[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XIV
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber XVI

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p215  Liber Decimus Quintus

1 Hujuscemodi Macedonicam piscandi rationem auditione accepi. In fluvio, nomine Astraeo, qui inter Berneam et Thessalonicen medius fluit, distinct variis coloribus pisces gignuntur; quorum nomen ab incolis Macedonibus melius interroges. Hi autem indigenis muscis in fluvio volitantibus pastum sibi comparant, quae nec simile de specie quicquam aliarum muscarum habent, nec ad apum similitudinem accedunt, nec vesparum, nec denique anthedonum, crabronum1 speciem gerunt; harum tamen aliquam cujusque propriam particulam referunt. Nam in audacia quiddam simile ceterarum muscarum habent, tum magnitudine anthedoni similes sunt, tum vesparum colorem reddunt, et similiter quidem atque apes bombo strepunt. Eas hippuros appellant indigenae. Ad summam autem aquam versantes sui gratia alimenti piscium nationem non latent. Ut ex his igitur quispiam earum aliquam per summa apparentem conspexit, silentio sub aquas subit, metuens ne praedam aquae agitatione loco moveat: et proxime ad illius umbram accedens, quemadmodum vel de grege ovem lupus, vel anserem ex cohorte aquila rapit; sic is ore hianti atque imminenti eam devorat, et mox sub aquae superficiem denuo mergitur. Quod quidem ipsum etsi piscatores haudquaquam ignorant, non iis tamen muscis ad inescandos pisces utuntur; simul enim ac hominis manu continguntur, et nativum colorem perdunt, et pennae evanescunt, et inepti ad escam piscium omnino redduntur. Quae causa est, cur earum odio incensi ipsas a se detestentur. Verumtamen qui piscandi scientiam cognitionemque praeclare tenent, captiosa quadam machinationem atque solertia ejusmodi pisces circumveniunt. Purpurascente enim lana hamum circumvestiunt, et ad eandem lanam gallinacei pennas duas e barba seu paleis, cerei coloris speciem similitudinemque gerentes, accommodant; quaternum cubitorum est arundo, et ejusdem longj linea. Has ergo abstrusas insidias in flumen demittunt; pisces vero colore illecti cupide pergunt contra venire, ac nimirum lautum cibum se habituros ex pulchro adspectu arbitrantes, ore hiantes hamatis escis confinguntur, iisdemque acerbis captivi fruuntur.

2 Marini arietes, quorum quidem nomen apud multos pervagatum est, sed non tamen historia omnino explicata, nisi  p216 quatenus a pictoribus et fictoribus ostenditur, circa Corsicum et Sardoum fretum hibernant, atque ex summa aqua eminentes spectantur, et maximi delphini circum eos natant. Mas aries frontem alba vitta redimitam habet, ut vel hanc Lysimachi, vel Antigoni, vel alterius cujuspiam regum Macedoniae diadema dicas. Aries vero femina, quemadmodum barbae appendiculas gallinacei quasdam possident, sic ipsa cirros ex imo collo pendentes habet. Neque modo eorum uterque cadavera cibum sibi facit, sed et viva corpora corripit. In natando magnos fluctus faciens tempestate, quam ex sua agitatione ciet, naves funditus evertit; ac eos, qui secundum mare versantur, rapit. Qui Corsicam incolunt, dicunt virum, qui ex tempestate naufragium fecisset, natandi bene peritum, ubi permultum maris natando transmisisset, circa Corsicam crepidinem quandam adsecutum adscendisse, ibique constitisse, tanquam periculo jam omni exemptum atque securum; post vero quam aries famelicus eum oculis comprehendisset, convolutum agitatumque posteriore sui parte plurimum mare concitasse; deinde ab intumescente aestu sursum elatum, instar procellae et turbinis, hominem corripuisse. Haec de ariete circa Corsicam. Ceu oceani accolae fabulantur veteres Atlantidis reges, qui genus ad Neptunum referunt, in capitibus suis arietum marium taenias gestasse, imperii insigne; et reginas similiter cirros feminarum arietum. Tanto narium robore praedita est hujusmodi bellua, ut permultum aëra respiratione ad se attrahat, eaque adspiratione marinos vitulos ad hanc rationem comprehendat: Cum arietem illi noverunt vicinum esse ad moliendas ipsis insidias, in terram celerrime enatantes in specus saxorum conduntur; is cognita fuga insequitur, et contra, antrum stans ex corporis odore praedam intus esse percipit, et narium illecebra quadam acri inter se et vituols aërem intermedium attrahit: hi, tanquam vel sagittam vel spiculum, sic sane spirationis illius appulsum declinant et refugiunt; tandem tamen violentissimo anhelitus ductu inviti, et tanquam loris quibusdam aut funibus constricti, ex latebra extrahuntur, et strident et ab ariete devorantur. Ex earum naribus enatos pilos harum rerum periti magnos usus adferre testantur.

