[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XVI
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Epilogus

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p240  Liber Decimus Septimus

1 In navigatione maris rubri Alexander dicit se serpentes vidisse longitudine quadraginta cubitorum, et crassitudine pro rata longitudinis portione: item genus cancrorum, quorum testae circumferentia undique pedis mensuram implebat; et chelae maximae prominebant; neminem vero iis insidiari, quia sacri habentur Neptuno, et deo consecrantur, ut quasi donaria sint ejus ab omni noxa et omnibus insidiis tuta.​1

2 Clitarchus ait circa Indiam serpentem sedecim cubitorum gigni. Atque etiam aliud serpentium genus non speciem similitudinemque aliorum gerere, sed magnitudine multo inferiores esse, et tanquam pigmentis distinctos, sic versicolores spectari; vittas enim a capite ad caudam pertinentes habere, alias aerei, alias argentei, nonnullas rubri, alias aurei coloris; eosdemque morsu celerrime interimere posse; idem refert.

3 Nymphis libro De Ptolemaeis nono ait viperas in Troglodytide, si cum aliis conferantur, ingenti nasci magnitudine, ad cubita quindecim quandoque; porro testudinum tegmenta reperiri tanta, ut singula senos medimnos Atticos capiant.

4 Primum ut morsu prester, e genere serpentium, affecit, statim ignavos et immobiles reddit paulo post menti oblivio et tenebrae offunduntur, ut neque notionem habeant morsus, neque respirare, neque meiere queant; simul et percussos a pilis jam nudatos suffocatio sequitur, cum convulsionibus, et morte acerrimis doloribus referta.

Phylarchus libro duodecimo in vulgus edidit, aspides ab Aegyptiis vehementer coli; easdemque ex eo cultu prorsus mansuescere, ciboque cicures fieri; neque simul cum pueris infantibus viventes eis quippiam nocere, et vero appellatas ex cavis prodire, atque ad appellantem accedere; digitorum autem crepitu vocantur. Aegyptii in aspidum nationem hospitalissimi: primum enim ut pransi sunt, statim temperatas vino et melle farinas in mensam, in qua pransi sunt, exponunt; postea crepitu digitorum eas tanquam convivas ad prandium vocant: illae vero velut ad condictam coenam invitatae, aliae aliunde prorepentes, accedunt, et mensam circumstant; ac reliqua omni spira humi relicta, caput allevantes circumlambunt, sensimque atque moderate farina explentur, eamque consumunt. Cum autem Aegyptii de nocte habent necesse surgere, ne ipsas in tenebris conculcent, iterum percussione  p241 digitorum utuntur, eis, ut de via decedant, signum dantes; illae sane sonitus discrimen et cur fiat intelligentes confestim se subducunt, et in latibula abstruduntur; itaque is, qui de lecto surgit, postea in nullas ipsarum incurrit.

6 In tantam saepe magnitudinem excrescit crocodilus, ut Psammitchi Aegyptiorum regis tempore viginti quinque cubitorum dicant visum fuisse; regnante vero Amaside, palmorum quatuor supra sex et viginti cubita. In Laconico mari accepi ingentia cete nasci, eamque ob causam criticorum quidam Homerum dicunt Lacedaemonem cetosam appellasse. Circa Cythera insulam cete praedicant majori granditate generari, eorumque nervos accommodatos esse ad conficiendas non solum psalteriorum et musicorum aliorum organorum fidiculas; sed ad bellica etiam instrumenta ex his confectae chordae censentur optimae. Ceterum in rubro mari, praeter jam dictos, gignuntur etiam scorpii et gobii, partim duum, partim trium cubitorum. Amometus in quadam Libyca urbe dicit sacerdotes ex lacu quodam cantionum illecebris praestrictos crocodilos sedecim cubitorum educere. Theocles libro quarto in Syrti ait cete procreari triremibus majora. Circa Gedrosiam, Indiae regionem non ignobilem, Onesicritus atque Orthagoras scripserunt, cete longitudine dimidiati stadii, et latitudine pro rata longitudinis portione nasci, tantoque robore septa esse, ut saepe cum fistulis respirarint, tantopere in sublime marinos fluctus jactent, ut haec imperitis maximae maris tempestates ac turbines esse videantur.

7 Aristoteles libro octavo De animalibus ait, elephantos novem hordei medimnos Macedonicos ad summum comedere quinos, aut etiam septenos si dederis, et simul arborum frondes ac turiones]. Metretas vero, inquit idem, Lacedaemonicas quatuordecim bibere possunt, et rursus ad ejusdem diei vesperam octo. Ducentos autem annos vivunt, nonnulli etiam trecentos. Clarae aquae potio elephanto (camelo) inimicissima est, turbulentam et sordidam suavissimam ducit: ac si ad flumine aut ad lacum accesserit, non prius, quam coenum pedibus perturbarit, et pulchritudinem aquae difformarit, ad hauriendam aquam se inclinat. Sine potione vel octo dies fert.

