[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XIII
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber XV

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p201  Liber Decimus Quartus

1 In mari Ionio prope Epidamnum, ubi et Taulantii habitant, insula est, quae Minervae appellatur, eamque piscatores incolunt; et istic lacus est, ubi scombrorum, qui ad piscatorum consuetudinem assueverunt, et mansuefacti sunt, greges aluntur. Iis cibaria objiciunt piscatores, cum quibus iidem foedere et pace devinciuntur; et captura liberi sunt, atque eatenus aetate procedunt, ut vivant ibidem ad summam senectutem. Nec sane ignaviter victitant, neque in suos altores ingrati sunt; at enim de piscatoribus pastum cum mane acceperint, piscationem mox capessunt, ut se nutricantibus praemium pro nutrimento persolvant. Quare ex portu solventes ad feros scombros gentiles suos natare contendunt, ac, simul ut ad eos pervenerunt, cum ipsis ita continuo tanquam cum aliqua turma aut phalange suorum popularium errant; et nimirum cum ejusdem generis et naturae sint, non inter se fugiunt, sed simul natant; post autem cicures circum feros concursantes in orbem consistunt, et suorum corporum obstructione eos fuga exituque intercludentes, suorum nutritiorum, ut pro iis quibus expleti cibis fuerint, illos remunerentur, adventum acerrime tamdiu exspectant, dum piscatores eo profecti captorum permultas caedes effecerint. Cicures vero maturo properantes ad portum regrediuntur, atque ibidem intra cavernas abditi a piscatoribus coenam exspectant; quam quidem ipsi eis largiuntur, si ipsos ad piscatum adjutores atque amicos fidos habere velint. Haec autem quotidie ac diligenter fieri ajunt.

2 Scarum, cujus bilis per totum corpus diffusa est, si comedendum dederis homini jecore aegrotanti, et arquato morbo laboranti, ad sanitatem redibit, ut periti piscatores docent.

3 Capiuntur pisces etiam sine nassis, hamis, et retibus, hoc modo. Sinus maris multi desinunt in paludes quasdam, quae quidem vadosae sunt. Ad haec loca periti piscatores, cum aer serenus est, et1 tempestates conquiescunt, multos homines adducunt, eosque jubent inambulare, et arenam eatenus proterere, et conculcare, quoad ex vehementi pedum impressione bene alta vestigia faciant; quae si permaneant, nec ipsa concidens arena confundat, neque a ventorum perturbatione aqua cocitetur, non longo intervallo eo ingressi in  p202 vestigiis impressis planos pisces consopitos psettas rhomboa, passeres, torpedines, et alios ejusmodi capiunt.

4 De echino marino et supra dixi, et nunc denuo dicam, quae insuper accepi. Ad stomachum hebescentem non parum proficit echinus marinus, etenim vel omnium ciborum fastidio laborantem in pristinae valetudinis statum restituit; atque ad vesicam, quemadmodum harum rerum bene periti affirmant, exonerandam utilis est; et si corpus scabie infectum eo perungatur, ad sanitatem redit; item vulnus sordes cum testis crematus extergit. Cinis terreni herinacii cremati ad picem admistus, et locis a pilo nudis illitus, pilu, ut sic joco dicam, a suis sedibus fugitivum reducit; in vini autem potione sumptus remedium ad dolores renum adhibetur, et aqua intercute laborantes sanat, ut antea dixi; ejusdemque jecore ad assum solem exsiccato elephantiasi laborantes sanantur.

5 Ex elephantino genere cornua feminae majus pretium quam maris habere, hujuscemodi rerum scientia instructi et praedicant, et illa nos docent; nimirum in Mauritania, quemadmodum quotannis cervis, sic decimo quoque anno cornua elephantis excidere solere. Itaque hi in genua incumbentes usque adeo cornua impellunt et defigunt in terram explositam in planiciem et riguam, quam alteri praeferunt, quoad illa ipsa occultaverit, quibus se exonerare tantopere cupiunt; deinde locum, in quem abstruserunt et reposuerunt ejusmodi thesaurum, pedibus exaequant et complanant. Terra autem, quod sit feracissima, post paulum herbam proferens, abditorum cornuum adspectum viatoribus adimit. Eorum vero pervestigatores, qui sane ad illorum insidias et astus prudentes sunt, in eum locum, in quem cornua defossa suspicantur, utribus caprinis aquam deportant; dein alios alio ex utribus repletis dispertiunt atque ibidem commorantur, et alius quidem dormiens, alius potans, alius inter pocula cantiunculam canens suos amores meditatur: et si quis formosum juvenem istic praesentem et venationis comitem de amore interpellet, haud mirum mihi videtur; sunt enim Maurusii pulchri et proceri, adspectuque virili, et rei venatoriae studiosi, iidemque, quamvis aetate provecta, multos juvenes in amorem sui concitant. Quod si cornua sint alicubi prope defossa, quadam mirabili illecebra ex utribus sic aquam eliciunt, ut vasa exsiccent et exinaniant. Ii autem, qui cornua exquirunt, statim sine canibus sagacissime praedam odorati locum illum bidentibus et ligonibus perfodiunt, et optatum consequuntur; si vero utres permanserint pleni, eos inde transferentes alios conferunt.

