Brevis URL huic paginae:
http://bit.ly/LibPRavC


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[image ALT: Cliccare qui per la stessa pagina in Italiano.]
Italiano
º

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus Agnelli
Liber Pontificalis
Ecclesiae Ravennatis


ab O. Holder-Egger editum
in Monumenta Germaniae Historica
Hannoverae, MDCCCLXXVIII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Liber Pontificalis
Ecclesiae Ravennatis

 p298  de Sancto Iohanne • XX

34 Iohannes XX,1 virtute valde venerabilis, pauperum nutritor, pudicitia ornatus, amator castimoniae, ad cuius orationem angelica agmina descendebat. Mediocris corpore, tenuis facie, maceratus ieiuniis,2 egenorum alimonia tributor. Ipsius temporibus ecclesia beati Laurentii martiris,3 quae sita est in Caesarea, constructa ab Lauricio maior4 cubiculi Honorii imperatoris, cum summa diligentia compta esse cernimus mirae magnitudinis haedificiorum.

35 Sed tamen de iam dicta ecclesia non sileam, quomodo audivi a narrantibus. Idem Honorius caesar iussit huic Lauricio, ut in Caesarea ei palatium haedificaret. Qui sumpta pecunia in Caesarea pervenit ibique iam dictam basilicam beati martiris haedificavit. Qua cum omnibus consummata fuisset, reversus ad suum dominum, ut ei expletam aulam commissam narraret. Moxque eum turbatum invenit, et sedens imperiali habitu, ita architectum Lauricium in ira interrogare coepit, si tota regalis aula, quam ei fabricare iusserat, perfecta in suis operibus fuisset. Invidiosa et prisca fraus, malivolos homines aures imperatoris temptaverant, quod beatus Lauricius non aedes imperialis, sed ecclesia haedificasset. Qui respondens ait: magnam aulam honorifice struxisset, atria, excelsas arces et cubilia promiscua ad ipsius domus latera sufulsisset. Imperatoris ira quievit. Qui dum ex longinquo itinere Honorius augustus a Caesaream pervenisset, vidensque sublimia aedificia, placuit valde sibi; qui cum intus fuisset ingressus, veloci cursu Lauricius fugiens post sanctam aram, ut evadere potuisset. Quem cum iussisset Honorius cunprehendere, cecidit in faciem suam pronus in terram, et factus in extasim, preciosissima gemma, quam in corona capitis habebat, infixa est in una ex lapidibus. Solumque caput sursum erigens, post nebulatis oculis visumque receptum, vidit post ipsum altare beati Laurentii, quod beatissimus papa consecraverat Iohannes,5 stantem  p299 praedictum Lauricium et athleta Christi Laurentius manum super Lauricii colla tenentem. Tunc imperator Lauricium iustiorem se iudicavit, et relicta iracundia, acsi patrem eum venerare coepit et secundum se inter omnes in palatio habuit.

36 Vixit autem in mundi istius luce annos 96,6 ipsius imperator temporibus defunctus est in senectute bona. Sequebatur rex cum militibus lugentibus feretrum, sepultusque est in monasterio sanctorum Gervasii et Protasii, iuxta praedictam ecclesiam, mirabiliter decoratam musiva aurea et diversarum lapidum genera singulaque metella, parietibus iuncta. Arca vero illa, ubi praestantissimum corpus requiescit, tanta praelucida, ut quidam asserunt, fuit, ut a praetereuntibus infra pium corpus videretur. Et cur non hodie apparet, ut prisco apparebat tempore, ut nuper, dicam, didici. Nescio nomen, quis ille imperator voluit ad suam abstrahere utilitatem. Nocte quadam astitit beatus Lauricius custodi ecclesiae et dixit: 'Affer cinerem et aquam, et line sepulcrum meum et postmodum diligenter lava'. Quo facto candor evanuit. Alia vero die, cum venissent caementarii ad tollendum, viderunt deteriorem, et nunciaverunt praeposito, qui super vectigalia erat, deinde nunciantes in atria principis, dimiserunt usque huc; et ipsam arcam non terra sustentant neque lapis. Et antequam in cubiculum arcae ingrediaris, manu dextera aspexeris, iuxta quod effigies trium puerorum musive depicta sunt, ibi literis aureis invenies continente ita:

'Stefano Protasio Gervasio b. martirio et sibi memoria aeterna Lauricius huius dedicavit sub die III Kal. Octubris, Theodosio XV et Placido Valentiniano'α

Et in arco maioris tribunae, in quantum valuimus legere, ex parte invenimus continentem ita, quod in 4 annis et 6 mensibus aedificatio cunsummassent, finita sunt omnia. Et in ingressu ecclesiae reperimus scriptum, quod Opilius ipsam exornasset frontem, qui ipse Opilius multum eam ornavit in argento et auro. Et si diligentius inquiras, multus ornatus foralitius maiorum vasculorum, tam corona, quanque et calices appensorii,7 quos in ornamentis cernimus habere Ursiana ecclesia, ex ipsa martiris basilica sublati fuerunt. Et ipse sepultus est Opilius parte mulierum circa mediam subditam. Gemma vero illa, unde superius memoravimus,8 tam praestantior gemmis fuit, ut ad illius lumen noctu potuisset homo per ipsam ecclesiam gradere. Etiam, aiunt quidam, extrinsecus fulgebat, et apparet signum lapidis, ubi infixa fuit, usque in praesentem diem.

37 Eo namque tempore, cum episcopalem cathedram Ravennatis ecclesiae beatus iam dictus optineret Iohannes,9 contigit, ut Attila rex Hunnorum fines Italorum vastaret  p300 atque suis mucronibus populorum corpora iugularet. Cum ab ora Ravennatum properasset, ut eam eversam et eius habitatores telis interemisset, atque illius hostes ut multitudo locustarum per sablonosa loca fusa iacerent, die uno et altero Ravennam properaverunt cum thoracibus et clipeis. Ipse vero rex lorica indutus et circumfultus arma bellica, pectusque suum umbone tegebat, cristatus capite, cum exercitu gradiebat. Quem sanctissimus praesul sensit Iohannes, totus se cum magnis lamentis et largissimis fletibus in orationem omnipotenti Domino pronus in faciem stravit, petivitque mortem animae suae, ut non suos filios vel filias Ravennatesque cives in exterminium aut in consummationem videret evelli vel dissipari, et nec sua ecclesia contaminata esset ab iniquis et crudelissimis hominibus, et non videret excidium civitatis in direptionem praedantium; ut animas illas, quas ipse e superstitiosa gentilitate soli Deo adquisierat, paganorum non subiugatis manibus videret, et ne iterum ad errorem gentilitatis redirent, et ne animas fallacissimus diabolus suis ditionibus manciparet. Igitur dum sanctus vir tota nocte pervigilans sisteret et pro suis ovibus incessabiliter Dominum deprecaretur, fixis in terra genibus tunsoque pectore colaphis, expansis manibus, Deum talibus vocibus deprecabatur: 'Omnipotens Deus, cuius mirabilia inenarrabilia sunt, exaudi me servum tuum humilem et peccatorem! Suscipe orationem meam, piissime pater! Perveniat lacrimae meae ante conspectum misericordiae tuae! Adesto mihi, Deus meus, qui ex nihilo fecisti caelum verboque solidasti terram, qui super molem statuisti cacumina montium, qui formasti hominem ex liquido elemento, in cuius factura delectatus es, et praecepisti ei te solum timere. Sub tuo, Domine, imperio omnia cuntremescunt, ante tuum conspectum fugiunt caeli, trement terra, montes commovebuntur, fluenta quassantur, trement angeli, metuunt arcangeli,10 trepidant dominationes, principatus et potestates corruunt, nubes et aera disparguntur, sol obscurant radios, luna obtenebrescit caliginem, claritatem astrorum minuitur. Miserere nobis, formator humani generis, libera nos in manu forti et brachio excelso, salva nos per tuam sanctam victricem dexteram! Tu es Deus in caelo sursum et in terra deorsum, qui Faraonem cum curribus et exercitibus suis in profundum pelagi dimersisti et Israelitica castra protexisti, qui Amalech evertisti et Amorreos contrivisti, qui castra Assiriorum per