Brevis URL huic paginae:
bit.ly/LibPRavB
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Italianoº |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|||
|
12 Marcellinus X, iustus et timoratus, suis orationibus daemonum castra prostravit et oves, quae a Domino ei traditae fuerant, inpiger custodivit, ne ille inmanissimus lupus, qui cotidie saevit et furit in eas, tempore suo ecclesia laniare potuisset et ex suis ovibus praedam evelleret, ut non christianorum animas, quas sanctus vir omnipotenti Domino adquisierat, beluino gutture devoratum, ne infernalibus connexis gehennae vinculis ditione manciparet. Transactaque plurima annorum curricula spatii, pontificatum amisit et vitam; cuius tanta corpus odoramenta fragravit, ut preciosissimae mirrae incensa sepelientium nares sentirent.1 Sepultus est, ut fatentur alii, in basilica beati Probi. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .
13 Severus2 XI, cuius nomen intelligitur in compositione 'saevus verus'. Hoc non ad saevitiam pertinet, sed ad fortitudinem: saevus id est fortis, verus pontifex maximus. p284 Cuius sacerdotium ab omnipotenti Domino tantum praedestinatum fuit, ut in illius electione Spiritus sanctus missus fuisset in specie colunbae, quam omnis populus viderunt corporalibus oculis, et super eius capud requievit. Unde de eo in proverbium usque hodie dicitur a singulis gentibus: 'Beata terra illa, ubi in electione pontificis Spiritus sanctus descendit in colunbae similitudinem, et ordinatur, super caput cuius requiescit'. Sed vae tibi, Ravenna misera, vicina destructae Classis, quia nunc cum nimia altercatione et controversia pontifex in te ordinatur. In Sardicense concilio cum legatis Romanae ecclesiae vir sanctus interfuit hic Severus.3
14 Beatus iste superius nominatus Severus dum missa celebraret, cum ipsius diaconus in pulpitum ascendisset et beati apostoli Pauli epistolas legeret, ut populorum conventus spiritualibus verbis reficeret: subito sanctus vir in extasim factus est, velut sopore detineretur, nec pleniter dormiens aut vigilans. Aestimantes eum sui, quod somno arreptus fuisset, coeperunt latera eius pulsare. Ille autem quasi de gravissimo somno erigit se sursum et tristi animo dixit illis: 'O quit fecistis? Quare inquietastis me? Quamvis a vobis hic viderer, in alio loco eram'. At illi perseverabant interrogantes eum, dicentes: 'Dic nobis, ubi fuisti, pater'? Quibus ille ait: 'Indulgeat vobis Dominus, dilectissimi filii, pro eo, quod expergefactum fecistis me, quia in Sancta Mutinense ecclesia eram et ibidem fratris et coepiscopi mei Geminiani ipsius antistes ecclesiae omnipotenti Domino animam commendavi, et ibidem steti, quousque praedictum sanctum corpus sepulcro poneretur'. Propter hanc igitur causam, ut veritas probaretur, cives Ravennates et cives Classensis equites miserunt ad superius iam dictam urbem Mutinensem, ut sancti viri eloquia cumprobarent. Qui, dum requisitus fuisset dies vel hora, qua sancta anima beati Geminiani migrasset ad Dominum, dixeruntque: 'Nonne domnus Severus pontifex vester ei animam commendavit et tandiu hic stetit, quousque corpus eius sepulcro clauderetur, quo clauso ab oculis nostris repente evasit'? Qui reversi nunciaverunt per ordinem civibus suis, ut eis narratum fuerat. Ex illo iam die coeperunt sanctitatem eius anplius venerari.4
15 Cuius beati vita viri apud nos non reperitur descripta historia; sed dicunt quidam, quod multa mirabilia prodigiaque per eum Dominus exercuit in populo, quod non valuit patefacere stilus noster. Tanta autem illius sanctitas fuisse asseritur, ut eius defuncta coniunx post plurima tempora evoluta esset in latus. Dum filia beatissimi confessoris Christi Severi, Innocentia nomine, vitales auras amisisset, venerunt omnes, p285 ut infra sepulcrum suae genetricis Vicentiae corpusculum ponerent, viderunt sepulcrum minimum dixeruntque: 'Non possunt hic duo requiescere corpora, quia modicum est vas'. Cum fletuque dominus ait Severus: 'O mulier, cur mihi molesta es? Quare non praebes locum filiae tuae? Suscipe quod portasti, ex tua sumpta est carne, ne dubites recipere. Ecce tibi trado, quod mihi dedisti, ne torpeas; unde fuit, reversa est. Locum tribue sepeliendi, noli me contristare'. Ad cuius vocem sub tanta velocitate suae coniugis ossa ad semetipsam in partem alia remota sunt, quanta vix ea animata corpora hominum sic citius moveri potuissent, et filia sua spatium loci tribuit ad sepeliendum.5
Factum est autem post haec, ut sancta anima, quam homines diligebant in terra, divino iussu a sanctis angelis esset susceptura amoeno in loco. Sicut enim narrante audivi de transitu beati viri, ita vestris auribus intimabo. Quod quadam die missam celebrasset et sacrum dominici corporis et sanguinem percepisset, stola pontificale indutus, suum iussit aperire sepulcrum, quod vivus ingressus, inter coniugem et filiam iacens se iussit claudi. Ibi denique orans preciosam Deo animam reddidit. In tali pace et tranquillitate defunctus est sub die Kalendarum Februarium.6 Et multa mirabilia ad sepulcrum Dominus ostendit in ipsius ecclesia, quae sita est in civitate dudum Classis, non longe a regione quae dicitur Salutaris, usque in praesentem diem.7
16 Et iterum narrabo vobis, quod nostris temporibus facta cunspeximus; ad memoriam revoco, ut recordemini. Vir autem unus, qui hodie animatum vivit corpus, cum parvulus esset, ex infirmitate corporis cum sua mater ad sepulcrum beati Christi confessoris Severi prostravisset, somnoque omnis arrepti fuissent, solus ille infirmus puer intenpestivum noctis expavit et vocem emisit, cunctos excitavit. Viderunt, qui ante candelas extinctas fuerant, cungruo lumine fulgorem micantes. Et cum vidissent cuncti inmensum lumen, territi mente dederunt gloriam Deo et Severo cunfessor eius. Puer autem cum in medio eorum deductus fuisset, coepit mater eius interrogare eum: 'Quid tibi contigit, fili'? At ille coram omnibus dixit: 'Vidi ex hoc sepulcro egredientem virum episcopali habitu, canitie capitis decoratus, angelico vultu, tetigit me, et expavi'. Infirmitas vero pueri statim recessit ab eo, et non ultra febricitavit. Haec nostris temporibus facta sunt, non solum hoc, sed et alia multa.
