ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
1 Leo cum aetate provectus et jam gravis factus fuerit, tum ad venandum infirmus, aut in specubus aut memorosis tactibus libenter requiescit; neque qtum vel cum infirmissimis animalibus, aetatis suae infirmitati diffidens, versari fidenter audet, considerans senectam et corporis sui imbecillitatem. Ex hoc vero procreati et robustae et vigentis aetatis fiducia nitentes longe procedunt ad venandum, ac patrem jam senem secum adducunt, eum impellentes; deinde in media via, quam ingressi fuerint, illum relinquentes toto animo ipsi in praedae curam incumbunt, ac tantundem praedae consecuti, quantum vel sibi vel genitori satis ad prandium sit, generoso quodam et contentissimo rugito edito, parentem suum, secum ut convivium ineat, tanquam convictores ad prandium convivam, invitant. Senex tum sensim et pedetentim velut reptans, eo accedens, primo filios amplexatur, deinde linguae eis suaviter, velut horum laudans felicem venationem, balnditur; post et prandio dat operam, et cum his epulatur. Tametsi Solon, qui lege sancivit filiis parentes alendos esse, haec eos facere non jussit; sed natura humanis legibus nihil egens, ipsa immobilis lex, hoc officii munus docuit.
2 Non modo praesentem et viventem reginam avium aquilam ceterae volucres extimescunt, atque ejus conspectum exhorrent, sed et pennae ejusdem, si quis eas cum aliarum pennis commiscuerit, incorruptae atque integrae manent, aliae vero illarum commercium non ferentes putrescunt.
3 Mures alioqui foecunda sunt animalia, multosque uno partu foetus edunt; tum vero si salem gustare iis contingat, multo plures quam solent, enituntur. Crocodili cum ex sese pepererunt, hoc experimento legitimum a spurio internoscunt, ut si quid catulus, simul atque exclusus est, rapuerit, in reliquum tempus in crocodilini generis numero locoque a parentibus ducatur, et ab iisdem ametur;1 sin ignavus fuerit, et tardus ad comprehendendam alicunde aut msucam, aut lumbricum, aliamve bestiolam, aut lacertulam, eum parens tanquam a se degenerantem, nihilque ad se pertinentem lacerat. Atque videntur ad solis radios aquilae suorum ingenuitatem experientes, sicut crocodili foetus suos non temerario adfectu, sed ratione amare.
4 Aspidis dentes, quos merito letiferos dixeris, tenuissimis quibusdam veluti tunicis aut membranis indui et vestiri audio; p130 et cum aspis aliquem mordicus invadit, membranulis humorem venenosum effundi, tum illas rursus ad pristinum locum redire et uniri. Item in scorpii aculeo meatum quendam sinuosum esse ajunt adeo tenuem, ut visu non percipiatur; in eo venenum gigni continerique, quod cum ille fecerit, mox per aculeum emanat; foramen autem, quo venenum exit, oculorum aciem quoque fugere. Addunt vim aculei ejus retundi hominis sputo, ita ut obtorpescat, et ad infligendum ictum reddatur impotens.
5 Canis etsi permultos ex sese parit catulos, horum tamen e numero primus prodiens in lucem patrem refert, omninoque similitudinem speciemque illius gerit; ceteri ut casus tulerit, nascuntur. Quod studio et providentia naturae fieri videtur, matri scilicet anteferentis patrem.
6 Testa crustave opertorum hoc etiam proprium est, ut decrescente luna inaniora et exiliora fieri soleant: quod quidem ipsum declarant testacei generis purpurae, buccinae, sphondyli et his affines; itemque crustacei generis paguri, locustae, astaci, cancri et id genus. Itemque imbecilliora infirmioraque decrescente luna jumenta nasci dicuntur; eamque ob causam harum rerum prudentes in hac mensis parte genita, quod minus praestabilia sint, consulunt non alenda esse. Ceu in novilunio animantes audio vel voce ipsis naturali aliquid sonare, vel cadere; leonem tantum Aristoteles excipit, cui neutrum horum contingat.
7 Sensu audiendi acerrimo esse lupum, chromin, salpam, mugilem, Aristoteles ait. Lupum praeterea audio praeclare intelligere, se in capite possidere lapidem hiberno tempore perfrigidum, sibique infestissimum; itaque illo ipso anni tempore eum lapidem calefacere, haudquaquam inscium contra lapidis frigus remedium esse ipsum tepefacere. Similitudinem etiam lapidem chromin, pagrum, umbram habere; eandemque vitandi frigoris, quam lupum, sequi rationem intellexi. Sunt et in piscium genere parasiti: ut pediculus appellatus, qui ex iis, quae delphinus ceperit (superfluis nimirum et intercidentibus) victiat, itaque ex ejus praeda, tanquam ex locupleti mensa, refertus pinguescit; eo nimirum delphinus tantopere delectatur, ut cum ipso libenter, quae comprehenderit, communicet. Theron quidem parasitus apud Menandrum sibi ipsi placet, quod homines naribus trahens, iis utebatur, tanquam praesepi. Huic similis fuit Struthias. Est et ille Philippi celebris parasitus, nomine Clisophus qui in Philippi gratiam, in obsidione Methonae oculo privati altero, ipse etiam alterum de suis oculum deligare voluit. Atqui inter pediculum et delphinum benevolentiam amicitiae ego potius et familiaritati adscripserim; cum adulationem, ut et alia mala, homines tantum calleant, bruta ignorent.
