[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber IV
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber VI

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p64 

Liber Quintus

1 Terram Parianorum et vicinam Cyzicum aves adspectu nigras incolere ferunt, quae figura corporis et forma accipitribus similes esse videntur: eae usu carnium cum se abstinent, tum in omni victus ratione se continent; eis enim ad cibum semina satis sunt. Cum autumnus esse coepit, Ilium gregatim advolant. Eas autem idcirco Memnonidas vocant, quod recta ad Memnonis sepulchrum proficiscantur. Id enim vel etiam nunc a Troadis incolis in honore Memnonis Aurorae filii conditum ibi fuisse dicitur; is Memnonis quidem cadaver ex caede a matre in sublime raptum, et in Susa illa Memnonia tantopere decantata exportatum fuisse, ut humatione afficeretur, eque dignitate illius exsequiarum justa ei persolverentur: illud vero cenotaphium esse. Aves igitur Memnnonis gentiles quotannis eo proficisci, ibique primum in contrarias partes distrahi, deinde pugnam committere, eamque summa contentione tamdiu pugnare, dum ex his media pars pereat, altera vero victrix redeat, unde discesserat. Quomodo autem et unde haec accidant, philosophari, nec mihi libet, neque etiam vacuus sum ad scrutanda naturae abstrusa is abdita. Hoc quidem funebre certamen ab hisce avibus quotannis ad honorandum Memnonem, Aurorae et Tithoni filium, peragi dixerim; Graeci vero semel duntaxat tali honore Peliam, Amarynceum, Patroclum et Achillem Memnonis hostem dignati sunt.

2 In Creta noctuam ajunt omnino non nasci, ac si extrinsecus importetur mori. Itaque videtur Euripides temere fecisse hanc avem a Polyido visam, is ex ea conjecisse Glaucum defunctum Minois filium se reperturum. Audio praeterea Cretenses jactare, Creticae terrae concessum hoc munus a Jove, nempe in ea et nutrito et occultato, ut ab omni malefica et noxia fera libera sit, ita ut nec ipsa ullam producat, nec aliunde invectam alat, et hujus muneris vim re ipsa declarari cum nullum in ea maleficum animal reperiatur; quod si quis, ut hanc Jovis gratiam experiatur, venenatum animal quodpiam foris adsumit, id primum ut hanc terram attigit, statim perit. Itaque circulatores, qui venantur in Africa Cretae proxima serpentes, talia machinantur: Ad movendam hominum admirationem serpentes varias manuseefactas circumgestant, et simul ipsis terrae Africae quantum satis sit ad earum usum comportant; quod ipsum provident, ne serpentes pereant; ob eamque causam cum ad hanc insulam pervenerunt,  p65 non prius feras beastias exponunt, quam terram peregrinam, quam secum portant, substraverint: ex quo fit, ut multitudinem imperitam congregent, is stupidam detineant; et tametsi eae quidem sese incitant, non loco tamen se movent, neque ex domestico et vernaculo pulvere excedunt, itaque incolumes manent; sin in externum et hosticum solum egrediantur, e vita quoque exeunt, nec immerito. Nam si Jovis nutus neque in Thetidem, nec in alium quenquam, fuit aut futurus est irritus unquam; multo minime in terram ei nutriciam vanus aut irritus fuerit.

3 Indus fluvius bestiarum ferarum expers est: solum in eo nasci vermem ajunt, speciemque eorum, qui ex ligno gignuntur et aluntur, gerer: ad septem cubitorum longitudinem et eo amplius procedere; ejus crassitudinem decem annos natus puer utroque brachio vix complecti queat. Ei in superiori oris sede unus dens inest, in inferiori alter, ambo quadranguli, cubiti fere longitudinem habent; tam validi, ut lapidem, vel quodcunque animal iis corripuerit, sive cicur sive ferum, facillime conterat. Interdiu ima in sede fluminis versatur, coeno gaudens et latitans; noctu vero ad terram procedit, et in quodcunque inciderit, vel equum, vel bovem, vel asinum, conficit, is in suas sedes trahit, et in flumen abstrusus membraia, excepto ventre, exedit. De die etiam si fame premitur, sive camelus sive bos in ripa bibit, clam subrepens violentissimo impetu summa labra mordicus comprehendit, et robusto tractu in aquam abreptum edit. Ejus pellis duorum digitorum crassitudine est. Ejusmodi autem machinatione capitur: Hamum robustum ad ferream catenam alligant, adjuncto etiam fune ex albo latoque lino; lanis autem et hamum et funem involvunt, ne a verme praemordeatur; tum agnum aut hoedum ad illecebram hamo affigunt, deinde in fluvium demittunt. Triginta viri, singuli cum jaculo amentato, et ense accincti, ad funem adstant; adsunt et e corno sudes bene robustae, si percutere sit necesse; deinde cum illecebras devoravit, hamo captum trahunt, et abstractum interficiunt, et triginta dies appensum ad solem sinunt, is ex eo in fictilia vasa crassum oleum stillat. Singuli vermes quinque olei sextarios reddunt, quod quidem ipsum regi Indorum apportant vasis obsignatis; neque enim alii cuiquam vel guttam illius possidere licet. Corpus reliquum inutile. Hujus ea est vis olei, ut sine ullo igne ejus infusa hemina quemcunque lignorum acervum comburat; ac si vel hominem velis vel aliud animal exurere, primum ut hoc infuderis, funditus statim deflagraverit. Eodem ipso Indorum regem ajunt capere hostium urbeis, neque arietes, testudines, aliaque bellica tormenta ad eas capiendas opus esse; nam cum fictilia vasa unius heminae capacia eo impleta, et obstructa, in portas jaculatur, vasa quidem ad portas allisa rumpuntur; at oleum  p66 delapsum ignem circumfundit, ut restingui non possit, et flamma insaturabilis comburit homines pugnantes pariter cum armis. Restinguitur autem multa inutili congerie, qualis per terram et vicos converritur, in eum injecta. Haec Ctesias Cnidius narrat.