17 De electione sancti istius viri, quod superius incepi, quod mihi narratum fuit a multis senioribus, expleam. Quadam die lanisterii opus praegravatus cum esset, ipse cum coniuge sua lanificium, ut dixi, nearent officium, ait ad cuniugem: 'Vadam et videbo visionem mirabilem, quomodo de alto caelo colunbam veniet et super electi caput consideat'.8 Coniunx vero eius coepit eum subsannare et increpare, dicens: 'Sede hic et labora, noli otiosus esse! Sive ieris, sive non ieris, te pontificem populus non ordinabit; revertere ad opus'! Ille autem dixit illi: 'Sine me, ut vadam'! Et illa: p286 'Vade, quia qua hora ieris pontifex cumfestim ordinaris'. Ille autem surgens perrexit, ubi erat coetus populi cum sacerdotibus, et pro vestium deformitate, quia squalida indumenta indutus erat, abscondit se post ianuam ipsius loci, ubi erant omnes congregati orantes, et post orationem expletam extinplo venit e caelis colunba nive candidior et requievit super caput beati Severi confessoris Christi post valvas latitantem. Ille autem dum a se eam compulisset, volitansque per aerem, iterum requievit super eum secundo et tertio. Stupefactus omnis potemtatus, qui praesentes astabant, maximas Deo gratias agentes, ordinatus est pontifex.9 Quo audito, coniunx, eius, quae nuper deriserat, postea super eum gratulabatur. Tunc inpletus est euangelicus sermo, quod scriptum est: 'Apud homines hoc inpossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt', et iuxta Pauli vocem: 'Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia'. Et, ut aiunt quidam, beatus Eraclianus, Pensaurense civitatis episcopus,10 huius confessoris Severi fuisse discipulus, et ab eo eruditus sacra doctrina episcopalem tenuit sedem. Sufficiat vobis nunc, obsecro, quae de beati Severi vita audistis, ut de reliquorum gesta, Deo suffragante, fari valeamus, et ut vos eum desiderio magis quam cum taedio legatis et inmensas Deo gratias agatis, qui est benedictus in secula. Sedit autem annis . . . , menses . . . , dies . . .
18 Sed quaeso, dilectissimi, ut curiosius intendatis, quantas omnipotens Deus virtutes suis fidelibus tribuit, non solum vivi de carne, sed etiam mortui de ossibus obedirent; quatenus ipsa veritas ait: 'Si habueritis fidem sicut granum synapis, et diceretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, obediret vobis'. Cur inter ceteras herbas granum solum synapis interposuit? Granum igitur synapis nisi teratur, illius virtus non agnoscitur; cum tritum fuerit, statim ex eo fortitudo et dulcedo procedit.11 Sic et sancti, cum ad martirium pervenerunt, prudentia et humilitas apparet fortia tormenta sustentando et verbera vel praelia carnificum non timendo vel tacendo in mansuetudine. Omnes filios vocaret, quos ex ydolorum cultu protraxerit Domino, quia genus martirii non tantundem esse videtur. Aliud palam omnibus, aliud in occulto.12 In publico martirium est, cum ante praesidem deducitur, trahitur, caeditur, vulneratur, irridetur, subsanatur, vinculis astringitur, vestibulo carceris truditur, et post haec omnia capite truncatur, et martir ille non Christi nomen negat. Occultum martirium hominis est, semetipsum abstinere, ieiunare, vigilare, a malis vitiis cavere, carnalia desideria renunciare, quot sibi non vult fieri, alter non facere, nullam concupiscentiam seculi detinere, ex suis iustis operibus pauperum turbis elimosinas erogare, ad incredulos et infideles instanter praedicare et a caeco errore eripere et illis viam veritatis et luminis demonstrare; iuxta quod scriptum est: 'Estote prudentes in bono et sinplices in malo'. Rursus scriptum est: 'Estote prudentes sicut serpentes, et sinplices p287 sicut colunbae'. Et si serpens prudens est, cur ipsa veritas per Salamonem dicit: 'Non est caput nequius super capud colubri'. Et si prudens est, cur ergo scriptum est: 'Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae'? Et si prudens, cur maledictus a Deo est inter omnia animantia mundi? sicut scriptum est: 'Dixit Dominus ad serpentem: Maledictus eris inter omnia animantia terrae, supra pectus et ventrem tuum gradieris, et terram comedis cunctis diebus vitae tuae'. Quare hoc? Quia subduxit hominem, de prohibito pomo eum mandere fecit, ingressus est diabolus in venenoso serpentis gutture et prothoplastum paradixo expulit. Quare non super caudam aut cum alio loco graderetur, nisi supra pectus et ventrem? Quia quisquis terrena cogitatione vel vitiis delectatur, supra pectus et ventrem graditur. 'Et terram comedes cunctis diebus vitae tuae', hoc est: non ad caelestia eleves, sed terrena coenosa coinquinamenta volutabis. Sed ideo sanctos prudentes et sapientes ut serpentes Dominus docet esse, quia serpens, quando ab aliquo percutitur, corpus tradit ad flagellandum, solummodo capud abscondit,13 sic et sancti flagellantur corpora, et capud omnium nostrum, quod est Christus, abscundunt sub velamen cordis et orationis. 'Et sinplices sicut colunbae': Cum ceterae aves fel habeant, haec ab illo aliena est, carens amaritudine, sed dulce animal, mansueta avis. Et ideo colunba nomen accepit a plausu alarum, unde percussio alarum aput Grecos 'peristera donca'14 dicitur, Latinum 'colunba' interpretatur.
19 Liberius XII, praecipuus vir, orfanorum pater, largus elimosinis,15 pontificatum in pace rexit. Euangelicam praedicationem verissime custodivit, iuxta quod scriptum est: 'In patientia vestra possidebitis animas vestras'. Nil alterius quicpiam subripuit vel concupivit; ex suis iustis laboribus Deum honoravit. Post obitum suae vitae officiosissime sepultus est et aeternam requiem possidet. Nam de supradicti vita Liberii quantum retinui, vobis disserui. Sedit autem hic beatissimus annos . . . , menses . . . , dies . . .
20 Probus XIII, pinguis divina gratia et speciosus forma, decrepitus aetate, gravis corpore, ylaris vultu,16 caeleste perfusus gratia, roboratus Deum senper quaesivit. Iste non cessavit suas ammonere oves, sed ingens praedicator extitit. Tanta autem excellentia Divinitatis fuit in eo, ut heruditus sapientia spiritali superaret et inheruditus gratia Spiritus sancti reficeret. Qui circa vicina mortem positus, angelorum contenplatus agmina, laetus et exultans, tendens ad sidera palmas,17 flammantia lumina p288 clausus, et reddidit spiritum. Sepultusque est iste beatissimus, ut suspicatus sum, cum praedecessore suo. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .
21 Florentius XIV, iustus homo, pater pauperum et tutor viduarum, magnus praedicator, humilis et mansuetus et pius, exortans cotidie oves suas, ut ad portum salutis et poenitentia fructus citius confugerent. Sepultus est hic sanctus vir in monasterio sanctae Petronillae,18 haerens muris ecclesiae apostolorum. Rexit ecclesiam suam annis . . . , mensibus . . . , diebus . . .
22 Liberius XV, vir sanctus, pulcher fuit in forma, clarior in sensu; lactiflua habuit heloquentia. Fuit enim verus Dei cultor, paganorum in bonis seductor, idolorum destructor; sub cuius temporibus coepit pars paganorum minuere et sancta ecclesia ex christiano populo pupulare. Cuius tanta mansuetudo fuit, ut non dominus a suis sacerdotibus vocaretur, sed quasi unus ex ipsis consacerdotibus cognominaretur; solummodo inter eos pontificalis tituli solio praecedebat. Exortabatur iste cotidie erubescentes poenitentiam, ut cum fiducia deberent accedere. Istius denique tenporibus occisus est Valentinianus19 augustus maior extra portam Artemetoris non longe ad stadium tabulae prope canpo Corianthri, et seditio maxima in populo fuit, et multi vulnerati in loco qui dicitur Puteus benedictus; missusque ex Ravennam moenia augustus, invectorum manibus finivit vitam. Sepultusque20 est in monasterio sancti Pulionis,α21 quem suis temporibus aedificatum est, non longe a porta quae vocatur Nova, cuius sepulcrum nobis cognitum est. Sedit autem praedictus antistes annos . . . , menses . . . , dies . . .
