[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber III
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber V

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p48  Liber Quartus

1 Ex avibus perdices sunt salacissimi, ideoque feminas suas vehementissime amant, et continuo ad rem veneream proni sunt. Qui autem eos ad pugnam alunt, quando in mutuum certamen incitant, feminam suam singulis adstare curant, quod commentum ad timiditatem eorum atque ignaviam in certamine repellendam excogitarunt. Nunquam enim perdix victus in conspectum amatae vel conjugis venire audet; quin potius plagis percussus1 morietur, quam ab adversario retrocedens illam indecore adspicere sustineat, cui se approbare cupit. Idem etiam de amasiis statuerunt Cretenses. Audio enim Cretensem amaotrem, tum cetera bonum tum bello strenuum, adolescentem nobilem, forma excellentem, et animo magnum, atque ad optimas disciplinas bene factum, sed aetate nondum militiae apta in deliciis habuisse: (utriusque nomen alibi dixi) strenua autem facinora juvenem istum in pugna edidisse Cretenses ajunt, et toa homini acie in ipsum irruente, in cadaver offendisse, et sic fuisse subversum perhibent. Cum vero ex hostibus quidam, qui proximus ei erat, gladium intentans tergum ejus esset trajecturus; ille conversus inquit, "Ne tu turpem et imbellem plagam mihi inferas; sed potius pectus meum feri, ne amasius me timiditatis condemnet, et a cadavere meo componendo abstineat, ad me, ubi rem turpiter gesserim, accedere non sustinens." Nec quidem mirum est, si veneris, homo cum sit, ignavus videri erubescat; perdicem autem verecundiae esse participem, peregregium hoc a natura donum est. Aristodemus autem, qui prae timoe aufugit, et Cleonymus, qui clypeum abjecit, et pavidus Pisander, nec patriam, nec uxores, neque liberos sunt reveriti.

2 In Eryce Siciliae foetum celebratur, quod Erycini et Siculi omnes Anagogia appellant. Cur autem sic appelletur, causam afferunt, quod id temporis Venerem inde in Libyam proficisci dicunt. Illud autem existimant, illininc conjecturam facientes: maximus columbarum in iis locis numerus esse solet, nulla autem tum temporis apparet; dicunt igitur Erycini ipsas deae ministrantes peregre profectas esse: nam columbas Veneri sacras esse isti existimant, et reliqui homines sibi persuadent. Novem diebus autem elapsis, unam forma insignem ex pelago Libyco spectari revolantem, quae non sit quemadmodum reliquae gregales columbae, sed rubra; qualem nobis Anacreon Teïus canit esse Venerem, eam quodam loco purpuream  p49 et auro similem appellans imitatione nimirum Homeri, qui eandem nobis auream celebrat: hanc caeterarum columbarum greges sequuntur; atque festum Catagogia, ex reditu earum dictum, iterum celebrant Erycini.

3 Lupus et lupa, equus et equa, simul pascuntur; non item leo et leaena; isti enim eadem via, nec venatum, nec aquatum eunt; causa autem haec est, quod uterque corporis viribus confidat, neque alter altero opus habeat, ut ajunt peritiores.

4 Lupae partu non facile solvuntur, sed diebus ac noctibus duodenis parturiunt continuis; quanto etiam tempore Latonam ex Hyperboreis in Delum pervenisse Delii ajunt.

5 Inimicitias mutuas gerunt testudo et perdix; item crex et ciconia cum mergo, et cum laro harpa et ardea: alauda acanthylidi infensa est, turtur pyrrhae; corvus etiam et milvus homini sunt animo: siren de genere apum hostem habet circen, circe autem et circus tum genere tum natura dissident. Channa piscis prae ceteris libidinosus est. Formicas (Merulas) in Pheneo Laconicae (Arcadias) albas esse fertur.

6 Equos pratis pascuis et palustribus locis ventosisque delectari, homines equorum nutritionis periti fatentur. Unde et Homerus in ejusmodi rebus considerandis excellens, ut mihi videtur alicubi cecinit:

Hujus ter mille equae per palustria pascebantur.

Gaudere autem equas adspiratione vtoo, et austro et boreae se exponere, norun earum pastores; idque non ignorans idem poëta dixit:

Harum aliquas et ipse Boreas adamavit pascentium.

unde et Aristoteles mutuatus est, nisi fallor, quod scribit, equas aliquando furentes recta adversus hos ventos aufugere.

7 Scytharum regem, cujus nomen mihi notum silentio praetermitto (quid enim mea refert?), equam habuisse audio, praeditum omni virtute, quae ab equo requiri et praestari queat; tum hujus quoque habuisse pullum ceteris equis virtute praestantem. Cum igitur equum alium non reperiret dignum, qui huic ipsi equae admitteretur, sed neque equam tam generoso pullo convenientem, ambos in eundem locum ad coitum coegisse; veruntamen eos ceteris quidem in rebus mutuo amore se invicem comlexos fuisse, non tamen ad coitum pervenisse. Cum igitur haec animalia conatum Scythae irritum reddebant, vestibus utrumque obtexit, eaque incestum stuprum admiserunt; quod quidem factum primum ut ambo intellexerunt, tam impium flagitium morte dissolverunt, seque de praecipitio dejecerunt.

8 Equam Eudemus ait adolescentem ac armenti praestatissimam, tanquam pulchram puellam, et omnium puellarum istius loci formosissimam, ab equisone adamatam fuisse; primumque temperantem fuisse, deinde insolitum lectum ausum  p50 fuisse invadere et cum eadem rem habere. Ubi vero equae pullus, et ipse formosus, id, quod factum erat, vidisset, aegre tulit matrem a domino tam violenter tractari, atque impetu facto eum occidit, atque cum observasset, ubi humaretur, eo profectus cadaver rursus effudit, et nulla non contumelia adfecit, idque jam nullum sensum doloris percipiens foede laceravit.