8 Terrestre quodam animal Pythagoras scribit in libro De mari rubro circa idem mare procreari, et cepum (h. e. hortum) apposite idcirco nominari, quod tanquam hortus variis coloribus distinguatur; et cum aetate est confirmata, pari magnitudine est cum Eretriensibus canibus. Jam porro hujus colorum varietatem, sicut ille scribit, animus nobis est explicare. Ejus caput, et dorsum, et spina, ad caudam usque prorsus valde igneo colore sunt, tum aurei quidam pili disseminati spectantur; facies alba ad genas usque, inde ad collum auro similes vittae pertinent; colli inferiores partes usque  p242 ad pectus, et anteriores pedes omnino albi coloris sunt; mammae duae manum implentes coeruleo colore visuntur, venter candidus, pedes posteriores nigri sunt; rostri formam si cynocephalo comparaveris, non aberrabis a vero.

9 Animal quoddam onocentauram vocant, eamque quisquis vidit, non incredibile ducet, quod fama pervagatum est, Centaurorum nationes fuisse, neque fictores atque pictores in eorum descriptione mendaces fuisse; sed eos quoque a tempore productos, et gemina diversae naturae corpora in unum coaluisse, non negabit. Verum sive revera fuerint, sive omni cera flexibilior, et ad fingendum habilior, fama illos finxerit, tanquam dimidiato hominis et altero equi corporibus permixtis, et una conciliatis anima praetereo. De onocentaura quidem mihi nunc est animus explicare, quae auditione et fama accepi: Eam ipsam scilicet homini similem esse; et pilis prolixis faciem ejus ambiri; collum et pectus humanam speciem similitudinemque gerere; mammas quoque turgidas in pectore; humeros, brachia cubitos, manusque, ac pectus usque ad lumbum humanam figuram habere; dorsum, latera, ventrem, posteriores pedes, asininis persimiles esse, et quemadmodum asinum cinereo colore esse, at imum ventrem (ad latera) leviter exalbescere: duplicem usum ei manus praestare; nam celeritate ubi sit opus, eae praecurrunt ante posteriores pedes, ex quo fit, ut ceterorum quadrupedem cursu non superetur; ac rursus ubi habet necesse vel cibum capere, vel quicquam tollere, ponere, apprehendere, aut constringere qui antea pedes essent, manus efficiuntur, tumque non graditur, sed sedet. Animal est gravi animi acerbitate; nam si capiatur, non ferens servitutem, libertatis desiderio ab omni cibo abhorret, et fame sibi mortem consciscit. Haec de onocentaura Pythagoram narrare testatur Crates ex Mysio Pergamo.

10 Boeotiae terrae solum talpis caret** agro Lebadico; ac si importentur aliunde, non fodiunt, sed moriuntur: ad ejus vicinam vero Orchomenum permultae procreantur. In Africa nulli sunt neque apri, neque cervi. In Ponto neque mollia neque testacea, nisi raro et perpauca, gignuntur. Unicornes aves in Aethiopia nasci, et sues quadricornes, itemque ovillum pecus a lana quidem inops, verumtamen pilis camelorum hirsutum, auctor est Dinon.

11 In Zacyntho phalangiorum morsu percussis, bene periti harum rerum homines dicunt, non ea modo accidere, quae alibi ictis usu evenire solent; sed eadem ipsa etiam omnia acerbiora fieri. Primum enim ut quis morsus sit, totum ejus corpus obtorpescere, et tremore affici, et frigidissimum esse, et vomitum cum convulsione subsequi, et membrum genitale eis intendi; dolent et auribus vehementer, et ex utriusque pedis vola. His autem partibus, quas dixi, se dolere ostendunt,  p243 admotis ad eas manibus. Jam porro quod audientibus magnum terrorem injicit, et videntibus majorem admirationem movet, exponam: Cum ab eorum morsu quidam integri atque intacti balneas, quarum lavatione phalangio vulnerati fuissent usi, subiissent, aut hercle pedes abluissent, ut saepe fieri solet, vel fortuito, vel ex inimicorum insidiis omnibus doloribus, quibus torquentur morsi, adfecti fuerunt.

12 Rubetarum genus esse aut, cujus non modo potus est perniciosus, sed illius etiam adspectus adspicientibus infestissimus exsistit. Nam si quis ex iis, qui malas artes ingeniose factitare sciunt, eam primo contriverit, deinde ejus sanguinem sive ad vinum, sive ad aliam potionem, quam homines venefici idoneam existimarint admistum cuipiam per insidias bibendum dederit; is sane sine mora perit. Ejus vero adspectus hanc improbitatem habet, ut eam adversam si quis acriter intueatur, et illa contra improbo obtutuo suo respiciat, ac suam adspirationem sibi familiarem, sed humano corpori hostilem, anhelans emittat, pallore inficiat, unde aliquis rei ignarus, vel primum superveniens hominem ex colore aegrotum esse conjiceret; qui tamen ad dies non multos durat, deinde evanescit.

