[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Prooemium
 
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber II

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p3  Liber Primus

1 Insula quaedam nomine Diomedea multas ardeas alit; quae, ut ajunt, barbaris neque quippiam nocent, neque eos adeunt: sin Graecus advena eo diverterit, divino quodam munere ab his avibus aditur alis explicatis, tanquam manibus ad prensationem et complexum; Graecos se pertractantes non refugientes, intrepide se palpari sustinent, et in accumbentium sinus advolant, velut ad mensas hospitales invitatae. Vulgo socii Diomedis esse jactantur, qui una cum eo contra Ilium arma tulerunt; et prima eorum natura in avium speciem immutata, etiam nunc se esse Graecos et Graecorum studiosos approbant.

2 Scarus cum aliis herbis marinis, tum alga vescitur: omnium piscium ad venerem inflammatissimus est: causa, cur capiatur, est cupiditas inexplebilis in feminam. Ea non ignorantes rei piscatoriae periti, hoc modo ei insidias ponunt; ut comprehensae feminae summum os ad tenuem funiculum ex sparto confectum alligent, eamque vivam per mare trahant, ubi eorum sedes et cubilia esse, et in quem locum congregentur norunt. Conficiunt etiam grave plumbum figura rotundum, longitudine trium digitorum, quo ex chordis appenso, trahitur scarus femina captiva. Aliquis eorum nassae in piscatorio navigio accommodatae os late diducit, datque operam, ut nassa in scarum captum convertatur; eaque sensim demittitur, lapide ad certam mensuram facto. Mares vero, non aliter quam homines, ad conspectam amatam libidinis furore feruntur, circumque eam concursantes, alius alium praevertere, eique appropinquare et contingere student; ut solent juvenes vehementer amantes, aut osculum, aut vellicationem, aut aliud quodpiam furtum amatorium captantes. Qui deducit feminam sensim et pedetentim, insidiis collocatis, recta ad nassam cum amata diceres ducere amantes. Cum proxime ad nassam hi accesserunt, plumbum in interiorem partem a piscatore traductum, et linea decidens, feminam in nassam detrahit; quo simul influentes mares capiuntur, ac poenam dant scari ejusmodi furentis libidinis.

3 Capito e piscium genere est, qui in paludibus degunt; et1 continentissimus ac in victu temperantissimus esse creditur. Etenim nullam animantem invadit, sed cum omnibus pacem  p4 servare solet. Si vero in quempiam jacentem inciderit, hunc in suum prandium convertit; non prius tamen eum attingit, quam cauda moverit; tum si immotus maneat, hunc praedam sibi facit; si vero moveatur, discedit.

4 Ut homines fidi et commilitones veri, perinde pisces sibi invicem opem ferunt, quos anthias venationis maritimae periti nominare solent; sunt autem pelagii. Ex his quilibet, cum noverit convictorem socium captum esse, celerrime adnare festinat, ac dorsi sui nixu ad eum inhaerescit, incursu impulsuque pro viribus prohibet captivum abduci. Scari etiam gregales suos optime vindicant, ac adeuntes lineam dentibus conficere conantur, ut captum servent; et saepe lineam concidentes eum liberaverunt, neque ob id petunt redemptionis praemia: saepe vero non adsequuntur socii liberationem, sed spe sua frustrantur; tametsi id, quod suum erat, promptissime praestiterunt. Jam vero in nassam cum inciderit scarus, dicunt eum posteriorem partem suam de nassa exserere; reliquos vero, qui non sunt capti, circumnatantes eum morsu corripere, et foras socium proferre. Si vero in caput exierit, ipsorum quispiam, qui foris est, caudam ei porrigit; ille, comprehensa cauda, sequitur. Haec illi quidem faciunt more hominum, amicitiam non docti, sed ad eam colendam nati.

5 Piscis trocta, cujus naturam, nomen et os declarant, dentes habet frequentes et continentes, quibus quicquid inciderit perfringere potest. Hamo captus solus ex piscibus non se ab hamo retrahit, sed impellit sese in ferrum, chordam abrodere cupiens. Piscatores contra astu utuntur, longas enim hamorum ansas fabricantur; ille vero, quoniam quodam modo valet saltu, ansas saepe transilit, ac linea qua agitur concisa, ad piscium domicilia revertitur. Hic etiam, sui generis grege coacto, delphinos invadit; et ii quidem, si quem segregatum circumvenire possint, fortiter invadunt: plane enim sciunt delphinum suis morsibus verberari aspere solere. Itaque troctae ei acerrime instant; delphinus contra resilit, subsilit, atque indicat, ut ex dolore torqueatur: idcirco tenaciter urgent, simulque ad saltum delphini tolluntur. Hic eos repellere conatur; illi vero nihil remittentes, vivum lacerant. Postea vero quam pro se quisque aliquam partem mordicus abripuerit, discedit; delphinus vero libenter enatat, cum convivas, ut ita dicam, non invitatos cum suo dolore excepit.

6 Glaucam citharoedam a cane amatam fuisse audio; alii dicunt, non a cane, sed ariete; alii ab ansere. Atque apud Solos Cicliciae civitatem puerum, cui nomen erat Xenophon, canis amavit; aliumque adolescentem Spartae ob speciem graculus amavit.

 p5  7 Thoa dicunt esse animal homini amicissimum; et si forte in hominem inciderit, revereri ac velut observanter suscipere; cum vero ab alia fera ipsum infestari viderit, statim ei succurrere.

8 Nicias quispiam ex venatoribus cum de improviso in carbonariam fornacem lapsus fuisset, canes, qui cum eo erant, hoc intuentes non illinc discesserunt; sed primo circa caminum ingemescentes et ululantes commorabantur; tandem praetereuntes leviter et sensim morsu vestium attrahebant ad id, quod accidisset, tanquam auxiliatores domino suo implorantes homines. Unus igitur videns hoc idem, suspicatus est id, quod acciderat, et secutus est canes, invenitque Niciam in fornace deflagratum, rei conjectura ex reliquiis facta.