8 Elephantorum vehementis amoris adfectum erga sobolem p131 haec etiam declarant. Horum venationes scrobes fodiunt, in quas cum haec animalia incidunt, ex his partim capiuntur, partim occiduntur. Hujus vero fossae faciendae quae sit ratio, quae figura, quae altitudo, quique introitus aliunde scietis; nunc pergo explicare, quam in genere elephantorum matres caros pullos suos habeant. Cum enim in foveam pullum suum incidisse mater perspexisset, ne minimam quidem moram interposuit, nec ejus cursum ulla ad pullum consequendum segnitia tardavit, quin vehementi dolore adfecta, quanto maxime posset incitato incursu, in delapsum pullum praeceps ageretur, amboque eodem casu morte occumberent; cum hic quidem materno pondere pressus contereretur; illa vero praecipitata caput diffringeret. Risu igitur digni sunt, qui, utrum naturalis sit amor parentum in filios dubitant.
9 Vituli marini primum in arido foetus suos pariunt, deinde in lucem editos paulatim cum in humidiora loca subducunt, ut mare degustent, tum in aridum natalem locum reducunt; inde rursus in mare deducunt, et quam mox educuant: et cum id saepe fecerunt, aptos tandem ad natandum efficiunt. Facile autem ad vitam in mari degendam adsuescunt, partim doctrina instituti, partim natura ad mores et sedes maternas amandas inpulsi.
10 Aquila violentum et avarum animal raptu vivit, et carnes appetit; nam lepores, hinnulos, anseres ex cohorte, et alia pleraque rapit. Una tantum ex aquilarum genere, quae Jovis appellatur, carnes non attingit; sed ad victum ei herba satis est; et quamvis Pythagoram Samium non audivit, nullam tamen animantem edit.
11 Phalangium vel solo contactu, et sine magno dolore, ut audio, interimit. Aspidis quoque morsum lenissimum esse Cleopatra experta est, cum, adventante Augusto, quaenam sine acerbo doloris sensu mors esset, in convivio de circumstantibus exquirens, eam quae gladio inferretur, doloribus refertam esse, ex iis qui aliquod vulnus accepissent, reperiebat; acerbam autem ex venenis et laboriosam; convulsionem enim facere, et stomacho et cordi dolorem inurere; eam vero, quae aspidis morsu adferretur, lenem, et, ut juxta Homerum dicam, ἄβληχρον, imbecillem, esse. Sed vel solo tactu interdum interimit, et adflatu quoque, ut et centrites, et rubeta.
12 Vullpem terrenam animal fraudulentum esse existimas, a marinae vulpis machinationes atque solertiam ad declinandas insidias etiam audi. Principio enim ad hamum omnino non accedit: aut si hunc devorarit, statim se tanquam vestem invertens, interiora sua educit, et ad hunc modum ferrum expellit.
13 Ut hominum illecebrae quaedam amoris esse dicuntur, sic ranae amatorium quiddam in voce usurpant; etenim quemadmodum p132 homo amans lascivam cantiunculam cantitare solet, sic suae cujusdam emissione vocis, quam ololyginem vocant, coitus significationem mas feminae dat. Cum eam autem allexerit, ambo noctem, quod in aqua non queant coire, expectant; interdiu vero in terra venereo complexu implicari horrent, at noctu in magna securitate veneri dant operam. Cum vocalius quiddam, quam sint solitae, sonant, pluviae adventum denunciant.
14 Si quis torpedinem attigerit, manum tangentis adfectu, quem nomen ejus declarat, torpore affici, etiamnum puer a matre frequenter audivi. Praeterea a viris peritis accepi, illum, qui rete, in quo fuerit capta, attigerit, omnino passurum torporem. Item si quis eam vivam in vas imposuerit, et marinam aquam infuderit, siquidem gravida fuerit, pariet suo tempore; eam deinde aquam, si ex vase in hominis aut manum aut pedem infuderit, membra haec non dubitanter obtorpescunt.
15 Non eandem vim ad plagas et morsus semper habent animalia; sed saepe propter causas quasdam moruss acerbitas intenditur. Nam, gustata vipera, vespa longe morus infestior est. Musca item, cum ejusmodi quippiam attigerit, acriores morsus infert, et dolorem majorem facit. Aspidis morsus, si ranam comederit, insanabilis omnino fit. Canis si incolumis momorderit, vulnus quidem infert et dolorem inurit; sin rabiosus plagam inflixerit, perniciem molitur: primo enim aquae metum injicit; et si quis etiam satis bene et mediocriter se habere videatur, rursus tamen repetente malo, dolet vehementer, et latrat, denique moritur. Cum vestem, quam rabidus canis lacerasset, sarcinatrix mordicus, ut eam extenderet, tenuisset, in rabiem acta periit. Jejuni hominis morsus acerbior est, atque ad sanandum difficilior. Scythae dicuntur Scythico, quo sagittas oblinunt, humanam saniem, innantem scilicet sanguini, et ab eo separatam admiscere: cujus rei testis locuples est Theophrastus.