Duplici tum corde tum sensu animi elephantus esse dicitur, et altero quidem ira incendi, altero mitigari et leniri, Maurorum sermonibus pervagatum est. Iidem de lynce tradunt,  p203 mgs esse simam quam pardalim, et summis hirsutam auriculis; feram hanc maxime saltu valere, et ad retinendum, quod corripuerit, pertinacissime valdissimam esse. Videtur Euripides hujus tanquam informis bestiae meminisse, cum ait:

Accedit ille vel humeris aprum ferens,
Lyncemve deformem malamque bestiam.

Cur autem δύστοκον (difficulter parientem) eam dicat, a criticis quaerendum.

7 De magna struthione haec etiam quis dixerit. In ejus ventre a sordibus expurgato lapides inveniuntur, quos haec posteaquam devoravit, in omaso prope reticulum diu adservatos concoquit; ii sane ad efficiendam oculorum medicinam salutares sunt: atque illius adeps et nervi auxilium et salutem nervis hominum adferunt. Eadem in cursu deficiens lassitudine comprehenditur ab equitibus; etenim in orbem currit exterius, verum equites interiore et breviore orbe circumacti currendo tandem defessam adsequuntur. Ad hunc etiam modum capitur: Pedibus sane nidum ex sabulo architectans in solo humilem construit, cujus medium cavum est, labra ambientia alte exaggerat, ac tanquam muro circummunit, ne per labra defluens aqua pluvia in nidum influat, et pullos etiamnum teneros alluat. Amplius quidem octoginta ova ex sese parit, non tamen uno eodemque tempore ex ovis pullos excludit, sed ex his partim jam in lucem proferuntur, partim intra ova informantur, partim etiam foventur. Cum autem ipsam sic incubantem vir hujus venationis bene peritus animadverterit, peracuta hastilia mucronibus e ferro sursum erectis et resplendentibus circa nidum defigit; et alicubi prope in occulto latens ex insidiis rei eventum avide expectat. Struthio vero pullos suos vehementer amans, et eorum consortii quam maxime avida, a pastu revertitur; ac nimirum priusquam in nidum introeat, huc illuc versans oculos circumspectat, quod metuat ne quis ipsam speculetur; deinde ardentissimo pullorum studio victa, et tanquam oestro percita, etsi ferrum splendescit, ita tamen alis, tanquam velis expansis, continuo cursu et cum stridore fertur, et intra nidum se recipit, et miserrime quidem; nam cuspidato ferro implicata et transfixa moritur. Venator vero id anmadvertens, simul cum matre pullos capit.

8 In Italiae occidentem versus regionibus civitas est, Patavium nomine, quam ab Antenore Trojano conditam ferunt, cum Ilio patria capto in hanc terram venisset superstes, et dimissus a Graecis, eo quod Menelaum et Ulyssem propter Helenam legatione fungentes ipse servasset, quos Antimachus occidendus suaserat, Amplis muneribus Paridis corruptus et auro,

ut canit Homerus. Non procul hac urbe Patavio distat alia, nomine Bitetia, quam fluvius Eretenus alluit, et terram non  p204 modicam praeterlapsus tandem in eridanum influit. Ceterum in Ereteno anguillae maximae et omnium pinguissimae nascuntur; capiunturque hoc modo: Piscator ad sinuosum locum, ubi latius confluens dilatatur, vel in saxo ex aqua eminente, vel in arbore radicitus ventorum turbinibus exstirpata, et jam putrescenti et ad ignem inutili, sedens perpinguis intestini ovilli recentis tria aut quatuor cubita patentis alterum caput in aquam dejicit, quod aquae vorticibus agitatum volutatur; idemque illius arundinis frustum perinde longum, atque gladii capulus, insertum est. Neque vero diu anguillas esca latet, gaudent ehh hoc intestino; et continuo earum prima quaeque, fame stimulata, hiante ore atque imminente hamatos ac uncinatos dentes suos in id ipsum intestinum defigit, atque hoc idem crebra insultatione detrahere conatur. At piscator anguillam intelligens ex fluctuatione intestino inhaerescere, arundinem, ad quam alligatum est intestinum, ori suo admovet, et quoad potest intestinum vehementer inflat, quod quidem ipsum defluente hominis adspiratione et impletur et intumescit; et ventus in anguillam illapsus illius caput et fauces flatu opplet, atque anhelitum eatenus obstruit, ut ea non queat neque respirare, neque intestino infixos dentes detrahere; quare suffocatur, et a tribus velut adversariis calamo, spiritu, et intestino capta subtrahitur. Hoc cum quotidie fiat, multae a multis capiuntur. Has autem istorum piscium proprietates etiam referre mihi visum fuit.