9 Ex piscibus plurimi in venerem magis verno tempore exardescunt, et in Pontum tunc praecipue secedunt, quod in eo cava et cubilia naturae munere piscibus idonea sint; idemque a feris bestiis quas mare alit liber est. Soli delphini parvi illic et infirmi errant; polypis, paguris, astacis caret; qui sane parvulis pisciculis perniciosi existunt.

10 Luna nova nitescente, audio elephantos naturali quadam et ineffabili intelligentia e sylva, ubi pascuntur, ramos recens decerptos auferre, eosque deinde in sublime tollere, et suspicere, et leviter ramos movere, tanquam supplicium quoddam deae protendentes, ut ipsis propitia et benevola esse velit.

11 Solas de bestiis equas, etiam si ventrem ferunt, se iniri sustinere audio; incendi enim eas libidine ex feminis maxime: itaque libidinosas mulieres equas vocari solere ab eis, qui gravius iis convitium facere student.

12 Perdicum foeus, intra ovum etiam nunc circumplicatione testarum comprehensi, a parentibus sui exclusionem ex ovis minime expectant; sed per se ipsi, tanquam fores pulsantes, ova elidunt, et jam foras eminentes se ipsos impulsu suo impellunt, ovique etiam nunc tegumento circumvestitit currunt, atque a dimidia testae parte, si adhuc circa caudam adhaerescat, semet excutientes liberant, et velocissime ad cibi inquisitionem prosiliunt.

13 Ex perdicibus, qui vocis contentione et cantu valent, et linguae facultati confidunt, quique pugnaces et ad certamen habiles sunt, se minime dignos credunt, qui ad extruendas menasas capiantur; unde fit, quod parum ctra venatores de sua libertate depugnent, quo minus comprehendantur sibi praefidentes, quod a caede studiose ad cantus et certamina servabuntur. Reliqui autem perdices, et potissimum qui nuncupantur Cirrhaei, sibi conscii, quod nec ad certamina valent, neque pulchre cantare sciunt, et si capiantur, futuros se prandium his, qui ceperint, naturali quadam calliditate se esui ineptos reddunt; et cum ab omni alia esca, quae eos oblectare et ad pinguitudinem perducere queat, sua sponte abstinent, tum ut ne idonei sint ad hominum mensas, cupide alliis vescuntur. Quod cum cognorint aucupes, libertatem iis sponte indulgent; cui vero antea tales capiendi facultas defuit, capiendis iis et decoquendis tempus et operam perdit, et illorum carnem insuavem experietur.

14 Mustela et serpens pernicios animalia sunt. Cum igitur  p51 mustela cum serpente pugnatura est, primum quidem rutam edit, deinde fidenti animo ad pugnam tanquam armis tecta procedit. Causa est, rutae odor serpentibus infestus.

15 Lupus ad satietatem expletus ne minimum quidem deinceps degustat; undique enim ipsi venter turget, lingua intumescit, os obstruitur; atque instar agni occurrentibus mansuetus est, nec homini neque pecori insidias molitur, etiamsi per medium gregem ingrediatur. Paullatim autem ejus lingua detumescente, ad veterem habitum redit, atque iterum lupus exsistit.

Gallinacei, si feminae desint in corte, eum, qui recentior advenerit, omnes ineunt. Perdices etiam cicures recenti adventu novum et nondum cicurem eodem modo ineunt. Iidem suos altores remunerantur, feros enim et nondum captos, quemadmodum et columbae facere solent, allectant. Utitur vero perdix venator illecebris quibusdam ad illiciendos feros; ante retia enim propositus cantum edit eos lacessentem ad pugna, eosdemque ut ex insidiis in laqueos inserat incitantem. Sylvestrium dux ctra cantat, et suum gregem praecurrens obviam procedit, cum hoc luctaturus. Cicur autem per malitiam semper insidias instruens, pedem refert, se timere simulans: alter vero spe atque animo inflatus, simul et sibi jam victoriam despondens, impetum facit; sed mox captivus compage tenetur. Quod si perdix, qui captus est, mas fuerit, ceteri gregales ei ipsi captivo opem ferre conantur; sin femina, captivam ipsam omnes feriunt, ut quae libidine incensa in servitutem inciderit. Nec vero illud praetereundum, quandoquidem etiam auditu dignum est. Si perdix allectatrix sit femina, ne mas incidat, feminae, quae sunt extra, illum ex casu in laqueum propinquo servant, suo cantu tanquam amatorio retractum; nam ubi plures et sibi consuetas viderit feminas, ad illas libentius, relicta allectatrice, accedit.

17 Terrestris erinaceus inter animalia invidia censetur. Is statim ut capitur, urina tergus suum conspergit, cujus vi perfusum corrumpitur; et quod futurum erat ad multa utile, reddit inutile. Et lynx etiam urinam suam in terram occultat; quae ubi concreverit ac congelarit, lapis efficitur, et ad sculpturam idoneus est, et propter eandem, ut ajunt, exornando muliebri mundo accommodatus.

18 Leonem ingestum leontophorum (animal) perimit. Insecta oleo si quis inungat, perdiderit. Vulturum pernicies unguentum est. Scarabaei rosis injectis pereunt.