3 Ad promontorium Bubonicum innumeri thynnorum greges versantur. Eorum maximi, similiter ut sues, solitarii sunt, et separatim natant; alii, more luporum, bini pabulantur; alii gregatim, quemadmodum caprae, in latis pastionibus pascuntur. Exoriente canicula, et ingravescente aestivo calore, in euxinum natare contendunt; et marinis fluctibus e fervide radiato sole calescentibus, inter se velut conserti contextique confertis turmis natant, et corporum conjunctione umbra quodammodo perfruuntur.

 p217  4 Demostratus vir rei piscatoriae peritissimus, simul et disertus, piscem quendam esse affirmat specie perpulchrum, et appellari lunam, exigua magnitudine, lata figura; idemque ait, cyanei coloris speciem similitudinemque gerer, et in dorso pinnas habere nolles ac lenes; easdemque in natando explicare, et ad similitudinem lunae semicirculum efficere: atque haec quidem Cyprii piscatores referunt. Demostratus vero addit, cum est plena luna, tum impleri hunc piscem, tum arbores implere, si ex his illum appenderis; decrescente vero luna exsiccari atque interire, ac si ad plantas admoveris, eas marcescere et evanescere: item si jam plena vel crescente luno in id aquae, quod in perfossis puteis reperitur, quis hunc piscem injecerit, aquam jugem et perennem fore; sin extrema aut decrescente luna, aquam exarescere: quod si hunc eundem in fontem scaturientem conjeceris, quomodo dixi de puteo, is ad rationem lunae vel evanescet vel implebitur.

5 Quemadmodum in Propontidem thynni innatant et enatant, supra scripsi: jam porro qui Heracleam, Tion, Amastriam, Ponticas urbes incolunt, plane sciunt, quo anni tempore ejusmodi pisces eo accedant. Quare tum ad mare se conferunt habentque permulta contra eos instrumenta parata, naves, retia, speculam in excelsum excitatam, quam in litoris eminenti loco, et circumspectum facilem habenti, defigunt; cujus conficiendi rationem molestum mihi non erit explicare, nec tibi audire injucundum. Tigna bina procerissima abiegna excitant intercepta et juncta inter se, trabibus latis et crebris immissis, et facilem ascensum speculatori praestantibus: singulae naves utrinque sex remos ac juvenes expedite remigantes habent: retia bene longa sunt, non admodum levia, et quae magis deprimantur plumbo, quam sursum attollantur suberibus; copiosi autem istorum piscium greges in ea feruntur. Itaque verno sole illucente, ventis placide et tranquille flantibus, coelo laeto et quasi ridente, conquiescente a tempestatibus mari, jam propinquare thynnos simul ut ex specula prudenter et acute speculator prospexit, piscatoribus unde veniant, denunciat. Si juxta litora tendere oportet retia, significat hoc voce; sin vero in interiori mari, sicut dux exercitus, vel choro praefectus, hoc ipsum signo dato edocet; itaque saepe totum gregem capit, et non aberrat a scopo, nec desiderio frustratur. Cum vero thynnorum cohortes in altum sese incitaverint, is qui ex specula acerrima oculorum acie horum actiones observat, contenta voce exclamat recta ad altum remigationem contendendam, illucque insequendos esse. Hi porro, alligato ad alterum tignum, quod speculam sustinet, perlongo retium fune, naves ordine remis propellunt, ita ut invicem non separentur (nam et rete in singulas distributum est naves) et prima navis, ubi suam retis partem ejecit, discedit; hoc idem facit deinceps secunda, et  p218 tertia, et quarta; qui quintam remis impellunt, interim separant, ut mox ejecturi videantur; reliqui vero nunquam laxare debent: deinde alii alio remigant, et pro se quisque retis partem trahit, postea quiescunt. Thynni vero circumvallati per ignaviam et timiditatem non se loco movent, itaque conferti comprehenduntur, et remiges, tanquam civitate aliqua in potestatem redacta, totum piscium, ut poeta diceret, populum capiunt. Norunt haec, o amici Graeci, tum Eretrienses, tum Naxii, hac piscatione insignes, ut Herodotus et alii referunt. Ejus autem reliqua audietis ab aliis.