16 Ineunte vere, cum senectutem serpens exuerit, tum etiam oculorum caliginem, et visus hebetudinem, tanquam oculorum senectutem, abjicit; foeniculo enim oculos acuens et fricans, eo morbo liberatur: hieme vero caecutit, latitans in occulto et tenebris. Praestricium igitur frigore serpentium visum calefaicens foeniculum purgat, atque acutiorem efficit.
17 Alcyones se gravidas sentientes nidum ad excipiendos pullos machinantur, ad quem non lutum ei opus est, non tectum, et domus, ut hirundini; quae cum hospes non vocata adventat, tum matutino tempore cantu molesta importuno suavissimum somnum interrumpit. At neque corpore tantum alcyones in aperto ac libero mari ad nidi structuram legendis contexendisque acus spinis incumbunt, sed ineffabili etiam vi ingenii solertiaeque proposistum perficiunt. p133 Spinas enim partim rectas, partim obliquas, ut mulieres ad textrinam eruditae subtegmini stamen intertexunt; et rotundum paulatim, non omnino tamen, sed oblongum et sinuosum, instar nassae cujusdam, efficiunt. Perfectum in mare deferunt, ubi fluitans ab incursantibus undis earum opus probatur; tum partes, quas aqua incidens ostendit non firmas esse, resarciant. Cetera, quae recte connexa junctaque sunt, neque si percutias saxo rumpi, neque ferro discindi possunt, non magis quam lineus ille thorax, quem Minervae Lindiae consecrasse Amasis dicitur. Os vero nidi non plane conspicuum, et aliis omnibus inaccessum, solam illam suscipere potest; neque per id ipsum quicquam ex mari intro influit, adeo subtiliter constructum est. Ibidem undis circumlata alcyon, ut ferunt, pullos nutrit.
18 Proxime Nilum herba nascitur, quae non sine causa λυκοκτόνος appellatur, quod eam lupus calcans convulsionibus moritur. Propterea Aegyptiorum illi, qui hoc animal venerantur, in terras suas ejusmodi herbam importari prohibent.
19 Si quae gallinacei generis ales in vinum illapsa et suffocata fuerit, nullum ex ea vitium vino contrahitur, neque aliquid mali in domo exoritur; in aquam vero delapsa, tum ipsam reddit foetidam tum aerem putido replet odore. At stellio sive in aqua, sive in vino suffocetur, nihil officit. Oleum vero, si in id illabatur, et in eo exstinguatur, gravi odore infiti; et qui de illo gustarit, pediculis scatebit.
20 Cervini cornu suffimento serpentes fugari manifestum est. Est et fluvius, nomine Pontus, in Sintica et Paeonica regione, ut Aristoteles ait, in quo lapis invenitur, cujus suffitu serpentes pelluntur, atque hujusmodi vim lapidis prodit: si quis aqua perfuderit, incendio conflagrat; sin ardentem flabello incendere velis, restinguitur; atque ejus suffimentum odorem bitumine tetriorem emittit. His autem de ipso proditis etiam Nicander consentit.
21 Pharus insula olim (ut testantur Aegyptii) multis diversisque serpentibus plena erat. Et cum Thonis Aegyptiorum rex custodiendam accepisset Helenam Jovis filiam a Menelao per superiora Africae circa Aegyptum et Aethiopiam oberrante, inque ejus amorem incidisset, et vim illi inferre conaretur; fama est illam metu perculsam uxori Thonidis Polydamnae rem omnem aperuisse: Polydamnam vero et metuentem ne propter formam sibi aliquando praeferretur Helena, et simul miserantem, in Pharum eam exposuisse, et donavisse herbam serpentibus illic abundantibus adversariam; cujus sensus, ut ferunt, quam primum perceptus est a serpentibus, illi passim in terram se abdiderunt; Helena vero herbam plantavit, quae cum comprehendisset, suo tempore semen serpentibus p134 inimicum protulit, et helenium, ut harum rerum periti asserunt, appellata est, et in Pharo provenit.
22 Stellae marinae molli crusta intectae, et ostreis tam crudeliter inimicae sunt, ut haec ipsa exedant et conficiant. Ratio insidiarum, quas eis moliuntur, ejusmodi est: Cum testacea suas patefaciunt conchas, cum vel refrigeratione egent, vel ut aliquid pertinens ad victum incidat; eae uno de suis sive cruribus sive radiis, intra testas ostrei hiantes insito, eas claudi prohibentes carne explentur. Et de stellarum quidem marinarum proprietate hoc dictum nobis sit.
23 Hydram Lernaeam, Herculis certamen, decantent poetae, et veterum fabularum auctores, quorum et numero est Hecataeus historicus. Chimaerae naturam tricipitis canat Homerus; quod monstrum Lyciorum rex Amisodarus, varium et invictum, ad perniciem multorum aluisse dicitur. Has profecto fabulis adnumerandas duxerim. Amphisbaena autem serpens duo habet capita, alterum in anteriori parte, alterum in posteriori; cum enim aliquo necesse habet progredi, caudae loco alterum ponit, altero pro capite utitur; tum rursus si ei retro sit opus cedere, capitibus contra quam prius utitur.