19 Canes Indicos eris adnumero; nam et vitibus et animi ferocia praestant, et corpore omnium maximo. Cetera quidem animalia contemnit, cum leone vero contendit Indicus canis; quem et urgntem sustinet, et rugienti oblatrat, et mordentem remordet; denique multa in eum ausus, et vulneribus  p52 quoque inflictis, vincitur tandem canis: quanquam et ipse interdum vincit, ac in venatione leonem perdit. Morsu quidem si apprehenderit, pertinacissime, premit; adoe ut si quis etiam gladio crus ei dissecuerit, in quantocunque dolore non remittat, donec mortis supervenientis necessitas eum cogat. Quae vero praeterea audivi, in alium locum differam.

20 Soli nomines et canes cibo simplici satiari solent. Hominis cor mamillae sinistrae adnectitur, in ceteris animalium pectori medio adjunctum. Ex iis, quae uncungues cognominantur aves, nulla vel bibit, vel meiit, vel gregatim cum aliis degit.

21 Apud Indos nascitur violento robore praeditum animal, cui Indorum lingua martichoras nomen est, magnitudine maximi leonis; colore rubrum, adeo ut cinnabarim referat; canis modo villosum; facie eadem prope, quae hominis; dentium triplici utrinque ordine mucrone acutissimorum, caninis majorum; auribus hominis similibus, nisi quod hae et grandiores, et villosiores sunt; oculis caesiis et his non dissimilibus hominis; pedibus et unguibus ejusdem, qui leonis; summa cauda illi scorpionis modo aculeo plusquam cubitali armata: reliquum etiam caudae utrinque aculeis cuspidatum est: summae vero caudae aculeus obvium letaliter pungit. Quod si quis illum inseuatur, aculeos oblique veluti sagittas emittit, idque e longinquo: et cum in anteriorem partem aculeos jaculatur, caudam intorquet; sin retroversus Sacarum more aculeos emittit, tum extentissime caudam porrigit. Aculei, quos jaculatur, pedali magnitudine, et schoeni (junci vel funis) crassitudine sunt; quibus icta omnia, praeter solum elephantum, pereunt. Ctesias Indos sibi affirmasse ait, locis emissorum aculeorum alios succrescere, ut sit hujus pestis perpetua successio. Humanis, ut idem adfert, carnibus maxime delectatur, quocirca complures homines interficit, nec duntaxat in singulos homines invadit, sed plures collectos vel ipse solus interimit. Reliqua item animalia vincere potest, excepto leone. Quod autem humanis carnibus sese complere ei suave sit, ejus nomen ostendit. Indice enim ideo martichoras appellatur, quod bestia hominum voracissima sit, ex rebus, quas agit, nomen trahens. Eadem est, qua pernicissimi cervi, corporis velocitate. Ejus pullos aculeatis nondum caudis armatos venantur, caudasque eorum ad saxum elidunt, is crebris ictibus confringunt, ut aculeus ne postea producere queant. Vocem edit proxime accedentem ad sonum tubae. Ctesias apud Persas hoc animal se vidisse testatur, ex India regi Persarum muneri missum. Si igitur alicui Ctesias ad haec designanda idoneus videatur, is quidem, intellecta hujus ferae proprietate, scriptori Cuidio fidem adhibeat.

 p53  22 Scolopendram marinam rumpi ajunt, si hominis sputo madefia.

23 Si quis tritum salicis semen bestiis dederit bibere, ejus non modo quippiam non nocet, sed etiam illas alit; sin homo idipsum biberit, facultatem liberos gignendi ei adimit, et semen genitale perdit. Quare Homerus abstrusa naturae perscrutatus, mihi, cum salices frugiperdas suis versibus dixit, earum vim adumbrae ostendisse videtur. Sic et cicutam homo si biberit, ei sanguinis quasi conglaciat, et eatenus concretione spissus fit, ut inde moriatur; suillum vero pecus, licet ea ad saturitatem se compleverit, non laeditur.

24 Indi homines elephantos jam aetate confirmatos facile comprehendere nequeunt; neque enim id facere possunt, neque tam grandes aetate permittunt; quare ad paludes fluminibus proximas venatores profecti, eorum catulos tantum capiunt. Elephanti enim naturae proprium est, roscida loca et mollia amare, et aquam desiderare, ubi versari maxime studet, ita ut animal palustre nominari possit. Cum igitur eo caulos adhuc aetate infirmos et teneros inde ceperunt, ciborum blanditiis et assentationibus eos ad parendum informant ac instituunt, blandiloquentiaque mansuefaciunt. Hominum enim indigenarum linguam elephanti intelligunt. Breviter, perinde illos quasi infantes pueros alunt, aprtim omni cura cultuque eos prosequentes, partim disciplinas tradentes; quae res efficit, ipsi ut ad obediendi facultatem transferantur.

25 Cum triturae tempus est et boves in area circumaguntur, eademque manipulis referta est, ne bboves spicas comedant, nares eorum fimo bubulo illinunt; quam machinationem valde idoneam excogitarunt. Haec nimirum animal ab hujusmodi tetri odoris adspersione abhorrens, nihil, ne si fame quidem acerrima premeretur, unquam ederet.

26 Leopres et vulpes Indi hoc modo venantur. Canibus ad venationem non egent, sed captos aquilarum, corvorum et insuper milvorum pullos alunt, et ad venatum instituunt. Nempe leporem mansuetum et vulpem cicurem, carn appensa, ad cursum dimittunt; et mox immittunt aves carnem eis, quam appetunt, ademptura. Illae igitur, quanta possunt celeritate et impetu, vel hanc vel illum consequutae, carnem sui laboaris praemium et escam desideratam sibi auferunt. Sic institutas ad praedam aves deinceps in montanos lepores et vulpes fera immittunt; quos illae itidem spe solitae escae persequuntur, et mox captos dominis adferunt, ut prodit Ctesias. Loco autem carnis prius appensae viscera captorum ejus in cibum permitti ex eodem didici.