4 Balaena (Phocaena) delphino similis, etiam lac habet; colore non est nigro, sed cyaneo saturatissimo; non branchiis, sed fistula (sic enim hujus respirandi viam appellant) spiritum ducit; sedes et commoratio huic est Pontus, et circa eum mare, nec extra haec loca evagari solet.

5 Si ejus belli, quod cum mare committit, gallina victoriam reportet, ejus collum voluptate inflatur, et paleas demittit, minus tamen quam gallinacei; tum majore spiritu impletur, et longo tibiarum tractu graditur.

6 Urbs Thraciae, cui nomen est Aenos, praeclarum dat testimonium delphini amoris, quem erga suam nationem habet. Cum forte evenisset, delphinus ut vulnere accepto, non mortifero quidem, sed tali, ut adhuc vivere posset, caperetur; reliqui non comprehensi, id ipsum ut senserunt, maximis saltibus ad portum gregatim profecti mali quidquam piscatoribus inferre studebant. Solent autem, ut par est, cum catulis suis una natare. Piscatores igitur pertimescentes captivum deseruerunt. Itaque delphini natu majores, tanquam quendam ex sociis affinitate vel genere sibi proximis, pergebant illum comitari, et magno studio sublevare; cum vel homines ipsi cum intimis et necessariis infelicibus suis studium et curam perraro communicare soliti sint.

7 Cum feles simiam in Aegypto, ut refert Eudemus, insequerentur, haec autem omni nervorum contentione in fugam se impellens recta conscendisset in arborem, is illae ad eandem arborem adscendissent (ad corticem enim adhaerescentes sursum reptare sciunt) haec sane, ut sola a pluribus circumventa, ex arboris trunco ad ramorum cacumina se vertens diu multumque ab iis extremis pependit; illae vero, quod eo accedere non quirent, ad aliam se converterunt venationem. Haec autem ipsa studiose et diligenter se ex periculo servavit; nec cuipiam alii, quam sibimet ipsi, salutis praemium debuit.

8 Aristoteles auctor est terram circa Astypalaeam serpentibus adversariam esse, et similiter Rheneam mustelis. Cornix in arcem Atheniensium nunquam conscenderit. Multitudini in Eleo agro non gignuntur, nisi mentiatur Herodotus.

9 Rheginis et Locris ad alterorum agros acceder, et agricolationem exercere liberum est. Cicadae tamen cum iis unum idemque non sentiunt; nam Locrenses in Rhegino agro silent. Rhegina Locris mutae sunt. Hujuscerte silentii vicissitudinis nec ipse causam, neque quisquam alius, nisi ad disserendum sit temere audax, intelligit: sola, Rhegini et Locris,  p67 natura novit. Fluvii igitur etsi inter Rheginos et Locros medii ripae non dimidio jugeris spatio distant, tamen neutrae transvolant cicadae. In Cephalenia fluvius est, qui inter cicadarum sterilitatem et copiam medius interfluit.

10 Apes regem suum, mitem et mansuetum, nulloque spiculo armatum, cum is defugiendo ipsas reliquit, arcessunt, et regno profugum insequuntur. Ipsum autem sagacissime odorantur: ac nimirum ex ejus odore deprehensum de fuga in regnum reducunt, sua sponte amantes et venerantes ipsius naturam. Athenienses autem de civitate Pisistratum expulerunt, Dionysium Syracusani regno ejecerunt, aliique alios, qui tyranni erant, et leges violabant, nec regnandi artem, quae humanitas et civium patrocinium est, exercere poterant.

11 Apum regi curae est, ut alveare hoc modo expoliatur. Alias aquari, alias intus favos fingere, alias vero ad pastiones proficisci jubet. Mutationem operarum, et vicissitudinem munerum faciunt; provecta vero aetate probe ad id delectae sunt, ut domo se teneant. Rex ipse satis habet illa curare, quae ante dixi, et leges sancire, perinde ut summi principes, quos philosophi vel politicos, vel regios, nominare solent; ceu quietem agit, et ab opere immunis est. Quod si migraio magis conducat, tum rex pergit emigrare; ac si ab aetate firmus sit, agmen ducit, reliquae ejus ductu sequuntur; sin aetate affectus sit, ceteris apibus ipsum portantibus vehitur. Signo dato, somnum capiunt. Cum tempus est ad quietem proficiscendi, una quaepiam a rege jubetur somni significationem dare; quae dicto audiens simul ut illud denunciaverit, reliquae statim cubitum se recipiunt, antea strepentes. Quoad rex vivit, tamdiu alveare pace fruitur, omnique ordinum perturbatione caret; et fuci quidem suis cellis libenter se continent; ac seniores seorsum habitant, natu minores item seorsum, et rex separatim a reliquis habitat, soboles quoque apum separatim; cibus etiam et excrementa in locum separatum congeruntur. Rege extincto, omnia perturbantur, et funditus pervertuntur; fuci in apum cellis pariunt, is ita miscentur omnia, ut examen ipsi deterius habeat; denique rege destitutae pereunt. Pure et munde vivunt apes; nullius animalis carnes edunt; neque tamen ad hanc cautionem Pythagorae admonitio iis opus est; satis habent floribus vesci. Et cum maxime frugales ac temperantes sint, libidinem et delicias odio persequuntur; cujus rei testimonio est, quod unguento delibutum insectantur, et tanquam hostem, qui nefarium quippiam admiserit, exagitant; a complexu venereo recentem cognoscunt, is illum sicut hostem insequuntur. Fortissimae quoque sunt, neque ab animalium ullo refugiunt, neque timiditate cedunt, quo minus adgrediantur. Cum iis qui sibi molesti non interveniunt, quique nec malitiose nec dolose examen adeunt, pacem servant, foedereque devinciuntur; contra  p68 vero inexpiabile bellum cum vexantibus gerunt, et quicunque mel insula populatur, inter hostes ducunt. Vespas acerrime verberant. Eas aliquando equum juxta alvearia Aristoteles affirmat fortissime invasisse et interemisse. Is inter se etiam nonnunquam contendunt, et potentiores vincunt debiliores. Eas capiunt rubete, et ranae lutariae, meropes, hirundines, et saepe etiam vesape. Ex his vero animalibus quodcunque apes vicerit, Cadmeam, ut ita dicam, reportat victoriam; percussus enim, et aculeis compunctus, misere discedit victor; non enim animi robore minus quam aculeis armatae sunt. Sed neque providentia sunt expertes, quod vel ex hac Aristotelis narratione liquet: Apes (inquit) aliquando ad examen alienum profectas, mel inde populari coepisse; et quanquam quae id confecerant apes, suo privarentur labore, tamen immotas prorsus se continuisse, et futurum injuriae eventum patienter expectasse: postquam qvo plurimas praedonum apiarius, qui supervenerat, interfecerat, eae, quae intus erant, cum jam se pugnae et hostibus pares fore confiderent, progressae ulcisci illas, et depopulationis poenas ab eis exigere non iniquas coeperunt.