9 Fucus, qui inter apes nascitur, de die in mellarias cellas abditus manet; nocte vero, cum apes dormire observaverit, eorum opera invadit, vastatque alveos. Hoc illae cum intelligant, plurimae quidem earum dormiunt, nempe defessae, paucae vero excubant. Cum vero viderint furem, verberant eum modice et leniter, expelluntque alis, et in exsilium projiciunt. Iste vero non ob id corrigitur, sua enim natura et piger et vorax est; quibus duobus malis praeditus extra favos se abdit: ut vero ad pastionem apes profectae sunt, ille rursus opus invadens, quod suum est, facit; confercit se melle, et depopulatur thesauros dulces apum. Eae ex pastione redeuntes, cum in eum inciderint, non amplius leniter verberant, neque tanquam essent in exsilium eum ejecturae, sed aspere aculeis invadentes, percutiunt latronem; qui jam non amplius mulctatur increpationibus, sed voracitatis et gulae nimiae poenas vita persolvit. Apiarii haec dicunt, ac mihi persuadent.

10 Ex apibus quaedam sunt inertes, non tamen moribus fuci sunt: neque enim favos corrumpunt, neque melli insidiantur; sed ex floribus aluntur etiam ipsae, et cum aliis evolant et compascuntur. Quamvis autem mellis conficiendi et condendi industria carent, non tamen prorsus otiosae sunt. Earum enim quaedam aquam regi, et apibus vetulis apportant; nam seniores apud regem, ad ejus stipationem selectae, permanent. Aliae vero hoc munere funguntur, ut mortuas ex alveo efferant; mundos enim et puros favos eis esse oportet, itaque mortuam apem intra alveos favorum esse non patiuntur. Aliae vero ex his nocte excubant, et favorum substructiones non secus ac parvam urbem vigiliis asservant.

11 Apum quispiam aetatem ad hunc modum dignoscere poterit. Quae annum non excesserunt, nitescunt, oleique similitudinem et speciem gerunt. Vetulae vero et adspectu et tactu horridulae evadunt, atque ex aetate affecta rugis plenae videntur;  p6 eae tamen experientia et industria praecellentiores sunt, ex longitudine nimirum temporis ad mellis conficiendi scientiam eruditae. Eaedemque tanta divinitate praestant, ut et pluvias et frigora futura praesentiant; et quando horum alterum, vel utrumque impendere conjecturis adsequuntur, non longissime ab alveo volatu procedunt, sed circum apiaria volantes veluti foribus incubant. Ex his rebus alveorum custodes futura augurati, agricolis turbulentae tempestatis adventum praedicunt. Longe autem minus frigoris, quam nimiae pluviae aut nivis, timentes sunt. Saepe vero vento adversae volant, lapillum pedibus portantes, quantulus inter volandum commode gestari possit; itaque in hunc modum contra ventorum incursiones et afflatus aurae, ne ex itinere deducantur, eiusmodiº firmamentum ac robur machinantur.

12 Vim et numen multa genera piscium noverunt Cupidinis, ne hos quidem, qui in summa maris altitudine degunt, contemnentis. Etenim capito divinum hujus nomen colit atque veneratur; non tamen omnis capito, sed ille, quem a faciei acumine denominant qui piscium genera et differentias noverunt. In sinu Achaico multi, quantum audio, capiuntur, idque variis modis. Maxime vero eorum in re venerea libidinis furorem captura testatur hujusmodi. Cum ex capitonibus feminam piscator ceperit, alligaveritque aut longa arundine, aut fune etiam longo, in litore pedetentim ingrediens adnatantem piscem et salientem pertrahit. Per ejus vestigia alius subsequens retia fert, observans quam diligentissime, qua et quomodo sit eventura piscatio. Itaque agitur femina; mares vero, qui hoc viderint, veluti adolescentes libidinosi formosae puellae praetereunti cupidos oculos adjicientes, in eam feruntur, libidinis furore agitati. Ille autem, qui retia tenet, ea dejicit; et saepe quidem piscium veneris appetitione accedentium magnam copiam nanciscitur. Incumbit autem priori piscatori haec cura, ut femina captiva formosa sit et bene corpulenta, ut plures ad eam accedant pulchritudinis illecebra tanquam esca illecti. Nam si macilenta sit, multi ea spreta discedunt; quicunque tamen horum est vehementi amore ductus, non discedit, mehercle non formae, sed coitus desiderio detentus.

13 Sunt et castitate praestantes pisces. Aetnaeus enim appellatus, posteaquam cum pari suo tanquam cum uxore quadam conjunctus, eam sortitus est, aliam non attingit; neque ad fidem tuendam tabulis ullis ei opus est, nec dote; neque malae tractationis poenam timet, neque Solonem veretur. O nobiles leges et respublicae graves, quibus libidinosi homines non parere nihil verentur!

14 Merulae marinae domicilia et sedes sunt petrae et cavernosa receptacula. Mares autem singuli cum multis feminis  p7 complexu venereo junguntur, iique cavernis, quae tanquam cubilia novarum nuptarum sunt, absistunt. Quod ego genus matrimonii, luxuriosum, multarumque esse studiosum, delicatorum ad rem veneream dicerem esse barbarorum, et, ut joco aliquis de re seria dixerit, Medicam aut Persicam vitam. Omnium autem piscium est maxime zelotypus in hoc genere mas cum semper alias, tum maxime cum ejus uxores pariunt. Liceat autem mihi vocabulis uti hujusmodi, in quibus forte aliquis ceu temerarium me reprehendat, quae ipsa videtur concessisse natura, cum rerum etiam ipsarum secundum illam exempla extent. Cum igitur parturiendi doloribus eae tenentur, domi quiescunt; mas autem, tanquam maritus, foribus incubans cavet, ne extrinsecus insidiae inferantur, metu parvulorum. Videtur is nondum genitos amare, metuque paterno motus, his timere, et totos dies in eorum custodia permanet, nihil gustans, atque cura ipsum alit. Sub crepusculum vespertinum tandem intermittit hanc custodiendi necessitatem, cibumque exquirit, neque eo destituitur. Singulae vero conjugum, quae sunt intus, sive sint in partus doloribus, sive jam enixae cubent, algas copiose in cavernis et circum petras provenientes, quibus vescuntur, reperiunt.