6 Non vero in Ponto tantum capiuntur thynni, sed in Sicilia etiam, ut mihi videtur (cum Sophron suavis thynnorum piscatoris meminerit) imo et alibi quoque piscatum eorum esse constat.] Cum autem jam circumretiti tenentur, Neptuno malorum depulsori omnes omnino vota faciunt. Cujus rei causam dum mecum studiose inquiro, invenio illos hoc daemone maris domino opus habere, ne vel gladius piscis, vel delphinus, huic thynnorum agmini captivo accedat. Nam saepe strenuus aliquis gladius, lacerato reti, thynnorum gregi irretito ad se exuendum ex laqueis facultatem dedit delphinus etiam, ad moliendas retibus insidias accerimus, dentibus ea conficere novit.

7 In India, et maxime in Prasiorum regione, liquido melle pluit, quod in herbas, ac palustrium arundinum comas, decidens mirificas pastiones ovillo et bubulo pecori praestat; quod quidem ipsum a pastoribus eo, ubi dulcis plus roris de coelo delapsum est, agitur; et sic illis pastionibus vicissim suavi epulo compensat; nam ex pecore illi suavissimum lac exprimunt, nec ei, sicut Graeci faciunt, mel miscere habent necesse.

8 Indica margarita, de Erythraea enim supra dixi, hoc modo capitur. Urbs est nomine Perimuda, cui eo tempore, cum in Bactris Eucratidis regnaret, Soras ex generis regii stirpe natus imperavit. Hanc quidem ipsam Ichthyophagi incolentes margaritas, retibus in orbem circa litus amplissimum extensis comprehendunt. Margaritiferae conchae magnorum stromborum similitudinem gerentes gregatim natant; et quemadmodum apum examina reges, sic eae habent, tum coloris pulchritudine, tum magnitudine praestantes. Summa autem contentione urinatores ideo certant ad capiendum gregis ducem; quod eo capto cunctum gregem rectione orbatum, nec loco se moventem, assequuntur; quamdiu vero rex fugiendo elabi potest, sapienter eas regit et conservat. Jam porro captas in parvulis doliis sale condiunt, ubi cum contabuerit caro et defluxerit, unio solus relinquitur. Optimus Indicus et in mari Rubro procreatus existimatur. Idem in occiduo oceano, ubi Insula Britannia est, nascitur; sed is magis fulvi coloris est, minusque splendidus. Juba in Bosporo etiam  p219 freto nasci scribit, qui et Britannicis inferiores sint, et cum Indicis ac Erythraeis nullo modo comparandi. Indicus terrenus dicitur naturam habere non propriam, sed foetura esse crystalli, non gelu concrescentis, sed fossitii.

9 De generumibus volucribus jam prius me verba fecisse probe novi; sed gruem quoque piscem marinum, Corinthiaci pelagi alumnum, esse audivi. Declinabat autem ea pars Corinthiaci maris, qua grus piscis captus est, Atticam versus, juxta latus isthmi, quod Athenas respicit. Procedebat hic piscis ad quindecim justae mensurae pedum longitudinem; crassitudine anguillam, non tamen maximam, ut aut aequabat. Ejus et caput et os alitis gruis speciem similitudinemque gerit, squamae (pinnae?) pennis gentilis avis ei similes sunt. Natat autem non convoluto in spiras corpore, ut alii pisces anguillarum instar angusti et oblongi tanto vero robore saliendi est, ut tanquam emissum a contento nervo telum feratur. In sermonem Epidauriorum venit hoc animal ex nullo pisce generari: sed dum volucres grues Thracium frigus, et reliquum ad occidentemº fugiunt, obvio vento tum feminas ad coitum exardescentes, tum mares veneris libidine conflagrantes, inter se complexu venereo jungi cupere; feminas vero suspensum coitum sustinere non posse; idcircoque mares semen temere emittere, quod voti compotes fieri non possunt: ac si supra terram volent, id ipsum ad nihilum recidere et perire; sin supra mare id delapsum, tanquam thesaurum per manus traditum, sic a mari hunc foetum adservari, animantemque effici, neque velut in alvum sterilem illapsum perire. Haec Epidaruii. Sed et Demostratus vir genere mihi ignotus cujus ante mentionem feci, Hunc, inquit, piscem vidi, et magnopere consideravi, cumque, ut aliis ostendere possem, exsiccare vellem, atque coquis ipsum secantibus viscera inspicerem, tum ex utroque latere psinas exortas rursus inferius inter se suis extremj coire, et similiter atque tabulas legum triangulas esse; tum ejus jecur in longitudinem procedere adspexi, et jecori subjectum fel longum, instar manticae aut bulgae, ut faba recens videretur: ubi vero primum jecur et fel exempta fsn, ambo statim intumuisse; ut jecur instar hepatis maximi piscis videretur, fel vero lapidem, super quem forte positum fuerat, liquefecisse. Hic et Epidauriorum et Demostrati sermones finierim.