12 Hoc quidem ipsum apum sedulitatis testimonio est, quod ab occasu Vergiliarum ad vernum aequinoctium in locis frigidissimis non se ab alveis commovent, sed teporis desiderio et frigoris fuga intus manent: reliquo anni tempore segnitiam et otium odio habentes, diligentissime operan k; nec quispiam eo anni tempore videat apem otiari, praeterquam si frigore memebra torpent.

13 Geometriam, figurarum pulchritudinem, atque elegantes earum structuras, sine arte, sine regulis, sine circino, nempe venustissimas figuras sexangulas, et sex alterum et aequalium angulorum apes conficiunt. Cum autem ex sobole alveus apibus redundat, tanquam maximae urbes hominum multitudine redundantes, sic illae colonias deducunt. Ingruentis pluviae et ventorum adventum praesentiunt. Quod si ventus eis praeter opinionem ingruerit, videbis singulas summis pedibus lapillum ferre, munimentum ne vento abripi aut everti possint. Id, quod divinus Plato de cicadis tradit, is earum cantus et musicae studio, de choro apum etiam quis dixerit; cum enim lasciviunt et oberrant, tum apiarii sonum quendam canorum et harmonicum edunt: eaeque tanquam a Sirene retrahuntur, et ad sedes suas revertuntur.

14 In Paro insula Aristoteles ait mures ferrum, ut e fodinis eruitur, exedere; et Amyntas in Babylonica Teredone mures eodem cibo uti ait. In Cariae Latom dicuntur esse Scorpii, qui indigenas mortifera percussione interimant, externos vero leniter mordeant; quod quidem beneficium ipsos Jovi Hospitali debere conjecerim.

15 Sub regnum et potestatem vespae etiam subjiciuntur, non  p69 tamen sicut homines tyrannide tenentur: cujus rei testimonio est, quod sine spiculo sunt earum principes, quanquam duplo majore corpore inter ceteras, mansueti tamen sunt, et qui neque volentes, neque inviti molestiam exhibere possint; reliquae vero imperata eorum exsequuntur, et in opere versantur. Quis igitur non oderit in Sicilia Dionysios, in Heraclea Clearchum, Apollodorum Casandrinorum praedonem, et Nabin Lacedaemoniorum perniciem: siquidem hi gladiorum confidentia regnarunt; reges vero vesparum sine aculeo mansuetudine nituntur?

16 Aculeatae vespae hoc etiam facere dicuntur: In viperam, quam mortuam perspexerint, involantes veneno aculeum imbuunt; unde mihi homines disciplinam, non eam quidem bonam, veneno inficiendi sagittas hausisse videntur. Cujus in Odyssea Homerus meminit his verbis: Pharmacad mortiferus quaerens ex aere sagittas Ut lineret.

Et profecto ut hec, si fides adhibenda sit iis, quae de eo narrantur, Hydrae veneno jacula tinxit; sic vespae viperina acerbitate aculeos inficiunt.

17 Musca etiam a nobis celebranda nec silentio praetereunda est, et quidem merito; opus enim naturae etiam ipsa est. Muscae Pisatides eo tempore, quo Olympia festum celebratur, veluti inducias cum incolis simul et peregrinis, ut ita ciam, paciscuntur. Mirum inter tot sacrificia et sanguinis passim fluentis copiam, et carnes suspensas, illas abesse velle, ac sponte ultra Alphem flumen discedere. Eaeque a mulieribus inquilinis ne hilum differre videntur, nisi quod ipsae mulier ibus continentiores se exhibeant: istas enim abigit certaminis, is eo tempore pudicitiae lex, muscae vero sponte a sacris abstinent, et dum sacrificia peraguntur, ac certamina celebrantur, sponte discedun. At soluto jam festo revertuntur, tanquam decreto aliquo exsules revocatae: itaque cum mulieribus in Elidem et muscae redeunt.

18 Orphum piscem marinum si, postquam ceperis, disseces, statim non moritur, sed motum non parum diu retinet. Hiberno tempore in speluncis latitare solet, et ad continentem libenter commoratur.

19 Contra taurum lupus ire, et simul eum a fronte ideo adoriri non audet, quod et cornua extimescat, et eorum robur mucronatum declinare studeat. Quamobrem primum velut recta via contra taurum pugnaturusisset, prae se gerit minas, et tanquam eum invasurus illius oculis sese crebro inculcat; deinde cum taurus in ipsum irruit, se retorquens in dorsum insilit, et vero acerrime ad ejus perniciem incumbit, is naturae astutia sua infirmitatem compensans ipsum expugnat.