angelum tuum sanctum 145 millia prostravisti. Supplico, omnipotens Deus, ut tribuas nobis adiutorium de sanctis caelis tuis, quia tu conteres bella — Dominus nomen est tibi — per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen'. Post vero consummata oratione surrexit de loco, lacrimis rore plenus. Alia vero die valde diluculo processit beatissimus quasi ad solempnia missarum, indutusque scema angelica, cum sacerdotibus et clericis et cum turibulis ante illos incensa offerentes, cum ingenti lumine, canendo et Deo psallendo simul ad praedictum regem Attilam properaverunt. Tanta etenim divina pietas institit, ut cor regis non solum ferocis lenocinia [lenitum] videretur, sive coruscantia vestimenta videretur esse deposita, verum etiam pro sanctissimo viro rex cum suis exercitibus adversus alium, si necesse fuisset, dimicaret regem, et quos nuper venerat perdere, postmodum defensaret. Igitur sedente rege in regali solio, vestimenta auro textilis purpura indutus, videns eum a longe venientem a se cum suis psallentem sacerdotibus, ad suos ait: 'Unde sunt viri  p301 isti candidissimi psallentes, vel unde venerunt, aut quid volunt? Ego enim tales homines nunquam meis visibus vidi, nive candidiores, prae omnibus pulcriores et valde electi. Et iste, qui praevius eorum est, quasi angelus Dei'. Hi qui aderant respondentes dixerunt regi: 'Domine invictissime rex triomphator, virum istum, quem in medio candidorum stantem et plorantem cernis, supplicare tuum potente brachium, ut parcas, venit, misericordiam petit, pietatem tuam postulat'. Rex autem ad illos: 'Ob quam causam'? Dixeruntque: 'Ne floridam Ravenna in exterminio tradas, ut ad laetitiam cives civitatis restituas'. Iterum rex interrogans ait: 'Et unde est ille'? Et dixerunt: 'Etiam ipsius episcopati sedem ipse regit'. Et ait rex: 'Interrogate eum, quid sibi vult, aut quale solatium illi inpendet, vel pro qua causa se ille nostris aspectibus stravit'? Et respondentes regi dixerunt: 'Audientes omnes virtutem tuam magnam et manum tuam validam et tuum esse potentissimum brachium phalangasque tuas robustas, ideo hic vir venit ad te et pro suis filiis cupit animam suam morti tradere, ne sua subversionem videat civitatis; quia fama tua victoriosa in omnem terram crevit et maxime divulgata est'. Dixitque ad illos rex: 'Quid dicitis inauditam rem? Vestris sermonibus asperis aures meas temptastis. Nonne mondana lex censuit, ut quicunque regis aures inutilia nuntiaverit, gladium iubet demoliri? Dicite mihi, o vos omnes, qui hanc causam nostis, et diligentius curiose audiam: Quomodo potuit hic unus homo tantos filios procreare'? Et respondentes de astantibus regi cum nimio metu et veneratione, timore territi, dixerunt: 'Non est ita, ut noster arbitratur dominus; tamen si vultis audire, quomodo sui filii sunt, veris asser­tionibus et certissimis eloquiis manifestemus. Non ex conceptu carnis aut ex pollutione libidinis, sed spirituales filii sunt, quos ipse omnipotenti Deo adquisivit et ex paganorum cultu protraxit. Pro ipsis desiderat mori, pro ipsis se sacrificium offert, et antequam vel unus ex suis ovibus extinctus sit, antea se cupit, tuo vibranti brachio, gladio iugulare'. Audiens itaque rex huiuscemodi verba, per unam scilicet horam in semetipsum cuntremuit, et facies eius immutatae sunt, vultus ipsius erat pallore proditus, corque eius maxima tempestas quatiebatur et cogitationes invicem varia succedebant, mens illius vagabat, consilia eius in diversa rapta sunt, toto obstupuit corpore, in extasim factus est, eo quod coram illo astaret talis sanctissimus vir, qui angelicam faciem contemplare meruit, qui cotidie