10 Rationem piscandi pelamydes, haud sane pervulgatum, non a seria consideratione alienum est explicare. Decem juvenes, ad summum aetatis vigorem florescentes, expeditam navem et celerem conscendunt; et simulatque se cibo expleverint, pariter continuo aequaliterque in utrumque navis latus distributi remigare contendunt, atque huc illuc errant. Eorum unus aliquis ad puppim sedens, armatas hamis lineas binas, quibus et aliae adnectuntur ad utramque navis partem  p220 demittit; tum ad singulos hamos escam ex purpura Lacaena confectam et lana involutam tum lari pennam ad hamum quemque alligat, ut ab occurrente aqua sensim et leviter agitetur. Pelamydes autem escae sic instructae illecebra delinitae in hamos innatant; et cum ex iis aliqua liguritione apprime stimulata os in escam impigerit, tum reliquae consequentes hamis configuntur, ut hami ob multitudinem uno eodemque tempore transfixorum piscium vexentur. Juvenes servo remigare desistentes, de transtris surgunt ad subtrahendas lineas multitudine piscium onustas: quos posteaquam in navem subduxerunt, secundissima piscatio ex permagno piscium numero aperte ostenditur.

11 Mustelam terrestrem aliquando mulierem fuisse audivi, eodemque nomine vocatam, quo nunc a Graecis quadrupes vocatur gale incantationum ac veneficiorum peritam, immodice protervam, et incesta libidine laborantem; nec illud me latet, quod ab Hecate irata in hanc feram conversa dicitur. Sed haec dea mihi benigna sit, ego hujusmodi fabulas aliis relinquo. Hanc bestiam insidiosissimam esse constat, inque defunctos homines invadere, et, nisi arceatur, eorum oculos diripere et exsorbere. Testiculos ejus mulieri sive dolo, sive sponte, appensos omnes conceptus, et fecunditatis vim, abolere dicunt. Ejusdem viscera, nescio quo modo praeparata, harum rerum artificibus cognito, et insidiose immissa vino, amicitiam dirimunt, et benevolentiam prius coalitam dissolvunt, ut quidam ajunt. Verum haec magis et veneficis, quibus Martem suum inimicitae principem colant, cedamus. Est et parvus piscis, mustela nomine, qui nullam cum mustelo dicto pisce communitatem habet. Hic enim cartilagineus est, et pelagius, et magnitudine praestans, simul et caniculae piscis speciem similitudinemque gerit: mustelam vero diceres esse hepatum; nam piscis est parvus, et oculis coniventibus, pupillae oculorum ad cyaneum colorem accedunt; ejus barba quam hepati major est, et minor quam chremetis; algas depascitur, et saxatilis est, atque similiter ut terrena omnium cadaverum, in quae incurrit, oculos exest et conficit, ut audio. Qui Epirum incolunt piscatores quidam veneficiis dediti ad eadem hac marina mustela utuntur, ad quae alii terrena. Porro cum plerique pisces carnivori sint, homines urinatores, qui maris interioris scrutantur, manuum volas et pedum vestigia denigrant, ut partium istarum splendor obscuretur; hae enim prae ceteris humani corporis partibus in aqua resplendere, et pisces ad se allicere solent.