13 Charadrii avis hoc beneficium est, minime hercle contemnendum; nam si quis ictericus eum acerrime intueatur, ille contra oculis fixis, tanquam vicissim ei succensen, respiciat; ejusmodi mutuus adspectus hominem morbo, quem dixi, liberat.

14 Eudoxus ait, cui ego hac in re fidem non habeo, alios non prohibeo, se cum Herculis columnas superasset, aves quasdam in stagnis seu lacubus vidisse, bubus majores. Hoc etsi mihi, ut dixi, non verisimile est; quod audivi, tamen omittere nolui.

15 Aristoteles scribit perdicem feminam, si contra marem steterit, aura ab eo flante, mirabili quadam naturae vi concipere. Septem diebus perdix nidum contexit, septem consumit in pariendo, septenis deinde pullos nutricatur. timaeus, Heraclides et Neocles medicus rubetas dicunt duo jecora habere; quorum alterum occidat, alterum illi adversans salutem adferat.

16 Theopompus Venetos inquit Adriam accolentes, cum arationis tertiae et sementis faciendae tempus adest, monedulis placentas quasdam, sive mazas, ex farina cum oleo et melle temperata muneri mittere; qui quidem idcirco proponunt, ut velut placamenta monedulis sint, et induciae cum iis pactae, ne Cereris fructum terrae commissum refodiant, aut sublegant. Lycus cum haec vera esse fatetur, tum eosdem addit loros etiam rubros eis proponere, et his propositis discedere; monedularum vero greges extra fines manere: ac nimirum duos aut tres, tanquam legatos, ex ubi ab iis mitti solere, exploraturos  p244 hospitum multitudinem; qui ut eam perspexerunt, revertuntur, et invitant eo modo, quo hi quidem vocare, illi intelligere solent. Eae autem invitatae gregatim, instar nubium, accedunt, ac si offas objectas comederint, se cum iis pacem et foedus habere Veneti intelligunt; sin contempserint, et tanquam vilia non dignentur comedere, indigenae sibi persuasum habent illorum conemptum famem minari. Nam veluti homines muneribus incorrupti, sic illae nihil ex objectis escis gustantes in arationes involant, et maximam satorum partem acerbissime praedantur, animo irato effodientes et investigantes.

17 Amyntas in Mansionibus, quas sic inscripsit, in terra Caspia tradit boum et equorum greges esse innumerabiles; et certis temporibus infinitam murium multitudinem accedere. Ejusque rei testimonium adfert, inquiens in perennibus fluviis rapide praecipitantibus intrepide eos innatare, et caudas inter se mordicus tenentes hoc firmamento uti, eoque ceu validissimo vinculo fluvios transmittere. Cum autem in arationes transierint, segetes succidunt, et in arbores adscendentes fructus edunt; et, quos vorare nequeunt, ramos frangunt. Quibus Caspii ubi resistere non queunt, hoc modo infestas eorum incursiones moliuntur ulcisci, ut habentibus uncinatos ungues avibus non quicquam noceant; quae quidem ipsae tantis gregibus, ut nubes esse videantur, eo advolantes mures corripiunt, et suo proprio quodam naturae munere a Caspiis famem depellunt. Porro vulpium Caspiarum ea est multitudo, ut non modo agrestia stabula adeant, sed urbes quoque ac domos ingrediantur; nihil tamen hercle nocentes, neque rapientes, sed ita cicures Caspiis tanquam caniculae adulantur. Mures autem Caspiis infesti neque magnitudine inferiores, quam Aegyptii ichneumones, itemque feri sunt et acerbi, et robore dentium non aliter ferrum dissecare ac devorare possunt, quam mures in Teredone Babyloniae; quorum pelles molles institores ad Persas vehunt, quibus vestes consuuntur, et corpus optime fovetur; hosque suo sermone canautanas appellant. Hoc etiam in muribus admiratione dignum est: si mus praegnans capta dissecetur, et eximatur foetus, in eo quoque dissecto foetus reperietur alter.

18 De pastinacae marinae natura hoc etiam cognovi. Pastinacam natantem piscator intuitus in piscatoria navicula saltat, et dicteria aut convitia aliqua jactat; et insuper tibia, si norit, quam tanquam illecebram fert, canere incipit: haec ex ea re magnam voluptatem capit (etenim, sicut ferunt, tum aures habent musicae, tum saltationis oculos intelligentes) atque hac permulsione illecta sensim ad summam aquam natat. Interea vero, dum hic cantu et saltatione illecebras egregie machinatur, alter quispiam sporta imprudentem subducit;  p245 itaque praeter omnem spem, dum voluptate toa mulcetur, et nihil metuit, capitur.

19 Eudoxus ait Galatas, qui ad orientem solem pertinent, ejusmodi facere, quae si cui credibilia videntur, fidem adhibeat; sin minus, rejiciat. Cum locustarum greges, ut nubes esse videantur, in Galatiae agros involantes fruges infestant, tum Galatae quibusdam precibus et obsecrationibus utuntur, simul et sacra conficiunt, quibus aves quasdam implorant; eae autem illorum precibus obsequentes frequentes veniunt, et locustas perdunt. Ac si quis e Galatis earum aliquam comprehenderit, hoc supplicium in eum ex legibus illius gentis constitutum est, ut morte mulctetur. Ac si huic, qui eas ceperit, ignotum fuerit, aves tantopere offenduntur, ut iterum invocatae, propter impunitatem illius, non ioo precationibus obtemperent.