23 Ursus XVI, castissimus corpore, sanctissimus in opere, tensam et pulcram habuit faciem, modice calvus fuit. Iste primus hic initiavit tenplum construere Dei, ut plebes christianorum, quae in singulis teguriis vagabat, in unum ovile piissimus collegeret pastor. Nunquam suam ecclesiam polluit, nec Spiritum sanctum vendidit, nec de inpositionis manu aliqua afferendo munera suam dexteram porrexit. Igitur haedificavit iste beatissimus praesul infra hanc civitatem Ravenna sanctam catholicam ecclesiam, quo omnis assidue cuncurremus, quam de suo nomine Ursiana22 nominavit. Ipse eam suis temporibus fundavit et, Deo iuvante, usque ad effectum perduxit. Lapidibus preciosissimis parietibus circumdedit, super totius templi testudinem tessellis variis diversas figuras composuit. Omnis autem populus, quasi vir unus, spontaneus animus p289 laborabat laetans et gaudens, et de caelis Deum cunlaudabat, quia prosperabatur salus in manibus eorum per intercessionem sui sacerdotis et confessoris. Qua Euserius et Paulus unam parietem exornaverunt, parte mulierum, iuxta altarium sanctae Anastasiae, quod fecit Agatho. Ipsa est paries, ubi columnae sunt positae in ordinem usque ad murum de postis maiore. Aliam vero parietem parte virorum comptitaverunt Satius et Stephanus23 usque ad praedictam ianuam, et hinc atque illinc gipseis metallis diversa hominum animaliumque et quadrupedum enigmata24 inciserunt et valde optime composuerunt. Sita est iam dictam ecclesiam in regione Herculana. Ideo Herculana dicitur, quia ab Hercule cunsecrata fuit, non longe a posterula Vincileonis, eo quod Vincilius ipsam haedificavit. Habitabat autem sanctissimus vir infra episcopium, qui est positus iuxta fossam amnis, qua egreditur de loco qui vocatur Organaria, emanans sub pontem Pistorum,25 mira magnitudine et tota aedificiali machina constructa, ubi nunc destructum stabulum esse videtur. Post haec vero omnia consummata et aedificia pleniter constructa infirmitatem modicam sensit corporis, quasi eructuans reddidit spiritum Idus Aprilis; in tali pace et tranquillitate vitam finivit in die sanctae resurrectionis.26 Et in tali vero die ab eo dedicata est ipsa ecclesia27 et vocata Anastasis. Sepultusque est, ut asserunt quidam, in iam dicta ecclesia Ursiana, quae et Anastasis, quam ipse construxit, ante altare subtus pirfireticum lapidem, ubi pontifex stat, quando missam canit.28 Quam ob rem non post multum tempus eius sanctitas claruit, et in musivo camera tribunae beati Apolenaris nomen illius unam cum sua imagine 'Sanctus Ursus' descriptus est. Sedit annos 26, menses . . . , dies . . .
24 Petrus antistes XVII, sanctissimus vir, tenui corpore, procera statura, macilentus effigie, prolixam habens barbam.29 A tempore beati Apolenaris una cum isto viro omnes praedecessores sui Syrie fuerunt. Fundator ecclesiae Petrianae,30 muros per circuitum haedificans, sed nondum omnia conplens. Nulla ecclesia in aedificio maior fuit similis illa neque in longitudine, nec in altitudine; et valde exornata fuit de preciosis lapidibus et tessellis variis decorata et valde locupletata in auro et argento et vasculis sacris, quibus ipse fieri iussit. Ibi asserunt affuisse ymaginem Salvatoris depictam, quam nunquam similem in picturis homo videre potuisset, super regiam;31 tam speciosissima et assimilata fuit, qualem ipse Filius Dei in carne non fastidivit, quando gentibus praedicavit.
25 Sed tamen volo, ut vobis notum sit, quod de superscripta Domini nostri sancta effigie a singulis audivi senioribus, tam popularibus, quanque sacerdotibus, sicut ipsi traditum habuerunt ab antecessoribus suis. Non solum mihi intimatum est, qui volo hunc adscribere Pontificalem, verum etiam et ceteris meis cundiscipulis et fratribus, qui nutriti in gremio sancta Ursiana ecclesia fuimus: Quod fuisset quidam spiritualis pater in heremo, postulabatque cotidie a Dominum, ut ostendisset ei formam incarnationis suae. Qui dum post multa tempora in tali oratione suae animae taedio lassaretur, astitit ei p290 nocte vir in candidis vestimentis, angelico habitu indutus, dixit illi: 'Ecce exaudita est oratio tua et laborem tuum aspexi. Surge, vade in civitatem quae vocatur Classis, et quaere ibi ecclesiam Petrianam; et cum ingressus ibidem fueris, aspice super valvas eiusdem ecclesiae infra ardicam, ibi me videbis depictum in parietis calce, qualis ego fui in mundo in carnem'. Deinde ipse gaudio magno repletus, verbo auditu laetus et ovans, heremum reliquit, comitabanturque cum eo duo leones. Et surgens, per longinqua terrena itinera ad civitatem Classim pervenit, et cum ingressus fuisset in praefatam ecclesiam una cum ipsis leonibus, diutissime plorans et orans per parietes sanctam effigiem quaerere coepit. Qui cum non invenisset, venit ad locum, quo dormienti revelatum fuerat ipsa esse depicta effigies. Et videns eam, cecidit pronus in terram, lacrimans, adoravit et agens gratias, quia sicut viderat, veluti ei fuerat in sompnis revelatum. Et intuens in illam diutissime, dixit: 'Gratia tibi ago, exauditor omnium Deus, qui non spernis quaerentes te nec desideras peccatorum mortem, sed invocantium te praesto es, aput quem mediator, nec nuncius, nec intramissor necesse est, apud quem non est mora deprecantium fidelium, iuxta quod nobis per prophetas pollicitus es: "Adhuc loquente te, ecce adsum". Ecce non secundum mea merita, sed secundum tuam misericordiam desiderium meum adinpletum est. Iam satiatus sum de sanctis divitiis tuis, iam de thesauro caelesti locupletatus sum. Suscipe animam meam in aula sancta tua, et invitatus ad coenam agni, merear ingredi in regno tuo et sedere ad mensam tuam'. Et his dictis diutissime horans et gaudens, inter duosque leones circa eum rugientes reddidit spiritum. Qui dehinc capientes populum, cuncurrerunt, adprehendentes terram fossoriam cum nimio timore et veneratione — lanbentes leones eius menbra atque vestigia — et lacrimas fundentes, cum ingenti luctu sepelierunt eum. Tunc leones, unus ad caput eius prostratus est et alius ad pedes, rugitus magnos inter se dantes, cuncurrentes hinc et inde iuxta sancti viri corpus, magnis vocibus perstrepentes atque suorum colla sub eius tumulo cupientes submittere — amarissime populus cum ipsis leonibus flebat — ambo interierunt.32 Ipse vero populus foveam ex utraque parte in terra iuxta sancti viri corpus sepelivit illos hinc et inde. Cum nimio autem metu territus est populus, in viam suam reversus est, narrabit mirabilia, quae Dominus in hominibus et in bestiis exercuerat.