15 Peritus piscator, cum insidias merulae pisci molitur, hamum plumbo degravatum, et squilla magna implicatum dejicit; et mox submovet lineam excitans et exacuens piscem in praedam. Squilla vero mota speciem quandam sui praebet ingressurae in cavernas merulae, quod quidem haec maximopere odit. Quamobrem cum id fieri sentit, quanto cum impetu potest, invadit, existimans eam hostem esse (non enim tum cibus curae illi est) cumque squillam dentibus compresserit, discedit, cibo praestabiliorem et antiquiorem curam vigilandi ducens. Cum porro quiddam ex aliis rebus obviis comesura est, primo tentat et premit, deinde jacere sinit; vidensque hoc idem non palpitare, et jam mortuum esse, comedit. Feminae vero, quamdiu marem vident propugnantem, domi manent, et speciem tuendae familiae servant; cum vero ille periit, moerent feminae, easque ex sedibus suis producit tristitia; tumque capiuntur. Quid ad haec poetae dicunt, Evadnen Iphidis filiam et Alcestin Peliae dudum nobis gloriose lugentes?

16 Glaucus piscis pater qualis est! E conjuge sua natos diligenter custodit, ne insidiis impetantur, neve pernicies ulla eis inferatur. Itaque donec laeti ac sine timore natant, tamdiu ille custodire non intermittit, nunc a tergo cum eis natans, nunc vero non a tergo, sed adnatat modo ad unum eorum latus, modo ad alterum. Si quis vero ex parvulis timere coeperit, ille timore cognito, ore hiante parvulum exicipit; deinde, timore praeterito, quem devoraverat, revomit qualem acceperat, isque rursus natat.

 p8  17 Canicula marina simul atque peperit, nulla mora interposita, suos catulos simul cum ea natantes habet. Si quis vero eorum timeat, ingreditur rursus per genitalia in ventrem matris; ubi timor abierit, is prodit tanquam rursus editus.

18 Mulierum in liberos studium magnam quidem hominum admirationem habet; verum tamen perspicio filiabus filiisve, qui e vita excesserunt, superesse matres, easque, tristitia mitigata, in doloris oblivionem venire. Delphinus autem femina omnium maxime animalium eorum, quae procreaverit, studio tenetur. Ex sese geminos parere solet. Cum autem piscator aut tridente ejus sobolem vulneravit, aut spiculo feriit (enimvero spicula ex parte superiori, ubi funis oblongus inseritur et alligatur, perforata sunt) cuspides uncinatae defixae in delphini corpore eum retinent. Is quamdiu dolens, et in omnes partes se versans, aliquod robur habet, piscator funem relaxat, ne vi abrumpatur, ejusque culpa cum ferro delphinus discedens ex captivitate evadat. Cum autem ex vulnere delphinum labori succumbere, atque aliquantum de contentione insultandi remittere piscator animadvertit, sensim ad navim subducit, praedaque potitur. Jam vero mater nec catuli sui casum perhorrescit, nec metu reprimitur, sed incredibili desiderio filium insequitur, et quod filium in media caede versantem sibi deserendum non existimat, nullis terroribus ab insequendo deterretur, atque adeo eam filio venientem subsidio percutere facile est, ut collibuerit volenti caedere, adeo prope accedit, itaque una cum filio capitur, cui sese ex periculis servare et discedere integrum erat. Ac si adsint ei ambo catuli, intelligatque alterum laesum esse, atque, ut diximus, captivum abduci, integrum alterum caudae verberatione persequitur, ac mordicus premens ablegat, atque adspirationem quandam occultam mittit, tanquam tesseram, ut fuga salutem adipiscatur. Cujus admonitu discedit ille, ipsa vero remanet, donec capiatur, atque simul cum filio capto moritur.

19 Bos marinus in limo gignitur; et licet minimus mox a partu, postea tamen maximus evadit. Partes supinae albicant; dorso, facie, et lateribus admodum niger et infirmus est: os ei exiguum; dentes inclusi in conspectum non veniunt: longitudine et latitudine insignis est. In cibo cum piscibus multis vescitur, tum carnem humanam praecipue appetit. Porro cum virium suarum infirmitatis sibi sit conscius, sola corporis mole freus est. Itaque si quem forte natanem, aut piscationi intentum viderit, adnans in altum se tollit, et incurvatus desuper se injicit, ac suo pondere deprimit, et corpore toto gravis illi tecti instar superimminens, et membris omnibus suis ceu vinculis impediens, emergere hominem et respirare prohibet. Homo igitur spirandi facultate sibi erepta, ut rationi  p9 consentaneum est, moritur; bos vero, imminendi durationis mercede, prandio, quod maxime expetit, fruitur.

20 Caeterae aves cantatrices os expressum habent, ac ore valent ad cantum, moreque hominum lingua loquuntur. Cicadae non ita, sed membranulae verberatione circa cinctum loquuntur; rore vescuntur. A prima luce, donec impleantur hominum conventu fora, silent; vigore solis progrediente, cantare aggrediuntur; et tanquam laboriosi cantores supra caput messorum stantes, aures ipsorum, et pastorum, viatorumque demulcere student. Hoc autem cantandi studium, solis maribus a natura tributum est. Cicada femina muta est, ac more sponsae verecundae silentium sibi convenire existimat.