20 Aristoteles in Samo ait albam nasci hirundinem, cujus oculos si quis pupugerit, statim quidem excaecatur; post vero visum recipit; et, sicut ille dicit, sic acute quemadmodum a principio videt.

21 Cinnamomum avem auditione accepi ex plantae cognominis surculis, e paludibus collectis, iis in locis, ubi Herodotus et alii scribunt nidos construere, ac inter se contexere. Qui ejusmodi igitur ramulos ambiunt, sagittas graves, robusto et contentissimo nervo expulsas, magno impetu contra ramos, quibus nititur nidus, mittunt; itaque rumpuntur, et festucae decidunt, quae vulgo cinnamomi nomine celebrantur.

22 Clitarchum etiam audiamus. Hic in India scribit volucrem amatorio adfectu flagrantem, nomine orionem, si bene memini nasci. Eam magnitudine parem ardeae esse dicit, rubris similiter cruribus, oculis aliter quam illae coeruleis; sic a musica instructam, ut cantilena sua suavissimum hymenaeum, qui maxime inter homines celebratur, referat, et dulcedine aures Sirenum instar permulceat.

23 Avem Indicem Catreum nuncupatam, cum eximia formae pulchritudine Clitarchus ait, tum pavonis magnitudine esse, tum pennarum ejus extremitates smaragdi similitudinem gerere. Quod si quid aliud intueatur, ejus oculi nescias quo colore sint; sin te adspiciat, cinnabrin te videre in ejus oculis diceres, excepta pupilla, cui color melinus, et acies acuta: quod in aliorum oculis album, in illis pallidum est: capitis plumae caerulescentes guttis quibusdam croceis sparsis distinctae sunt: pedibus color sandaracae: vox canora, sicut lusciniae, et acuta. Indi sane suas delicias etiam ex avibus habent, et earum adspectu oculos pascunt. Sunt inter ceteras quaedam undiquaque purpureae, et purissimae flammae adsimiles; quae gregatim tantopere volant, ut nubes esse videantur. Sunt et alia avium genera varia, quarum  p246 species non satis describi potest cantandi suavitate et oris expressione tanta, ut comparatio nulla reperiatur, nisi Sirenes quasdam eas dixeris. Nam has quoque virgines alatas, et pedibus aves fuisse, poetarum fabulae canunt, et pictores ostendunt.

24 Cycnis sedes et commorationes sunt in lacubus, paludibus, stagnis, et perennibus fluviis, quorum confluens moderate et sedate fertur. Suapte natura pacati sunt, ad senectutemque perveniunt non sibi gravem. Robore, quo magno praediti sunt, confidentiores exsistunt, non ut injuriam ipsi inferant priores, sed ut lacessiti eam propulsent; itaque facile aquilas etiam provocati vincunt. De pugna autem supra dixi.

25 Clitarchus tradit in India esse simiarum genera colore varia, et magnitudine praestantia oriri: tantamque earum in montibus multitudinem esse, ut Alexandrum Philippi filium magnis copiis septum eae frequentes perterrefecerint, quod arbitraretur se collectum et sibi insidiantem exercitum videre. Nam cum Alexandro se ostenderunt casu, excelso et recto corpore erant. Non capiuntur retibus, neque sagacium canum venandi solertia, sed cum sit animal saltationis avidum, si saltantem viderit, saltare cupit; et tibia canere meditatur, si vim et nbbos inflandi adsequi possit. Si item quempiam viderit calceos induentem, imitatur; et si quem viderit ocos rubrica pingentem, hoc idem facere studet. Itaque pro his ex plumbo factos graves calceos proponunt, et laqueos subjiciunt, ut pes quidem inseri possit, sed interim firmo vinculo retineatur. Itemque visco decipiuntur. Speculo etiam Indus venator in simarum conspectu utitur; cujus loco discedens aliud relinquit, et laqueum subtus addit validum. Simia vero accedens, et fixo obtutu in speculum intenta imitatione hominis, visco ex speculo palpebris adhaerente ita occaecatur, ut facillime capiatur, itaque caecutiens facillime capitur, ut quae fuga consulere jam nequeat. Haec et alia de simiis tum Indicis, tum non Indicis, nobis commemorata, digna profecto ingenii liberalis cognitione videntur.

26 Leones in India nasci maximos, ne tenuissima quidem mihi dubitatio est; terra enim india mater optima aliorum animalium in causa est. Hi erga obvios immanissimi dicuntur; eorum colla nigra sunt, et pilis horrida, et adspectu formidolosa. Si capianntur, mansuescunt quidem, modo ne maximi sint: tum vero adeo adsuefiunt loro, ut facile similiter atque canes ad venandos hinnulos, cervos, apros, tauros, et asinos sylvestres duci queant: sagacissime enim, sicut audio, odorantur.