26 Fuit enim in Valentiniani temporibus. Cum coepisset Valentinianus imperare, in ipso introitu imperii eius beatus iste Petrus vita expoliatus astra petivit.33 Ut aiunt quidam, sepultus fuit in sua fundata ecclesia Petriana. Certissime enim sciatis, veritatem vobis dicam, non ullum mendacium. Dum in monasterio meo beatae et semper virginis Mariae quae vocatur ad Blachernas34 residerem, quod est fundatum non longe a Guandelaria,35 dum vellem perscrutare omnium vita pontificum Ravennatum, haesitator p291 eram animae meae de huius sancti viri tumulo. Qui dum ita cogitarem, unus ex pueris, qui cotidie aspectibus meis consistebat, nunciavit mihi, Georgium presbiterum Classensis ecclesiae advenisse. Ille vero illo tempore regebat curam ecclesiae sancti Severi confessoris Christi, vir valde venerabilis, constans in omnibus, firmus absque imbecillitate. Qui cum fuisset ad me ingressus, postquam sedisset, statim sciscitare eum coepi, forsitan aut per antiquos homines in auditu aut visu aliquid de beati huius pontificis glosochomo scisset. Ille autem ilari vultu dixit mihi: 'Veni, ostendam tibi, quod maxime cupis, ubi preciosissimus requiescit thesaurus'. Qui cum ascendissemus equis, properavimus Classem, et iussi meis hominibus, qui nobiscum comitabantur, longius secedere, quasi stadio medio; et ingressi sumus infra monasterium sancti Iacobi, quod est fundatum infra superscriptae ecclesiae fontem. Vidimus sepulcrum ex lapide proconiso precioso, et elavavimus duriter atque modice cooperculum. Invenimus infra ipsam arcam capsam cipressinam; cumque sublevassimus eius tegumen, vidimus nos ambo sanctum corpus iacens, quasi ipsa hora sepultus fuisset, longam habens staturam cutemque pallore proditam et omnia integra menbra, pectus et ventrem integrum, nulla deerant, nisi pulvillus capitis minuerat. Tantum autem odorem manavit, ut hac si incensum fragrantes mixturatum mirra balsamoque sentivimus. Irruit super nos terror orribilis ac vehementissimus et tanta tristitia, ut, quod antea alacriter aperuimus, vix etiam cum suspiriis et gemitibus claudere potuimus. Odor denique nos superabat in omnibus et sic fuit, ut amplius quam unam ebdomadam odor ex nostris naribus nunquam recessit. Et desuper ipsam arcam illius imaginem mire depictam continebatur literis: 'Domnus Petrus archiepiscopus'.36
27 Et infra ecclesia beati Iohannis euangelistae37 iussit Galla Placidia pro illius sanctitate eius effigie tessellis exornari in pariete tribunali post tergum pontificis, supra sedem ubi pontifex sedet. Quae effigies ita facta: prolixam habens barbam, extensis manibus, quasi missas canit, et hostia veluti super altare posita est, et ecce angelus Domini in aspectu altaris illius orationes suscipiens est depictus. Istius temporibus Galla Placidia augusta multa dona in ecclesia Ravennati optulit et lucernam cum cereostato ex auro purissimo fecit, pensantes, ut dicunt quidam, pondere publico libras septem, una cum sua effigie scenofactoriae artis38 factam infra orbita et per in giro legentem: 'Parabo lucernam Christo meo'. Et hic beatissimus alapas39 Euangeliorum ex auro optimo et gemmis lucidissimis fecit, et effigies illius ibidem facta est, quae permanent usque in praesentem diem, et literae hoc ostendentes desuper capitis illius scripta sunt: 'Domnus Petrus antistes ob diem ordinationis suae sanctae ecclesiae optulit'.40 Defunctus est pridie Kalendas Augusti. Sedit annos . . . , mensis . . . , dies . . .
28 Neon XVIII.41 Iste pulcrum aspectum, sanctissimam et spiritualem habuit vitam. Aedificator autem fuit superscripta ecclesia Petriana, cuius funditus aliquam partem antecessor construxerat,42 unde necesse erat, successores antecessori opus implere. Dehinc fuerant omnia postquam constructa aedificia et sartatecta tenpli innovata sunt, variis coloribus depingere fecit. Fontes43 Ursiana ecclesia pulcerrime decoravit: musiva et auratis tessellis apostolorum imagines et nomina camera circumfinxit, parietes promiscuis lapidibus cinxit. Nomen ipsius lapideis descriptum est helementis:
'Cede vetus nomen, novitati cede vetustas, Pulcrius ecce nitet renovati gloria Fontis. Magnanimus hunc nanque Neon summusque sacerdos Excoluit, pulcro conponens omnia cultu'. |
29 Domum infra episcopium44 Ursianae ecclesiae, quae vocatur Quinque agubitas,45 a fundamentis construxit et usque ad effectum perduxit. Ex utraque parte triclinii fenestras mirificas struxit, ibique pavimenta triclinii diversis lapidibus ornare praecepit. Istoriam psalmi, quam cotidie cantamus, id est 'Laudate Dominum de caelis', una cum cathaclismo in pariete, parte ecclesia, pingere iussit; et in alio pariete, qui super amnem posito, exornari coloribus fecit istoriam domini nostri Iesu Christi, quando de quinque panibus et duobus piscibus tot milia, ut legimus, homines satiavit. Ex una autem parte frontis inferius triclinei mundi fabricam comptitavit, in qua versus descriptos exametros cotidie legimus ita:
'Principium nitidi prima sub origine mundi, Cum mare, tellurem, caeli cum lucida regna Virtus celsa Patris Natique potentia fecit; Cumque novus sol, luna, dies, aurora micabit, Ex illo astrigerum radiavit lumina caelum. Unus in orbe novo vir terra virgine factus Exiluit humo, insons hic corpore senso. Iste Dei meruit vocitari solus imago, Namque sui similem hominem produxit in orbem Supremi genitoris amor, dominumque locavit. Hunc Sator omnipotens, rerum ditissimus, ipse p293 Multifluis opibus lungum ditavit in aevum. Isti cuncta simul silvarum praemia cessit, Iussit in aeternum fetus producere terram. Huius oves niveae, nitida per gramina vaccae, Huius et alticomis sonipes fulvique leones, Huius erant passim ramosi in cornua cervi, Pinnatique greges avium piscisque per undas. Omnia nanque Deus homini, quaecunque paravit, Tradidit et verbo pariter servire coegit. Hunc tamen in primis monitis caelestibus olim Observare suam legem et vitalia iussit, Praecepit vetita [auderet] ne mandere poma. Praeceptum spernens, sic perdidit omnia secum'. |
Et in alia fronte depicta istoria Petri apostoli, subscriptique sunt versus metricos:
'Accipe, sancte, libens, parvum ne despice carmen, Pauca tuae laudi nostris dicenda loquelis. Euge, Simon Petre, et missum tibi suscipe munus, In quod sumere te voluit Rex magnus ab alto. Suscipe de caelo pendentia lintea plena, Missa Petro tibi, haec diversa animalia portant, Quae mactare Deus te mox et mandere iussit. In nullis dubitare licet, quae munda creavit Omnipotens genitor, rerum cui summa potestas. Euge, Simon Petre, quem gaudet mens aurea Christi Lumen apostolicum cunctos ornare per annos: In te sancta Dei pollens ecclesia fulgit, In te firmum suae domus fundamenta locavit Principis aetherei clarus per secula natus. Cunctis clara tibi est virtus, censura fidisque. Bis senos inter fratres in principe sistis Ipse loco, legisque novae tibi dantur ab alto, Quis fera corda domas hominum, [quis] pectora mulcis Christicolasque doces tu omnes esse per orbem. Iamque tuis meritis Christi parat gloria regnum'. |
Post haec autem omnibus consummatis, tertio Idus Februarii obiit. Sepultus olim in basilica apostolorum46 ante altare beati apostoli Petri subtus pirfireticum lapidem, quem nunc, eum nos inde trahentes, iuxta illius basilicae sedem sepelivimus, traductusque est per locum qui dicitur Ad Brachium Fortis.