21 Textrinam et lanificia deam, nomine Erganem, invenisse fama hominum celebratum est. Araneus vero ad textrinum opus sua sponte naturaque natus est. Non enim textili artificio studet, neque aliunde filum assumit; sed ex suo ventre stamina deducit, et irretiendis levissimis volucribus venabula contexit, atque in retis speciem diffundit, atque eodem, quem ad texendum de ventre suo detrahit, succo ventrem suum alit; perquam sedula, ut etiam mulieres, quae maxime ad nendi artificium digitorum argutiis valent, et filum summa arte elaboratum conficere praeclare sciunt, cum eo non sint comparandae; hujus nimirum filum tenuitate pilum vincit.

22 Babylonios et Chaldaeos cursus siderum peritissimos celebrant historici. Formicae vero neque coelum suspiciunt, neque digitis mensis dies nuemrare sciunt; admirabile tamen donum a natura nactae sunt; primo enim mensis die intra tectum suum se continent, et e caverna non egrediuntur, sed immotae manent.

23 Sargis piscibus sedes saxa et cavernae sunt, quae exigua intervalla et divortia habent, ut fenestellas permeare solis splendor, earumque distantiam lumine implere possit. Cum enim omni luce sargi delectantur, tum vero solis maxime radios sitienter expetunt. In loco multi eodem habitant: apud paludes et brevia vitam agunt, vicinamque proximam continentem se habere gaudent. Ex brutis capras vehementissime amant. Namque cum caprarum proxime et secundum litus pascentium unius aut alterius umbra in mari apparuerit, protinus gaudio exilientes summo studio adnatant, ac saltu non admodum ad saltandum idonei capras contingere frustra affectant; sensum caprini odoris percipiunt, etsi sub fluctibus natant, itaque voluptate gestientes ad eas accedere student. Quoniam vero circa amorem adeo infelices sunt, ex his idcirco capiuntur, quae tantopere desiderant. Nam piscator caprinam pellem extractam cum cornibus induens insidias parat, sole a  p10 tergo relicto; atque farinam caprino jure madefactam in eam maris partem spargit, ac abjicit, ubi habitare solent sargi: quibus tanquam philtro quodam odoris supradicti allectati accedunt, farina vescuntur, pellis adsimulatae caprae conspectu permulcentur. Ex his autem multos piscator hamo robusto capit, cujus linea alba non ex arundine appensa est, sed virga de cornu arbore. Simulac enim ad hamum adhaeserit piscis, subtrahere expeditissime convenit, ne alios conturbet. Manu etiam capiuntur, si quis spinas, quas ad tuitionem sui excitant, a capite ad partem inferiorem sensim revocando et flectendo declinet, premendoque ex lapidibus, in quos ad latendum se compellunt, extrahat.

24 Vipera sua circumplicatus femina, cum ea coit; istaque sine molestia iniri se patitur. Postquam vero ad coeundi finem pervenerunt, uxor pro coitus consuetudine, mala significatione amoris maritum excipit; nam ei ad collum inhaerens, morsu abscindit caput; itaque hic perit, illa vero praegnans efficitur. Non autem ova parit, sed animantes partus edit, jamjam idoneos ad perniciem inferendum; in ipso enim partu matris alvum distrahunt et lacerant, perque disruptum ventrem erumpunt, ulciscentes patrem in hunc modum. Quid ad haec Orestae et Alcmaeones, o boni tragoedi?

25 Hyaenam si videas hoc quidem anno marem, insequenti videbis feminam; si vero nunc feminam, postea marem: utriusque enim sexus particeps est; eundem marem, cui ante nupserat, uxorem ducit; quotannis autem sexum immutat. Illos igitur veteres Caenum et Tiresiam, non ostentatione verborum, sed rebus ipsis exprimit hoc animal.

26 Pugnant de feminis, juxta ac viri de pulchris mulieribus, hirci contra hircos, tauri contra tauros, de ovibus arietes depugnant cum procis. Turgent etiam amore in feminas canthari marini, qui in locis, quae ἄσπρα nominant, gignuntur. Quod vero in amatores suarum conjugum odium acerbum habent, acerrimas pugnas edi videres; nec tamen illis more sargorum piscium de multis certamen instituitur, sed non aliter, quam Menelaus cum Paride, pro una uxore decertant.

27 Polypus cum aliis cibis pascitur (est enim edacissimus, ad fraudemque et insidias callidissimus) tum vero sua ipse membra conficit. Nam si venatio eum deficiat, brachia sua devorat, ac ventre sic saturato, inopiam venationis levat; deinde renascitur ei, quod deest, hoc tanquam promptum prandium ad famem restinguendam comparante ipsi natura.

28 Equi cadaver projectum vespas gignit. Nam ex hujus putrescentis medulla evolant vespae, nimirum volucris progenies ex equo animali velocissimo.

 p11  29 Mulieribus veneficia et cantiones exercentibus similis est noctua, captiosum animal. Haec enim capta, suos in primis aucupes sic captionibus suis in se elicit, ut eam velut ludicrum quoddam aut amuletum in humeris circumgestent. Noctu quidem vigilat, et voce, quasi quibusdam praestigiis et illecebris, aves allicit, easque sibi adsidere facit. Interdiu vero alia aucupii inductione utitur, et avibus illudit, ridicule nimirum in aliam atque aliam speciem vultum convertens; quibus aves captae et stupefactae, manere apud eam perseverant, maximo eorum, in quae se format, timore perculsae.