27 In Africa genus fuit, ut fertur, Nomea id est, pastoralis dicta, et regionem sortita pascuis abundantem, et fortunatam;  p247 sed tandem cum leones plurimi et maximi et audacia invicti supervenissent, penitus est extincta, ita ut nihil ejus reliquum sit factum. Leones enim confertim advenientes expugnari nequeunt.

28 Euphorion in Commentariis scriptum reliquit, Samum cum olim desertissimam fuisse, tum in ea bestias feras et infestas obviis maxima magnitudine, nomine Neades fuisse, quarum sola voce terra discederet; indeque profectum esse id proverbium, quod vulgo Samii dicunt: Magis clamat quam Neades. Idemque adfert earum ossa maxima vel sua aetate extitisse.

29 Indorum regem hostibus bellum inferentem bellatorum centum mille elephantorum antecedunt; tum vero aliorum maximorum et fortissimorum ter mille subsequuntur, ad hostiles muros ipso incursu evertendos institutorum, cum rex jubet, evertunt autem pectorum suorum vi et impetu. Hoc se audivisse Ctesias scribit. Idemque Babylone se vidisse dicit palmas ab his eodem modo impetu violentissimo exstirpatas; idque facere solent, cum domitor illud jusserit.

30 Zenothemis scribit in Paeonide palude quosdam pisces procreari, quibus adhuc palpitantibus, si eos bubulo pecori edendos objicias, expletur non minus libenter, quam ceteri boves foeno; contra ab eorundem mortuorum usu, sicut idem ait, tantopere abhorret, ut non attingat.

31 In Armenia excelsum saxum auditione accepi permultam aquam emittere, atque sub ipsum subjici fontem undiquaque quadratum tres passus profundum, singulaque ejus latera stadii dimidium occupare; et simul cum aqua pisces frequentes excidere, cubiti magnitudine, tum majores, tum non multo minores; et ex iis partim delabi semimortuos, partim adhuc palpitantes emori. Et pervagatum est eos colore esse nigerrimos, nec adspectu insuaves. Verumtamen si quid eorum vel homo vel fera bestia gustarit, statim mori. Propterea vero Armenios, quod illorum regio ferarum multitudine redundet, primum eos collectos ad solis radios exsiccare; deinde ne hausta piscium adspiratione gravi et pestilenti, aut excitato inde pulvere hausto pereant, ore et naribus obturatis hoc piscium genus contundere, et in farinam redigere; tum ad ficus admistam in ea loca, quae maxime abundant feris, disseminare. Bestiae primum ut eas attigerunt, statim moriuntur; atque sic apri, dorcades, cervi, ursi, asini sylvestres, feraeque caprae necantur; nam ejusmodi animalia ficuum et farinarum avidissima sunt: perimuntur autem hoc modo, quod nimium abundent. Jam vero alio modo tollunt leones, pardales, lupos, quippe qui carnivroi sunt. Nam in domesticarum ovium et caprarum discisso latere, quatenus manus inseri queat, earum carnibus farinam infarciunt, et infelicem hercle escam praedictis feris objiciunt; cum  p248 enim ejusmodi quippiam pardalis, leo, lupus gustaring, continuo moriuntur. Est autem cum omnis Armenia mater et nutrix ferarum, tum praecipue campestre circa fluvium.

32 In Caspia regione audio ingetem lacum esse, et in eo maximos pisces nasci, qui oxyrynchi vocantur, videlicet a rostri forma; eosque ad magnitudinem octo cubitorum excrescere. Eos Caspii captos sale spargunt, et ex illis salsamenta conficiunt, eosdemque exsiccatos camelis dossuariis Ecbatana vehunt. Idem adipe detracto, farinas ex iis conficiunt, et hujusmodi salsamenta quidem vendunt, oleo vero pinguissimo et non graveolenti unguntur. Atque etiam exempta ex iis viscera excoquunt, unde ad permultos usus accommodatum fit glutinum: nam non modo ad quaecunque applicatum fuerit, adhaerescit, visu perlucidum; sed et firmissime retinet, ut et decem diebus madefactum non tamen dissolvatur, neque remittat: itaque etiam artifices, qui circa ebur laborant, eo utuntur, et opera conficiunt pulcherrima.

33 Fama quaedam venit in sermonem hominum apud Caspios avem procreari magnitudine maximi gallinacei, versicolore varietate florentem; atque auditione accepi eam supinam volare, et sub collum extensis cruribus se veluti sublevare; tum catelli vocem mittere, neque in sublime, sed circum terram idcirco volare, quod in altum non queat sese attollere. Est et altera avis Caspia, vel potius Indica (nam in India etiam nasci dicitur) anseris magnitudine: lato quidem sed tenui capite, cruribus parvis (longis?) est: vario colore distinguitur; nam ejus dorsum purpureum est, venter maxime coccineus, caput et cutis (collum?) exalbescunt: vocem caprinam mittit.