ad caelestia extollebat mentem, cuius sanctissimi ad sidera resonabant laudes, qui sanctis prophetis assimilatus est et sanctorum apostolorum imitatus est praeconia, etiam dominum imitavit Christum, qui se pro suis tradidit ovibus. Sed Christus Deus, Dei filius, pro nobis miseris in fixura crucis ex corpore animam prodiit et de fauce draconis hominem, quem ex limo dudum condiderat, iterum reparavit et postmodum rediit ad sedem supernam. His itaque gestis, sensus regis ad eum reversus est, et quod nuper mente captus esse ab hominibus videbatur, sancti viri interces­sionibus ad propriam suam reditus est intelligentiam. Exclamavit autem dicens: 'O bonus pater, qui pro suis filiis se optulit morti! O inenarrabilis mansuetudo! O beata tolerantia amplissimaque sapientia! Iste se pro omnibus tradidit et talem Domini sui fidelitatem incorruptam baiulat, ut moriatur ille, antequam de commissis ovibus suis quispiam vinctus educatur. Bonus pastor, sanctissimus vir, dignus, Deo suo fide probatus'! Et ait rex beato papae Iohanni: 'Tibi, pater, omnia concessa sunt. Ecce non levabo lanceam meam super plebem tuam, nec vibrantem frameam mittam, nec lituus militiae meae sonabit ultra auribus vestris. Unum est tantum, quod facere vobis oportet. Cives enim tui valde ingeniosi et sollertissimi sunt, ne dicant illi de me, quia "expulimus eum fraude deceptus", posteaque tam mihi quanque meis  p302 exercitibus vituperium adcrescat. Tuam denique sanctitatem mollivit cor meum. Ite celeriter et portas vestras in terram strate et quadrato muri foramine reserate, ut transeam per mediam civitatem. Equorum meorum ungulae conculcent portas vestras, nihil nocemus cuipiam, nec ullas molimur insidias, neque aliquam iniuriam patietis. Ideo hoc facite, ne callide alia oppida dicant: "Ravenna demolire neque subiugare potuit. Ibi cuntritus est ipse cum exercitu suo, terga dedit, in fugam versus est", et fiant viribus meis verecundia peiora, quam in ceteris regibus praedeces­soribus meis, qui longinquo tempore praefuerunt. Nunc in extremis est dies, et nox sidus perducente hic pernoctabo vespere, vero prima lux diei insurgente, ex vestris finibus proficiscar'. Tunc sanctissimus Iohannes ad suam urbem cum nimia celeritate se recepit. Et excussae de cardinibus portae civitatis terra proiecta sunt, et patefacta hostia superliminaria nuda permanserunt, hostesque illius per totam noctem Ravennensis plateas circumeuntes, una ex altera parte civitas transmearunt. Alia vero die valde diluculo, sol cum rutilo procedente, Attila rex Ravennam ingressus est, et sedens in velocissimum animal cornipedem, praedicta civitatis hostia calcans, vectes cum clavibus et serris ante eum allatae sunt, et nihil exinde aliquid subripere voluit. Cives vero formidabant magno timore perculsi, et extinplo illorum omnia ferocitate corporum revoluta sunt, inbecilles facti, trementes gementesque, cum magnis suspiriis caelestem Dominum invocantes. Igitur rex egressus extra civitatem, magnis laudibus ante eum praeibant, ornatasque conctis plateis diversisque floribus civitas decorata. Fit postmodum ingens alacritas, et maiores necnon pusilli et mediocres immensa laetitia, quia quod rex suis oculis magnae civitati cumspexit, de caelo illius furia mitigata, illaesam Ravennam post tergum reliquit.11 Ex illo denique die non in tanta crudelitates perseveravit et sine bella commissa ad proprium reversus est regnum. Et non tantum viribus fortior fuit, sed ingeniose praeliabat, unde de eo in proverbiis dicitur: 'Attila rex, priusquam arma sumeret, arte pugnabat'.12 Et post haec omnia a vilissima muliere cultro defossus, mortuus est.