30 Sed ubi Brachium Fortis dicitur aut pro qua dictum sit [causa], ignoratis. Sed quia pauci sunt veterani qui sciunt, ideo volo vos scire, ubi dictum sit et pro qua dictum sit causa. Cum ieritis ad regionem apostolorum47 non longe a macerie Ovilionis, p294 introeuntes vos intra ardicam beati Petri apostoli, ubi imago domini nostri Iesu Christi depicta est extenso brachio, et hinc ex una parte effigies beati clavigeri Petri et ex alia parte effigies vasis electionis Pauli et ipsae depictae sunt. Dixi, ubi dictum sit; dicam, pro qua causa dictum sit.48 Duo viri cupientes foedus inter se iungi, dixit unus ad alterum habentem sobolem: 'Petitionem parvam deprecor tibi, rogo, ut non in vacuum revertatur obsecratio mea'. Cui ille alter: 'Non gravabo te; quod tibi placet, fiat'. Dixitque: 'Da mihi filium tuum, ut sim ei pater de sancto baptismo et suscipiam ego eum de fonte sanctificato. Simus cummuniter patres, tu carnalis, ego autem spiritualis'. At ille ait: 'In nomine domini nostri Iesu Christi fiat sic'. Factumque est ita. Et ex illa die, postquam baptizatus est infans, fuerunt communiter patres, et dilectionem habuerunt in invicem in Spiritu sancto et obsculo pacis, quia et sic cundecet fieri, qui inter se talia faciunt, eo quod non homines, sed Spiritum sanctum inter se mediatorem ponunt. Et ut sciatis, maior est spiritalis pater, quam sit carnalis, quia et ille ex peccato procreavit filium, et in peccato natus est ei filius, et ipse in peccato moratur filius; hic autem spiritualis pater, postquam ex unda baptismi eum recepit, ablato diabolo et ponpis eius, generatur filius spiritualis ex sancto fonte. Sanctificatum recipit filium denuo natum per aquam et Spiritum sanctum, quomodo antea natum peccatum de peccato, multo magis postea sanctificatum per Spiritum sanctum. Contigit autem eo tempore, unus ex his superscriptis compatribus alteri compatri suo mutuasset solidos trecentos. Et cum deventi essent in loco, ubi superius audistis, Ad Brachium Fortis, dixit unus ad alterum: 'Mutua mihi, obsecro, occulte solidos aureos trecentos'. Cui ille respondens dixit: 'Cras mane hic cunveniamus, et deferam inter me et te'. Cunque inluxisset dies crastina, venerunt in locum, ubi cundixerant sibi, et numerata pecunia, dixit ille fenerator ad compatrem suum: 'Ecce compater, accipe quod petisti; tamen provide inter me et te, quomodo mihi debeas reddere. Non vis mihi fideiussorem dare? Non vis mediatores advocare? Non vis pignus dare? Neque vis, ut quis sciat propter vituperium? Et haec omnia tibi consentio'. Cui debitor respondit et dixit: 'Talis terminus inter me et te firmatus est, quem transgredi non possimus. Da mihi tantum hanc mutuo nomine pecuniam, nihil perdes. In conspectu Dei tibi dico: ubi sto, tibi reddam'. Et respondens fenerator ait compatri suo: 'Compater, sit inter nos mediator Deus omnipotens, cuius effigies hic depicta est, et istut brachium Salvatoris fortis et terribilis ipse sit fideiussor, et isti duo magni principes apostolique, Petrus scilicet et Paulus, testes sint inter me et te. Ista dextera, qua eduxit filios Israel de terra Aegipti et hoc brachium forte, qui mihi hodie fideiussor extitit, quia reddam tibi hanc pecuniam tuam'. Igitur numeratos 300 solidos, respiciens ad vultum Salvatoris ait: 'Domine Deus omnipotens, in ipsis verbis, quae locuti sumus, do huic compatri meo solidos istos. Tu sis fideiussor, per tuum sanctum brachium eos trado, ut, si in constitutum mihi eos not redderit, tu mihi redde'. Placuit illi hos sermones. Posito constituto, firmaverunt inter se fideiussorem fortem brachium Salvatoris, et recepta pecunia profectus est statim ad negotiandum. Et cum coepisset huc illucque negotiare, invenit quadruplum, ingressusque est Constantinopolitanam urbem, et videns, quia multiplicabatur pecunia in manibus eius, nolebat Ravenna reverti; et ecce tempus constitutum p295 advenerat ad reddendum pretium, et ipse minime venit. Venit autem compater ille, qui feneravit, ad effigiem Salvatoris dicens: 'Domine Deus aeternus, iam praeteriit dies constituti, unde tu mihi fideiussor fuisti de compatre meo; vigila causam meam, ne damnum habeam, redde mihi solidos meos, quos per tuum forte brachium dedi'. In ipsa nocte apparuit illi debitori in somnis ipsum brachium Salvatoris, dicens ad illam: 'Vade, redde pecuniam compatri tuo, quam accepisti, unde tibi ego fideiussor sum, quia cotidie molestus est mihi'. Quod cum non venisset, ivit ille iterum ad ipsam Salvatoris effigiem et calumpniavit ut supra. Et apparuit in ipsa nocte sanctum brachium illi, protestavit, ut nuper audistis. Contigit quadam die, venit ille, qui pretium dederat, voces increpationis coepit dicere ad sanctam Domini nostri effigiem: 'O Domine, quare non reddes iustitiam meam? Fideiussor meus es, per tuum forte brachium dedi. Caelestia regis, terrena moderas, maria inperas: et unum non cohartas hominem? Tu mihi dedisti pretium illud, et si tollere vis, quis te prohibet? Nullus, quia omnia tuae subiacent potestati. Si terrenus homo mihi fideiussor fuisset, coegisse eum per iudicem, aut ei vim fecissem, aut sic, aut sic recepisse pretium meum. Tu, qui caeli et terra Dominus es, nisi iusseris reddere, quid faciam? Quando caeli ante te mundi non sunt,49 et sol et luna non splendent, et angeli et arcangeli trement, et terra liquescit, montes defluent, elementa omnia deficient: ego qui sum, ut tibi audeam loqui? Tantum misericordia tua super me sit, et causa mea defende, et redde, quia ecce duo testes, ambo ad te apostoli electi. In eorum praesentia mihi fideiussor tuum forte brachium extitit, et si aliter dico, ipsi testimonium reddant, quia verissimi sunt et linguas eorum claves caeli fecisti'. Et his dictis ingemuit et recessit. In ipsa denique nocte apparuit ad ipsum compatrem suum debitorem Salvatoris nostri effigiem in somnis, dicens: 'Revertere citius Ravennam et redde solidos compatri tuo, unde hoc meum brachium fideiussor extitit, quia increpavit me et calumpniam ipsius sustinere non possum. Et scias te, si citius non ieris et ille mihi plus molestaverit, perdes hic omnia quae adquisisti, et corpus tuum flagellis tradam, et eris in tribulatione maxima omnibus diebus vitae tuae, et ibi deficies; ego vero de meis thesauris reddo solidos duplum compatri tuo'. Tunc surgens diluculo negotiavit, ut potuit, ipsa die navem ascendit et Ravennam reversus