34 Caspiae caprae et albissimae sunt, et cornibus mutilae, corpore parvae ac simae. Cameli quoque Caspiis abundant, quorum maximi ad equorum maximorum accedunt magnitudinem. Eorum villi adeo sunt molles, cum Milesiis lanis ut mollitudine comparari possint; ex iisque sacerdtes et Caspiorum ditissimi praecipuisque vestes conficiant.

35 Antenor in Libris rerum Creticarum in Rhauciorum urbem ait divino quodam impulsu apum, quae vocantur Chalcoides (aereae), examen accessisse, et defixis aculeis obvios vehementer vexasse: illos earum impetum non sustinentes e patria migrasse, et in alium pervenisse locum, ibique condidisse oppidum, quod similiter patriae amore Rhaucum in ipsa Creta nominarunt; ut quamvis vi fatali essent depulsi, nomen tamen illius retinerent. Ait autem Antenor in Ida monte Cretae etiamnum harum apum paucas quasdam esse reliquias, quae similiter, ut illae, obvios acriter pungant,

36 Cameli carnes a leonibus comedi solere testimonio est Herodotus: cum in Xerxis camelos, qui commeatum portarent,  p249 dicit leones invasisse, et ex aliis animalibus nulla, neque jumenta, neque homines attigisse. At mihi Herodotus paucarum in natura rerum peritus videtur, qui leones Thracios miratur voluptatem in cibo unam alteri praeposuisse; nam camelos quantopere appetant, Arabes sciunt, et quincunque regionem leonum simul et camelorum parentme atque nutricem habitant. Iiy non admiror, si leo vi quadam naturali et occulta cameli carmen expetit, et in hoc animal etiam nunquam prius visum sui satiandi causa irruit. Appetitus enim naturalis eos, etiam cum primum vident, ut suavissimum inde sibi futurum parent alimentum, incitat.

37 Decem et sex viri triturantes, et in maximis solis ardoribus siti pressi, unum ex suis, ut aquam de proximo hauriret fonte, miserunt. Is abiens messoriam falcem manu tenbat, et in humeris situlam gestabat; ubi vero ad fontem venit, offendit aquilam quam strictissime cauteque serpente circumplicatam, jamjamque suffocandam. In eam enim aquila involaverat, verum non compos voti neque insidias evadere, neque pullis, juxta Homericum illud, epulas adferre poterat; sed spiris illius, ceu laqueis circumventa vicina erat ad pereundum, non perdendum. Agricola, vel quod non ignoraret, vel quod auditione accepisset, aquilam Jovis nunciam et ministram esse, et quod nosset feram et improbam bestiam esse serpentem, falce eam dissecuit; et vinculis aquilam, unde effugere non poterat, exsolvit. Cumque his obiter gestis revertisset, atque hausta aqua vinum temperatum omnibus ministrasset; ii quidem avidissime copioseque in prandio bibere ingrediuntur; is autem qui aquam hausisset, jam post illos bibiturus erat; nam hactenus pocillator, non compotor erat. Ad labra igitur poculum cum admovisset, servata ab eo aquila circum locum illum etiam nunc felici ejus fortuna versans, ut hanc mercedem obtentae salutis persolveret, sic in poculum involavit, ut potio effunderetur. Ille quia sitiebat, indignatus ait: Hanccine tu gratiam, (nam avem recognoscebat) tuo conservatori refers? Hoccine decet? Quis porro studium suum in alterum conferet ob Jovis gratiarum praesidis atque inspectoris reverentiam? Cum haec eloqueretur sitiens, et se ad alios converteret, videt ex venenata potione palpitantes extremum spiritum efflare. Serpens enim, ut conjicere licebat, suo veneno fontem imbuerat. Itaque redemptionis praemium ei, qui se conservasset, aquila cum pari salute compensavit. Crates Pergamenus tradit Stesichorum etiam in quodam poemate, haudquaquam pervulgato, hujus rei mentionem facere, gravem sane illum meo judicio et antiquum testem citans.

38 In maris Caspii insula cum alias aves peculiares nasci ferunt, tum maxime unam ea vi et natura adfectam, ut magnitudine quidem anseribus eam similem esse dicant, imo vero  p250 egregium anserem superet; pedes vero habeat grui persimiles; dorso sit vehementer rubro, ventre viridi, collo albo, et disseminatis maculis croceis distincto, non minus quam duo cubita longo; capite item tenui et longo, rostro nigro; et vocem ranis similem mittat.

39 In Prasiana Indorum regione Megasthenes simias scribit maximis canibus non inferiores esse magnitudine; quinque cubitorum caudam habere; tum ex earum fronte comas propendere, easdemque barbam promittere; tum facie alba esse, corpore vero nigro; neque malitia ceteris simiis ingenita, sed mansuetudine et humanitate imbutas esse.