9 Marinum leonem locustae ferme simile esse scio; praeterquam quod corpore tenuior et gracilior apparet, et ex aliqua crustarum suarum parte caeruleus, tim quod ignavus est; et forcipes illius maximae cancrorum forcipibus figura similes sunt. A piscatoribus bene peritis membranas quasdam habere dicitur appensas ex testis et colligatas, sub quas subjectae sint molles carunculae et tenerae, quae leonis adeps appellentur. Is ad hoc ipsum, ajunt, homines adjuvat, ut squalidam et infuscatam faciem ad nitorem adducat; et cum rosaceo in unguentum conformatus formae pulchritudinem conciliat, et venustum splendorem enitere facit. Id etiam auditione accepi, terrenum leonem summe timere marini adspectum, absurdum scilicet ac formidabilem; sed neque odorem ejus ferre. Quantopere gallinaceus quidem ab eodem timeatur, supra dixi. Illum ipsum leonem terrestrem dicunt marini contritarum crustarum pulvereme ex aqua bibentem a ventris morbo liberatum iri. Haec de marini leonis natura peculiari mihi dicta sunto.

10 Maurusii asini cursu celerrimi, primum ut se in viam dederunt, velocissimi sunt, ut vento quodam aut avis alis ferri videantur; at cito delassantur, et ipsorum pedes fatiscunt,  p205 ac spiritus deficit, atque velocitatis suae obliviscuntur tarditate constricti insistunt, et aceerrimas profundunt lachrymas, non tantopere, meo judicio, ob futuram mortem, quam ob pedum infirmitatem. Quare ab equis desilientes Mauritani illorum collo funem injiciunt, et sic alligatos ad suum quisque equum trahunt, tanquam captivos. Ceterum et equos et asinos Libycos corporibus esse exiguis, cursu vero pernicissimos, superius dixi.

11 Libycorum boum, qui feri solutique errant multitudo innumera est, et tanta celeritas, ut unum insequentes venatores interdum fallantur; quod nimirum in alios feros incidant, et ille interim sub dumeta saltusve subiens se subducat; alii autem similes exoriantur, et venatorum oculos fallant. Horum quempiam si quis ingrediatur insequi, ipse prius cum equo defatigabitur. Fessum quidem aliquem tandem ceperis; qui vero cursum primum instituunt, eodem defatigato jam equo, non assequeris. Quamvis vero multi quotannis capiantur et mactentur; sobolis tamen eorum successio perfoecunda est. Cum vitulis etiam tauri oberrant, et vaccae una, aliae foetae, alia foetus expertes. Quod si quis vitulum adhuc tenerum ceperit, et non statim occiderit, ex eo duplici commodo afficietur; nam cum vitulo simul matrem comprehendit, si ea fecerit, quae hic referre opportunum est: Postquam venator vitulum fune alligavit, ab eo secedit: illa filii desiderio inflammata, tanquam asilo stimulata furit, et cupiens dissoluta reste eum abducere, cornua impingit, ut vinculum laxet et distrahat at enim alterutro constricta tenetur, sobolem suam non liberans, et ipsa insuper vinculo indissolubili se implicans. Hujus venator cum jecur extraxit, et ubera turgentia lacte excidit, et pellem exemit, carnes devorandas relinquit avibus et feris; vitulum vero integrum domum fert, qui et in cibo suavissimus est, et lacti densando coagulum praebet.

12 Marinus draco aliis piscibus reliquo corpore similis est, caput vero et oculorum magnitudo terreni draconis speciem similitudinemque gerunt, magni enim sunt et venusti: maxillae etiam similitudinem quandam habent cum terrestribus; et ejus pellis non procul abesse a terreni ddraconis pelle palpanti videtur, squamarum scilicet asperitate; quin et infestis ac venenatis armatur aculeis, tactu noxiis.

13 Inter cetera animalium naturae propria hoc quoque non omiserim. Indorum rex secundis mensis et bellariis non iisdem delectatur quibus Graeci, qui palmarum pumilarum fructus expetunt; at ille vermem quendam in planta nascentem secundis mensis igne tostum adhibet, suavissimum quidem illum, ut Indi ajunt, et eorum, qui gustaverunt, nonnulli asserunt, quibus ego fidem habuerim. Eidem tragematum  p206 loco sunt, olorum, struthionum, et anserum ova. Ex his ut ipse cetera non reprehendo, ita displicet mihi, quod Indi cycnorum, quippe Apollini sacrarum et canorarum avium suboli insidiantur, eorumque ova perduntaxat, ut fama fert.

14 De Libycis dorcadibus et cemadibus animus est mihi nunc dicere. Dorcades quanquam velocitate sunt mirabili, tamen cursu inferiores sunt equis Libycis. Capiuntur et retibus. Ventre sunt albo, qui color eis ad laparas usque adscendit; ad ventrem vero utrimque latera nigris vittis distinguuntur, reliqui corporis color rufus aut flavus est; et pedes quidem eis longi sunt, oculi nigri, cornibus caput ornamentatur, et longissimas aures habent. Porro κεμὰς a poetis etiam nuncupata, turbinis instar, celerrime fertur; pilis est rufis et perquam hirsuta, cauda vero albicat; quis oculi cyaneo colore incti videntur, ac aures densissimis pilis refertae; cornua antrorsum speciosa tendunt, quibus venatores invadit, simul ad iis metum incutiendum, et nocendum idonea. Neque modo in terra pedum celeritatem ostendit; sed etiam cum in fluvii confluentem inciderit, bisulcis pedum, ut ita dicam, remigans ungulis fluctus perrumpit: et vero in lacubus natare gaudet, unde sibi pastum comparat, semperque viridia thrya et cyperum depascitur; unde et venter ei initio veris evacuatur, postquam jam suos foetus enutrivit.