est. Quo audito compater eius, qui pretium dederat, gaudio plenus ivit ad domum eius, quasi ad visitandum eum. Inter cetera verba coepit sciscitari ab eo de pecunia mutuata. Cui ille respondit, omne suum negotium esset perfectum et solidos quadruplicatos. At creditor dixit compatri suo: 'Si ita est, benedictus Deus! Redde mihi solidos meos'. At ille respondens dixit ei: 'Gratanter faciam, non hodie, quia sera est. Cras mane eamus ante fideiussorem meum, id est brachium forte, quod me valde istis diebus impulit. Ibi tibi reddam et in conspectu duobus principibus testibus nostris'. Altera vero die detulit ille debitor quadringentos aureos. Ierunt ad locum ubi ipse mutuavit, et ille dedit, et numeratos denuo quadringentos solidos, dixit debitor ad compatrem creditori suo: 'Bene mihi fecisti, quia de paupertate me sublevasti; et benedixit omnipotens Deus negotium meum, quadruplicavit pecuniam. Tolle modo trecentos solidos, quos mihi mutuasti in conspectu fideiussori meo et duobus testibus nostris, et insuper centum alios solvo tibi, ut sim innocens, eo quod in constituto die p296 paratus non fui, vel ut etiam pro exenio'. Et respondens ille compatri suo, dicens: 'Absit hoc, ut plus recipiam nisi quantum tribui. Non permittat hoc forte brachium, quod eum inter me et te mediatorem est, ut usuris accipiam usque ad corrigiam calciamenti'. Et respondens ille debitor dixit: 'Iuro tibi per hunc brachium forte et veritatem manifesto, quia, quomodo multiplicabantur in manibus meis pecunia, nisi hoc brachium coegisset me tribus vicibus, non hoc anno Ravenna remeassem. Sed illis noctibus et illis, quae succedunt diebus, veniebat ad me in somnis et protestabat dicens: "Vade, redde creditori tuo pecuniam, quam tulisti, quia molestus est mihi compater tuus, me fideiussor tuus hodie inquietavit." Sic ammonuit me per duas vices. Mensis vero istius diei quadam venit ad me nocte ista sancta Domini nostri effigies, coepitque increpare dicens: "Quare non revertis reddere pecuniam creditori tuoque compatri, quam per huc brachium meum spondidisti reddere. Satis mihi hodie homo ille molestus fuit et ploravit coram me, insuper dixit mihi: quia si terrenum hominem fideiussorem habuissem, iam restituisset mihi. Surge celeriter, vade, redde, quia illius lamentationis non sustineo, durae mihi sunt. Ne forte per duritiam blasphemet, et non solum pro pecunia, sed pro eo rationem reddas. Non moreris, sed surge, vade. Scias te, si tardaveris, ego dabo solidos de gazophilatio meo, et tu hic ista fortuna omnino perdes, insuper corpori tuo noxam tradam." Alia vero die cimbam ingressus, prosperis ventis properavi ad istam servatam a Deo civitatem Ravenna, reddere tibi omnia, sicut et feci. Et nunc posco, ut tollas istos centum aureos, quia fefelli tibi, ut non aliqua nociva mihi causa tenear astrictus'. Cui alter respondens dixit: 'Iuravi tibi per Dominum et hoc brachium forte, qui reduxit te huc, quia non accipiam usque ad pugillum pulveris, nisi sola tua dilectio, quam cotidie teneo. Et ut scias ad ista tua eloquia, sicut tu dicis, quando in nocte te compellebat hoc brachium de mea iustitia, ego interpellabam super te, et benedictus Deus, qui te salvum et incolumem reduxit ad propria tua! Et nunc innocens sis de hac causa in conspectu Dei aeterni et a me, et nostram caritatem permittat ipse omnipotens Deus, quomodo hic firmata est, sic permaneat usque in aeternum. Videamus et caute agamus, ut non nos unus alterutrum fraudemus, quia hoc brachium forte mediatorem inter nos constituimus'. Et hoc dicens, prae gaudio flebant et obsculabant se invicem. Ierunt in pace, et ex illo iam die pro hac causa vocatus est locus ille Brachium Forte usque in odiernum diem; sed pauci sunt, qui sciunt.
Inde transductum est corpus beati Neonis archiepiscopi et sepultus est, ut superius notavimus.50 Domumque quam haedificavit51 vidistis, et in ipsa domo, ubi ymagines apostolorum Petri et Pauli tessellis factae sunt, hinc et inde iuxta crucem conspexistis, et una linea versiculi, in qua continet: 'Domnus Neon episcopus senescat nobis', legistis. Sedit annos . . , menses . . , dies . .
31 Exuperantius XIX,52 vir grandaevus, humilis et mitis, prudens in operibus bonis. Quod suos antecessores haedificaverunt, iste incolomis tenuit. Illius tenporibus p297 ecclesia beatae Agnetis a Gemello subdiacono istius sanctae Ravennatis ecclesiae et rectore Siciliae constructa est.53 Et multum ea ditavit in auro argentoque et palleis sacris, et civitatem argenteam54 in processu cunstruxit natalis ipsius martiris, et usque nostris temporibus perduravit. In diebus eius occisus55 est Felix patricius ad gradus ecclesiae Ursianae mense Mai, et facta est domna Eudoxia augusta Ravennae 8. Idus Augusti.
Nihil amplius seniores nostri et longaevi mihi de eius vita retulerunt; non memorabilem habet istoriam. Aedificator Tricolli, sed non cunsummavit.56
32 Et si aliqua aesitatio vobis hunc Pontificalem legentibus fuerit, et volueritis inquirere dicentes: 'Cur non istius facta pontificis narravit, sicut de ceteris praedecessoribus'? audite, ob hanc causam: Hunc praedictum Pontificalem, a tempore beati Apolenaris post eius decessum pene annos 800 et amplius, ego Agnellus qui et Andreas, exiguus sanctae meae huius Ravennatis ecclesiae presbiter, rogatus et coactus a fratribus ipsius sedis, composui. Et ubi inveni, quid illi certius fecerunt, vestris aspectibus allata sunt, et quod per seniores et longaevos audivi, vestris oculis non defraudavi; et ubi istoriam non inveni, aut qualiter eorum vita fuisset, nec per annosos et vetustos homines, neque per haedificationem, neque per quamlibet auctoritatem, ne intervallum sanctorum pontificum fieret, secundum ordinem, quomodo unus post alium hanc sedem optinuerunt, vestris orationibus me Deo adiuvante, illorum vitam composui, et credo non mentitum esse, quia et horatores fuerunt castique et elemosinarii et Deo animas hominum adquisitores.57 De vero illorum effigie si forte cogitatio fuerit inter vos, quomodo scire potui: sciatis, me pictura docuit, quia semper fiebant imagines suis temporibus ad illorum similitudinem. Et si altercatio ex picturis fuerit, quod adfirmare eorum effigies debuissem: Ambrosius Mediolanensis sanctus antistes in Passione beatorum martirum Gervasii et Protasii58 de beati Pauli apostoli effigie cecinit dicens: 'Cuius vultum me pictura docuerat'.