24 E genere ranarum quaedam piscatrix appellatur, nomen ex rebus quas molitur trahens. Haec ante oculos quasdam pisciculorum capiendorum illecebras habet, longulos nimirum pilos, sive appendices quasdam, quorum extrema asperis globulis praepilantur. Hos sibi conscia a natura comparatos esse, dandae ansae ad illiciendos in escam pisces, sese in turbidissima et referta limo loca abdit, atque illic ibidem silentio delitescens porrigit pilos et praetendit. Parvuli igitur pisciculi ad eos adnatant, et extremum, quod praepilatum est, escam esse putant; ea vero in abstrusis insidiis manens, ubi illos propius accessisse perceperit, pilos ad se subducit (subducuntur enim occultis et abditis quibusdam viis) pisciculi autem, qui helluatione et liguritione allecti proxime accesserint, comprehenduntur, et ei esca fiunt.
25 Locusta ideo inimicitias cum polypo graves habet, quod hic, cum illius brachia circumplexus fuerit, aculeis, quos in dorso insitos habet, contemptis, illam ipsam circumplicans suffocat; cujus sane rei haud inscia locusta a polypo refugit. Locusta autem natare solet, et cum nullius rei metu adficitur, tum anteversus progreditur, obliquatis in latera cornibus, ut ne aqua contra natationem veniens reprimat cornua, et inde ultra progredi prohibeatur; sin fugit et retrocedit, tum penitus demittit sua cornua, idque ideo ut, tanquam remis navigans et prpellens sese navigii instar, multum provehatur. Quod si locusta inter se pugnant, erectis cornibus, veluti arietes, insurgentes frontes conserunt. De pugna vero inter locustam et muraenam in superioribus egi.
p135 26 Serpentes valide abigit nepeta irriguis gaudens locis et agnos. In Atheniensium thesmophoriis Atticae mulieres agni foliis cubilia substernunt; quae et serpentibus sit infesta, et simul existimetur ab appetitione veneris prohibere, unde nomen traxisse videtur. Herbam etiam libanotida nuncupatam serpentes extimescunt.
27 Thelyphonum herbam Theophrastus narrat, si eam scorpii dorso imponas, hunc statim perire. Idemque adfert eundem ad inegritatem valetudinis restitui, si eum candido elleboro conspergas: atque equidem thelyphonuym probo, non item elleborum; quod sane homines diligam, at scorpios oderim. Callimachus etiam canit in terra Trachinia arborem nomine smilum nasci, ad quam appropinquantia, et eam modo contingentia reptilia pereant.
28 Suis carmne suavitate inter ceteras praestare vetus persuasio est. Hoc quidem experientia non obscure constat, si quando sus salamandram comederit, ipsum extra periculum esse; eos autem, qui suis illius carnibus vescantur, perire.
29 Euphrates, qui inter Parthos et Syros intermedius fluit, qua in re longe ceteris fluminibus praestet alias dicam; jam nunc de eo ipso, quod Parthi et Syri non ignorant, quodque ab hoc instituto sermone non abhorre, agam. Ad primos ortus hujus fluminis quaedam serpentes nascuntur, hominibus externis, non item indigenus, inimicissimae; atque usque eo infestae, ut eos advenientes morte mulctent.
30 Cum leo ingreditur, nec recta iter facit, nec simplex ponit vestigium, sed varium imprimit et multiplex; modo enim progreditur, modo regreditur; tum rursus procedit, idemque vicissim retro commeat; ac rursus pergit, et sic viam obliterat, ut ne venatores ejus vestigia sequi, et lustrum, ubi cum suis catulis habitat, facile reperire possint: id quod divino munere proprium naturae leonum donatum est.
31 Bonus et peritus pastor, ut oves et capras amat, sic odit singultum. Is quidem et homini frequens est, et pecori ex repletione accidit. Itaque contra riam huic adfectui herbam circa stabula pastores serunt, hoc malum amolientem. Ejus vim experti hominibus quoque eandem adversus singultum salutarem esse ferunt. (Alysson.)
Hyoscyamum et opon (succum papaveris) collecturi circumfodiunt ita ut commoveant luxentque radices, non suis tamen ipsi manibus evellunt; sed volucrem aliquam captam vel emptam altero crure alligant herbae, quam illa deinde irrequieto motu suo evellit. Utraque autem utilis est ad remedia hominibus. Nisi autem aliquis ita extraxerit, frustra habet, quod se bene et adversus ileum thesauri instar accepisse putat.