20 Asellum marinum cor in ventre habere his in rebus peritissimi tradunt.

 p70  21 Non modo pavo se non ignorat ex avibus formosissimum esse, verum etiam ubi formae ipsius sita sit pulchritudo praeclare tenet, is ea elatus superbus est, et cerviculam jactat, et ex pennis, quae ei non mediocre ornamentum adferunt, maximos spiritus sumit, his et spectatoribus metum injicit, et aestivo tempore nativum et non arcessitum habet tegmentum. Quod si quem velit exterrere, caudae pennes primum explicat; deinde ad injiciendum terrorem his, veluti armis suis miles quispiam, concrepat. Capite etiam elato superbe nutat, velut triplici crista ornatam, quatiens galeam. Cum refrigeratio ei necessaria est, tum apssis pennis, et in anteriorem partem reflexis, ex sese corpus suum opacans caloris vim frangit et propulsat. Si retro is a tergo ventus flat, alas paulatim pandit; si ventus interspirans auras et molles et suaves ei adflat, unde is refrigeratur. Quod si laudatur, tanquam formosus puer, aut mulier pulchra, qua corporis parte excelluerit, illam ostendat; sic is ipse pennas ornate et ordine erigit, ut vel florido prato, vel pulcherimmae picturae colorum varietate distinctae similis esse videatur, atque admodum difficile sit pictoribus proprietatem naturae imitari. Et quanto sui ostentandi studio teneatur abunde demonstrat; dum spectatorem conspectu suo expleri facile patitur; et quaquaversus obvertitur, pennarum speciem multiformem studiose ostendends, et Medorum vestem, ornatusque Persarum superantem suam stolam ambitiose variatos, ostentans. Ex barbaris ad Graecos exportatus esse dicitur. Primum autem longo temporis intervallo rarus, deinde studiosis elegantiae et pulchritudinis pretio spectatus fuit Athenis, ubi singulis mensium calendis et viros et mulieres admittentes ad hujusmodi spectaculum ex eo quaestum fecerunt; atque ut in oratione contra Erasistratum Antiphon inquit, marem et feminam mille drachmis aestimarunt. Ut nutriantur, cella duplici opus est, et ducstodibus et curatoribus. Hortensius, homo Romanus, coenam primus Romae auguralem cum pavone dedit. Alexander Macedo ejusmodi aves apud Indos videns, earum admiratione commotus, in eos qui has occiderent, gravem poenam constituit.

22 Cum mures in aquatile vas delapsi adscendere non queunt, mutuas inter se caudas mordicus tenentes sese attrahunt, secundum quidem primus, tertium secundus. Sic enim eos mutuam opem sibi invicem ferre sapientissima natura docuit.

23 Ad hanc rationem de Nilo aquam haurientibus crocodili insidias instruunt. Per virgulta, quibus sunt tecti, et intuentur, et subter ea ipsa natant; et sic operti aquatores, qui cum urnis aut aliis vasis advenerint, confestim ex virgultorum latebris erumpentes, et ad ripam prosilientes, aggrediuntur; eosque violento raptu interceptos devorant. De malitia  p71 atque innata astutia crocodilorum haec quidem nunc a me dicta sunt.

24 Lepus et vulpes canum metu exhorrescunt, canes etiam latratu aprum e fruticetis excitant, et leonem in se convertunt; cervos item insequuntur: avis autem nulla canem timet, sed cum eo pacem colit. Unam otidem excipio, quae propter corporis sui gravitatem et tarditatem, canem perhorrescit. Eam enim ponderosa corporis mole constrictam alae non facile allevant; idcircoque demisso atque humili volatu utitur, quia pondere deprimitur; ex quo fit, ut nonnunquam a canibus capiatur. Itaque, conscientia suae humilitatis perculsa, simulac canes latrantes audiverit, in dumeta aut paludes excursione se impellit, quibus et protegatur, et ab instanti periculo facillime servetur.

25 Sero admodum suos parentes homo cognoscere incipit; cum tamen intueri in patrem, complecti matrem, arridere domesticis doceatur. Agni vero circum matres statim saltu concursant, et domesticum ab alieno internoscunt; neque id a pastoribus discere ipsis opus est.

26 Simia actuosum animal, et ad omnia imitanda habile, omne quod corpore agitur, si doceatur, praeclare discit, et idipsum actione repraesentat. Nam si saltare doceatur, saltationem adsequitur; si ad tibiam canere, canit. Ego aurigae munus obire vidi, habenas nimirum vel adducendi, vel remittendi, et flagello simul utendi. Brevi, si quis ad alia quaepiam instituat, non fallit docentem; adeo varium natura animal est et multiplex, ut ad omnem actionem sese verset.

27 Hae animalium naturae peculiares quoque sunt ac diversae. In Bisalia duplex jecur lepores Theopompus ait habere. Meleagrides in Lero nullam avium rapacium laeder Ister prodit. Boves apud Neuros cornua in humeris habere Aristoteles auctor est. Sues in Aethiopia cornutas esse refert Agatharchides. Merulas in Cyllene omnes candidas esse narrat Sostratus. Oves in Ponto amarissimi absinthii pabulo pinguescere, et capras in Mimante natas sex mensibus potu abstinere; et ad mare solum hianti ore respicere, atque inde Illyricas solipedes esse, non bisulcas, audio. Pisces in Babylonia, fluvio relicto, in aridis locis frequenter pasci ait divinus Theophrastus.

28 Porphyrio, praeterquam quod et rivalis maxime est, et obtrectator, ea sane etiam naturae indole praeditus est, ut eorum quibuscum usu conjunctus est, amantissimus esse dicatur. Eum ipsum et gallum in eodem versatos domicilio percepi, eademque ambulationes et aequalia spatia conficere solitos, eisdemque vesci cibis, commun iter pulverulentis uti volutationibus, mirificumque ex his rebus amorem inter se mutuo contraxisse. At enim cum utriusque dominus, festo  p72 quodam die cum sodalibus, ut epulare sacrificum faceret, gallum occidisset, porphyrio convictore privatus, solitudinem non ferens, sibi inedia mortem conscivit.