27 Gryphem, Indicum animal, audio similiter quadrupedem, ut leonem, esse; robustissimis item exsistere unguibus, leonum similibus; tum dorsum ejus pennis indui nigris, anteriorum  p54 corporis partem rubris, alas vero candidis. Ctesias eus ait cervicis pennas coeruleas et floridas habere, aquilino ore esse et capite cujusmodi pictores fingunt; oculis autem igneis, uidosque in montibus facere, utque aetatis processu grandes non capi, ita eorum pullos comprehendi posse. Bactri autem Indis finitimi eos illic auri custodes esse, aurumque effodere ajunt, et simul eo ipso nidos construere; quod vero auri in terram deciderit, Indos homines auferre. Contra Indi eos auri (quod vero quidem simile videtur) custodes esse negant; neque enim gryphes auri egere, sed cum ad colligendum aurum homines accesserunt, hos de pullis suis majorem in modum timentes, pro eis pugnare; atque cum aliis etiam animalibus concertare, eaque facillime vincere; contra autem leones et elephantos non stare. Indigenae, quod ab hujusmodi animalium robore timeant, non interdiu, sed ad collectionem auri noctu proficiscuntur, quod se tum melius latere arbitrentur. Locus ubi gryphes versantur, ac ubi aurum effoditur, desertissimus est. Quocirca aurum venari studentes mille aut bis mille armati eo perveniunt, simulque ligones et saccos adferunt, silentem lunam observantes. Quod si gryphes fallant, duplicem commoditatem adsequuntur; quod et eorum vita ab illorum atrocitate servatur, et simul aurum domum avehunt; ubi auro purgato ab iis, qui hanc artem callent, ingentes sibi pro periculis opes comparant: sin in furto deprehendantur, perierunt. Domum autem non nisi trienni aut quadrienni intervallo, ut audio, revertuntur.

28 Caput marinae testudini abscissum non continuo moritur, sed et videt; et si ante oculos ei manus obversetur, illos claudit: et paulo etiam propius si manum admoveas, mordet. Longe lateque fulgorem ejus oculi jaculantur: quorum pupillae candidissimae ac splendidissimae cum exsistant, eruuntur, ut vel auro includantur, vel monilibus imponantur: quamobrem mulierum admiratione plurimi aestimantur. Nascuntur autem hae testudines, ut audio, in mari rubro.

29 Gallinaceum exoriente luna quasi divino quodam spiritu, afflatum bacchari, is exultare ferunt. Oriens autem sol ipsum nunquam fallit, tum vehementissime vocem contendens semet magis magisque cantando vincere conatur. Latonae in amore esse ajunt, et quod ei adfuerit gemellos felici partu enitenti, et quod etiam nunc parientibus adsit et faciles partus efficiat. Matrice gallina extincta, is ipse incubat, et pullos ex ovis excludit; ac tum (res admiratione digna) silentio utitur, quod sane sibi conscius sit se muliebre munus obire, et parum viriliter facere. Quod si cum altero pugnans vincatur, idcirco non canit, quod ex illa mala pugna spiritus fracti illi vocem supprimant; cujus offensionis verecundia confusus sese occultat. At si ex certamine victoriam reportari, superbus est, et cervice erecta simul et cantus contentione  p55 insolenter effertur, et triumphanti similis est. Illud item in eo mirificum, cum limen intrat, tametsi superum altissimum existit, is tamen sese inclinat; quod quidem ipsum superbia inductus facere videtur, ne videlicet crista uspiam offendatur.

30 Suae nationis aves vehementer monedulae amant; quod quidem eas saepe in perniciem inducit; idque accidit hoc modo: Cum enim quis monedulas venaturus est, talia machinatur, ut, eas ubi noverit cibaria inquirere, et in quem locum gregatim congregentur perspexerit, ibi pelves olei pellucidi plenas disponat: curiosa belle avicula eo profecta in vasis labro considet, et simul esse inclinans suam ipsum umbram despicit; et quod existimet aliam se monedulam videre, ad eam ipsam festinat descendere; eoque ut est delapsa, olei tenacitate circumfusa, sine laqueis, sine retibus constricta tenetur.

31 Elephanto duos dicunt prominere exsertos, quos alii dentes, alii cornua vocant; singulis pedibus numero quinque digitos indivisos, leviterque discretos, ex quo fit ut animal sit minime ad natandum habile; et anteriora crura posterioribus longiora habet; huic sub armis papillae existunt; at promuscide, tanquam manu, vel etiam commodius utitur; lingua etiam ei bene exigua est; fel autem non ad jecur, sed ad pectus (intestinum) situm habere dicitur. Biennium gerere uterum audio; alii non tam diu, sed sesquiannum tantum ventrem ferre ajunt. Anniculo quidem vitulo aequalem pullum edit, qui statim, ut natus est, ore sugit. Cum libidinis furore ardet, incursu parietes evertit, et palmas prosternit, similiter is aries, frontis vi is impressione. Aquam nitidam non bibit, sed postquam contrubarit, turbida potione delectatur. Idcirco somnum erecto corpore capit, quia ei esset operosum decumbere, simul et deinde a cubitu exsurgere gravis. Ejus aetatis flos est sexagesimus annus. Hyemis et frigoris impatiens est. Ad ducentesimum annum vitam producit.