38 Sufficiat nunc vobis hodie de viri sancti istius vita audire. Tempus enim prope est, iamque sol duplicat unbras13 et obtenebrescit dies, deficit hora. Tamen qui curiosius me vult cogere, unde scripsi supra, quomodo sanctus vir iste mortali corpore positus angelicam spiritualem contenplasset effigiem,14 si post triduum inbecillis non fuero, divino petente auxilio, antiqua verba, quae olim meis auribus insonuerunt, velut diversa holera calathis posita, maximis caracteribus litterarum stilo exaratis, vestris feram cunspectibus.

39 Esterna denique die modica molestia corporis coartatus, non vobis omnia valui praedicti sancti viri miracula narrare; sed tamen divina miserante clementia ora­tionibus  p303 vestris, quae ex grandaevis viris narrantibus audivi,15 si verba meminero, hodie explicabo.

Cum istius temporibus, postquam pons Apolenaris Ravenna cuncrematus est nocte in pasca 4. Nonas Aprilis,16 iuxta Strovilia Peucodis17 non longe ab urbe Ravenna applicitus Theodoricus fuisset cum hostibus suis in canpo qui vocatur Candiani, postquam duabus vicibus Odovacer superavit,18 qui illo tempore regnum Ravennae optinebat: tunc exiit Odovacer ad praedictum canpum19 cum exercitu suo, et superatus est tertio, et ante faciem Theodorici terga dedit, et infra civitatem se clausit. Et abiit20 ad Ariminum, et venit exinde cum dromonibus in Porte Lione, ubi postea palatium modicum21 haedificare iussit in insula, non longe a litore maris, ubi nunc monasterio sanctae Mariae22 esse videtur, infra balneum, non longe ab Ravenna miliario 6. Et nunc in nostris temporibus praedictum palatium servos meos demolire iussi et Ravenna perduxi in haedificia domus meae, quam a fondamentis haedificavi iure materno, quae vocatur domus presbiteralis in regione qui dicitur ad Nimpheos, iuxta ecclesiam sanctae Agnetis martiris,23 et ab alia parte numero bando primo, non longe a miliario aureo.24 Tandiuque exercitus Theodorici famis perdomuit,25 quamdiu coria vel alia immunda et orrida urguebantur comedere; et multa corpora, quae servata sunt gladio, famis peremit. Et factus26 est terraemotus magnus valde gallorum cantu 7. Kal. Ianuarii. Et dedit Odovacer Theodorico filium obsidem 5. Kal., et post 4. [Kal.] Martii est civitate Classe ingressus. Post haec27 autem vir beatissimus Iohannes archiepiscopus aperuit portas civitatis, quas Odovacer clauserat, et exiit foras cum crucibus et turibulis et sanctis euangeliis, pacem petens cum sacerdotibus et clericis psallendo, terram prostratus, obtinuit quae petebat. Invitat novum regem de oriente venientem, et pax illa ab eo cuncessa est, non solum Ravennenses cives, sed etiam omnibus Romanis,  p304 quibus beatus postulavit Iohannes. Et subiit28 Ravennam 3. Nonas Martias. Post paucos dies occidit Odovacrem rex in palatio in Lauro29 cum comitibus suis. Postquam iubente Theodorico interfectus est Odovacer, solus et securus regnavit Romanorum more. [Post] omnes adversarios devictos trigesimo regni sui anno Ravennianum exercitum Siciliam misit, depopulavit et suis di­tionibus mancipavit.30 Et ipsius temporibus a parte aquilonis ab omnibus visum est caelum ardere.31 Simmachus32 et Boetius patricii, Theodorico iubente, carne propinqui civesque Romani, cum securibus capitibus amputati sunt. Et Iohannes papa Romanus post legationem de oriente cum Ecclesio episcopo Ravennae iussu regis Ravennam ductus, ab Theodorico coactus est et tamdiu detentus est, quamdiu mortuus, et infra carcere publico in arca marmorea sepultus est.33 Et supradicti patricii in alia arca sepulti sunt, quae permanent usque in praesentem diem. Theodoricus34 autem post 34. anno regni sui coepit claudere ecclesias Dei et coartare christianos, et subito ventri fluxus incurrens mortuus est sepultusque est in mausoleum, quod ipse haedificare iussit extra portas Artemetoris, quod usque hodie vocamus Ad Farum, ubi est monasterium sanctae Mariae quod dicitur ad memoria regis Theodorici.35 Sed, ut mihi videtur, ex sepulcro proiectus est, et ipsa urna, ubi iacuit, ex lapide pirfiretico valde mirabilis, ante ipsius monasterii aditum posita est. Satis vagatus sum, ivi per diversa, ad nostra revertamur.