29 In Aegio, Achajae urbe, praestantem forma puerum, genere Olenium, nomine Amphilochum, sicut Theophrastus refert, anser amavit. Nam cum in Aegiensi custodia is puer cum perfugis Oleniorum teneretur, ei anser dona adferebat. Porro nihil mirum in Chio Glaucen citharistriam homines, cum ea esset pulchritudine eximia, adamasse; siquidem ab ariete et ansere etiam eandem audio amatam fuisse. Anseres, Taurum montem transmittentes, aquilarum metu, singuli mordicus lapidem tenent, ut ne clangorem fundant; tanquam enim silentii frenos sibi inijicientes montem transvolant, atque sic, suppresso omni clangoris significatione, persaepe aquilas fallunt. Quod autem natura calidissimi sunt, idcirco lavationum cupidissimi exsistunt; etenim natare gaudent: et quemadmodum cibariis summe humidis herbis, et lactucis, aliisque quibus interius refrigerentur, delectantur; sic nec lauri foliis, ne si quidem famer pereant, vescuntur; nec rhododaphnen sua sponte, nec adhibita vi, edunt: praeclare enim intelligunt, si quid tale comederint, se vita privatum iri. Contra homines, alii in cibo, alii in potu, veneni insidiis patent. Nam innumeri partim venenata potione perierunt, ut Alexander, partim cibo, ut Claudius et Britannicus ejus filius, et alii complures veneno vel sponte vel per insidias sumpto cum semel ejus vi decubuissent, non surrexerunt.

30 Recte vulpanseri nomen inductum est, quod ex peculiaribus et ingenitis naturae suae rebus trahit. Cum enim anseris speciem habet, tum probe cum vulpe callida improbitate comparari potest; atque etiamsi corpore quam anser inferior sit, animi tamen robore superior, et ad invadendum praestantior habetur. Tuetur igitur se et contra aquilam et felem, aliaque, quae ei adversantur animalia.

31 Haec serpenti peculiaria sunt; cor juxta guttur, fel ad intestina, testiculos ad caudam habet; longa autem ova et mollia parit, et in dentibus venenum gerit.

32 Id quoque pavonis pondus quo supra diximus] proprium et notione dignum est, quod tres annos natus incipit ex sese parere, et varios colores fundere; ovis autem non continenter, sed duorum > intervallo incubat; idem interdum irrita et vana, quemadmodum ceterae aves, ova parit.

33 Primum ut anas peperit (parit autem in terra extra aquam, prope aut stagnum, aut paludem, aliumve aquosum locum) statim ejus foetus, recondita quadam natura et propria, norunt se volatu in sublime ferri non posse, nec etiam in terra commorari; quocirca a partu statim natatiles ad aquam adsiliunt, neque tamen natare discere necesse habent, sed tanquam temporis longinquitate eruditae sapienter et merguntur et emergunt.  p73 Nam cum aquila, quam anatariam appellant, in natantem anatem irruit, tanquam eam raptura, se intra aquam submersione abdit, atque infra aquam natando ex alio loco extra aquam eminet. Quod si aquila illuc quoque incumbat et instet, ea iterum demergitur, atque tamdiu sursum deorsum commeat, dum aquila fuerit submersione suffocata, aut discesserit in aliam praedam; tum enim anas metu liberata, ad summam aquam elata rursus natat.

34 Hominibus cycnus longe praestat; novit enim quando mortem sit obiturus, et, ut eam adpropinquantem placate ferat, pulcherrimum a natura donum consecutus est; in morte enim nullum acerbi doloris sensum inesse credit. Homines autem quod nesciunt, id et exhorrent, et summum malum existimant. At olori tanta animi est tranquillitas in extremo vitae spiritu, ut sibi tanquam naeniam canat. Talem etiam Bellerophontem heroico et excelso animo mortem subire paratum Euripides celebrat, apud quem hisce verbis ille sseipsum alloquitur: Pius fuisti semper in deos, tuis Non defuisti amicis unquam, non opem Negasti externis: et reliqua, ut sequuntur. Canit igitur cycnus funebre sibi carmen, quo sive suas ipse laudes, sive Deorum hymnos decantat, ad mortem se praeparat. Quod autem prae laetitia potius quam tristitia canat, Socrates quoque attestatur. Dolorem enim et molestiam animo versans nunquam cantui vacat. Neque vero ad mortem modo, verum etiam ad pugnam fortis est; nec prior lacessit, tanquam sane moderatus et vir prudens, lacessenti vero et insidianti de animi robore nihil concedit. Ceterae quidem aves cum eo pacem habent, et quasi foedere devinciuntur, ab aquila vero saepe hostiliter appetitur (ut Aristoteles refert) nunquam tamen vincitur, sed eam provocantem animi non solum robore, sed jure etiam optimo vincit.

35 Ardea ostrea maxime appetit, eaque, ut pelecani conchas, clausa devorat; et in gutturis sinu, quem ingluviem vocant, tamdiu condit, donec vi caloris dehiscant; quod cum jam factum senserit, testas evomit, pulpas retinet, iisque vi ventriculi percoctis alitur.

36 Avis nomine asterias cicuratur in Aegypto, et eatenus humanam vocem intelligit, ut qui scalpellus ei convicium faciens appellaverit servam, irascatur; et si pigram vocaverit, succenseat atque indignetur, tanquam ignobilitate et segnitie sibi per irrisionem objecta.

37 Si quis liquorem Cyrenaicum teneat, et torpedinem apprehendat, nihil ab ea patietur. Draconem marinum si manu dextra attrahere coneris, non sequitur, sed violente renititur; sinistra vero si injicias, cedit et capitur.

38 Charmidem Massiliensem audio dicentem, non modo musicae perstudiosam esse lusciniam, verum gloriae etiam cupidam.  p74 Cum enim in deserta solitudine sibi tantum canit, tum simplicem cantum et minime elaboratum edit; cum autem captiva tenetur, et non caret auditoribus, cantum variat, eumque molliter inflectit. Quod et Homerus insinuasse mihi videtur his versibus: Ut cum Pandarei proles, chloreis aëdon, Principio veris meditatur carmina secum, Vernantisque laens frondes sedet arboris int, Multiplici et varians suaves de gutture voces Fundit.