32 Pecuariae Indorum quales sint, operae pretium est intellegere. Oves Indiae et capras ad maximorum magnitudinem asinorum audio accedere; quatuor foetus cum plerumque pariunt, tres vero cum minimum; nunquam enim ibi neque ovillum pecus, neque caprinum tribus minus edit. Caudae ovillae longitudo ad pedes usque pertinet; caprinae vero in eam procedit longitudinem, ut terram prope contingat. Idcirco eas pastores ovibus, quae ad pariendum idoneae sunt, abscindunt, quod tum sic facilius ineantur, tum ex earum adipe oleum exprimatur. Arietum quoque dissecant caudas, is adipem extrahunt, et iterum consuunt; eatenusque deinde sectio conjunctissime committitur, cicatricis ut ne tenue quidem vestigium appareat.

33 Alexander Myndius dolore et molestia cibique inoopia, a chamaeleonte ad hunc modum serpentem affici ait: Mordicus scilicet illum bene latam festucam et validam tententem, adversa  p56 fronte conversum ctra hostem serpentem venire; serpentem vero, quia festucae latitudinem circumplecti hiando non possit, chamaeleontem dentibus configere non posse, itaque hunc ab ipsa confici exedique nequire; mebra ejus ut illius reliqua serpens mordeat, nihil tamen proficit, quod tanta nimirum pellis firmitate et robore exsistit, ut serpentis morsus prorsus non sentiat.

34 Leonis cervix non multis vertebris, sed unius duntaxat rigida ossis perpetuitate constat. Si quis leonis ossa concutiat, ignis ex his elicitur; medullis autem carent, neque enim fistularum modo cava sunt. Nullo anni tempore a coitu abstinet. Foetus et intra duos menses perficitur. Quinquies parit, primo catulos quinque edit, ecundo partu quatuor, deinde tres, tum binos, postremo unum. Catuli a partu recentes exigui sunt, et caeci similiter ut canum catuli; duobus vero post partum mensibus ingredi incipiunt. Jam quod in sermonem hominum venit, fabula est, eos vulvam dilacerare. cum fame tenetur, summo cum periculo ei occurritur; postea veo quam cibo impletus est, manuescit, et simul ludicris delectari fertur. Numquam terga vertit in fugiendo, sed sensim pedetentimque se recipit, cum fremitu contra intuens. Ut vero aetate processit, ad stabula tuguria et postarum subterraneas casas proficiscitur, et quidem merito, nam ad montanas praedas persequendas jam infirmus est. Ignem exhorrescit. Ex his quincunque corpore contractior, et hispidiore juba est, ignavior et imbecillior est; qui vero procerior, piloque recto et simplici, generosior et majori robore animi praeditus. Porro leonum genus adeo avide cibos helluatur, ut solida membra deglutire feratur. Expletus vel triduo, vel quoad primi cibi sensim concocti sint, nihil saepe edit; modica autem potione utitur.

35 Bovem licet mansuetum, non facile tamen illius, qui sibi stimulos admovet, oblivio capit; at injuriam animo ac memoria vel longissimo intervallo continens vindictam sumit. Nam cum est sub jugum missus, lorisque constrictus, quodammodo similis est homini in vincula conjecto, et se quietum tenet; ut vero solutus sacrificium, alias ad bubulcum versus pede suo feriens, aliquod illius membrum contrivit: alias saepe in cornua incitatus, impetens illum interfecit: cum tamen in ceteros subito mansuetus exsistat, ac quietus in stabulum ingrediatur; neque enim ferus in eos exsistit, qui iram sibi non movent.

36 Indorum regionem historici permulta proferre venena et plantas perhibent, e quibus partim salutaria sunt ctra morsus serpentum, partim mortifera. Cujusmodi est porphyrus serpens dodrantis magnitudine, colore accidente ad purpurae saturatae similitudinem; capite vero plusquam niveo, et lacte multo candidiore. Locis Indiae calidissimis reperitur: ei  p57 mordendi idcirco potestas est nulla, quod dtiui expers sit; ergo hac ex parte eum quasi mansuetum dicere possumus, non item ex omnibus partibus; nam ejus vomitio si quod vel hominis, vel alterius animalis attigerit membrum, totum compuutrescat necesse est. Idcirco eum captum a cauda ex arbore suspendunt, ut illi caput ad terram versus propendeat; tum sub ejus os vas subjiciunt aeneum, in quod ex ejus ore guttae redduntur, quae primum ut deciderunt, continuo concrescunt et condensantur, adspicienti ut amygdalinae lachrymae speciem praebeant. Ab eo extincto vas removetur, in cujus locum alterum etiam vas aeneum supponitur, in quod saniosus liquor, aquae similitudinem speciemque gerens, ex jam mortui ore serpentis defluit, similiterque hic intra triduum concrescit; horum tamen uter 1 colore differt ab altero, hic nigerrimsu est, illae primae guttae electri similes sunt. Ex iis igitur si cui magnitudine sesami in cibo potioneve detur, acerrima primum convulsione percellitur, deinde ei oculi pervertuntur, cerebrum per nares expressum delabitur, sicque ille miserabiliter quidem moritur, sed tamen celeriter; sin quis sesamo minus ex ilij sumpserit, non continuo is quidem moritur, ex malo autem non evadit, sed cum mora extinguitur. Quod si ex eo ipso nigro, qui ex mortuo jam serpente defluit, sesami quoque magnitudine quis comederit, suppuratus extabescit, annique intervallo consumitur; plerique eorum in biennium processerunt, paulatim morientes.