12 Chamae marinae et variae et multiplices sunt: aliae asperae, aliae laeves quaedam digitorum compressu confringuntur; aliae vel saxo aegre conteruntur; et hae quidem nigerrimae sunt, nonnullae argentei coloris similitudinem gerere videntur, illae utroque colore mixto insignes. Ac quemadmodum earum est varium et multiplex genus, sic multas et diversas sedes habent; quaedam  p221 enim in litoribus dispersae jacent in arena, vel in limo quiescunt, nonnullae sub algam subjiciuntur, aliae in limo commorantur, aliae saxis tanquam mordicus adhaerent. Aestivo tempore, cum incipit messis, in Istrico mari gregatim supernatant, et leviter feruntur: cum ante id tempus sua sibi mole graves efferri non possent. Euri, boreae et austri idcirco fugientes sunt, quod eos ventos ferre non possint. Contra ex tranquillo mari mirifica voluptate adficiuntur, et favonii mollibus auris adflari gaudent; eamque ob rem in latebras abditae, et suis conniventes testis cum a tempestatibus mare sentiunt conquiescere, et favonium flare, tum relictis sedibus, ad summam maris aquam natant, et apertis testis eminent, et tanquam vel sponsae e thalamis prodeunt, vel rosae ad solis radios exporrectae ex involucris seu calycibus suis erumpunt; quiescentes igitur ventum expectant placidum ac secundum; qui si contigerit classem navium existimes. Quod si navem ad se accedere sentiunt, aut belluae impetum, aut valentioris piscis natationem, metu percussae, contractis uno impetu testis, frequentes delabuntur et occultantur.

13 Haemorrhous e genere viperarum in saxorum cavernis domesticam sedem habet; pedem unum tum longus est, tum a capite in tenuitatem ejus corporis habitus procedit; colore est partim flammeo, partim nigro; ejus caput tanquam cornibus quibusdam inhorrescit. Lente serpit, et ventris squamis terram premens, tortuosa via progreditur; gradiendo etiam leniter substrepit, unde ejus segnities et infirmitas ostenditur. Primum ut momordit, statim punctus cyanei coloris exoritur; percussus stomachi doloribus affligitur; venter copiose fluit et exhauritur; et prima statim nocte sanguis per nares, fauces, et aures, cum biliosa sanie emittitur; vesica quoque sanguineam urinam reddit; cicatrices vero, si quae sint in percussi corpore, etiam si consenuerunt, tamen recrudescunt et rumpuntur. At si haemorrhois femina morsum alicui inflixerit, sanguis etiam per summos ungues emanat, et gingivae quoque veneno inficiuntur, et sanguis ab eis fluit copiosus, et eliduntur dentes. In hanc feram incidisse ajunt Canobum Menelai gubernatorem ne Aegypto, Thonide regnante; et Helenam, cum vim veneni intellexisset, serpentis spinam confregisse, et pharmacum exemisse; in quem vero usum hoc eximere et reservare voluerit, ignoro.

14 Adferunt regi suo Indi animantes diversas, ut tigrides cicures, pardos mansuetos, oryges quadricornes: item boum genera duo, quorum alii ad cursum velocissimi sunt, alii perquam feri: et ex his bubus (eorum caudis) etiam muscaria faciunt, qui corpore omnino nigri sunt, caudas vero egregie  p222 albas habent. Columbas quoque luteas adferunt, quas unquam mansuefieri aut cicurari negant; et aves, quas cerciones nominant; et canes generosos, de quibus supra dixi: et simias albas, et alias nigerrimas; rufas enim, tanquam nimium libidinosas et incontinentes erga mulieres, non ferunt in civitates; et si forte in eis reperiantur, tanquam adulteros exosi occidunt.

Magnus Indorum rex quotannis uno die certamen non modo hominibus proponit, ut alibi dixi sed etiam bestiis cornutis; quae sane inter se cornibus appetentes, mirabili natura quadam eatenus strenue decertant, quoad adversarium funditus viciterint; sicque omni nervorum contentione, quemadmodum athletae, ut aut maximo adficiantur praemio, aut gloriam capiant certaminis luculentam, nituntur. Rationis quidem expertes sunt luctatoresisset tauri feri, arietes mansueti, et qui vocantur μέσοι et asini uno armati cornu, denique hyaenae; quod animal capreis minus esse ajunt, sed cervis animosius multo et cornibus ferociens: postremi in certamen veniunt elephanti, qui inter se vulnerant, et alter saepe alterum vincit atque adoe interimit, saepe etiam uterque vulneribus confectus simul decumbit.