40 Multa36 sanctitas in praedicto viro fuit Iohannes. Et cum ad aures Valentiniani imperatoris eius fama decrevisset, per multa tempora cupierat eum videre. Sed nihil nociva sunt. Quod superius explicare debui, ut non obmittamus, inferius notemus. Quamobrem Valentinianus, serenissimus ex patre Constantio Gallae Placidiae filius,37 ad sanctum pontificem properavit Iohannem, et excussa diademata capitis, vocum metu et reverentia salutavit, atque ab eo benedictione percepta, ilari vultu recessit.38 Non post multos dies idem augustus sub consecratione beati antistitis Iohannis 14 civitates cum suis ecclesiis largitus est archigeratica potestate,39 et usque in praesentem diem  p305 14 civitates cum episcopis sub Ravennense ecclesia redactae sunt. Una vero episcopali cathedra, civitate destructa, deest, cuius vocabulum Brintum dicitur, non longe a Bononiense urbe. Iste primus ab ipso augusto pallio ex candida lana accepit, ut mos est Romanorum pontifici super diploidem induere, quo usus est ipse et successores sui usque in praesentem diem.40 Celsam etenim Valentinianus illo in tempore Ravennae tenebat arcem, regalique aula struere iussit in loco qui dicitur ad Laureta.β41 Ideo Laureta dicitur, quia aliquando triomphalis victoria facta ibidem fuit. Antiquorum42 talis erat ritus, ut, quicumque de inimicis vel hostibus triumphabat, corona laurea eius capiti cingebatur, unde apud veteres 'laudis' nominabantur. Post vero sublata d litera, addita r, ipsa arbor 'laurus' dicta est. Et43 ipsa domus regia multo tempore Valentinianus commoratus est, et hinc atque inde ex utraque parte plateae civitatis magnis moenibus decoravit, et vectes ferreos infra viscera muri claudere iussit. Ideo tanta illius solertia fuit, ut non solum pro ornatu ferreos vectes apparerent, verum etiam, si aliquo quoque tempore gens aliqua contra hanc civitatem dimicare voluisset, ut, si non tanta arma, ut opus fuissent, inventa essent, ex ipsis vectibus sagittas lanceasque vel alios fierent gladios, aut pro aliqua utilitate, ut diximus, istius moeniae ferrum expenderent. Qui etiam istius muri civitatis multum adauxit; cingebatur autem antea quasi una ex oppidis. Et quod priscis temporibus angustiosa erat, idem augustus ingens fecit, et iussit atque decrevit, ut absque Roma Ravenna esset caput Italiae.