37 Struthio magna etsi permulta ova parit, non tamen omnia ad frugem perducit, sed foecunda ab infoecundis secernit, tantumque frugiferis incubat; simul et ex iis pullos excludit, et sterilitate affecta ejus ipsis editis pullis alimenta praebet. Quod si quis eam insectetur, volando effugere nequit, sed duntaxat, explicatis alis, gresu ipso effugere aggreditur: propior facta ut capiatur, obvios lapides sic pedibus retro versus tanquam funda jaculatur.

38 Conscientia vel suae infirmitatis, vel sui corpusculi exiguitatis, passeres in ramorum cacuminibus, modo ab iis sustineri queant, nidos contexunt, saepeque numero ea machinatione sibi factas a venatoribus insidias declinant; cum eo propter rami tenuitatem adscendere non queunt.

39 Vulpes in exsuperantiam infinitae tum malitiae, tum fraudis progreditur. Cum vesparum domum vespis refertam viderit, ipsa quidem a caverna sese avertit, et aculeorum vulnera vitat; in eam vero immittit caudam valde hirsutam et prolixam, eaque vespas concutit, quae ad pilorum densitatem accedunt: cum iis autem referta sit cauda, eam vel ad arborem, vel ad parietem, ad maceriemve allidit; itaque multa caudae attritione his extinctis, in reliquas invadit, perindeque eas ut priores interimit: quando autem animadvertit sibi omnia tuta fore, seque ab aculeis liberam esse nullo jam murmure turbanda,  p58 nullos jam metuens aculeos, os in vesparum domum immittens, vorat.

40 Canis calva nulla ossea commissura constat, sed ossis perpetuitate continetur. Cum se plurimum currendo exercuit, multo effusiorem ad res venereas exsistere ferunt. Cumque multum aetate processit, ei dentes hebescunt, nigrique redduntur. Tanta narium exsistit sagacitate, ut nunquam tostam caninam carnem, nedum etiam varietate condimentorum fallacissima temperatam gustet. Tribus nec pluribus morbis laborare solet, angina, rabie, podagra; cum homo interea sexcentis morbis sit opportunus. Quodcunque autem a rabioso cane morsum fuerit, perimitur. Postquam podagra tenetur, perraro ex ea convalescit. Ad decimum quartum annum vita ei producitur. Nam quae de Argo ulyssis traduntur, Homeri figmentum videntur.

41 Parvularum quarundam avium Indicarum natio in excelsis et praeruptis montibus nidificat, quarum magnitudo accedit ad ovum perdicum, sandaracae colore est. Indi sua lingua dicaerum solent nominare: Graeci, sicut audio, dicaeum. Ejus stercus si quis milii magnitudine sumpserit in potionem dissolutum, ad vesperam morietur. Mors somno suavi similis est, et doloris expers, quem poetae λυσιμέλη artus dissolventem et ἄβληχρον mollem nominare solent; talis enim a dolore libera, is iis qui mori student, ideo suavissima est. Quamobrem summopere Indi id adsequi student, ipsum enim malorum oblivionem existimant inducere. Quod quidem ab Indorum rege munei missum rex Persarum omnibus rebus antefert, et adservat, insanabilium malorum remedium, si quae necessitas obveniat; neque apud Persas quisquam alius quam rex id habet, et regis mater. Conferamus igitur cum hoc Indico Aegyptium illud pharmacum, utrum utri sit praeferendum: Aegyptium utique uno tantum eodemque die lachrymas arcere et compescere poterat; Indicum vero aeterna oblivione delet mala: illud mulier donabat; hoc largitur avis, vel potius per hanc ministram natura, ut gravissimis vinculis hominem occulte absolvat. Quare feliciores tantum Indos id ossidere ajunt, ut, quandocunque eis libuerit, hujus corporis veluti carcere liberari queant.

42 Attagenae avis meminit etiam Aristophanes comicus in suis Avibus. Loquitur haec nomen suum, qua potest voce, et decantat. Idem meleagrides, quas vocant, facere ajunt; seque Meleagro Oenei filio genere conjucntas expresse testari. Fert enim fabula, quaecunque Meleagro juveni sanguine junctae erant, cum propter illius casum lachrymis et intolerabili luctu seipsas conficerent, nec ullam admitterent consolationem; eas, diis misertis, in hasce aves mutatas esse: is in his avibus simulacra quaedam et reliquias veteris casus superesse, unde etiamnum cantent Meleagrum, et pariter illi se cognatas testentur. Quamobrem quicunque does, praecipue vero  p59 Dianam venerantur, his avibus in cibo religiose abstinent; cujus rei causa cum aliunde, tum a Leri insulae habitatoribus petenda est].

42 Haec etiam de formicis audivi. Tanta sedulitate ad opus se conferunt, idque absque ulla excusatione, et praetextu, quo uti solent ignavi, ut ne noctes quidem in suo opere cessent, modo sit plena luna, nec vero, quemadmodum homines, inertiae fugaeque laborandi excusationes praetendunt. Quid enim inertium > multitudinem commemorem, necesse est? Indicta sunt Dionysia, Lenaea, Chytri, Gephyrismi; alia Spartam sunt translata; alia Thebis recepta; quin singulis etiam urbibus, mille > inertissimae segnitiae non apud barbaros solum, sed etiam apud Graecos indictae sunt.

