietur opus primi sub Hugone secundo. Sic igitur tanto Lincolnia patre superbit, Qui tot eam titulis ex omni parte beavit. |
Images with borders lead to more information.
|
||||||
UP TO: |
Lincoln Cathedral |
|||||
King's Handbook |
British History |
Home |
||||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Page updated: 13 Dec 20