16 Viperae catulos Theophrastus scribit parentis uterum non exedere, atque conficere; neque sane, ut quiddam ludens dicam, foribus effractis, obstructum exitum perrumpere; at enim feminae uterum augustiis compulsum non amplius reniti posse ut Homerice dicam sed disrumpi. Cujus sententia ita rem habere mihi ad veritatem plane persuadet; siquidem et marinae acus, quia tenues sunt, et haudquaquam sinuosam et capacem alvum habeant, idcirco similiter a suis foetibus adficiuntur, ut jam ante scripsi. Interim vero Herodotum rogo, ne mihi succenseat, si ea, quae super viperarum partu ipse adfert, ego fabulosa censeam.

17 Naturalis quaedam communitas et occulta affinitas leoni est cum delphino; non ex ea parte solum, quod uterque imperat, ille quidem terrenis bestiis, hic vero aequoreis; sed etiam quod senectute ambo tabescunt; et cum sunt aegroti, illi terrestris simia medetur, huic marina quoque simia remedio est. Simiam enim in mari quoque esse alias dixi, quae similiter huic, ut illi terrena, medicinam morbi adfert.

18 Inter feras, quae propter ingentem illarum numerum describi nequeunt sepedon est, perniciosus serpens: quem tum figura haemorrhoo cognatum, tum colore similem esse, Nicander cecinit: sed celerior esse videtur, et quoniam per gyros et flexiones graditur, parva apparet; quod quidem causa est, quamobrem inspectantes nesciant de ejus magnitudine judicare. Vulnus, quod infert, acerbitatis plurimum habet, et bene penitus intrat, et putrefacit; qua ex vi nomen traxit. Inexpiabili celeritate ipsius venenum in universum corpus  p223 transitionem facit; capillus enim funditus interit, tum superciliorum et palpebrarum pili defluunt, oculo offusi tenebris obscurantur; et corpori maculae, tanquam adusta a sole cute, superveniunt.

19 Terrestris testudo animal est libidinosissimum, sed mas; femina enim non nisi invita coit. Cujus rei causam inquirit Demostratus senator Romanus, nec ideo tamen hac in re fide dignior, nisi pariter rei etiam piscatoriae exquisitam notitiam sibi comparasset, et quaecunque cognovit, dictione etiam venusta ornasset; condidit autem, ni fallor, et alia quaedam, et argumento graviore ingenii doctrinaeque suae specimen edidit admirabile. Hic, inquam scribit, si quid aliud in causa sit, cur femina maris coitum aversetur, non satis sibi exploratum esse; hanc vero suam esse conjecturam: Feminam, dum coit, humi stratam, ait, supinam jacere; deinde, expleto coitu, propter testae magnitudinem, et corporis in terram nisum, cum se convertere non queat, escam paratam a marito relinqui cum aliis animalibus, tum aquilae; unde fit, ut mares eas ad coitum ideo illicere non possint, quod feminae magna moderatione libertates contineant, et salutem voluptati anteonant. At enim mares mirabili quadam natura illecebram amatoriam, et omnis metus oblivionem adferentem, feminis injiciunt; neque tamen hujuscemodi illecebrae sunt cantiunculae, quales Theocritus pastoritiae lusionis compositor nugatur; sed occulta herba, cujus neque ille nomen se scire dicit, neque alium cognoscere confitetur. Itaque mares eam ore continentes ad libidinem feminas alliciunt, et jam illi amorem dissimulant: feminae vero, quae hactenus fugiebant, nunc exardescunt ad coitum, et securae de se nullo amplius timore adficiuntur.

20 Nicas locus est vicinus Thessalonicae civitati Macedoniae, in quo gallinacei familiari sibi cantu destituuntur, atque omnino muti sunt. inde profluxit proverbium, de re impossibili, quo dicitur, Tunc illud habebitis, cum ibas cucuriverit.

21 Alexander dum Indiae loca alia oppugnat aut vastat, alia etiam capit, cum alia pleraque animalia invenit, tum draconem, quem, quia sacrum in antro quodam Indi existimarent, et summa religione colerent, idcirco summis precibus Alexandrum obsecrarunt, ne illum ipsum invaderet; quod quidem ipsum ille annuit. At enim draco cum praetereuntis exercitus strepitum sensit (quod sit animal tum audiedi tum videndi acerrimo sensu praeditu) maximo sibilo et ingenii afflatu edito, omnes exterruit et perturribusavit. Septuaginta cubita longus esse dicebatur; non tamen eij totus apparuit, sed illius solum caput ex antro eminuit; oculi vero ejus ad magni et rotundi clypei Macedonici magnitudinem accessisse dicuntur.