15 Piscem esse accepi onie myron; unde nomen duxerit, haud equidem scio. Eum ipsum esse dicunt marinum serpentem. Si illius utercunque oculus erutus tanquam amuletum gestetur, oculum improbe adfectum ex lippitudine sicca curabit; et simul huic alterum renasci loco eruti ajunt. Oportet autem vivum demittere, vel frustra illius oculum geris amuletum.

16 Caprae fera in summis Libycorum montium verticibus commorantes ad boum magnitudinem accedunt. Ipsarum femora, pectus, cervix et maxillae densissimis pilis diffluunt: frons rotunda protuberat, tibiis brevibus, oculis ravis sunt: cornibus post primum exortum a se invicem averssis, et aberrantibus, et ad latera incurvis: non enim similiter atque aliarum caprarum montanarum recta existunt, sed eatenus retorquentur transversa, ut ad armos pertinant, adeo sunt procera. Ex capris longe maxima ad saliendum habilitate sunt; nam ex summis montium cacuminibus, quae pastorales poetae ἐρίπνας appellare solent, facile in aliud cacumen transiliunt. Et tametsi saepe earum quaepiam dum ex uno vertice in alterum saltare contendit, ob nimiam intervallorum distantiam per praerupta saxa praecipua agitur, nihil tamen laeditur; sic est adversus saxorum duritiem membrorum resistenti frimitate, ut nec cornua frangat, nec caput diminuat; est enim durities ipsorum ingens, et ipsarum aemula rupium. In summis montibus plurimas, solertia quadam captandi  p207 caprarii generis, nimirum vel jaculis, vel retibus, vel laqueis, a doctrina artis venaticae instructi comprehendunt. Jam in patentium camporum aequoribus quilibet vel tardas pedibus eas, quod ibidem non valent ad fugiendum, capere queat. Earum pelles et cornua aliquot commiditates habent: nam in frigidis tempestatibus ad vim frigorum atque hyemem excipiendam pastoribus, et fabris materiariis, pelles mirifice prosunt; cornua ad hauriendam de praeterfluentium rivorum confluentibus, aut e fontibus, potionem aestivo tempore ad depellendam sitim non minori usui habentur, quam calices etiam ampli; tanta enim capn sunt, ut ex calore anhelationem, aestumque omnem extinguant. Ab hie expoliendi bene perito cornu intrinsecus politum tres mensuras facile capere potest.

17 Sunt et testudines in Lybia, eaeque montanae, et adspectu crispissimae quarum testa barbitis est accommodata.

18 Cum equa peperit, carunculam una cum pullo enatam, alii in fronte insitam esse, alii ad lumbos, alii ad genitalis adhaerescere ajunt; quam sane hippomanes nuncupatam equa continuo devorat. Id autem fit naturae quadam benignitate misericordi in equinam stirpem; ne si, ut ferunt, id ipsum usque ad extremum vitae diem pullus semper insitum in se perseveraret habere, insana veneris cupidine, tam mas quam foemina accenderetur. Et forsan Equestris sive Neptuni sive Minervae munus hoc fuerit, ad conservandam equini generis successionem, ne libidinis rabie funditus periret. Quod quidem ipsum penitus cognitum pastores habent, ac si quando ad moliendas alicui amatorias insidias egeant, ut ipsum ad cupidinem veneris inflamment, diligenter observant, quando equa ventrem ferens pariat, atque statim a partu pullium (?) a pullo abscindunt, et in equae ungulam injiciunt (nam in hanc solum abditum et conditum optime servatur) simul et pullum, quod ipsum postea non lactaret mater illo insigni et propria benevolentiae nota carentem, exorienti soli immolant; nam ideo pullum mater vehementer amare ingreditur, quod illam devorarit carunculam. Jam quicunque per insidias carnem illam gustaverit, insana libidine constrictus tenetur, ardet et vociferatur; atque effrenatus ad amores etiam turpissimos, et quantumvis deformem annosamque mulierem, cupiditatis adjicit oculos, ac morbum testans obviis omnibus, quemadmodum conflagret amoris flamma, exponit; tum ex eo illius corpus diffluit et extabescit, ac veneris insania animus exagitatur. Equam Olympiae ex aere excitatam esse accepi, ad cujus conspectum equi libidinose adhinniant, ac amoris furore incitati cum ea gestiant venereo complexu implicari, quod abstrusa quadam artificis machinatione hippomanes reconditum intra aeream statuam equos alliciat; neque enim esse tam diligentem fabricam, ut ex ea equi eatenus falli et  p208 induci possint, ut tantopere ad illius consectum in venerem stimulari deberent. Quod sive verum sive falsum est, ita ut accepi, literis mandavi.

19 In Africa ferventis aquae lacus esse dicitur, in quo pisces et vivere et natare, et ad objectum cibum adsilire ajunt; ac si quis in frigidam eos injecerit, auditione accepi ipsos interire.