40 Indica regio est circa Astaborm fluvium, ubi Rhizophagi habitant. Illic, oriente Sirio, culicum nubes quaedam terribiles, magna vi occupare aërem visae, subito superventu civitatem quandam infestarunt. Circa lacum etiam Arrhatan (qui et ipse in India est prope fluvium jam dictum) feros istos culices abundare ajunt, ubi locus desertus et est, et appellatur. Eum accolae et finitimi circumquaque negant ab initio et perpetuo habitatoribus caruisse; sed scorpiorum copias infestas supervenisse, et nimium phalangiorum exstitisse roventum illorum, quae Tetragnatha nominant. Hanc bestiolarum diritatem ex corrupta aqua pluvia generatam ajunt; et incolas primum hujus mali impetum aliquandiu magna patientia tolerasse; sed cum illud jam inexpugnabile esset, et passim omnis aetatis homines interirent, tandem consilii inopia, cum nulla ratione adversus tantam luem tueri se possent, deserta regione, gratam prius et optimam patriam reliquerunt solitariam.

41 De patriis sedibus quosdam Italiae populos incursio murium agrestium perniciosa expulit, atque in fugam compulit; quod sane sic segetes et plantas, tanquam summa siccitas, aut teterrimum frigus, aliave intempestiva tempestas vastarent, non modo seminibus et superficie arrosis, sed radicibus quoque succisis. Et aves cum Medicam regionem invasissent, perditis et vastatis frugibus, incolas ad emigrationem adegerunt. Autariatas Indorum gentem plurimae ranae et imperfectae de coelo lapsae in alium locum demigrare coegerunt. Et quandam nationem Libycam, cujus et supra memini, leones de patria terra depulerunt.

42 In Babyloniorum terra formicae (formicaleones) nascuntur, quarum genitale membrum retro aversum est, contrario quam in aliis modo.

43 Panthera in Caria et Lycia non est iracunda, neque saltu admodum valet; corpus ei oblongum et quanquam hastilibus  p251 et lanceis vulneretur, resistit tamen, nec facile concedit ferro, juxta illud Homeri: Quae, quamvis ferro fuerit transfixa, repugnat.

44 Rhinocerotis figuram nimis frivolum esset describere, quum permulti ex Graecis et Romanis, qui illum viderunt, ejus formam plane sciant; at enim vim il0 et naturam actionum non alienum est exponere. Quod in summa nare cornu gerit, cujus mucro acutus exsistit, ex eo nomen traxit; neque ipsum illud de robore concedit ferro. Quod quidem ipsum, cum est contra elephantum pugnaturus, saxis exacuit et limat: cetera non ei paria cum elephanto, utpote qui procerissimus est, et fortissimus; cornu igitur cuspidato elephanti crura subiens alvum discerpit, et lacerat; isque, effuso sanguine, decumbit, decumbit. Pugna autem eorum est de pastionibus, multosque elephantos ita periisse evenit. At si alvum non praeoccuparit, illius promuscide apprehensus attrahitur, ac retinetur, et dentibus ceu securibus conscinditur. Tametsi enim ejus pellis ea exsistat firmitate, ut aegre jaculo penetrari queat; tamen tam violentus est elephanti impetus, ut eam trajiciat.

45 Tauri Aethiopici, qui carnivori nominantur, animalium ferocissimi sunt; et si cum Graecorum bobus conferantur, duplam habent magnitudinem, ac velocitate corporis excellunt: tum rufis pilis vestiuntur, tum caesiis sunt oculis, idque magis quam leones. Et alias quemadmodum aures, sic cornua mobilia habent; at in pugna ea ita exserunt, ut, postquam prae ira erecta sunt, flecti nequeant. Ejus etiam tergora tanto robore sunt, ut nullis neque spiculis, neque telis penetrari possint; inhorrescens enim taurus cutis rigore ferrum elidit. In equorum et boum armenta, et pecorum greges, et feras omneis invadunt. Itaque pastores, ad tuendum suum pecus occultas foveas in magnam altitudinem depressas machinantes, moliuntur eis insidias. Hi cum inciderunt, atroci animi excandescentia suffocantur. Judicatur autem apud Troglodytas jure praestantissimum hoc animal; ut quod viribus praeditum sit leonis, velocitate equi, robore tauri, et ferro sit impenetrabile.

46 Mnaseas in libro De Europa scribit esse templum quodam Herculis et uxoris ejus, quam ceu Junonis filiam poetae celebrant. In hujus templi consepto cicures aves multas nutriri ait, nempe gallos et gallinas. Compascuntur autem, et gregatim pro sui generis sexu degunt, et sumptu aluntur publico, quos diximus, consecrati. Gallinae in aede Hebes, gallinacei in Herculis pascuntur. Fluit autem in medio rivus perennis et limpidae aquae. Gallinarum igitur nulla ad  p252 Herculis templum accedit; at suo tempore mares stimulati libidine rivum transvolant, et postquam impleverint feminas, ad deum suum et suas redeunt sedes, lustrati purgatique interflunete rivo, quo sexus uterque dispescitur. Natis igitur, ut consentaneum est, ovis gallinae incubant, pullosque excludunt; ac mares genitoribus, feminae novellae matribus accedunt et aluntur.