30 Lupus piscis a squillis superatur; quanquam piscium, ut jocose dicam, maxima vorago est. Lupi igitur cum circa paludes maris degant, squillis quoque palustribus insidiantur. Sunt enim illae trium generum; aliae, quales dixi, palustres, aliae quae algis victitant, et tertiae saxatiles. Porro cum iis resistere squillae non queunt, una perire cum lupis malunt. Neque earum astutiam narrare gravabor. Cum igitur se captas sentiunt, fastigium quod eminet a capite, quodque simile est acutissimo triremis rostro, atque incisuras habet instar serrae uncinatae; hoc, inquam, animosae illae bestiolae, cum callide inverterint, leviter saltantes prosiliunt, et tanquam saltatorium versant orbem. Lupus vero hiat vehementer, eique sunt partes colli tenerae ac molles. Cum igitur squillam ex lassitudine viribus defectam comprehendit, prandium fore arbitratur. Squilla primum in gutturis laxitate saltat, post aculeos in miserum venatorem defigit; huic interiora exulcerantur, tumescentiaque plurimum sanguinis mittunt; denique suffocatione lupum interficiens, interficitur.

31 Unguium robore ingens et dentium ad dissecandum acie confidunt ursi, lupi, pardi, leones: quibus hystricem minime instructum esse audio, nec tamen a natura armis destitutum esse; in hostes enim, qui eum adoriuntur, superiores setas inhorrescente dorso, tanquam jacula, dextre saepius emittit; illaeque volant, tanquam nervo quopiam excussae.

32 Malum profecto ingens et ferox morbus inimicitia et odium insitum, siquidem brutis animalibus ingenita sunt, iisdem quoque sunt inexpiabilia. Polypum odio habet muraena, polypus locustae inimicus, muraenae locusta infestissima est. Muraena enim cirros polypi dentium robore abscindit, et postea ventrem ejus subiens, eadem ipsi merito machinatur; si quidem natare potest, polypus vero reptanti similis est; eique si in saxorum colorem se vertat, nihil ei astutiae hae fallaces prosunt; muraena enim solerter fraudem ejus advertit. Cum vero polypus locustam ceperit, eam suffocat, et mortuae carnes exsugit. Porro locusta cornibus erectis iracundia furens, iratae mulieri similis muraenam lacessit: haec igitur aculeos, quibus hostis praemunita  p12 est, imprudens mordicus tenet; illa vero forcipes acutos tanquam manus praetendens, utrinque cuti inhaerere fortissime non intermittit; muraena indignatur, seseque huc et illuc versat, et acutis testis implicat, quibus confixa fatiscit et succumbit; denique effusa jacet: locusta ex hoste instituit prandium.

33 Muraena piscis est pelagius. Qui cum se reti inclusum sensit, circumquaque natat, et qua evadat, ubi vel rariores laxioresve sunt maculae, vel etiam disruptae, callidissime quaerit; quod si talem aliquem locum invenerit, e reti elapsa pristinam natandi libertatem recuperat. Ubi vero una quaepiam sic evaserit, reliquae etiam ejusdem generis, si quae pariter captae fuerint, eadem elapsae illam, ceu viae ducem, sequuntur.

34 Cum se a peritis piscatoribus captari cognoscit sepia, suum atramentum emittit, quo circumfusa, ab oculis piscantium removetur, eorumque perstringit oculos; piscatores vero, cum sit in eorum oculis, nihil tale vident. Sic Aenea tenebris circumsepto fefellit Achillem Neptunus, ut ait Homerus.

35 Fascinantium et praestigiatorum oculos etiam rationis expertes bestiae natura quadam arcana et mirabili cavent. Nam palumbi, ut audio, fascinationis amuletum laurinos ramulos tenues avellunt, deinde in nidos imponunt. Milvi autem rhamnum, circi cichorium sylvestre, turtures iridis fructum, corvi viticem, upupae adiantum (quod et callitrichum aliqui vocant) cornix aristereona, harpe hederam, ardeolae cancrum, perdices arundinis comam legunt; turdi ramo myrti, gramine alauda se tuetur; aquilae gentili suo lapide aëtite, quem et mulieribus commodum esse, et abortibus adversari praedicant.

36 Torpedo piscis sui nominis affectum, hoc est, torporem, in quodvis ab ea contactum animal transfundit. Remoram similiter ex eo, quod facit, quoniam navigia retinet ac moratur, homines appellarunt. Porro cum parit halcyon, maria tranquilla sunt, et venti quiescunt. Et quamvis media hyeme pariat, non deest tamen ad incolume puerperium ei tranquillus aer. Et eo quidem tempore dies halcyonios celebramus. Quod si casu equus lupi vestigium conculcet, torpore comprehenditur. Item si lupi talum equi quadrigam trahentes calcaverint, sistentur, tanquam ii cum quadriga conglaciassent. Ilicis folia si leo pede attigerit, obtorpescit. Lupus itidem, si vel calcet, vel propius tantum accedat ad folia scillae; quamobrem et vulpes cubilibus luporum ea injiciunt, nec immerito, tanquam infensissimae illis, quarum insidiis petuntur.

37 Ciconiae ovis suis perniciem molientes vespertiliones sapientissime vindicant. Cum hae itaque solo suo contactu ova ipsa subventanea atque sterilia efficiant, hoc remedio utuntur  p13 ciconiae: platani folia in nidos suos inferunt, ad quae accedentes vespertiliones, torpore comprehensae, perniciem adferre non queunt. Hirundinibus hoc idem natura largita est: nam cum blattae earum ovis perniciosae sint, matres apii folia ante pullos projiciunt, ob idque ab illis ad pullos accessus fieri nequit. In polypos si quis rutam injiciat, immobiles manere in sermonem hominum venit. Serpentem si arundine contingas, a prima plaga non se commovet, torporeque constricta quiescit; sin iterum ac tertio plagam inflixeris, colligit ac confirmat sese. Muraena quoque bacillo semel percussa quiescit; sin saepius, funditus ira incenditur. Piscatores dicunt polypum in terram progredi ad olivae germen in littore positum. Porro contra omnium ferarum venena remedium est elephanti adeps, quo si quis inungatur, licet nudus contra efferatissimas bestias procedat, illaesus discedet.