20 Rei piscatoriae bene periti homines dicunt, hipocampi ventrem in vino decoctum si quis dederit cuipiam bibere, cum multo aliter et insolentius quam ex aliis venenis adfici; primo ex ea potione acerrimo singultu labrare, deinde tussire, et sicca quidem tussi vehementer torqueri, nihil interim excreare; sed et superiorem ei ventrem intumescere, et calidas fluxiones in summum caput efferri, et vero per nares rursus tenues et aquosas defluere, ac pisculentum odorem reddere; simul et oculos ejus sanguine suffusos igneo colore flagrantes videri, et erundem oculorum genas inflari, et vomendi quidem cupiditate ardere, verum nihil emittere ferunt. Quod si natura etiam evicerit, id tamen mortis esse signum, et hominem mox in oblivionem et dementiam incurrere: sin in ventrem inferiorem delapsum fuerit, nihil horum jam if, omnino tamen hominem e vita excedere. Ex morte porro qui evadunt, mente capti aquam summo studio persequuntur; hanc enim ipsam idcirco expetunt aspicere, tum stillantem audire, quod sane eis aegritudinis levationem adferat, et somnum conciliet. Itaque ad perennes fluvios, aut ad litora, aut juges fontes, aut lacus commorationes eis gratae sunt et jucundae; cum tamen non magnopere desiderent bibere, sed natare, et pedes aqua madefacere, et abluere manus, eis plurimum jucunditatis adfert. Sunt, qui non haec mala dicant hujus bestiae ventrem creare; sed hippocampum algam peramaram, ex qua ita adficiatur, depasci. Veruntamen solertia veterani piscatoris, et ad res maritimas bene prudentis, saultaris etiam repertus est hippocampus; is et Cretensis erat, et filios adolescentes a rabida canicula morderentur; unus ex eis primum, deinde etiam ceteri, dum fratri adesse et opem ferre conantur. Cum vero eorum in Methymna Cretica quem vicum esse ajunt ad litus jacentium vicem dolentes spectatores interficiendam caniculam censerent, et illius jecur medicamentum ad rabiem edendum juvenibus dandum esse; alii consulerent a Diana Rhoccaea salutem petendam esse: senex piscator eos de consiliis, quae adferrent, laudatos dimisit, et hippocamporum diligenter exenteratorum, ventriculo et intestinis abjectis, alios assos eis comedendos dedit; alios cum aceto et melle contrivit, eoque cataplasmate morsus ulcera obligavit; atque filiorum adolescentium, excitato  p209 in ipsis per hippocampos aquae desiderio, rabiem vicit, eosque ad incolumitatem quamvis sero restituit.

21 De canibus marinis non pauca in praecedentibus attuli. Fluviatiles vero caniculae (Lutrae) specie referunt terrestres parvos, et caudam quoque hirsutam habent. Sanguis earum ex posca illitus intumescentes hominum nervos mitigare dicitur. Ex pelle calcei fiunt commodi, et ipsi utiles nervis, ut ajunt.

22 Piscem thymallum, sic nuncupatum, Ticinus fluvius Italiae procreat; is ad cubiti magnitudinem accedit, et lupi et mugilis mediam speciem similitudinemque gerit. Ejus capti odor dignam admirationem habet; non enim ut ceteri pisces pisculentum quendam mittit odorem, existimes vero te ejus gentilem herbam recentem ex terra lectam manibus tenere. Tanta sane odoris suavitate fragrat, ut qui eum ipsum non videt, gratissimam apibus herbam, unde nomen duxit, intus latere putet. Retibus facillime capitur; non item hamatis escarum illecebris: non adipe suis, non serpho, non chama, non alterius piscis intestino, non denique strombi collo; sed solo culice, improba sane bestiola, et noctes diesque homini tum morsu tum strepitu suo molesta, quod hac sola delectetur esca, comprehenditur.

23 Initium Europaeorum fluminum maximi Istri, ad septentriones ventos sub Alpium radices subjectum contra solis exortum, a non magno fonte nascitur, ubi gens rei equestris perita habitat; deinde simul permulti, tanquam stipantes indigenarum fluviorum regem exoriuntur, et eorum confluens continuatus et perennis est, quorum singulorum nomina eorundem accolae sciunt; ii postquam in Istrum confluxerunt, primogenio nomine appellari desistentes Europae fluminum regi de suo nomine decedunt, atque ex eo nominati simul in Euxinum defluunt. In hoc flumine permulti et diversi pisces nascuntur, coracini, mulli, antacei, et nigri colore cyprini, item porci, hesychi albi, percae, et gladii, qui conveientissimum nomen habent: cum enim omni reliquo corpore teneri sunt, et tactu mites; tu dentes eorum nec admodum curvi, neque immanes spectantur; neque sic horret spina in dorso, quemadmodum delphinorum, nec in cauda: sed quod magnam vel audientium vel videntium admirationem moveat, sub ipsis naribus, qua respirant, et aqua ad branchias eis influit ac refluit, in mucronem rostrum procedit, et in rectum porrigitur, sensimque et leniter in longitudinem et crassitudinem augetur; et dum ad cetaceam magnitudinem piscis excrescit, illius etiam mucro tandem vel triremis rostro comparari potest. Neque modo cum cibi inopia urgetur, mucronati rostri incursu pisces interficit atque exest; sed etiam maxima cete propellit et ulciscitur, non quidem armis ex ferro confectis, sed natura comparatis; ut ii, qui magnitudine processerunt,  p210 cesserunt, contra navem, mucronem in eam defigentes, venire audeant. Quidam gloriantur se spectavisse navem Bithynicam in litus extractam, ut carina ejus jam vetustate fatiscens resarciretur, atque in ea gladii caput adfixum inspexisse, cujus cum in nvaem mucronem suum defixisset, et nullis birb ipsum retrahere quivisset, corpus quidem reliquum a cervice avulsum fuerit, rostrum vero infixum, ut a principio inhaeserat, remanserit. Capitur in mari et Istro, nam et salsa et dulci aqua delectatur.