44 Animantium naturam non omnino intractabilem esse, sed vel maxime feras beneficiorum, quibus afficiuntur, meminisse testantur in Aegypto feles, ichneumones, crocodili, accipitres. Capiuntur enim illae blanditiis ciborum, et ita cicuratae deinceps mansuetissimae permanent; nec unquam mali aliquid in illos, quorum beneficia senserint, moliuntur, postquam semel naturae ipsarum feritas remollita fuerit. At homo ratione et prudentia praeditum animal, et verecundiae ruborisque compos, non dubitat veteris amicitiae jus violare, quem amabat odisse, et credita sibi arcana in perniciem ejus, qui crediderat, utcunque levem ob causam effutire.

45 Quod de leone Eudemus dicit, admiratione dignum est: hoc ipsum ejusmodi est. Juveni venationi dedito, quique cum animalibus maxime feris una vivere poterat cicuratos nimirum, ursam et leonem: eosque primum et pacem inter se servasse, et amicitae recte coluisse, refert Eudemus. Deinde cum canis aliquando et ursa inter se colluderent, et ludicris morsiunculis conflictarentur, ursam rep ad feros mores revertisse, et canem simul invasisse, et ventrem misero unguibus indignissime distraxisse, eumque dilacerasse; cujus atrocitatem facti leonem indignatum, et canis tanquam socii desiderio motum, et perfidiae ursinae odio (quod foedus illa fregisset, et amicitiam institutam violasset) inflammatum, justa et merita iracundia ctra ursam et exarsisse, et ab ea pares poenas, quibus illa prius canem affecisset, repetiisse. Ita non solum, ut Homerus canit, Profuit interdum prolem superesse parentis Vindictae;

sed quemvis amicum ultorem relinqui, lucrum videtu: quod vel in bestiis jam dictis natura monstravit; et tale quid etiam de Zenone et Clanthe fertur.

46 Nascuntur in India animalia magnitudine qua canthari, colore rubro, cinnabari proximo, pedibus longissimis, tactu mollia. Ea in arboribus, quae succino manant, gignuntur, et earundem fructibus aluntur. Indi his captis expressisque puniceas vestes exteriores interioresque tingunt, et quicquam aliud eodem colore inficere libuit. Hujusmodi vestis etiam Persarum regi mittitur. Mirantur enim Persae, et suis vernaculis pulchritudine pretioque anteponunt, auctore Ctesia: nam vel celebribus illis Sardianis floridior ac splendidior est. In eodem Indiae tractu, ubi canthari jam dicti, cynocephali etiam nascuntur, quibus a facie et corporis specie nomen inditum; nam caput caninum, cetera fere humana habent, et vestiti pellibus ferarum ingrediuntur. Justi sunt, hominum nemini molesti aut injurii; non sermone, sed ululatu sonant, Indorum tamen linguam intelligunt. Venatione animalium ferorum vivunt, quis, ut sunt celerrimi, facile consecuti interimunt, et frustratim divisa non ad ignem, sed ad solem assant. Capras etiam, et oves alunt; ut ex lacte potu fruantur, sicuti ex feris cibo. Horum inter animantes rationis expertes non temere mentionem feci; articulato ejus discretoque et humano sermone non utuntur.

47 Lutea nulla alia re quam herba, symphyto nuncupata, quae radix magna difficultate et reperitur et effoditur, nidos construit, eosque villo et lana substernit. Et femina quidem ita videre; mas autem vireo, vitae munerum sciens est, simul et aptus ad quidvis discendum, ideoque et laboris in discendo cum captus fuerit, patiens. Hieme libere volans non conspicitur; aestivo autem solstitio apparet; et oriente Arcturo sidere eo unde huc venerat revertitur.

48 Taurus animo incitatus eo impetu cornibus appetet, ea impotentis animi effrenatione fertur, nihil ut eum, neque bubulcus, neque metus ullus reprimere queat; atqui eum quidem ipsum homo sistit is ab impetu continet, si dextro genu suo fascia deligato ad eum accesserit.

49 Pantherae digiti in anterioribus pedibus quini, in posterioribus quaterni. Femina viribus mari praestat. Quod si imprudens herbam venenatam, quam pardalianchum aconitum vocant, degustarit, remedium hominis excrementum, sibi aliunde comparat, is incolumis evadit.

50 Pilis equi in gena inferiore carent; propterea Apelli Ephesio hoc in equi pictura neglectum reprehensionem attulisse ferunt. Alii non Apelli hoc accidisse, sed Niconi ajunt, cum scientissime ceteras equi partes pinxisset, hoc unum objectum fuisse.

51 Asilum maximae muscae similitudinem esse ferunt, robustum et bene compactum, habere quoque aculeum validum ex ore appensum, sonumque bombi instar edere. Tabanum autem similitudinem videri muscae caninae, bombumque asilo majorem edere, aculeum vero minorem possidere.