32 Abrotoni remedia cum alia, tum ad expurgandum pulmonem, et facilem reddendam spirationem, non est hujus loci explciare. Idem adversatur lumbrico, noxio animali, eumque interimit: qui amplius auctus etiam fera nominatur, et innascitur interaneis, et inter hominis morbos numeratur, eosque gravissimos ope mortali incurabiles; ad quod persuadendum vel Hippys Rheginus scriptor idoneus fuerit. Mulier quaedam, inquit ille, ex lumbrico laborans, cum de ejus curatione peritissimi etiam medici desperassent, Epidaurum profecta, Diis, ab hoc malo ut liberaretur, supplicabat. Et cum deus aes abesset, sacerdotes eam eo in loco, ubi Deus mederi supplicibus solebat, quiescere primum jusserunt; et dum mulier quiesceret, illi quidem subministrantes deo ea, quae sanatinem adlatura videbantur, fecerunt; tunc, capite ejus resecto, unus eorum, manu immissa in ventrem, lumbricum, feram sane ingentem, exemit; caput vero in suum locum et pristinuam harmoniam reponere conantes, id praestare non possunt. Interim Deus revertitur, illisque increpatis, quod rem supra artem et vim humanam aggressi fuissent, ipse vi divina et ineffabili et caput suo corpori, et mulierem restituit. Tantum, o rex et amantissime inter omnes Deos humani generis Aesculapi, tua sapientia pollet, cui ego, si abrotonum comparare ausim, insaniam: volui autem hoc beneficentiae tuae et mirificae medendi artis testimonium praedicare, facultatis abrotoni herbae occasione invitatus, quam similiter tuum esse munus non est dubitandum.
34 Nautilus e genere polyporum concha una praeditus est. Is cum ex ima maris sede ad summam aquam effertur, invertit concham deorsum versus, ut ne hausta aqua rursus demergatur; ubi vero ad summum aequoris pervenit, et mare ab adversa tempestate conquiescit, supinam concham vertit. Hac enim tanquam scapha navigatioen fertur; et duo brachia in utrumque latus demissa sensim atque moderate movens remigat, dmesticamque et nativam navem propellit: quod si ventus flat, brachia, quae tanquam remos prius longe lateque porrigebat, gubernacula constituit: at quae ceterorum brachiorum media est membranula pertenuis, ea passa et intenta pro velo utitur, et hoc pacto sine metu navigat. Sin quippiam a valentioribus belluis metuit, se demergens concham aqua complet, et simul ex pondere in profundum delabens sese occultat, atque ita hostem effugit; post ubi a belluis incolumis evasit, de imo maris gurgite se extollens rursus per summum mare navigat: unde nomen habet.
35 Ad passus trecentos hominibus ajunt exploratam esse maris altitudinem, nec ultra. An vero in profunditate reliqua et inferiore pisces adhuc aut belluae tantum degant; v neutrum ex his animalibus, sed daemones tantum marini, et fluidae rerum naturae dominus incolant; neque alius dixit, neque ego id scire satago.
p137 36 Piscis aspectu flavus, e genere mugilum, saxa incolere, et simul in iis victitare solet. Ejus sane duo in vulgus nomina minime ignota sunt; alii eum adonin nominant, alii exocoetum, quod extra mare in arido cubet. Cum enim est tranquilla et temperata tempestas, is tum in siccum undarum impetu pervectus ad saxa sese exponit, ibidemque libenter et quiete altum somnum capit. Cum aliis autem omnibus animalibus pacem se habere novit, aves vero marinas perhorret: quare si earum quaepiam comparuerit, sese vertsat, et tamdiu naturali et saltatorio quodam tripudio saltat, dum de saxo in undam desiliens salutem adeptus fuerit. Cum autem mare et terram amicam habeat, ipsum idcirco adonin, quemadmodum mea fert opinio, ii appellarunt, qui hujuscemodi nomen ei imposuerunt, quod Adonidis, qui Cinyrae regis filius fuit, vitam inspexerunt, quem duabus in amore deabus fuisse, alteri marinae, alteri terrestri, fabulantur.
37 Unius plantae ramus saepe innascitur et succrescit alienae arbori. Causam, cur id fiat, Theophrastus abstrusas rerum naturas perscrutatus affert: aves enim arborum fructum comedentes, posteaque in arboribus considentes, excrementa egerere, semenque in cavernas et fissuras ligni delapsum pluvia irrigatum enasci et pullulare: itaque in oliva ficum, in aliisque alias ingenerari deprehendes.
38 In latebris abditae latent maris incolae oves et hepati, et a piscatoribus prepontes nominari solent. Hi quidem quanquam natura maximi videantur, tamen ad natandum segnes sunt; non enim a suis latibulis longe aberrant; sed circum ea semper volutantur; infirmioribus vero piscibus adnantibus insidias faciunt. Asellus quoque inter eos numerum Aristoteles posuit, qui omnium maxime exortum caniculae extimescit.
39 Cantharides, ut prodit Aristoteles, inter tritici segetes, inque populis arboribus et ficis procreantur. In cicere nascuntur erucae, in ervo phalangia quaedam: in porro prasocuris dicta. Est et suus brassicae vermis, qui ex sede, in qua commoratur crambis nominatur. Item malo est, qui saepe hujus arboris fructum perdit: in iis tamen, quae ad generationem adhuc validae sunt, necdum effoetae, iidem vermes ad fructificandum contulerint: id quo modo fiat, alius explicet.
40 In qua parte insitam vim habeat, praeclare novit quodque animal; cujus, et cum insidias facit, et cum se defendit fiducia nititur: Sic gladius piscis pinna (mandibula), tanquam gladio, unde nomen traxit, utitur. Pastinaca aculeo se tuetur. Muraena dentibus eo commodius se defendit, quod eorum praedita sit duplici ordine.