24 Caniculae et alia maris alumna animalia, quibus audaciam natura insevit, cum summus per aestatem calor viget ad litora se recipiunt, et versus praecipitia natant, et exposita fluctibus promontoria subeunt, et angustis profundisque fretis sese insinuant; refugiunt enim pelagus, et, quae in eo sunt pascua, eo tempore negligunt. Nascitur autem genus quoddam algae (seu fuci) in petris profundis, quae magnitudine myricam, fructu papaver refert. Fructus reliquo anni tempore occlusus, solidusque, et ostrei instar durus est; dehiscit autem ab aestivo solstitio, ut calices rosarum. Exterior pars fructus, nempe crusta quaedam sive membrana, testae vel ostrei modo dura, et visu quam maxime flava, intxem, qui color caeruleus, substantia mollis, et tanquam vesicae inflatae pellucida, valli modo ambit ac munit; et ex hac interiore parte noxium stillat venenum. Emittit autem noctu igneum quendam, et veluti scintillantem splendorem et, oriente jam Sirio, veneni vehementia crescit. Quamobrem piscatorum natio omnis, quae pancynicum hanc stirpem appellat, a Canis ortu venenum hoc gigni arbitrantur. Porro canes marini ad igneum istum in hac marina myrica floris splendorem, tanquam inopinati alicuius lucri spe allecti, veneno partim adspersi, partim devorato, et branchiis etiam hausto, extincti fluitant. Unde his in rebus exercitati homines venenum secundarium ex piscium istorum tum ore, tum partibus ceteris, colligunt; idque utile est, quemadmodum etiam terrestris aglaophotis, quam etiam cynospastum appellarunt: quare autem haec herba ita dicta sit, si expoonere meminerim, ex sequentibus intelligetis.

25 Mysi, non ii qui Telephi Pergamum incolunt, sed inferiores, qui ad Pontum, quique vicinorum Scytharum incursiones propulsant, et suis viribus praedictam regionem defendunt; ea prope Heracleam est, et circa Naxium flumen prope Tomin civitatem; eodem in loco Medeam, Aeëtae filiam, impium illud adversus Absyrtum fratrem facinus perpetrasse, nefarium sane Colchidis veneficae inter alia crimen, incolae Mysi, Graecis commemorant: hi, inquam, piscandi rationem observant hujusmodi. Istrianus natione piscator ad Istri ripam boum par impellit, non ad arandum iis opus habens. Nam quemadmodum, ut in sermonem hominum venit, nulla bovi communitas cum delphino intercedit; sic piscatoris  p211 manibus unde amicitia cum aratro? Quod si equorum par adsit, iisdem utitur; et jugum ipse humeris gerens istic accedit, ubi commodam sibi et sedem et piscationem fore arbitratur; atque ad ripam jumentis pabulum apponit, unde interea haec complentur, dum ipse funis bene firmi, et ad trahendum idonei, alterum caput ad medium jugum alligat; ex altero capite hamum appendit validissimum illum acutissimumque quem asso tauri pulmone instructum ad illiciendum Istrianum silurum suavissimam ei escam dejicit: postquam ex linea, ad quam hamus alligatus est, quantum satis sit plumbi, ad moderandum tractum appendit. Ubi silurus bubulae escae sensum percepit, statim escam appetens, eaque, quae desiderabat, abunde nactus hamum incaute totis faucibus devorat; et nimia gulae aviditate transfixus imprudens, dum ex eo evadere cupit, omnibus viribus funem exagitat. Quod quidem ipsum animadvertens piscator, cum summo gaudio quam mox a sessione insurgit, et boves equosve admotis stimulis incitat, tanquam arator jam ex piscatore factus (ut qui in fabulis subito personam mutant) ac jumentis cum cetaceo pisce bene robusto luctatio est. Nam hic Istri alumnus omni virium contentione in altitudinem se deprimit, illa contra funem retrahunt; piscis igitur vincitur ex amborum tractu, atque in ripam jugo extrahitur. Diceret sane aliquis Homeri studiosus mulos hoc pacto in Patrocli funere, quod poeta celebrat, quernos advexisse truncos.

