Brevis URL huic paginae:
bit.ly/LibPRavA
![[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]](
Images/Utility/empty.gif
)
|
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
![]() Italianoº |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|||
| |||||||
|
Almus0 apostolus et solidus princeps aliorum, |
|
| 5 |
Orbatis lumen tribuit Teclanque levavit, |
| 10 |
Ad vitam Rufi per Dominum retulit. |
|
Numen per Domini munus lingua00 reparavit |
|
| 15 |
Rege poli revocante, petit post spiritus eius |
|
Sed sumens itiner prosae,000 per pervia gressus |
|
| 20 |
Dirigat, et mecum pace fruatur ovans. |
Finit metrum pentametrum et exametrum. Quicumque non capit, revertatur ad prosam.
1 Sanctus1 Apolenaris, natione Anthiochenus, Grecis et Latinis literis heruditus, apostoli Petri discipulus, et cum eo in urbem Romam pervenit. Qui post plurimum tempus eum pontificem ordinavit atque per inpositionem manus Spiritum sanctum tribuit et osculum ille dedit; et ab urbe Roma quasi terdenos miliarios communiter cum eo venit, in quo situm est monasterium beati Petri quod vocatur ad Ianuculum. Ibi Christi apostolus oravit, et ubi genus posuit, lapis mollis apparuit, ut cera ab igne, et in modum eius lapis genu concavus est. Et ad aliud monasterium ipsius apostoli, quod vocatur ad Ulmum,2 in ipsa nocte pariter sopiti sunt, et apparent fossae in illo lapide, ubi caput vel terga atque nates et crura tenuerunt, usque in hunc diem. Et post Ravennam eum direxit. Et ipse beatissimus, antequam in urbem Ravennam ingrederetur, Herenei filium caecum illuminavit — Hereneus3 quippe 'pacificus' intelligitur — et intrinsecus huius civitatis plurimas peregit virtutes: tenpla deorum subvertit et simulacra cumminuit, presbiteros et diaconos ordinavit, infirmos sanavit, daemones effugavit, leprosos mundavit, in Bedente fluvio4 et in mare multos baptizavit. In basilica beatae Eufemiae quae vocatur ad Arietem,5 primitus baptismum fecit, et ubi pedibus stetit, liquefactus est ille lapis et vestigia quasi signum inpressa sunt. Filiam quoque Rufi patricii mortuam suscitavit. Et illius in patricii domo episcopium Bononiensis ecclesiae usque in praesentem cernimus diem. Sic autem domum illam integram et incolumem scio, quomodo antiquitus. Et nunc pene annos quinque Theodorus Bononiensis antistes6 saxeam arcam, ubi Rufus patricius sua cum filia positus fuit, abstulit et ad suam ecclesiam Bononiensem deportavit, ut, postquam defunctus, ibidem sepultus fuisset. Sed quid ei profuit, quod alios exinde expulit? Et ille non in illa positus est, nam segnius ipse fecit eam stabilire.
2 Igitur beatissimus Apollenaris cum ingenti pondere ferri in carcerem missus est non longe ad capitolium istius Ravennae civitatis. In quo custodibus circunspicientibus angeli victum caelestem ministrabant ei. Iterumque eum coegerunt et ab urbe proiecerunt non longe ab hac miliario 6, ubi ecclesia beati Demetrii antiqua structa est. Post haec ad partes Illiricae captivus ductus est, et deinde per Salonam, Panoniam quoque, per Danubii ripam Traciamque et ibidem atque in litore Corinthi p281 multa per eum mirabilia intulit Dominus. Rursus post tres annos Ravennam remeavit et a fidelibus suis filiis sacerdotibusque cum magna laetitia susceptus est. Quem saevientes paganis post diutius caesus nudis pedibus super prunas stare fecerunt et alia multa tormenta in eum exercuerunt. Templum Apolinis, quod ante portam quae vocatur Aurea, iuxta amphiteatrum,7 suis orationibus demolivit. Cuius tanta beatitudo fuit et mansuetudo, ut nunquam, dum pateretur, alicui iniuriam fecisset, aut eum increpasset, nisi, dum fortiter torqueretur, ait ad vicarium: 'Impiissime, quare non credis in Filium Dei, ut evadas tormenta aeterna'? Pro nimia dierum plenitudine curvus effectus est. Temporibus Vespasiani caesaris martirio coronatus est. Vixit autem in pontificale solio annos 28, menses 1, dies 4.