 p253  Epilogus Auctoris

Dixi hactenus, quantumcunque studio, cura, labore, ingenio, et aemulatione quadam honestorum et eruditorum hominum, qui ante me hoc argumentum veluti certatim excoluerunt, diligentiam superandi, indagare ac invenire potui; et ne quid eorum, quae adsecutus eram, omitterem, operam dedi: nam sapientiae amor, quo nihi ingenio hominis liberalis cognatum aut familiare magis est, omni pigritia excussa, animantium etiam brutarum mutarumque contemplationem ne aut contemnerem, aut negligerem, me excitavit. Non equidem ignoro homines tum avaros et pecuniae mancipatos, tum ombitiosos et gloriae potentiaeque cupidos omnes, hoc mihi vitio daturos, quod in hujusmodi rebus tempus et otium meum occupare voluerim; cum ad multo majora adspirare, gravitatem auctoritatemque apud hominum vulgus mihi comparare ac inter potentes in aulis principium viros censeri, denique magnas divitias mihi conquirere licuisset. Ego vero ingenium vulpis, naturam ac vim lacerti, scarabaei, serpenteis, et leonis, quid agat panthera, quae pietas commendet ciconiam, quam suaviter arguteque suos meditetur et edat cantus luscinia, quam ingeniosus sit elephas, item piscium genera, et gruum migrationes, et draconum naturas, et reliqua, quae hoc volumine comprehensa observavi, indagare malui; copiasis et locupletibus hominum adnumerari, et ex illorum ordine censeri, non libet. Quod si de numero hominum naturae studiosorum, inter quos et poetae sunt eruditi, et philosophi ingeniosi, et alii scriptores rerum naturalium experientia clari, etiam ipse unus esse cupio, et enitor; multo sane honestiore loco, et dignitate majori, quam pro illorum judicio, futurum me confido. Ita enim sentio, ut vel unam alicujus egregiae disciplinae portiunculam potius, quam celeberrimas ditissimorum quamvis opes atque possessiones, mihi accedere optarim. Haec de studiis meis et animi instituto hactenus. Jam porro reprehensum hoc iri a nonnullis non dubito, quod non de singulis animalium, quae dici poterant, omnia unum in locum collecta conjunxerim, neque separatim singulorum proprietates in unum locum congesserim; sed mixta narratione varias variorum animalium proprietates enarraverim, de multis etiam per singulas partes disserens; ita ut alicubi ab hoc vel illo animante digressus, rursus alibi ad idem redierim, et alia quaedam super ejus natura attulerim. His respondeo, primum me homine esse meae spontis, nec ab  p254 alieno arbitrio aut consilio pendere. Deinde, voluisse me varietate argumenti lectorem allicere, et taedium, quod ex earundem aut similium rerum narratione oboritur, evitare; atque ideo e diversis anima ntibus per intervalla digestis veluti floribus et multicolorem, concinnandum mihi contexendumque proposuisse. Quod si venationis studiosi homines, vel una quapiam fera deprehensa, sibi gratulantur, et lucrum existimant: multo magis tantae animalium multitudinis non vestigia invenisse, non corpora cepisse; sed facultates illas, quibus natura eas dignata est, investigasse, rem longe pulcherrimam et praeclaram esse dixerim. Nihil huc fecerint Cephali, et Hippolyti, a si qui alii ferarum in montibus venationes egregie exercuerunt. Nihil rei piscatoriae etiam peritissimii, ut Metrodorus Byzantius, aut filius ejus Leonides, aut Demostratus, aut alii piscatores, quales profecto non pauci fuerunt. Nihil eximii pictores, etsti quidam illorum magnam sibi sua arte gloriam pepererunt; nam artificiosa equi pictura Aglaophontem nobilitavit, et Apellem hinnulus, Myronem vero statuarium vacca ceu bucula ex aere facta, et alios alia opera. Nam si unus aliquis non unius, non paucorum, sed majoris, quae natura produxit, partis animalium mores, formam, ingenium, industriam, justitiam, temperantiam, fortitudinem, adfectum et amorem innatum erga suos, ac pietatem, veluti venando indagandoque deprehenderit; maxima medius fidius admiratione dignus fuerit. Hic vero res ipsa et institutum sermonis me admoet, ut aegre feram et indolescam brutorum animalium pietatem commendari, in hominibus vero taxari pietatem (impietatem). Sed hac de re in praesentia non dicam plura; hoc tantum, ut par est, monebo lectorem, cujus ab initio quoque hujus scripti mentionem feci, non mereri me reprehensionem, si eadem fere, quae omnes vel plerique, scripserim; nova enim animalia cerare non potui; eorum vero, quae natura produxit, permulta mihi cognita esse describendo ostendi. Inter cetera autem peculiaria quaedam, aliis hactenus in eadem historia versatis indicta, protuli; et cum in aliis, tum in his quoque, veritatem me maximi facere declaravi. Ceterum de diligentia mea, et cura styli, hoc est, elocutione, compositione, et vocabulorum totiusque dictionis proprietate ac honestate, judicium penes illos esto, quos judices ac censores minime iniquos nactus fuero. FINIS


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Oct. 04