26 Est etiam in Istro sinus admodum profundus et latus, et spatioso ambitu mari similis esse videtur; profundissimum autem esse ex eo demonstratur, quod onerariae naves mare transmittentes ad usum accolentium lacum circumnavigant. Itaque tempestatibus cum is quatitur, quemadmodum mare inhorrescit. Sunt etiam in eo insulae et recessus quidam riparum, in quos refugere licet; et crepidines et colles longe eminentes, quibus, cum aestus reciprocatur, fluctus vehementes refringuntur; atque eodem velut in angustias compulsi, in mare redundantes aguntur. Hoc ipsum ineunte hieme fieri solet; tum enim hunc augescentem boreas impellit et concitat, hic adeo duram glaciem defert, ut haec vecturas omneis sustineat; contra acerrimus boreas flans huic resistit, et undas suas magno motu, et, ut ita dicam, desiderio in mare exonerare festinantem non sinit, et repulsum cedere cogit. Sic fit, ut glacies in altitudinem deprimatur, ut bene penitus congeletur aqua, ejusve confluens viis occultis infra delabatur; glacies vero campus esse videatur, ac per eam homines accolae vel equis insidentes, vel jugata jumenta agentes, tunc iter faciant. De vulpe, quomodo improba et dolosa haec bestia hujus Thracii Strymonis glaciem ejusque firmitatem exploret, supra dixi. Porro Istri glacies etiam navem onerariam, inter navigandum ei adnascens, et in ipso  p212 confluente versantem tantopere circumligat, ut nec passa vela opus sint, nec proreta spectet antrorsum nec gubernator navis gubernacula reat; omnia enim et instrumenta et navis ipsa glacie constricta tenentur, nec sane navis esse videtur; non enim amplius fluctibus verberatur; sed in magna planicie tumuli, aut hercle cujusdam speculae vel promontorii similitudinem speciemque gerit. Tum vectores et nautae exsiliunt in flumine excurrentes, plaustrisque onera supra glaciem transvehunt; donec rursus, exacta hie, et flumine ad pristinum reverso fluendi impetum, ipsum jam Istrum calcantes boves onera navibus reddant; quae interim in loco manent, cessantque, donec soluta fuerit glacies, sunt mirabile gelu adstringentis vinculum laxatum. Eo tempore piscatores glaciem in orbem ligonibus perfodientes, ubicunque libuerit, puteum excavant, ut vel putei vel maximi dolii os esse videatur. Permulti vero pisces lucis desiderio ex glacie, tanquam ex tecto incumbente, effugere cupientes in spertum os innatant, eodemque frequentes congregantur, ut inter se trudant; ubi ut in stricta scrobe cum permulti alii pisces facile capiuntur, tum plurimi cyprini, et coracini, et percae; et xiphiae, qui necdum confirmata aetate, nec mucronato rostro exsistunt; et antacaei, et ii quidem teneri, nam qui aetate processerunt, ad maximi thunni magnitudinem accedunt. Is sane pinguissimo est abdomine, ut ejus ventrem lactantis scrophae suos foetus ubera dicas; sicque aspero corio tegitur, ut eo perpoliantur hastae; ab illius capitis medio a medulla (cerebro) ipsius ad caudam mollis et stricta membrana pertinet, quam ad assum solem exsiccatam flagellum ad concitanda jumenta efficere possis, nihil enim fere a corio differt. Cum est justa magnitudine, nunquam ad cavum seu puteum glaciei pervenit; sed aut sub saxa subjicitur, aut in imam harenam ad vitandum frigus abditur. Nam id temporis cum geelidum est flumen, et perfrigida tempestas, nullis nec hbj, nec piscibus vesci necesse habet; tantum inertia laboris gaudet, et alitur ex pingui suo succo: et quemadmodum polypi, cum praeda dsestituuntur, brachia sua circumrodunt; sic is suam pinguitudinem exedens vivit. Ineunte rursus vere, jamque libere fluente Istro, odit ignaviam, itaque sese ex latibulis ad summam aquam incitans, aquae spurma abundante expletur. Ubi magno murmure rapidus fertur, ibi a piscatoribus ad hunc modum insidias ei molientibus facile capitur, ut hamus cum linea in spumam demissus sub alborem occultetur, et ferri splendor minime perspicuus sit; is tum ore hiante atque imminente liguriens insidiosam escam devorat, ex eoque perit, unde prius alebatur.

27 Cynospastus herba alio nomine aglaophotis dicitur (recordatus enim fidem liberare volo) haec per diem inter ceteras herbas, a quibus ne minimum quidem differt, delitescit, nec ullo modo agnoscitur; nocte vero stella instar lucens,  p213 et igneo splendore coruscans, facile in conspectum venit. Itaque signo ad radices ejus defixo discedunt, absque eo neque colorem ejus interdiu, neque speciem cognituri. Nocte jam exacta adventant, et herbam signo agnoscunt; evellere vero, aut circumfodere tantum, cavent: primum enim, qui ejus naturae imperitus eam attigit, periisse ferunt. Canem igitur juvenem adducunt diei spatio famelicum, et funiculum validum arctissime ad inferiorem herbae stipitem vinctum cani etiam alligant, et carnes assas multas ei objiciunt, quam longissime interim possunt recedentes: canis nidore motus, impetu ad carnes fertur, et herbam radicitus eruit; cunctis radices si sol viderit, canis mox exspirat, ex secretis quibusdam ceremoniis, utpote in ipsorum gratiam extinctus, sepelitur. Tum demum herbam contingere et secum domum ferre audent. usus ejus ad multa celebratur: et inter cetera, ad comitialem morbum remedium ex ea homini commendnat; item ad oculorum vitium, quod, delato in eos humore nimio, videndi facultatem adimit.