In his non πολυηχέα id est, multisonam sed πολυδευκέα scribunt nonnulli, et interpretantur vocem varie imitantem; ut ἀδευκέα contra, quae ad nullam prorsus imitationem sit composita.

39 De animalibus solum leonem nasci oculis apertis Democritus ait, tanquam statim a partu iracundum et strenuum aliquid meditantem. Alii observarunt eum, cum dormit, caudam movere, ut ostendat nimirum se non omnino dormire et somno undiquaque vinci ut cetera animalia. Quod ipsum Aegyptii se observasse gloriantur, dicentes, leonem a somno invictum esse, nempe qui semper vigilet. Idcirco hunc soli eos consecrare audio, quod sol laboriosissimus ad nullum temporis punctum versari intermittens circum orbem terrae, ab instituto cursu nunquam conquiescit: cui rei Homerum testem adferunt, cum solem inquit operum et laborum requietem nullam habere. Cum autem insidias bubus molitur, suo robore prudenter utitur; nam noctu proficiscens ad stabula: quod et Homerus novit: Utque leon veniens perterret nocte profunda:

fortitudine sua omnes quidem exterret, sed unum abreptum vorat. Ut vero exsaturatus est, in posterum quidem reliquias servare cupit; sed pudor certe eum prohibet in custodia reliquiarum permanere, tanquam ab inopia cibi famem metuentem. Itaque maxime hians gravi spiritu suo afflat, teterrimam adspirationem exhalans; sicque ejusmodi adspirationi tetrae custodia permissa discedit. Cetera autem animalia cum eo accedunt et sentiunt cujus illae reliquae sint, non attingere audent, metuentia videri praedari, et deripere aliquid de rege suo voluisse. Quod si ei feliciter ceciderit venatus, illum relicti primi cibi caput oblivio, huncque ut evanescentem et exoletum adspernatus reliquit; at si ex venatu nihil acciderit praedae, ad primum tanquam penariam cellam regreditur. Cum supra quam ferre queat cibo se complevit, aut quiete et inedia se exhaurit; aut simiam nactus vorat, illiusque adesis carnibus ventrem mollitum extenuat. Jam porro justus est leo, et virum ipsum, prior qui se lacessiverit, ulciscendi modum tenet. Nam si quis invasurus accedat, illi se opponit caudam vibrans, et per latera contorquens se  p75 ipsum incitat, tanquam stimulis admotis exacuens. Et cum qui se appetiverit, sed ab ictu aberraverit, ut pariter ulciscatur, exterret quidem, et non laedit. A prima aetate cicur factus, cum mansuetissimus est, tum vero ejus occursatio facillima et jucunda, lusionibus delectatur, et quidvis, modo id suo altori gratum esse sentiat, libenter sustinet. Anno, Carthaginensis, leonem, quo ad vectiones sarcinarum utebatur, habuit. Unaque cum Berenice manusefactus leo vivebat, tanquam usu ex comptoribus, linguaque ejus faciem leniter abstergebat, ac complanans rugas demulcebat; cum eaque in mensa convivebat, humaniter et apte comedens. Onomarchus Catanae tyrannus et Cleomenis filius etiam leones habuerunt convictores.

40 Admirabilem quandam et nobis occultum odoris suavitatem pantheram habere ajunt, ipsa autem praerogativam suam novit; et una cum panthera norunt etiam alia animalia, quae capiuntur hoc modo: cum horum, quae ad victum opus sunt, eget panthera, sese vel in loca fruticibus densis consita, vel foliis vestita, ita occultat, ut inventu difficilis, tantum respiret. Tum hinnuli, dorcades, caprae sylvestres, atque alia ejusmodi animalia quadam suavis odoris illecebra attrahuntur, et proxime accedunt; illa autem de latebra exsilit et praeda potitur.

41 Animalium ruminantium tres ventres esse audio, quos nominant reticulum sive vittam, omasum vel proreticulum et abomasum, quod post reticulum est. Porro sepiae et loligines binas, quibus pascuntur, promuscides (ut ita appellem, propter figuram earum simul et usum) praetendunt. His veluti anchoris, cum tempestas et fluctus mare agitant, petrarum prominentiis firmissime adhaerentes, adversus omnem concussionem ac fluctuationem tutae exsistunt. Et rursus cum tranquillitas redierit, iis solutis libere natant, non inutili hac scientia, qua se contra hiemem et pericula muniunt, instructae.

42 Si cui apum nomenclaturas cognoscere libeat, candide impertiar, quae audivi. Earum igitur quaedam duces appellantur, quaedam sirenes, aliae operariae, aliae figulae. Nicander ait cephenas fructum adferre, In Cappadocia mel sine favis apes conficere ferunt, idque ut oleum perinde crassum esse. In Trapezunte Pontica ex buxo mel fieri accepi, hocque esse odoratu grave, et sanos dementes reddere, at comitiali morbo correptos ad sinitatem restituere. Itemque in Media mel ex arboribus stillare; et, ut ait Euripides in Bacchis, in Cithaerone dulces ex ramis guttas manare. In Thracia quoque ex plantis mel fieri dicitur. In Mycono non gignitur apis, quin etiam importata moritur.

43 Aristoteles ait bestiolam apud Hypanim fluvium, unum  p76 diem viventem, sub lucem matutinam nasci, post autem ad solis occasum extingui.

44 Venenatus sepiae morsus est, dentes autem ipsius validi latent. Morsu osmylus quoque et polypus laedunt: et hic quidem violentius quam sepia mordet, veneni vero minus emittit.

45 Aprum, priusquam in aliquem invadit, exsertos dentes exacuere ferunt. Cui rei testimonio est Homerus, cum ait; Album acuens dentem. Atque etiam intelligo suillum pecus pinguescere; item cibis, qui vehementer inflent et expleant, nec non quiete et suili tenebroso gaudere. Eaque videtur etiam Homerus insinuare: Primo, quod in locis coenosis volutari gaudeat, ubi Sues humicubas cognominat. Deinde, quod aqua turbida pinguescat: Nigram potat aquam, quae porcos reddit obesos.