41 Incolae domorum mures cum ad cetera omnia timidi et imbecilli habentur, strepitum extimescunt, et mustelae stridentis vocem perhorrent. Timidi etiam agrestes. Sed domesticis p139 audaciores sunt marini; qui etsi non magno sunt corpore, inexpuganbili tamen sunt audacia praediti; quippe qui ad propugnandum duplici confidunt armaturae, praedurae nimirum pelli, et dentium robori. Pugnant autem cum gradioribus piscibus et rei piscatoriae peritissimis hominibus.
42 Temporum commutationem thynni sentiunt, solstitia praeclare noscunt, nihilque iis ad hanc rem initium deprehenderit, ibi libenter commorantur, et quiete ad vernum aequinoctium permanent: ut Aristoteles tradidit. Eosdem altero tantum oculo videre consentit Aeschylus, cum inquit, Sinistrum oculum thynni more applicans.
Pontum ingredientes ad dextrum latus, unde acrius vident, terram habent; egredientes vero ad contrarium litus se accommodant, et terram secundum eum oculum, quo clarius vident, habentes natant, atque ita suae incolumitati prospiciunt.
43 Paguris crusta rumpitur, et senectutem quemadmodum serpens, sic integumento se ipsi exuunt. Id, cum primum a carne abscedere sentiunt, tum huc et illuc tanquam oestro incitati feruntur, pleniorem victum inquirentes, ut tumoris accessione et corporis mole inflati, involucrum suum rumpere possint; ex quo ubi elapsae sunt, atque se explicaverunt, in sabulo jacent, mortuorum similitudinem speciemque gerentes. De nascente autem pelle, etiamnum molli et tenera, maximo afficuntur timore. Deinde postquam ex dissolutione se paulatim collegerunt, et quodammodo revixerunt, primum sane ustant sabulum. Tamdiu autem timidi sunt, et viribus suis diffidentes, quoad tegumento circumvestiantur; id simul ut coeptum fuerit conglutinari et solidescere, continuo tegmini tanquam armaturae confidentes, adsunt animis et omittunt timorem.
44 Troglodytae natio hominum in subterraneis degit cavernis, atque inde hoc nomen sibi vendicavit. Timentur autem a serpentibus, quoniam eos in cibo consumere solent. Cum inter se coeunt serpentes, odorem exhalant gravissimum.
45 Polypos et osmylos in siccum egressos aestivo tempore ex agro mari vicino, et arboribus frugiferis fructus subripientes (scandunt enim per truncos, et ramis se implicant) saepe agricolae et deprehendunt, et pro direptis fructibus poenas ex comprehensis sumunt; pro commisso enim ab eis furto fructuum dnj ipsos ad epulas adferunt.
46 Fusanei (gregales) pisces marini sapientes sunt ad diligenter penitusque cognoscendam temporum mutationem; nam ineunte hieme ad vitandam frigorum vim ex natatione conquiescunt, et consistentes ipsa commoraione et quiete aequabiliter et fraterne sese tepefaciunt; postea verno tempore ingrediuntur p139 longiorra itinera facere, neque modo obviis, sed iis etiam, quos inquisierint et investigarint, cibis pascuntur.
47 Echinos marinos viventes obductos testa atque aculeis communitos si quis contriverit, et alia separatim ab aliis fusta in mare abjecerit, haec tamen coitionem iterum inter se faciunt ac connectuntur, et affinem partem recognoscunt, et applicata cohaerescunt, et admiranda quadam atque peculiari naturae vi rursus integrantur.
48 Ex animalibus sibi quo plus prolis nascatur, harum rerum curatores et pastores ovium, caprarum et equarum genitalia tempore coitus, repletis multo sale et nitro manibus, perfricant; unde iis vehementior coitus appetitio exoritur. Alii ea pipere et melle, alii nitro perungunt et urticae fructu; sunt etiam qui smyrnio et nitro eadem illinant. Ex ea sane fricatioen foeminae et libidinosiores evadunt, et mares sutinent.
49 Ad litora et minime profunda loca et brevia ex cetaceo genere nullum appropinquat, sed in alto et profundo versatur. Eximia autem magnitudine existimantur leo, libella, pardalis, physalus, pristes, maltha bellua inexpugnabilis; procul enim licet compareat, maris procellas et tempestates ciet et agitat: hyaena etiam tum adspectu, tum re ipsa, infelix est navigantibus. Porro de canum differentia et robore superius dixi.
50 Castorides marinae ad litora et saxa eminentia ululatum diritatis plenum edunt, et gravissimrugiunt; earum sonitum quicunque audierit, non effugiet, quin paulo post excedat e vita. Balaena etiam e mari egressa ad solem se calefacit. Phocae circa vesperam magis exeunt, aliquando tamen etiam meridie, et extra mare somnum capiunt. Hoc et Homerus noverat, qui in Odyssea Menelaum inducit hoc earum cubile Telemacho et Pisistrato narranem, cum de iis, quae in Pharo acciderant, et marino daemone Proteo ejusque vaticinio verba faceret.
51 De mullo nonnihil supra dixi, hic aliud addam. Eleusine sacris initiati huic pisci honores habent, cujus rei duplex ratio adfertur; vel quod is ter anno parit, vel quia mortiferum homini leporem comedit. Sed de eodem pisce forte etiam denuo dicemus.