22 Cornicibus studium est irritare aquilas; hae vero illas  p224 praeclare contemnunt, et deorsum ferri sinunt; ipsae sursum subvolantes aethereum locum celeri alarum remigio secant: quod quidem ipsum non cornicum timore ajunt (quisnam hoc dicat, qui plane sciat aquilarum vim?) sed propria quadam animi magnitudine earum infra se volantium lapsus facile potiuntur.

23 Pompilum piscem dicunt non modo Neptuno, sed etiam diis in Samothracia sacrum et carum esse. Ob eamque causam piscatorem olim nomine, sicut dicitur, Epopeum, (Opopeum) in Icaro insula natum, cui filius erat, quod aliquando cum nihil aliud piscium praeter pompilos cepisset, eosdem cum filio comedisset, protinus huic pisci meritas poenas persolvisse; etenim cetacea bellua, facto in ejus piscatoriam impetu, ipsum in conspectu filii devoravit. Pompilum hostili odio delphinos persequi ajunt, neque eos tamen hoc impune facere; cum enim hunc gustaverunt, discruciantur et convelluntur continuo; et quod furore inflammati consistere non queunt, idcirco in litora expelluntur, atque fluctu ejecti a cornicibus maritimis gaviisque exeduntur et conficiuntur. Apollinius Rhodius, sive Naucratites, dicit hunc aliquando hominem fuisse portitorem: et cum puellae, inquit, Apollo amore teneretur, quacum etiam complexu venereo jungi conaretur, haec effugiens Miletum venit, et Pompilum quendam precibus obsecravit, ut se trajiceret: itas quidem paruit; at vero Apollo sese ostendens hanc quidem rapuit, navem autem in lapidem, Pompilum in piscem convertit.

24 In bubulo pecore, quod incitato cursu valet, curam Indi ponunt; et simul de eorum velocitate rex et permulti pincipes decertant, neque turpe ducunt pro hujuscemodi animalium genere auro argentove sponsionem facere; adjungunt autem ipsos bigis, et fortunae aleam super victoria periclitantur. Equi igitur in medio jugati currun, at boves utrinque loris annexi, donec ad metam, quae a carceribus stadiis abest triginta, perventum sit. Aequales sane ac pares boves equis currunt, neque velocitate alteros ab alteris internoscas. Quod si quando rex de suis bobus cum quopiam sponsionem fecerit, in tantum contentionis studium procedit, ut is ipse in curru sequatur, atque aurigam incitet. Is sane quidem equos stimulis cruentat, a bubus vero manus abstinet, siquidem ii nullis admotis stimulis incitato cursu sponte feruntur. Ac nimirum tam ambitiosa est bubuli certaminis contentio, ut non divites modo et domini magno pretio deposito inter se certent; sed etiam specttores, ut apud Homerus Idomeneus Cretensis, et Ajax Locrus, inter se certantes repraesentantur. Sunt item apud Indos alii boves, maximorum hircorum magnitudine; ii quoque per se conjugati velocissime currunt, nec minus strenue quam Getici equi cursum conficiunt.

 p225  25 Equos efferari et tanquam rabi inflammari ferunt, bibentes ex Cossinito ferme Thraciae, qui defluit in Abderitarum regionem, et in Bistonicum stagnum influit; ubi Diomedis Thracis, qui immanes illos equos habebat, quos Hercules expugnavit, regia olim fuit. Ex eodem morbo laborare dicunt equos bibentes de fonte Potnio; is est in loco, quem Potnias vocant, non longe ab urbe Thebis. Item Oritas et Gedrosios fama est, tanquam foenum pisces equis edendos objicere. Celtas quoque audio boves et equos piscibus alere. Apud eosdem ajunt equos odore hominum offensos ad meridianas Europae regiones perfugere, praesertim austro flante. Nonnulli quoque testantur Macedones et Lydos piscibus equos suos pascere, quin et oves Lydiae et Macedonicae ex eisdem pinguescere dicuntur. Apud Mysos cum equinum genus coit, quidam velut hymenaeum quendam nuptiis praecinunt: unde cantus suavitate permulsae equae mox gravidae fiunt, et formae pulchritudinis eximios pullos ex sese pariunt. Istud vero etiam audivi, equos aetate adfectos pullos cum ceteris in rebus debiles, tum pedibus infirmos, procreare solere. Quod ad aetatem et vitam equorum, mares ajunt ad annos triginta quinque vivere.