Tertio, quod tenebras amet: Ad boream spectante cava sub rupe cubabant.

Quarto, quod alimentum flatuosum eis conveniat, ubi Glandibus eas dulcibus pasci ait. Idem poeta non ignorans suem conspectu feminae attenuari et imminui carnibus, separatim utrumque sexum cubare canit. In Salamine si sus segetem herbescentem fuerit depastus, ejus dentes lege Salaminensium exteruntur; atque hanc esse ajunt apud Homerum Suem frugivoram. Sunt qui aliter sentiant et suis viridem depastae segetem dentes reddi infirmiores dicant.

46 Canibus herbam natura ostendit, qua suis vulneribus medeantur. Iidem si lumbricis vexentur, segetem herbescentem depasti eos excernunt. Cum aut alterutrum ventrem exhaurire habent necesse, herbam dicuntur quandam comesse, cujus vi partim evomendo, partim dejicienda alvo, quicquid in eis redundat, ejiciunt. Unde Aegyptios etiam syrmaismus, quo ventrem expurgant, didicisse ferunt. Perdices quoque ajunt, et ciconias, et palumbos, origanum herbam vulneribus, si quae acceperint, mansam imponere et sanari, nec ullis humanis indigere remediis.

47 Non hic antiquorum testimonio mihi erit opus; quae ipse vidi, explicabo. Cum vir quispiam lacertum ex illis, qui colore sunt admodum virides, et ceteris majores, comprehendisset, atque aereo stylo excaecavisset, eundemque in fictilem ollam recentem utrinque eatenus exiguis foraminibus pertusam, ut neque spirare fera prohiberetur, neque tamen exitum haberet, injecisset, et simul terram roscidam, et herbam, cujus nomen non explicavit, imposuisset, simulque ferreum annulum, cui inesset gagates lapis, in quo lacertus scalptus erat; denique ollam novem signis impressam in terra defodit, et singulis quotidie deletis, ut nono signo sublato ollam reclusisset, lacertum vidi, oculorum usu recuperato clarius  p77 quam ante excaecationem cernere. Hunc igitur in pristinum ipsius locum dimisimus, annulum autem vir ille oculis salutarem esse praedicabat.

48 Id summam mihi turpitudinem habere videtur, o homines, quod animalia amicitiam inter se colant, neque modo ea, quae una pascuntur, et sunt ejusdem speciei, verum etiam quae nihil sese genere attingunt. Cum enim capris oves amicitia conjunctae sunt, cum turture amicitia columbae intercedit, palumbes item et perdices bene inter se sentiunt, alcedo et carulus, ut dudum novimus, mutuo inter se amore tenentur, cornix et ardeola mutuam inter se amicitiam colunt, gavia cum monedula amoris conjunctionem habet, et cum harpa milvus. Contra cornices et noctuae perpetuo et inexpiabili bello, ut ita dicam, dissident; hostes sunt milvus et corvus, itemque pyralis et turtur, brenthus et larus; ac rursus chloreus cum turture dissidet vultures et aquilae, cycni et dracones hostes inter se sunt; leones tauros et bubalidas infestant; elephas et draco inter se infensissimi sunt, aspidi inimicus ichneumon, ac aegithus asino; nam ob hujus prudentis vocem aegithi ova franguntur, et pulli abortivi excidunt; quamobrem avis haec suam ulciscens sobolem, asinorum ulcera invadit et arrodit. Vulpes circum odit, taurus corvum, et equum anthus. Hoc etiam non praeteribit homo studiosus rerum naturae, delphinum adversari balaenae, lupum mugilibus, muraenas congris, et alia denique aliis.

49 Ursi posteaquam venatores, qui non humi modo se sternunt, sed et os ad terram adjiciunt, et spiritum continent, odorati fuerint, tanquam mortuos relinquunt; ejusmodi enim animalium genus existimatur mortuos abhorrere. Mures etiam oderunt eos, qui in suis sedibus et cavernis moriuntur; itemque hirundines, et apes suas gregales extinctas ejiciunt; formicis etiam natura tributum est, ut sui generis defunctas ex cavernis efferan, quo mundius habitent. Nam hoc brutis quoque insevit natura, ut gentiles et cognatas animantes extinctas mox e conspectu amoveant. Aethiopum vero1 sermonibus, lepore et Graecanico fastu carentibus, pervagatum est, elephantum, cum alterum perspexerit mortuum, non praeterire, quin humum promuscide haustam veluti sancta et mystica quadam ceremonia injiciat, propter communem natura mortuo parentans, ne piaculum committat; nam hoc quidem ipsum non facere, exsecrabile ducit. Sufficit autem ei et ramum injicere, quo facto abit, communem omnium finem non adspernatus. Tum etiam ad nos is sermo permanavit, elephantos cum ex vulnere, sive id in bello, sive in venatione acceperint, vicini sunt ad moriendum, aut obvium herbam, aut proximum pedibus pulverem allevantes, in coelum suspicere, eumque pulverem herbamve jacere, tsl voce sua lamentari, et miserabiliter  p78 supplicare, tanquam Deos ob ea, quae injuste et indigne sustinent, obtestantes.

50 Has etiam animalium proprietates cognoscere datur. Aves cicures et domesticas audacter contemnere equos, asinos, boves, et camelos; ac si cum mansuefactis elephantis aluntur, non modo eos non timere, verum per eos ipsos incedere videmus; gallinaceos etiam in dorsa eorum involare tanta ipsis audacia est atque fiducia: metum autem et timorem ingentem his injicit mustela praeteriens, et, qui vocem vel mugientium vel rudentium praeclare contemnunt, hujus clamorem vehementer horrent; anseres item et canes et struthiocamelos nihili faciunt, contra accipitrem multo minorem formidant. Gallorum cantus leons exterret, basiliscos exanimat; eundem praeterea neque felis, neque ilvus sustinet. Clangorem quidem aut aquilarum aut vulturum facile columbae spernunt, non item circi et marinae aquilae. Caeterum agnus et hoedus et quivis pullus, mox ut in lucem editus est, ad maternas mammas illico se applicat, et sugndis uberibus impletur; id quod mater facile et tranquilla patitur, et manet. Fidipeda omnia, ut lupae, canes, leaenae, pantherae, catulis suis papillas supino situ praebent.