38 Ariete cornuto et suis grunnitu abhorret elephas. Sic Romanos Pyrrhi Epirotarum regis elephantos in fugam vertisse dicunt, victoriamque amplam ex eo bello retulisse. Mulieris forma hoc animal capitur, atque hebescens ad ejus pulchritudinem remittit furorem animi sui. Rivalem vero fuisse in Aegypti urbe Alexandria elephantum ferunt Aristophanis Byzzantini, de quadam muliere coronas texente. Omnia bene olentia amat, unguentorum et florum odore permulcetur. Si quis fur aut praedo ferocissimum canium linguam compescere, eosque fugare voluerit, titione e rogo hominis abrepta ad eos accedens perterrefaciet, ut quidam ajunt. Hoc etiam audivi, vestem factam e lana detonsae ovis, quam lupus laniavit, molestiam et pruritum excitare in corpore ejus, qui induerit. Si quis vino immittat lapidem a cane demorsum, furore convivarum excitato, lites et contentiones movebit. Scarabaei bestiolae foetidae unguento odorato, si instilletur, intereunt. Sic etiam cerdones ajunt aeri putido adsuefactos unguentis abhorrere. Serpentes quosvis ibidum pennas timere Aegyptii adserunt.

39 Turtures capiunt qui eorum capturae studiosi sunt, et desiderio non frustrantur, in hunc modum. Saltant et canunt, quam possunt suavissime; illi vero tum auditu mulcentur, tum conspectu saltationis se oblectant, et propius accedunt. At aucupes sensim ac pedetentim recedunt ad eum locum, ubi dolori in miseros structi, nempe retia expansa jacent; in quae illi mox incidentes capiuntur, saltatione et cantu prius allectati.

40 Orcynus, cetaceus piscis, non ignarus est eorum, quae sibi maxime conducant, donum hoc natura, non arte adeptus. Itaque cum hamo transfixus fuerit, in maris altitudinem seipsum impellens ac deprimens ad solum allidit, et hamum oris pulsatione expellere conatur: quod si id minus fieri queat, ab hamo exceptum vulnus luculentius infert dilatatque; atque exsiliendo  p14 id, quod sibi molestiam exhibet, exspuit abjicitque. Saepe vero id non adsecutus, invitus ad piscatoris praedam subtrahitur.

41 Timidissimi piscium melanuri suae timiditatis testes habent piscatores; neque enim capiuntur nassa, neque ad eam accedunt; si quando vero sagena eos circumdederis, imprudentes comprehenduntur. Iidem, cum placidum et quietum est mare, ad imam maris sedem in petris aut algis quiescunt, tegumentoque proteguntur, quocunque corpus occultari potest. Contra, cum adversa tempestas est, et pisces alios in altum ex fluctuum impetu descendere vident, hi fiducia implentur, simul et ad littus appropinquant, et ad petras adnatant atque spumam super se fluctuantem, ipsosque cooperientem, satis esse ad se tuendum arbitrantur. Nescio quomodo enim pernoscunt eo die nocteve, cum feritas maris et immanitas effervescit, tum a piscatoribus non adiri mare. Ac cum maris tempestates sunt, ex his vivunt cibis, quos e saxis partim eruunt, partim e terra evellunt; nec tamen nisi sordidis pascuntur, et abjectis, quibus non facile alius piscis, nisi fame oppressus, vesceretur. Cum maris tranquillitas viget, in solo sabulo pabulum inquirunt, hincque pascuntur. Ceterum quo capiantur, ex aliis audire poteris.

42 Ex avibus aquila maxime acres et acutos oculos habet. De quibus et Homerus ei conscius testimonio est, in Patroclea similem huic avi inducens Menelaum, cum requireret Antilochum, quem ad Achillem mitteret nuncium, tristem quidem, sed tamen necessarium, de morte eius amici, quem a se missum ad pugnam non amplius summe desideratum recepit Achilles. Caeterum aquila non solum sibi, sed hominum oculis utilis habetur. Nam fel ejus melle exceptum Attico et hebescentibus illitum oculis, visum quam acutissimum efficit.

43 Luscinia avium argutissima, et tranquillo prae ceteris animo, suavissima et imprimis canora voce solitariis in locis cantillat. Ejus etiam carnes vigiliam fovere ajunt. Mihi vero, qui cibo vescantur hujusmodi, homines nec boni nec sapientes videntur. Sed illius etiam deorum atque hominum regis, ut Homero placet, nempe somni, privatio, infelix infelicis cibi munus mihi videtur.

44 Gruum clangores pluvias arcessere fama est, earundemque cerebrum quippiam amatorium habet, utile ad conciliandam mulierum gratiam; si modo bene animadverterunt, qui haec primi observarunt.

45 Vulturum pennas si quis suffierit, facile serpentes e latibulis suis et cavis, ut audio, educet. Dryocolaptes nomen apud Graecos sortitur ab eo, quod facit; nam gibbo et eminente  p15 rostro arbores percutit, et excavato in eis loco, pullos suos tanquam in nidum imponit, ad nidi instructionem non festucis inter se connexis egens, neque aedificatiunculis. Si quis lapide immisso ei foramen obstruxerit, ille ex his conjectura adsecutus insidias sibi paratas esse, herbam lapidi contrariam adfert, eamque lapidi opponit; lapis velut offensus, et non facile ferens vim herbae, exsilit, atque rursus suave receptaculum pico aperitur.