52 Loligines, accipitres marini, hirundo pelagia, cum quippiam metuunt, ex mari exilire dicuntur; ac loligines quidem pinnis suis longissimo et sublimi tractu gregatim more avium efferri; hirundines vero humilius volant; accipitres denique paulo supra summam aquam maris tolli solent, ut ad judicandum sit difficile, natentne, an volitent.
53 Vagantur pisces atque errant, alii quidem frequentes, similiter atque greges pecorum, vel ordines militum turmatim p140 euntium, vel acies longior quam altior, a fronte nimirum ad tergum porrecta; alii, ordinibus a fronte ad tergum sigillatim explicatis, cum ornatu proficiscuntur; alii manipulorum similitudinem speciemque gerunt; nonnulli velut decuriati; alii instructis ab uno cornu ad alterum ordinibus natant; sunt, qui in cavernis se tenent, ibidemque aevum agitant.
54 Rei pastoritiae peritos audio, cum an pinguitundiem volunt animalia perducere, cornua eis adimere: ad coitum vero procliviores hircos cum efficere student, horum nares et mentum odorato unguento perunere; contraque eosdem, mediis caudis lino alligatis, a vehementi coitus appetitione reprimere. Aristoteles autem dicit, abortum equam facere, si paulo vehementius fumantis funiculi odorem extinctae lucernae senserit. Ut ne canes domestici aufugiant, audio hac machinatione ac solertia retineri: eorum caudam primum arundine, quae butyro sit oblita, dimetiuntur, deinde hanc ejus ad lambendum concedunt; eo fit, ut postea tanquam ligati permaneant.
55 Peculiaris haec etiam in cane natura est, quod non allatrat illum, qui caudam mustelae secum habens ad eum accedit: oportet autem mustelam, cujus captae absciderit caudam, dimitti vivam. Asinum autem negant rudere, lapide ab ejus cauda suspenso.
56 Aestivo tempore, cum calor a sole intenditur, et aestus ingravescit, tum elephanti ad calorem frangendum inter se crasso perfunduntur coeno, quo vim caloris depellant; et haec refrigeratio ipsis gratior est vel umbrosis speluncis, vel arboribus, quae ramorum frequentia eos opacare possent. Iidem sagacissime odorantur, et acerrimis sensibus existunt. Nam cum ex his partim antegreidentes, partim subsequentes, ordinatim eunt, horum primus narium sagacitate herbam ante pedes suos positam sentiens humanis vestigiis esse transitam, eam evellit, et ei, qui a tergo proximus est, odorandam tradit; is rursus alteri, qui eum sequitur; ac deinceps per omnium quasi manus sagaciter contrectatur, quoad ad illum ipsum, qui extremum agmen ducit, perventum fuerit; is simulac olfecerit, barritum vastum edens quasi signum ad fugam dat. Hi tunc in convalles profundas, aut in loca concava et palustria, vel, si minus id concedatur, in nemorosa campestria, ab eo loco iter avertunt; prorsusque se totos avertunt ab his locis, quacunque frequentes homines iter facere solent, quod ab hominibus, ut animalibus sibi infestissimis, timenat. Cum autem eos cetera pabula defecerint, radices effodiunt, quibus pascuntur; alii interim herbas aut frondes quaerunt; ex his primus, qui aliquid repererit, regreditur, ut et suos gregales advocet, et in praedae communionem deducat.
57 Hieme acerrima, cum mare maxima undarum vtooque p141 tempestate furit, tum a grato et familiari ipsis aequore pisces abhorrentes sfundum petunt. Itaque ex ipsis sunt, qui arenas pinnis exaggerent, et his tecti se ipsi tepefaciant; alii intra saxorum angustias recepti, ibi in protectine a frigore libenter quiescant; alii in pelagi cavernas abditi atque abstrusi, summam maris inhorrentem vitant, neque enim in mari imo tam ajunt furentes et inflatas, quam in summo tempestates cieri et agitari. Ineunte vere, cum coelum serenum est, et dies laeti illucent, et herbae prata convestiunt, plantae virere incipiunt; tum pisces, maris tranquillitatem et temperiem sentientes, ad extimum ac summum mare efferuntur, vagosque et saltatorios agunt motus, et tanquam peregre redeuntes, prope a continenti natant.
58 Haec tria ex minimis evadunt maxima animalia; ex aquatilibus crocodilus, ex volucribus magna struthio, ex quadrupedibus elephantus. Juba rex elephantum Libycum scribit patri suo fuisse, qui multa secula vixisset, nempe qui et per manus traditus fuisset usque ab hujus alta stirpe. Et Ptolemaeo Philadelpho Aethiopem elephantum fuisse, qui ad multas aetates vixisset, ex hominum consuetudine simul et institutione mansuetissimum. Idem celebrat Indicum elephantum Seleuci, cognomine Nicanoris, qui usque ad Antiochorum imperium vixerit.