33 Qui iussu divino pontificatum finivit et vitam 4. Kal. Iunii, sepultus est in iam dicta basilica sanctae Agnetis martiris,59 ante altare sub pirfiretico lapide; alii aiunt, post altare subtus pirfiretico lapide. Sedit annos . . . , menses . . . , dies . . .
α 3. Kal. Ianuarii celebratur addit 1 in marg.
1 Nescio, an haec quoque auctor ex nomine, Marcellinum scilicet perverse a voce graeca ναρκάω ducens, effecerit.
2 Cum a. 836 Otgarius archiepiscopus Moguntinus corpora s. Severi episcopi ejusque conjugis Vincentiae et filiae Innocentiae in Germaniam transtulisset, scripsit Liutolfus presbyter circa a. 858‑863. s. Severi Vitam, quam ipsi Ravennae commoranti monachus quidam monasterii s. Severi (in Classe) narraverat, et Translationem (ed. Acta SS. 1. Febr. I, p88‑91; Jaffé, Bibl. III, p507‑517; cf. Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen ed. 3 I, p182 sqq.). Ille monachus cum eadem fere, quae apud nostrum inveniuntur, cujusque librum nondum eum prae oculis habuisse constat, narraverit, satis probatur, Agnello fidem esse habendam paulo infra profitenti, gesta s. Severi a senioribus sibi relata esse. Cf. verba Liutolfi, Jaffé l.c. p513: Si autem adhuc de istis haesitans mihi non credideris, vade in Italiam et quaere locum memoratum inter Ravennam et monasterium sancti Apollinaris; et ibi procul dubio huius narrationis tot testes inveneris, quot monachos. Vita s. Severi edita in Actis SS. l. l. p82‑87 et a Bacchinio II, p29‑34 (Bacchinii editio repetita est apud Muratorium II, 1, p189‑193), ex nostri tantum narratione conflata multo post eum scripta est.
3 In catalogis episcoporum, qui synodo Sardicensi a. 344 celebratae (cf. Hefele, Conciliengeschichte ed. 2, I, p533 sqq.) interfuerunt, invenitur: Severus ab Italia de Ravennensi vel de Ravenna (Mansi, Conc. III, col. 39, 42, 49). Hic igitur est primus episcopus Ravennas, cujus nomen et tempus certis monumentis nobis tradita sunt.
4 Haec de morte s. Geminiani fabella apud Liutolfum non legitur; tota in Vita s. Geminiani (Acta SS. 31 Jan. II, p1099) ad verbum descripta est. Praeterea monendum est, s. Geminianum haud dubie multo post s. Severum obiisse; subscripsit enim epistolae synodicae Mediolanensi a. 390 a s. Ambrosio ad Siricium papam directae (Mansi III.363) Geminianus episcopus, quem optimo jure Mutinensem fuisse credunt.
5 Liutolfus tradit, ipsi Severo, cum moriturus in sepulcrum descendere vellet, corpora uxoris et filiae defunctarum utroque se removentia locum dedisse. — Simile quoddam miraculum narrat Gregor., Dial. III.23.
6 Cf. Liutolf. p512: Sancti Severi, inquit, festivitas in Kalendis Februarii celebratur, et Martyrol. vetust. ed. Florentinus (Lucae 1668, 4o): Kal. Febr. In Ravenna Severi episcopi.
7 Haec scribens Agnellus ignorasse videtur, sancti ossa furto esse ablata et in Germaniam translata.
8 Ex hoc loco Ravennates demonstrare voluerunt, nostro jam nota fuisse, quae postea tradebantur, priores scilicet undecim episcopos Ravennates omnes per columbam e caelo descendentem electos esse; quod vero nullo modo probari potest. Potius ex hoc loco illam fabulam natam esse crediderim.
9 Eadem atque hisce simillima de electione sancti narrat Liutolfus. — Hunc locum repetit et tractat Petrus Damianus, Serm. 4, 5.
10 De hoc agit fusius quam lucidius L. Giordani in Nuova raccolta d'opusculi scientifici t. XX (Venezia 1770).
11 Haec nullo dubio ex Petri Chrysologi Serm. 98 deprompta sunt, ubi legitur (Migne, Patrol. LII c. 475): Sicut in integritate grani sinapis virtus habetur occulta, apparet vero virtus eius, vehementissime si teratur etc.
12 Similia, licet minus verbosa, habet Gregorius M., Dial. III.26 (Duo sunt martyrii genera, unum in occulto, alterum in publico etc.), quae noster prae oculis habuisse videtur; at eadem quoque habet Isid. Etym. VII.11.4.
13 Eadem apud Hieronym., comment. in Matth. 10.17, 18.
(Vers. 17, 18). Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus.
Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant1 malum. Serpentis astutia ponitur in exemplum: quia toto2 corpore occultat caput, et illud in quo vita est, protegit. Ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est, custodiamus. Simplicitas columbarum ex Spiritus sancti specie demonstratur. Unde dicit et Apostolus: Malitia parvuli estote (I Cor. xiv, 20).
1 Rectius tacet Rhabb. malum, refertque ad insidias.
2 Interserunt duo MSS. Palatini periclitante.
14 Vocem περιστερὰ ducit, ut videtur, a πτερύσσομαι, πτέρισμα. Quid sit 'donca', vocabulum fortasse corruptum, nisi de verbo δονεῖν cogitandum est, ignoro.
15 Propter nomen Liberius fuisse liberalis dicitur.
16 Hujus imaginem vidisse Agnellum verba docent; cf. c. 77.
17 tendens ad sidera palmas Verg. Aen. I.93; flammantia lumina torquens id. Georg. III.433.
18 Fuit haud dubie sacellum basilicae astructum. Nam apud Agnellum 'monasterium' non modo idem quod 'coenobium', sed omne aedificium sacris dedicatum, praesertim parva sacella basilicis astructa significat. Nescio, unde Rubeus p57 didicerit, ejus sepulcro fuisse inscriptum Liberius Florentius.
19 Trium Valentinianorum imperatorum nemo Ravennae occisus est; haec ex Annalium loco perperam intellecto auctor finxisse videtur. Cf. quae N. Archiv I, p312 n. 5 notavi.
20 Scil. Liberius episcopus, non Valentinianus, ut quidam opinati sunt.
21 in regione S. Salvatoris prope murum civitatis sito; cf. Fantuzzi, Mon. Rav. I.336, VI.248.
22 Usque hodie ecclesia cathedralis, de qua cf. Fabri p1 sqq.; v. Quast, Die altchristlichen Bauwerke von Ravenna p2; Tarlazzi p27 sqq.
23 Nomina quinque artificum ex inscriptionibus nullo dubio didicit noster.
24 i.e. imagines allegoricae.
25 De hoc ponte nusquam alibi commemorato cf. Zirardini p248.
26 Si haec recta sunt, s. Ursus a. 396 Id. Apr., quo anno pascha in hunc diem cadit, mortuus, a. 370, electus est. Cf. Amades. I, p74 sqq.
27 Anno 385 hoc factum esse, Ravennates conjecerunt, quia hoc quoque anno pascha Id. Apr. celebratum est.
28 Corpus s. Ursi loco ab Agnello indicato a. 1517 quaesitum non esse inventum, narrat Rubeus p61.
30 Hanc ecclesiam ante medium saec. VIII terrae motu funditus eversam, ut ipse infra c. 151 tradit, Agnellus jam non vidit, quam postea Aistulf rex Langobardorum 'reaedificare voluit, sed non consummavit'.