26 In secunda mansione eorum, qui a Persicis Susis in Mediam proficiscuntur, permagna scorpiorum multitudo nasci dicitur; idcirco Persarum rex, quum eo suscepit iter, riduo ante omnibus imperat ut eos venentur, et ei, qui plurimos confecerit, donat munera: nisi enim hoc fit, locus transiri non potest; nam subter omnem lapidem et cespitem abditus scorpius manet. Rhoetienses Augustus a scolopendris pulsos esse, cum infinita earum vis in illos ingruisset. In Cyrene diversa tum colore, tum forma, murium genera ansci tradunt; ac quosdam ipsorum, quemadmodum mustelae, ita lata facie esse; alios echini speciem similitudinemque gerentes actuas spinas habere, quos indigenae echenatas appellant. in Aegypto audio bipedes mures maxima magnitudine esse, et prioribus pedibus tanquam inanibus uti; eos enim breviores esse posterioribus. Hos videre memini, Libyci sunt; recti duobus pedibus nitentes gradiuntur, cum autem ab insequentibus urgentur, saliunt. haec Theophrastus prodit.

27 Attagenes aves ferunt ex Lydia in Aegyptum transportatas, et in sylvam demissas, primo coturnicis vocem edidisse; post cum fluvio non ex ripis suis excedente coelum pestilens factum esset, quo multi passim mortales perierunt, ejusmodi aves non intermisisse longe clarius et articulatius, quam quemvis explanatissimae linguae puerum loqui, et dicere, Τρὶς τοῖς κακοῖς τὰ κακὰ, id est, Ter mala malis. Idemque ajunt eas captas non solum non mansuescere, sed neque idcirco amplius pristinam vocem edere; quia arctior custodia ipsis silentium infert. Quod si in libertatem volandi dimittantur, et in suas sedes perveniant, rursus vocales fieri, pariterque cum libertate vocem recipere.

28 Scopes aves (quarum Homerus in Odyssea mentionem facit, cum earum multas circum Calypsus antrum versari scribit) saltatione etiam comprehendi dicunt viri saltandi periti, quae, si adhibenda illis fides sit, σκὼψ appellatur. Nam quod iis avibus jucundissimum sit quosdam ridicule imitari et illudere, ex eo profectum est verbum σκώπτειν, id est, effingere, et non aberrare ab eis imitandis, quos ludicra adsimulatione imitantur. Minor est haec avis quam noctua; plumbei coloris saturati similitudinem ejus pennae gerunt, et albicantibus maculis distinguuntur; a superciliis secundum utraque tempora duae plumae exsistunt. Callimachus duo genera ponit, σκῶπας et ἀείσκωτας; quorum alterum vocale sit, alterum mutum. Aristoteles dicit apud Homerum non σκῶπας per sigma, sed κῶπας legi oportere; et peccare illos adversus Homeri de hac ave sententiam, qui sigma praefixerint; et aliis quidem anni temporibus non comeduntur, autumno vero uno alterove die capti comedi possunt. Differunt autem scopes a perennibus illis corpulentia, et turturi et palumbis similes sunt.

29 Pygmaeorum gentis proprium et peculiare regnum esse audio, et cum masculum genus regium aliquando defecisset, mulierem, Geranam nomine, ipsis imperitasse; quae, cum a Pygmaeis, supra quam deceret, divinis prope honoribus adficeretur, inde animo inflata ipsas etiam deas contemnebat; maxime vero Junonem, Minervam, Dianam, et Venerem, ne tantillum quidem cum forma sua comparandas esse dictitabat. At hunc suae jactantiae morbum non impune tulit; nam a Junone irata ex homine in avem adspectu turpem protinus conversa est, quae nunc geranos (grus) nominatur, et Pygmaeis infesta est eam ob causam, quod illi, immodicis honoribus ei delatis, ad insaniam et exitium eam adegerint.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Oct. 04

Accessibility