52 Sylvestres asinos equis magnitudine non inferiores apud Indos masci accepi; eosque reliquo corpore albos, capite vero  p61 purpureo, oculisque cyaneis esse; cornuque in fronte gerere sesquicubiti longitudine, cujus inferius album, superius autem puniceum, medium vero plane nigrum sit. Ex hisce variegatis cornibus Indos bibere audio, nec tamen omnes, sed potentiores, cum per interstitia auro ea circumfuderint, et veluti armillis quibusdam pulcrum simulacri brachium exornaverint. Ex hoc cornu bibentem ab insanabilibus morbis tutum fieri, neque eum ipsum convulsionibus corripi, neque sacro morbo tentari, neque venenis ullis necari ferunt; quin etiam si quid prius pestilens biberit, tum id evomere, tumque ad sanitatem redire. Cum aut ceteri asini, quibuscunque in terris sint, tam domestici, quam sylvestres, tum cetera solipeda animalia, talos non habeant, neque fel in jecore, ut fertur: asinos Indicos cornigeros Ctesias inquit, talis primum, iisque nigris, praeditos esse, eosdemque si quis confregerit, interiora quoque nigra deprehensurum esse; neque felle eos carer; neque modo corporis velocitate longe multumque ceteros asinos superare, sed et velocitate eadem multo equis et elephantis praestare. Cum autem in viam se dederunt, tardius primo ingrediuntur; deinde paulatim tantum confirmantur ad contendendum iter, eos quidem juxta poetae dictum ut adsequi nemo possit. Postea autem quam feminae pepererunt, patres circum pullos a partu recentes summa custodia versantur; eorumque commorationes locis Indiae desertissimis sunt. Cum a venatoribus Indis invaduntur, pullos suos adhuc teneros et aetate infirmos a tergo suo pascentes habent, ipsi vero pro eis propugnant, et contra equites audent venire, eosque cornibus ferire. Tanto sane hi robore exsistunt, nihil eis ut obsistere queat, quin statim vel concedat, vel si non cesserit frangatur, quum aliter atteratur, et evadat inutile, et perdatur. Equorum etiam incursu latera discerpunt ac lacerant, ut viscera effundantur; ex quo fit, ut ad eos equites appropinquare valde metuant: appropinquatio ejus capitalem ipsis pariter et equis mulctam miserabiliter infert. Pergraviter calcibus pugnant. Eorum morsus eatenus acerbiores exsistunt, ut quicquam comprehenderint, funditus diripiant. Ex his qui sunt confirmata aetate, vivos non ceperis, at jaculis et sagittis perimuntur; is hoc pacto depraedati eorum cornua Indi, ut dixi, exornant. Carnes eorum, quod amarissimae sint, haudquaquam esculentae.

53 Ratj expertia animalia naturae dono numerorum rationem tenere, etsi eam non edocta, Eudemus affirmat; quod quidem ipsum Libycorum animalium testimonio, quorum nomen non explicavit, comprobat. Quae autem dicit, haec sunt: Quod ceperint in undecim partes dividere, et decem quidem edere, undecimam autem cuicunque tandem relinquere: cur vero eam tanquam decumam relinquant, consideratione dignum est. Mirum  p62 igitur videri debet bruta animalia sua sponte nullo docente numerandi scientiam percipere, et unitatem, binarium, ac reliquos deinceps numeros suo ingenio scire; hominem autem rationis participem, non nisi vehementi cura, assiduo studio, ac nonnunquam ne multa quidem verberatione numerorum vim cognitionemque comprehendere posse.

54 Quod Aegyptii de aspide dicunt, id libenter sapientiae studiosi audiunt: in quadam Aegyptiorum praefectura, ab Hercule Jovis filio denominata, formosum puerum (ut Aegyptii formosi esse possunt) anserum custodem, ab aspide mirifice adamatum fuisse: quod puerum dormientem aliquando praemonuerit de insidiis structis ab altera fera, quae ei juncta erat, rivalitate, ut ita dicam, aliqua contra puerum propter conjugem aspidem; illasque dum maritus ejus moliebatur, puerum exporrectum aspidi fidem adhibuisse et insidias declinasse. Equo sermonem Homerus tribuit: aspidi natura, quam nullae morantur leges, ut ait Euripides.

55 Cum camelos quinquaginta annos vivere percepi, tum Bactrianos ad centesimum annum: tum mares, ut pugnaciores sint, a Bactris populis castrari; ita, petulantia excisa, majori robore esse: camelis etiam feminis vulvas ferro aduri; ut partibus illis, quae ad furorem libidinis incitant, adustis, ad bellum aptiores exsistant.

56 Vitulum marinum Eudemus ait in hominem spongias piscari solitum amore flagrasse eoque, ubi subterranea petra erat, extra mara progressum cum spongiatore rem habuisse. Quod autem, cum is spongiatorum maxime deformis esset, vitulo formosissimus videretur, nihil forsitan mirum videri debet; cum saepenumero homines in mulieres turpissimas, pulchrioribus neglectis, amore inflammentur.

57 Ab hydro percussum statim odorem teterrimum reddere narrat Aristoteles; ex eoque quod tam male oleat, neminem ei appropinquare posse. Idem quoque ait eundem percussum cum oblivione circumfundi, ejusque oculis multam caliginem offundi; tum rabiem et summum tremorem eidem exoriri, 30que die perire.

58 Oenas avem significat, non, ut quidam putant, vitem. hanc Aristoteles palumbo majorem, columba minorem facit. Hinc in Sparta etiam, ut audio, oenadotherae quidam vocantur. Porro circe avis nomen fuerit, a circo tum genere, tum natura differentis.

59 Avis, cui cyanus nomen est, natura sua ab hominum consuetudine abhorret, urbanas commorationes et domos odio persequitur, locorum etiam agrestium ubi homines versari soleant insolens est; eis vero locis, in quibus est ab hominibus solitudo, et montium jugis, et praecipitiis delectatur. Non continentem, non insulas hominum frequentia habitabiles, in  p63 amore habet; Scyro, et si qua est ejusmodi alia sterilis et ab hominibus inops, delectatur.

60 Spini aves in posterum longissime providentes hominibus ad rerum futurarum conjecturam sapientiores sunt. Etenim hyemem futuram praesentiunt, et nivem praenoscunt, et multa cautione observant, ne iis opprimantur; itaque earum acerbitates metuentes, tanquam ad asyla, sic ad loca nemoribus frequentia confugiunt.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)

Pagina recensita VI Kal. Oct. 04