31 i.e. porta primaria, quod vocabulum a nostro et in Libro pont. saepe usurpatur.
32 Puto, haec narrationem ortam esse ex quodam lapide sepulcrali, in quo homo inter duos leones stans fictus erat, ut conspicitur in sepulcro Isaacis exarchi, Spreti I, tab. VIII.
33 Secundum Agnellum igitur Petrus I, successor Ursi, a. 396–c. 425, sedit, quod tamen minus fide dignum est. Quamdiu enim sederit nostrum ignorasse, ex spatio numerorum in fine c. 27, vacuo relicto patet. Usque ad Valentiniani III initium hunc vixisse, ex iis tantum, quae infra c. 27 de ejus imagine a Galla Placidia facta tradit, collegisse videtur. At dubitare licet et num imago hujus fuerit Petri an Petri II. Chrysologi, aequalis ut certum est Placidiae, et an jussu Placidiae picta sit. Neque etiam certo certius constat — nusquam alibi quidquam de eo — ineunte saec. V exstitisse episcopum quendam Ravennatem nomine Petrum. Cf. p292 n. 1, 2 et p310 n. 2. Monendum praeterea, jam Rubeum hunc Petrum I ex serie episcoporum Ravennatum ejecisse.
34 Cf. Zirardini p94, Fantuzzi I, p. xxiii.º
35 scil. porta; cf. Zirardini p231.
36 Propter nomen archiepiscopi quinto saeculo plane ignotum arca inventa aut non fuit hujus primi Petri episcopi (Petrus IV potius attribuenda), aut duobus circiter saeculis post ejus obitum verba inscripta sunt.
37 Quae Petro I jam mortuo, ut videtur, aedificata est; cf. infra c. 42.
38 i.e. 'ars acu (σχοῖνος) pingendi', Du Cange-Henschel s.v.; cf. infra c. 140 et Acta apost. 18.3.
39 Alaparum nomine tabulas exteriores intelligit, quibus Evang. liber compactus fuerat. Bacch. Eadem vox infra bis c. 169 et 174 occurrit. Cf. Wattenbach, Schriftwesen, ed. 2, p336.
40 Num haec Petro I an posteriori cuidam episcopo hujus nominis tribuenda sint, in dubium vocari potest.
41 Ad Neonem episcopum exstat epistola 166 Leonis I papae (opp. ed. Ballerinii I.1405; Migne LIV.1191) data 9. Kalendas Novembris cons. Maioriani Augusti (458, Oct. 24). Cum igitur constet, Petrum Chrysologum circa a. 449 praefuisse ecclesiae Ravennati, hujus, non Petri I successorem fuisse Neonem jam non dubium est. Cf. Amades. I, p110 sq., p123 sqq., cui tamen ne majorem fidem tribuas cave.
42 Ex his colligi possit, Petrum Chrysologum ecclesiam Petrianam instituisse; unde vero Agnellus didicerit, nisi ex memoria hominum, eandem a Neone esse confectam, nescio.
43 Hoc baptisterium antiquitate omnes insignes aedes Ravennates superans hucusque existit, S. Giovanni in Fonte vocatum. De quo cf. v. Quast p4 sq. et tab. I; Tarlazzi p256 sqq.
44 Quod vocabatur Tricolis, infra c. 50, 75 etc. commemoratum, et quod prope ecclesiam Ursianam sitam fuisse scimus; cf. Fantuzzi II.422. Unde in Catal. legitur: Neom. . . fundator Tricolis, sed non consummator.
45 i.e. accubita, quae Agn. distinguit a triclinio tanquam totum a parte. Ubi clerici conviviis accumbebant. Bacch., qui de iis in suis observationibus fusius egit.
46 Ita Agn. semper, ut c. 21, 56, etc., hanc basilicam vocat, quae in chartis Ravennatibus s. Petri Majoris appellatur. Ita quoque Catal.: Neom. . fundator ecclesiae s. Petri Maioris. Hanc enim a Neone aedificatam esse, tradit noster c. 30, p296. Hodie ejusdem loco monasterium s. Francisci situm est; cf. Fabri p171 sqq.
47 In chartis Rav. regio vel guaita s. Petri Majoris dicta.
48 Sequens narratiuncula ex loci nomine orta traditione populari ad Agnellum pervenit. Similia de quadam imagine Salvatoris vocata Ἀντιφωνήτης (i.e. vas, fidejussor) tradita esse in historiola edita a Combefisio, Hist. Monotheletarum (Paris, 1648, fol.), p611 sqq., notat Piper, Einl. p357; cf. Walch, Ketzerhistorie X.179.
49 Eadem fere in Petri Chrys. serm. 6, praeterea verba Sacrae Scripturae deprehendis, etsi eadem omnia nullo loco invenies.
51 i.e. ecclesia apostolorum (S. Petri Majoris) in qua ipse sepultus est; cf. supra p293 n. 1.
52 De hoc episcopo ex aliis fontibus nihil compertum habemus. Quem, quia Agnellus in ejus Vita quaedam annis 430 et 439 gesta tradit, jam ante Johannem I Angeloptem, Petrum Chrysologum et Neonem sedisse, contendunt Rubeus p89, Amadesi I.106 sqq. At noster plane inscius, quo tempore episcopi hujus aevi sederint, res gestas saeculi V mirum quantum pervertit, seriem vero episcoporum, veteri catalogo usus, rectam quantum scimus exhibet, nisi quod complures ejusdem nominis confundit; ideoque statuendum, Exuperantium Neoni successisse et fortasse usque ad annum 477, quo anno Johannem II electum esse constat (cf. p298 n.1), ecclesiae praefuisse.
53 Haec haud dubie ex inscriptione jam deperdita sumta. — Gemellus erat rector patrimonii Ravennatis ecclesiae in Sicilia, cujus hic primo mentio fit; cf. infra c. 111.
54 Locus difficilis. Rubeus, Fabri, alii opinati sunt, Argentam oppidulum ab hoc episcopo esse fundatam, Bacchini de imagine civitatis cogitat, quod sane probabilius; at dubito, num locus sit integer.
55 occisus est – 9. Idus Augusti ex Ann. Ravennatibus hausta puto; cf. Marcellini Com. chron. ad a. 430, Chron. Severo Sulpitio attributum ad a. 439, et quae N. Archiv, I, p312 notavi.
56 Haec unde hausta sint non constat, in inscriptione quidem infra c. 75 exhibita inter eos qui aedificandae Tricoli operam dederunt Exuperantii nomen non legitur. Fortasse hic error nostri.
57 De hoc loco cf. Piper p354, praef. nostram p274.
58 Acta SS. 19. Jun. III.821, quae falso s. Ambrosii nomen prae se fert.
59 Exstat adhuc epitaphium Exuperantii in eadem ecclesia inventum, nunc in museo archiepiscopali asservatum, quod vero multo post ejus obitum incisum videtur (Corp. Inscr. lat. XI, no. 303): Hic requiescit in pace corpus s. Exuperantii pontificis et confessoris atque archiepiscopi sancte Ravennatis aecclesie. Cf. Rubeum p89, Tarlazzi p95.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Liber Pontificalis Ravennatis |
Historia Catholica |
Ostium |
|||
Textus Latini Antiquiores |
LacusCurtius |
|||||
A page or image on this site is in the public domain ONLY
if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: VI Non. Mai. 20