46 Dentices non solitarii sunt, nec solitudinem et segregationem a se invicem ferunt. Solent autem juxta aetatum discrimina degere: ac nimirum peradolescentes separatim a reliquis natant, ii quoque, qui sunt confirmatiori aetate, etiam inter se vitae communitate conjunguntur; ita ut congruant proverbio, Aequalis aequalem delectat; et praesentes praesentibus, tanquam iis quibuscum societas aut amicitiae conjunctio ex consuetudine usuque frequenti coalescit, delectantur. Adversus piscatores autem sic machinantur; ut, cum piscator in eos cibum demiserit, congregati et in orbem consistentes inter se conspiciant, et quasi signo dato inter se admoneant, ne prope ad cibum accedant, neve demissum cibum attingant. Atque in hunc ordinem instructi permanent: sin autem solivagus ex alio grege accesserit, hamumque devoraverit, ac suae solitudinis praemio accepto subtractus fuerit, confidentiores efficiuntur, tanquam capi non possint; sicque prae nimia fiducia negligentiores facti capiuntur.

47 Per aestatem corvus exarescit siti confectus, et clamore ultionem testatur, ut fama est: cujus rei hanc causam afferunt, quod cum ad aquationem eum famulum suum Apollo misisset, ille, magna segete inventa adhuc viridi, frui volens granis frumenti, et expectans dum maturuisset, mandatum domini neglexit; quam ob rem siccissimo anni tempore siti affectus suae morae dat poenas. Hoc licet fabulae simile, ob Apollinis tamen reverentiam dictum sit.

48 Corvum sacrum et Apollinis pedissequum esse dicunt; idcirco divinationibus praeditum fatentur, ejusque clamori dant operam, qui avium sedes, et clangores, et volatus ipsarum a dextra et sinistra cognoscunt. Corvi ova audio nigros efficere pilos. Qui vero capillitium suum sic adulterat, oportet oleum in ore compressum habeat; nam nisi id fiat, simul cum pilis ei dentes nigri redduntur, vixque elui possunt.

49 Merops avis contra, ut fertur, volat atque ceterae; aliae enim omnes in anteriora oculos versus, illa vero retro caudam versus volat. Et profecto naturam volatus admiratione et insolentia pleni, quem facit hoc animal, summopere miror.

50 Cum libidinis impetu plena est muraena, in aridum progreditur,  p16 et sponsi iniquissimi desiderio permota latibulum viperae maris intrat; ibique ambo inter se colligantur, atque coitu implicantur. Vipera quoque mas, ajunt, stimulis libidinis concitata ad mare accedit; et ut adolescens comessator cum tibia fores pulsat amicae, sic vipera mas sibilio edito amatam evocat, eaque mari exit, natura diversorum locorum incolas in cupiditatem unam et cubile idem cogente.

51 Hominis mortui spinam medullam putrescentem in serpentem convertere ajunt, exoririque feram, et serpere animal immanissimum ex mansuetissimo: et bonorum quidem proborumque reliquias quiescere et quietem pro praemio habere; quemadmodum etiam animae ipso bona, quae a sapientibus celebrantur: malorum vero hominum spinas post e vita excessum talia monstra parere. At id aut est totum fabulosum; aut, si adhibenda ei fides sit, praemium meo judicio dignum suis moribus malus retulerit, qui serpentis pater efficitur mortuus.

52 Hirundo significatione sua pulcherrimi temporis ostendit adventum. Eadem hominis studiosa est, cujus contubernalem se esse gaudet, et non vocata ad eum accedit; ac cum ei rursus bonum videtur, discedit. Ceterum homines Homeri lege hospitalitatis eam tecto recipiunt, quae praecipit hospitem praesentem esse diligendum, discedere vero volentem dimittendum.

53 Peculiarem respirationis modum, et amplius aliquid praeter caeteras animantes, capra habet. Pecuarii enim sermones et pastoritii eam auribus et naribus spirare testantur, sensuque ex omnibus bifidae ungulae animalibus acerrimo esse. Causam, quare id fiat, ignoro; quantum autem novi, jam dixi. Quod si capra etiam Promethei opus est, quid sibi voluerit, ut talem fingeret, ipse sciverit.

54 Viperae et aliarum serpentium morsus non carent remediis; quorum alia propinari, alia inungi percipio. Incantationes etiam impactum nonnullis venenum mitigaverunt. Solum aspidis morsum insanabilem, omni medicina superiorem esse audio. Dignum sane hoc animal odio propter mali praesentiam. At fera scelestior, et quae minus vitari possit, mulier venefica; qualem fuisse Medeam et Circen audimus: nam aspidum venena morsu duntaxat laedunt, illarum autem venena vel solo contactu necare feruntur.

55 Canicularum marinarum tria sunt genera, quarum maximae quaedam inter cete robustissima numerari possunt: ex reliquis duobus generibus, quae in coeno degunt et ad cubiti mensuram excrescunt, aliud galeos, aliud centrina appellai solet; quod colore varium est, galeos nominatur: reliquum genus qui centrinas appellarit, non errabit. Rursus varii molliore pelle, et capite latiore sunt; centrinae parvi et pelle dura  p17 sunt, et capite acutiore, et coloris albedine ab illis differunt. Eisdem innati sunt aculei duri, et adversus omnia resistentes quorum alter capitis in juba, (pinna dorsi) ut ita dicam alter in cauda, atque venenatum quiddam habent. Postrema duo genera parvarum canicularum in coeno et luto capiuntur. Piscandarum ratio haec est: Album piscem illecebram ad eas captandas demittunt; ex his si qua capiatur, ceterae omnes hoc videntes circa captam adsiliunt, ac eam dum hamo ex profundo extrahitur ad navem usque insequi non cessant. Invidia quadam hoc eas facere existimares; quasi illa, quae capta est, sibi uni escam aliquam praedata alicunde esset: atque ex ipsis nonnullae in navem insilientes saepe sua sponte capiuntur.