28 Cochlea marina magnitudine exigua, formae pulchritudine eximia spectatur; eo maris, ubi sordium vacuitas est, et tranquillitas viget, et in saxis tum tectis mari, tum eminentibus modice, quae choeradas vocant, nascitur. Haec nerites appellatur, et duplex super ea narratur fabula, quas, ut accepi, referam; nam in longo opere modice ad fabulas deflectere, tum animi recreandi, tum condiendi edulcandique sermonis gratia, nihil prohibet. Nereo daemoni marino, quem veracem et minime fallacem esse hactenus omnes praedicant Doris Oceani filia, ut canit Hesiodus, filias peperit quinquaginta, quarum Homerus quoque in Megaris poemate meminit: post tot vero filias etiam filium unicum ei natum esse, non illi quidem auctores sunt, sed vulgus piscatorum praedicat cui nomen fuerit Nerites, hominum simul atque deorum formosissimo: quocum Venus etiam in mari se oblectarit, magno illum amore prosecuta. Cum vero jam tempus fatale advenisset, et Venerem diis coelestibus jussu patris inscribi oporteret, audio eam de mari exeuntem Neriten quoque, delicias suas, secum abducere voluisse; illum vero recusasse, quod inter parentes ac sorores vivere, quam coelo potiri mallet. Et cum alas etiam, quandocunque libuisset, ad volandum sibi producere posset, hoc quoque munus a Venere, ni fallor, acceptum adspernatus neglexit. Quamobrem indignata Jovis filia illum in cochleam ejusdem nominis convertit; comitem vero et ministrum illius loco Cupidinem, ipsum quoque juvenem et formosum, sibi delegit: et alis, quas Nerites habuerat, eundem induit. Altera vero fabula Neptunum ait amasse Neriten, et pariter ab eodem redamatum esse, unde nomen et celebritas Anterotis h. e. amoris mutui inter homines exorta sint. Et hunc Neptuni amasium tum alias familiariter cum ipso vivere solitum esse audio,  p214 tum currum ejus et equos, si quando per aequora veheretur, quam proxime semper secutum, marinis bestiis omnibus sua celeritate superatis: nam pisces cetacei, delphini, tritones etiam, aliique e penetralibus maris excitati, circumsiliendo currum, et tripudiando (quod eos facere Homerus etiam in Iliade testis est) omnes mox fessi desistebant, et relinquebantur a tergo; puer vero proxime eum comitabatur semper, fluctibus etiam ei ob reverentiam Neptuni se submittentibus, et locum aquarum divortio cedente mari; quod Neptuus voluisset tam praestantis formae puerum, tum ceteris in rebus excellere, tum corporis habitu et viribus prae cunctis florere. Solem igitur, inquit fabula, pueri celeritate commotum succensuisse, et in cochleam corpus ejus vertisse. Quam vero ob causam sol iratus hoc fecerit, ignoro, nec exprimit fabula; versimile est, si quid conjicere licet in rebus obscuris, hos deos fuisse rivales: et solem aegre tulisse, quod tam formosus puer in mari degeret, quam ipse digniorem inter sidera, quam inter belluas maris, numerari judicaret. Hic fabulam utramque finierim. Precor autem deos mihi propitios esse, et quae narravi in meliorem partem accipere; et si quid peccatum est, id omne fabulis vulgi adscribere.

29 Ubi insignis eridanus et parum nobilis Tanarus coitionem faciunt, ibi peculiaria hercle piscandi genera accolae exercent; quae ex Mitylenaei cujusdam viri, mihi etiam noti, carminibus didici, non indigna referri. Hiberno quidem fertilem enim regionem colunt. Deinde, ineunte vere, nondum confluente frigoribus conglaciare desinente, qui antea agricolae essent, nunc piscatores facti, sinuosum locum deligunt; quem peracutis securibus circumcidunt, ut figurae rotunditate quiddam lacui vel paludi simile efficiant: non tamen glaciem prope ripam secant, sed in suo statu consistere sinunt; atque locum a glacie nudatum circumdant amplo verriculo, quod fune valido ambitur. Tum rete piscatores aliique in ripa consistentes trahunt; ac nimirum permulti, etiam piscatoriae artis imperiti, piscium captionem animi oblectandi causa spectant. Cum autem ii, qui adducunt, prope ripam venerunt, tum piscatores alii extrinsecus glaciem ripae continentem frangunt; detinetur enim rete in lacu, quem diximus, et promoveri ultra non potest. Ita igitur circumcidunt glaciem, ut pars ejus in medio jam libera absolutaque, et insulae fluitantis instar, cui insistunt, qui rete trahunt, ab reti piscibus pleno, dum trahitur, versus ripam agminatur ac impellatur. Hoc quidem illo in loco piscandi genus, usitatis piscationibus aliis longe dissimile, hujusmodi est. De piscatoribus vero illis Homerice dixerim, eos duplicem fructum percipere, alterum ex terra, alterum ex flumine, ut iidem et nautae et agricolae censendi sint.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)

Pagina recensita IV Kal. Apr. 05

Accessibility