3 Aderitus I, vir sanctus et timoratus, a beatissimo Apolenare presbiter ordinatus est,8 et ut sapiens architectus supra fundamentum sui magistri et doctoris haedificavit. Pro suis ovibus incessanter Deum deprecabatur, ut a cultura idolorum discederent et Deum vivum Patrem et Filium et Spiritum sanctum confiterentur. Et multi in eius temporibus post tempestatem persecutionis baptismum susceperunt; deinde multos ad Dominum sociavit. Defunctus est in civitate Classis 5. Kal. Octobris. Sicut asserunt quidam, in basilica beati Probi sepultus est, non longe ab ecclesia beati Apolenaris quasi stadio uno. Sedit autem annis9 . . . , menses . . . . , dies . . . .
4 Eleuchadius II, cui nomen Latine 'candidus' intelligitur. Hic mitis et prudens fuit, et10 eum sanctissimus Apolenaris diaconem sacravit. Cuius tanta fuit philosofia, ita ut plurimos de novo et veteri Testamento libros cunderet, et de incarnatione domini nostri Iesu Christi atque illius passione volumina exaravit. Unde et in Passione Apolinaris athletae Christi legitur: 'Eleucadium philosophum diaconum fecit'. Iste vere recte gentibus praedicavit, et in sua ecclesia oleo pietatis perunctus, quasi lucernae lumen effulsit. Defunctus est autem 16. Kal. Mart., et sepultus est extra muros Classis, ubi usque hodie ad laudem nominis eius ecclesia aedificata et Deo est consecrata. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .
5 Marcianus III, antistes praeclarus, ex nobili11 ortus est progenie. In sancta, fecundus Spiritu sancto, permansit ecclesia. Hic cleros ampliavit sacro dogmate eruditos atque diaconos presbiterosque consecravit plurimos. Et a beatissimo Apolenare una cum prudentissimo Eleucadio diaconus ordinatus est, sicut in Passione ipsius ordinatoris reperitur, ubi ait: 'Marcianum nobilissimum virum et Eleucadium diacones cunsecravit'. Post plura miracula in pace Deo creatori animam reddidit. Unde arbitratus sum, quod in ecclesia beati Eleuchadii sepultus sit. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .
6 Calocerus IIII, 'bonus tempus'12 interpretatur, et si forte C in I vertatur, 'ieros' dicatur, 'senior' intelligitur, vel 'sacerdos', sive 'dominus'.13 Iste enim provecta aetate vir grandaevus fuit.14 Sub illius tenporibus multas gratias et magna mirabilia per eum Dominus in populo exercuit. Cuius tanta praedicatio fuit, ac talis cura gessit pastoris, ut non solum adquisitas oves erudiret, verum etiam ex gentilium sedem atque roborem daemonis animabus evelleret et ad sacrum fontem baptismatis caelesti dono recrearet. Defunctus et sepultus est, sicut aiunt quidam, 3. Februarii Idus in basilica beati Probi confessoris.α Sedit autem annis . . . , mensis . . . , dies . . .
7 Proculus V. Hic pius fuit, velut pater est filiis, et plures ad ecclesiasticam crebro viscera complectabat et suae praedicationis dulcedine velut mellis esu populis tribuebat et [quasi] lactis sitientibus pocula ministrabat. In senectute positus, capitis canitiei gratia repletus, sacerdotium cum vita finivit. Et ubi eius sit sepulcrum, ignoro; anbiguitas est mihi, utrum in basilica beati Probi sit conditus, an in sancti Eleuchadii confessoris. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .
8 Probus VI, mitis et pius, clarus in specie, fulgidus in opere, sapiens eloquiis, prudens corde, plenus gratia Spiritus sancti. Quicunque languidus ad eum venire potuisset, suis orationibus salvus revertebatur, quacunque fuisset infirmitate detentus. Et spiritus inmundos expulit atque catervarum corpora sauciata vel dissoluta solidabat. Postquam suae ad occasum vita angelica conspexit agmina, statim sancta elapsa est de corpore anima 4. Idus Novenbris. Deinde cunctus lugendo populus cum nimia corpus eius reverentia sepelivit, et sepulcrum ipsius apud nos veneratur usque in praesentem diem;15 et illius ecclesia sita est in partibus orientis.16 Et in nullis ecclesiis infra17 civitatem Ravennae Classinve missa super populum celebratur nisi in ista sola. Aedificata est iam dicta basilica iuxta ardicam18 beatae Eufemiae quae vocatur ad mare,19 qua nunc demolitam esse videmus. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .
9 Datus VII. Hic namque vir religiosus et nimis pius vigilansque nocturnis fuit orationibus, atque praecipuus animarum adquisitor hominum ac gentis crebro praedicator; p283 et velut speculum clarius vultus super cunctos emicuit. Nam quando is ad gratiam supernam vocatus est, sancta ipsius anima a corpore cessit. Et, ut asserunt quidam, in ecclesia beati Probi sepultus est. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .
10 Liberius VIII, magnus homo, caritate plenus, irriguus fons, fide praecipuus, mente benignus. Suis temporibus ecclesiam omni honore adauxit. Inmensa humilitate propriae suae vitae animam custodivit omnisque philosofiae tenuit principatum. Post haec autem obiit et sepultus est, sicut quidam suspicantur, cum praedecessori suo. Sedit autem anno . . . , mens. . . , dies . . .
11 Agapitus IX, cuius nomen Latina lingua vertitur 'caritosus'. Hic agapes cum peregrinis cotidie faciebat.20 Iste etenim assidue munuscula pauperibus tribuebat, et infra sui corporis templum bonitatem, ad aram cordis suam animam coram omnipotenti Domino velut hostia cotidie triverat. Ad quem postmodum divinum superveniens mandatum, sancta anima a carne soluta est. Sepultus est, ut suspicantur, cum superius nominatis aliis. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies21 . . .
α prima die Decembris add. in marg. 1.
0 Quae hoc carmine continentur ex Vita s. Apollinaris sumpta sunt.
00 Intelligendum est munus linguae; cf. Adonis Mart, ap. Surium VII, p1156, et Vitam s. Apoll.
000 i.e. Vitam sequentem prosaice scriptam legat.
1 Pleraque sententia ex Vita s. Apollinaris, sed ordine rerum plane discisso ac converso, verbis contractis et mutatis. Plura addita, quaedam in praecedente carmine relata hic omissa sunt.
2 Ignotum est.
3 εἰρηναῖος.
4 Ronco, ut credunt.
5 Aries putatur flumen nunc Montone. Cf. Fabri, Le sagre memorie di Rav. p165; Tarlazzi, Mem. sagre di Rav. p193.
6 Hujus tempus ex hoc tantum loco certius cognoscitur.
7 Cf. c. 129; Zirardini, Degli antichi edifizj profani di Ravenna p196, 232.
8 Haec ex Vita s. Apollinaris sumpta sunt.
9 Cf. praef. p272 n. 5.
10 et — sacravit ex Vita s. Apoll.
11 Ex Vita s. Apoll., ubi locus ab auctore bis (in praeterito capite et paulo infra) citatus audit: Marcianum vero nobilissimum virum et Leocadium philosophum diaconos fecit.
12 καλὸς καιρός.
13 γέρων, ἱερός vel ἱερεύς, κύριος.
14 Hoc ex eo auctor effecisse videtur, quod in Vita s. Apoll. Calocerus jam a s. Apollinare presbyter consecratus esse traditur.
16 scil. in Classe Agnelli tempore paene funditus destructa.
17 i.e. intra; et ita saepissime in toto opere. Bacch.
18 Ardica, vocabulum a nostro saepissime usurpatum, idem est quod Graecis νάρθηξ vel corrupte ἄρθηξ i.e. porticus, ut perlucide docet Zirardini p175.
19 Haec ecclesia Classensis haud confundenda est cum basilica s. Euphemiae ad Arietem supra c. 1 memorata, Ravennate; cf. Fantuzzi p. xxii.
20 Haec ex nomine auctorem collegisse patet.
21 Acta synodi Romanae (Mansi II, 1269), cui quidam 'Agapitus Ravennatis ecclesiae episcopus' interfuisse dicitur, de quo Ravennates multa disseruerunt (cf. Amadesi I, p37 sqq.), ficta esse, satis constat.
|
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
| ALTIVS: |
Liber Pontificalis Ravennatis |
Historia Catholica |
Ostium |
|||
|
Textus Latini Antiquiores |
LacusCurtius |
|||||
|
A page or image on this site is in the public domain ONLY
if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
||||||
Pagina recensita: XI Kal. Iul. 20