51 Quemadmodum homines variis linguis loquuntur, sic animalibus rationis expertibus natura comparavit, ut diversum quiddam et varium sonent. Ut igitur ex hominibus aliter Scyhta, aliter Indus loquitur, aliter Graecus, Romanus, Aethiops, Saca; ita etiam animalia, alia aliter, cognatum sibi linguae sonum et strepitum fundunt; alia enim rugiunt, alia mugiunt, alia hinniunt, quaedam rudunt, quaedam balant, vel ululant, baubantur, aut latrant, frenduntve, alia clangunt aut strident, alia suaviter cantant, sunt quae balbutiant; et sexcenta naturae dona, alia aliis animantibus propria, exsistunt.

52 In utraque Nili ripa aspides latibulis se tegunt. Et tanquam aedes suas homines, sic hoc flumen omni alio tempore jucunde et suaviter accolunt; cum autem in agros Nilus per aestatem redundaturus est, tum triginta circiter ante diebus, aquarum copia et etesiis ventis impulsae promotaeque longius a fluvio in loca eminentiora una cum foetibus suis demigrant: quod quidem munus a natura acceperunt, tanti ut fluminis tamque operosi, quotannis accessionem non modo non ignorent, sed ab ejus etiam damno cavere sciant. Testudines etiam et cancri et crocodili in loca Nilo inaccessa id temporis ova transferunt; unde ii, qui ova eorum offendunt, quantum et quatenus Nili, rura irrigaturi, incrementum sit futurum, facile colligunt.

53 Fluviatiles equi, Nili alumni, segetum ut maturitas venit, et flavent spicae, non eas continuo depasci ingrediuntur, sed extrinsecus conjecturis adsequuntur, quantum ad se explendos  p79 satis sit; post talem considerationem pascere in agrum ingrediuntur, et inter pascendum retro versus Nilum cedunt. Hoc enim ipsum eo pacto machinantur, ut agricolas, quos ante se, non a tergo adfuturos expectant, longius videre, et in Nilum facilius se recipere possint.

54 In Mauritania pardalis cum robore et viribus praestet, non tamen iis simias aggreditur; causa est, quoniam simiae non se opponunt ei, sed in fugam se conferentes in arbores altas adscendunt, et illius impetum declinantes illic consident. Veruntamen pardalis ad hanc rationem simia dolosior insidias molitur, et dolos nectit. Ubi enim simiarum multitudo manet, eo profecta ad terram se sub arbore abjicit, et in solo supina jacet, ac ventre inflato, cruribus resolutis, oculis clausis, et spiritu compresso, sese ab anhelando continent, denique mortua videtur. Illae vero hostem ex alto despicientes mortuam suspicantur, et facillime credunt id quod vehementer optant; nondum tamen descendere audent, at experimenti causa unam ex ipsis, quam audaciorem putant, ad examinancum pardalis affectum praemittunt. Haec quidem non omnino sibi praefidens descendit, sed timide et pedetentim primo decurrit, et cum proxime ad pardalim accessit, regreditur rursus; tum tertio descendit, et illius oculos speculatur, et spiritum ducat necne periclitatur. Illa autem immotam se fortissime praestans paulatim huic animos addit. Et jam, cum hanc permanere constanter sine damno circum illam sublimiores ex superiori loco simiae speculantur, fiduciam et spiritum colligentes ex arboribus frequentissimae decurrunt, et circum eam concursantes saltant; simul et supra ipsam gradientes insultant, et in illius contumeliam saltationem simiis convenientem saltantes multifariam ei illudunt, testantur. Illa autem omnia sustinens, simul ac illas insultando et illudendo defatigatas esse intelligit, ex inopinato exsiliens eas partim unguibus lacerat, partim dentibus distrahit, atque opimum et adipale ex hostibus prandium sibi abunde comparat. Egregie sane, patienter et fortiter omnia sustinet ac tolerat pardalis, dissimulat et se continet, donec opportune hostes tam contumeliosos ulcisci possit: nec tali eget hortatione, quale seipsum Ulysses animabat: Pectore durato forti. Is quidem impatiens contumeliarum, quibus ancillae eum afficiebant, parum abfuit, quin ante tempus seipsum proderet.

55 Cum ab Indis hominibus arborem elephanti radicitus extrahere coguntur, non prius eam extirpandam aggrediuntur, quam quatefecerint ac tremefecerit arborem; sic periclitantes, evertine possit, an omnino invictam ab impetu sit se praestatura.

 p80  56 In Amano, Libano, et Carmelo, altissimis Syriae montibus, cervi nascuntur; qui cum in Cyprum transmittere volunt, gregatim ad litora perveniunt, ibique tamdiu secundum ventos praestolantur, dum per placatissimam quietem belle sibi flare senserint; tum fidenti animo sese trajicere mare ingressi et ordine natant; et in antecedentium tergo subsequentes capita reponunt; ac nimirum dux idcirco retrocedit, quia non habet ubi nitatur, et post omnes clunibus proximi antegredientis nitens ex labore quieti sese dat, simul et extremum agmen ducit. In Cyprum ideo transnant, quod pastionum, quae illic amplissimae esse dicuntur, desiderio tenentur. Et profecto adeo feracem Cyprii regionem se incolere testanttur, de agrorum ut bonitate Aegyptiis non concedant. Eodem modo Epirotici cervi in Corcyram, quae contra Epirum est, mare transeunt.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)

Pagina recensita VI Kal. Oct. 04