59 Pisces, qui in mari degere solent prope fluvium aliquem aut lacum, cum vicini ad pariendum fuerint, e mari in illos subeunt, aquam scilicet a ventis et fluctibus quietam cupide amplexantes. Tranquillitas enim probe affecta est ad excipiendos piscium partus, eosque damni expertes conservandos: cum alias, tum quod nihil aut parum periculi in his aquis metuendum sit a belluis. Hanc enim libertatem et immunitatem flumina et lacus habere solent: atque ideo Euxinus pontus plurimis piscibus abundat, quod non solitus sit belluas procreare; sicubi autem vitulos marinos (phocaenas) profert, et delphinos, minime grandes evadunt; a ceteris quidem omnibus belluis maleficis pisces ibidem tuti sunt.
60 Marinae acus, quae pertenues sunt, et minime tortuosum et sinuosum uterum foetuumque capacem habent, idcirco catulorum suorum non sustinentes incrementum disrumpuntur; non igitur pariunt catulos, sed expellunt atque ejiciunt.
61 Morsuum vestigia tam perparum apparenia aspis imprimit, ut indicia vix acri oculorum acie deprehendantur. Cur vero sint tam obscura ignotaque, causam hanc esse audio: Ipsius venenum ad transmittendum est peracutum, mirabilique celeritate ad intima transitionem facit. Cum enim haec ipsa morsum effecit, venenum non eminet circa superficiem; sed sub cutem subiens intra meatus bene penitus subit, atque sic ad intima delabitur, ut nihil extet atque emineat. Quare ab Octavianus Cleopatrae mors non facile oculis comprehensa p142 est; nisi tandem sero admodum ex duobus punctis difficilibus ad videndum animadversis, mortis obscura significatio deprehensa est; et insuper vestigia aspidis ipsius corporis tractus iis, qui hujusmodi animalium motionis discrimina tenent, manifesta apparuerunt.
62 Cum Pompejus Rufus Romae aedilitium munus obiret quinquatriis vel Panathenaicis ut solet in Romano foro fieri, circulator, aliis permultis, qui eandem quam is ipse artem factitarent, adstantibus, ad suam ipsius ostentandam sapientiam, simulque ex artificio suo specimen dandum, aspidem ad brachium admovit, et ex impresso morsu malum exsuxit. Cum postea non aquam, quam sibi praeparaverat, exsorbuisset, quod ea esset subducta (ex insidiis nimirum vas fuerat eversum) veneno non exhausto neque absterso, secundo post die sine doloris sensus, sensim et pedetentim pernicie veneni illapsa, postquam ejus os sunt gingivae extabuissent, vita privatus est.
63 Vigente verno tempore, et efflorescente terra, libidinis ardore bestiae terrenae, aquatiles, et volatiles flagrant. Ex piscibus alii frequentia ova, atque alia ex aliis nexa, arenis atterunt; alii interea cum natant, infinitatem quandam ovorum expellunt atque ejiciunt, quorum non pauca a tergo nantes exsorbent. Mares quidem antecedunt, et semen spargunt; feminae vero sequentes insaturabiliter hiantes atque imminentes explentur, neque aliter inter se coeunt. Jam quod piscium quidam sic cum feminis versantur, tanquam cum uxoribus, easque custodiunt, quod etiam ex piscium genere aliqui rivalitate labborant atque obtrectatione, antea dixi.
64 Aristoteles, et ante hunc Democritus, et tertius Theophrastus dicit, non aqua salsa, sed dulci (quae intra salsam continetur) pisces, qui mare incolunt, ali. Idemque, quod propemodum incredibile videtur, ex ipsis operibus confirmare volens Aristoteles, potabilem in omni mari aquam esse, id experimento docet: nam si quis concavum inquit e cera vas tenui opere finxerit, atque in mae demiserit inane, alicunde appensum, ut iterum educere queat, die ac nocte una dulciculo et potabili humore completur. Empedocles Agrigentinus aliquam etiam ait culcem, non omnibus notam, in mari aquam esse, qua pisces nutriantur, causamque affert, cur in salso dulcis sit, quam ex ejus scriptis cognosces.
65 Mustelum piscem ajunt nunquam Cereris et Proserpinae sacris initiatos edere: non enim, quoniam ore parit, mundum cibum esse. Quidam non ipsum ore parere ferunt, sed insidiarum timore perculsum, ut occultet catulos suos, devorare; deinde cum nihil amplius ab insidiis timet, vivos evomere. Itemque mullum nunquam attingunt nec iidem sacerdotes, nec femina Argolicae Junonis sacerdos; cujus rei causas quodam loco ante me dixisse memini.
p143 66 Quomodo vipera mas et muraena coeant, haec mari egrediens, illa ex aliquo prorepens latibulo, supra me exposuisse, memini; nunc quod superest dicendum. Cum proximum est, ut vipera complexu venereo jungatur cum muraena, venenum vomitione ejicit is expellit, ut blandus decorusque sponsus videatur; postea edito sibilo, tanquam hymenaeo quodam ante nuptias misso, sponsam appellat: atque ubi mutuam veneris libidinem inter se expleverunt, haec quidem ad mae regreditur; ille vero, exsorpto veneno et recollecto, ad domesticam sedem revertitur.
1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
de Natura Animalium |
Textus Aevi Classici (🇺🇸) |
LacusCurtius (🇺🇸) |
Ostium (🇺🇸) |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita V Kal. Oct. 04