56 Pastinacae marinae radius ab omni medicina invictus exsistit. Etenim primum ut pupugit, statim interficit; quod quidem ipsius telum vel rei maritimae peritissimi perhorrent: neque enim alius quisquam, neque vulneratrix ipsa medicinam facere potest, hoc scilicet dono soli quondam a diis hastae Pelei concesso.

57 Cerastes serpens ferum animal, colore album, gemina supra frontem gerit cornua, cochleae cornibus similia, non similiter tamen atque illius tenera. Longe vero alia ratione in ceteros Libycos homines, ac erga nuncupatos Psyllos, cerastae afficiuntur; illis enim infesti sunt, cum his foedere deviciuntur, pacemque servant. Enimvero Psyllorum gens ab eis si mordetur, non modo non sentit morsum, sed eos etiam, qui in id mali inciderint, facillime sanat; si priusquam totum veneno corpus imbutum sit, ex ipsis quispiam vel arcessitus, vel sua sponte veniens, os suum aqua colluerit, et manus abluerit alteri, et utramque potionem propinaverit morso: sic enim is ex veneno statim tum convalescit, tum ab omni malo liberatur. Libyci item homines ajunt, Psyllum, cui sua uxor venerit in suspicionem adulterii, quique ex eo susceptos liberos adulterino sanguine natos suspicetur, experimenti causa in dolium cerastarum plenum infantem puerum conjicere; sicque injiciendo, tanquam artificem aurum igni, ingenuitatem pueruli experiri: cerastas protinus insultare, acerbosque fieri, innatum malum puero minitantes; eos ut puer attigit remollescere, unde Libycus ille se legitimum patrem agnoscit. Quin et aliarum serpentium, et phalangiorum hostes Psylli habentur. Haec vero si Afri comminiscuntur, non me, sed semetipsos fallunt.

58 Apibus insidiantur atque inimica sunt haec animalia; pari aviculae cum suis pullis, vespae, hirundines, serpentes, phalaenae. Illa quidem apes timent; apiarii vero eadem abigunt vel conyza suffita, vel papavere adhuc viridi ante alveos posito  p18 stratove. Et ea ceteris quidem praedictis animalibus adversantur, vesparum autem captura ejusmodi est: ante earum nidos nassam appendi oportet, eique imponi parvulam membrada, aut exiguam maenam cum iope vel chalcide; vespae autem voracitate, quae ipsis innata est, allectae, atque esca eas invitante, frequentes in nassam incidunt, qua circumdatae amplius retro volare nequeunt; facilius autem tolluntur, si aqua conspergantur, vel igne admoto crementur. Apibus etiam insidiantur lacertae, et crocodili terrestres, quibus caedes hoc modo instruitur: farinam veratro subactam, aut tithymali liquore vel malvae succo suffusam spargunt ante alvearia: quam si isti, quos dixi, degustaverint, pereunt. Ranarum lutariarum sobolem facile tollit apiarius verbasci foliis, vel nucibus in earum lacum injectis. Phalaenae necantur noctu, accensa lucerna ante alvearia posita, et vasculis, quae oleo repleta sunt, infra lucernam collocatis; ad lumen enim advolantes in oleum decidunt, et pereunt: sed alio modo non facile tolluntur. Pari cum farinam vino dilutam gustaverint, ebriae factae vertigine laborant, et jacentes palpitant, ac capientibus risum movent, atque sursum volare conantes surgere prorsus nequeunt. Hirundinem autem prae reverentia musicae non occidunt apiarii, quamvis id ipsis ex facili esset; iisdemque satis est hirundinem prohibere, ne nidum prope alveos struat. Apes etiam oderunt quosvis foedos odores, et pariter unguenta, nec graveolentia tolerant, neque suavis odoris delicias amant; quemadmodum puellae urbanae et modestae tetrum odorem contemnunt, et unguenti suavitatem detestantur.

59 Seniorem Cyrum propter regiam, quam in urbe Persarum (Persaepoli) ipse adificaverat, superbiisse ajunt. Darius lautae aedificationis substructione, quam Susis omnium sermone decantatam struxerat, efferebatur. Cyro minori ex hortis, quos purpuratus ipse, et gemmarum fulgore ornatus, in Lydia sua manu consevisset, gloria magna cum apud omnes Graecos, tum apud Lysandrum Lacedaemonium, cum is in Lydiam ad eum venisset, fuit. Sed haec plus quam satis historici praedicarunt; apum non item domos, solertiori ratione aedificatas, scripserunt: cum illi tamen in regiis aedificandis permultos vexarint; apibus vero, ut nihil minus molestum, sic solertius nihil esse potest. Primum regum cellas eminentiore loco, magna laxitate amplas aedificant; easque sepimento tanquam muro quodam, ad majestatem regiam tuendam, circumvallant. Ac ut aetate et conditione triplices sunt, sic tripartito suas cellas dividunt. Quaedam enim summa senectute affectae regiae aulae vicinae, proximae tanquam satellites et custodes, sunt; post quas habitant natu minimae, et quae annum non excesserunt; adolescentiores vero, et aetate confirmatiori, extimae manent: ita ut illae exacta aetate custodes regum sint; eae autem quae  p19 aetatis firmitate robustiores existunt, tanquam murus quispiam, natu minimas sepiant.

60 Opinio una est, apum reges non aculeatos esse: est rursus altera, eos robore aculeorum peracutorum armatos esse; nunquam tamen eo neque contra hominem, neque contra apes uti, sed alio modo ipsis reverentiam erga se incutere; quoniam non fas sit tantae nationis imperatorem malum admittere. Reliquas autem apes harum rerum periti testantur in conspectu suorum imperatorum aculeos submittere, quasi fasces, veluti imperio potestateque his cedentes. Jam vero hoc utrumque in illis regibus quispiam admirari possit: sive enim aculeo, quo laedant, careant, hoc eximium; sive quo laedere possint, non laedant; hoc vero longe praestantius est.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpretatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita VI Kal. Oct. 04

Accessibility