41 Interea cum illo in tempore mater Valentiniani, augusta Galla Placidia ecclesiam sanctae Crucis redentricis nostrae aedificaret, nepta ipsius nomine Singledia44 nocte quadam per visum ammonita, cui astitit vir in candidis vestimentis, canitie capitis decoratus pulcerrimaque barba, dixit: 'In illo et illo loco non longe ab hac sanctae Crucis ecclesia, quam amita tua haedificare iubet, quantum iactum sagitta est, construe mihi monasterium, sicut designatum inveneris. Et ibi cum inveneris in terra crucis similitudinem,  p306 sit ibi altarium consecratum. Et inpone in eum Zachariae vocabulum, praecursoris pater'. Qua mox evigilans, cucurrit citius ad locum, ubi designatio illi ostensa fuerat; invenit, quasi ad manus hominis cavatum fundamentum fuisset. Quae mox procurrens, retulit augustae cum gaudio magno et petiit ab ea operarios; largivitque illi 13 haedificatores. Et statim coepit haedificare, ut designatum invenit, in bissenosque dies et unum insuper omnia cunstruxit et ad effectum perduxit. Et cunsecravit ditavitque eum in auro et argento et coronis aureis et gemmis preciosissimis et calices aureos, quos in nativitate Domini procedunt, per quos sanguinem Domini potamus; in sancta Ursiana ecclesia inde fuerunt. Et iuxta labellum calicis sic invenimus scriptum:

'Offero sancto Zacharia Galla Placidia augusta'.

Ipsaque Singledia ibidem requiescit; sepulcrum eius nobis agnitum est. Galla vero augusta haedificavit ecclesiam sanctae Crucis45 preciosissimis lapidibus structa et gipsea metalla46 sculpta; et in rotunditate arcus versus metricos continentes ita:

'Christum fonte lavat paradisi in sede Iohannes,

Quo vitam tribuit felicem, martirem mostrat'.

Et in fronte ipsius tenpli, introeuntes pili ianuas, desuper depictis quatuor paradisi flumina versus exametros et pentametros, si legeritis, invenietis:

'Christe, Patris verbum, cuncti concordia mundi,

Qui ut finem nescis, sic quoque principium.

Te circumstant dicentes ter 'sanctus' et 'amen',

Aligeri testes, quos tua dextra reget.

Te coram fluvii currunt per secula fusi

Tigris et Eufrates, Fison et ipse Geon.

Te vincente, tuis pedibus calcata per aevum

Germanae morti crimina saeva tacent'.

Et dicunt quidam, quod ipsa Galla Placidia augusta super quatuor rotas rubeas marmoreas, quae sunt ante nominatas regias, iubebat ponere cereostatos cum manualia47 ad mensuram, et iactabat se noctu in medio pavimento, Deo fundere preces, et tamdiu pernoctabat in lacrimis orans, quamdiu ipsa lumina perdurabant.

42 Et si vultis eius inquirere annalogiam, Maximiani archiepiscopi cronicam legite; ibi plura de ea et de multis imperatoribus et regibus invenietis. Ipsa48 quoque augusta, postquam a quodam Athulpo relicta est, ab Honorio imperatore Constantio comiti in matrimonium data est, et post se quasi successorem imperator reliquit. Unoque anno Constantius post mortem Honorii gentibus imperavit,49 morbo correptus vitales auras amisit; et reliquit filium modicum Gallae, Valentinianum nomine.γ Cum bis ternos annos et quatuor tempora anni50 Valentinianus esset, divo Honorio, patruo suo,  p307 in imperium successit, qui triginta et unum annis in inperio durans, Romae51 occisus est in loco qui vocatur ad Laurum. Galla vero52 non vidit necem filii, quia antea Roma obiit 5. Kal. Decembris. Apparuit post haec stella in caelo ardens per dies 30, et capta et fracta est Aquileia ab Hunis. Arsit Ravenna Idus Martii, et multas opes ab igne cremata sunt. Sepulta est Galla Placidia in monasterio sancti Nazarii,53 ut aiunt multi, ante altarium infra cancellos, quos fuerunt aerei, qui nunc lapidei esse videtur. Aedificavitque ecclesiam sancti Iohannis euangelistae.54 Cum55 esset angustiosa per discrimina maris gradiens, orta procella, carina quassante a fluctibus, putans mergere in profundum, Deo votum vovit de apostoli ecclesia: liberata est a furia maris. Et infra tribunam ipsius ecclesiae super capita imperatorum et augustarum legitur ita:

'Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis, a tenplo tuo Ierusalem tibi offerent reges munera'.

Et desuper alium versum invenies sic legentem:

'Sancto ac beatissimo apostolo Iohanni euangelistae Galla Placidia augusta cum filio suo Placido Valentiniano augusto et filia sua Iusta Grata Honoria augusta liberationis periculum maris votum solvent'.56

Iterumque aedificavit ecclesiam sancti Stephani in Arimino.

43 Quid adhuc? Melius est mihi tacendo praeterire, quam per avia et antiqua discurrere. Redeamus ad praedictum stadium et de nostris pontificibus sine mora loquamur. Dignus est enim iam suus successor introduci. Sed tua facta, o beate Petre Chrisologe, quis sufficiat narrare? Etiamsi vox mea excreverit adamantina et aereum pectus, et cincinni mei versus in ligariis fuerint, sic nec omnium facta vestrorum narrare possum.

44 Igitur dum beatissimus papa, qui Ravennas praesul [hic nominatur], superius nominatus Iohannes in basilica beatae Agathae missarum solempnia caneret, cum omnia expleret iuxta ritum sanctorum pontificum, post lectionem euangelii, post protestationem, cathecumini viderunt mirabilia, quibus datum fuit videre. Cum autem beatissimus inciperet canonica verba cum supplica­tionibus Deo dare et super hostiam signum crucis imprimere, subito angelus de caelo venit et stetit ex altera parte altaris in conspectu ipsius pontificis. Et post expletam sanctificationem, corpus Domini percepisset, voluit  p308 diaconus adimplere levita ministerium, non viderat, quod erat calicem porrigere. Subito amotus ab angelo est, et sanctum calicem angelus pontifici porrexit. Tunc universi sacerdotes cum populo coeperunt timere et orrere, videntes sanctum calicem a semetipso inclinato ab ore pontificis et iterum in aere se super sanctum altare recipi. Intentio magna valde in populo adcrevit; alii dicebant: 'Non levita dignus', alii adfirmabant: 'Non, sed visitatio caelestis'. Et tam diutissime angelus iuxta sanctum virum stetit, quousque expleta fuisset solempnia missarum. Non post multum temporis, benedictis filiis suis, Ravennenses cives, cum alacritate, quasi ad dapes invitatus, alacri vultu dies cum vita finivit Non. Iunii.δ57 Sepultus est in praedicta sancta martiris Agathae basilica post altare, in eo loco, ubi angelum stante vidit; effigiemque eius super sedilia depictam cotidie conspicimus. Apparet, quod fuisset tenui forma et nigri capilli, paucos canos. Sed sanctitate aetatem superavit, quia caelestis Dominus plus mentes quam aetates comprobat. In sensibus fides geritur, non in annis. Et ad eius effigiem infra orbita intus in ecclesia Ursiana per omnem noctem, usque quo suffixa ecclesia renovata est, clari luminis candela fulgebat. Ego enim, fratres, sicut promisi, in quantum valui, favente Deo, istius vitam finivi. Modo sanctum Petrum Crisologum ipsius successorem intromittam.58

45 Tamen cui assimilare possumus beatissimi vita Iohannis? Si requirimus, cum multis patribus. Si vestris placet obtutibus, non respuite, et si forte fefellero, indulgite; haec enim dico ad vestri haedificationem animi. Homines sumus et humanis casibus subiacemus. Propheta ergo videns nos carne indutos fragili, in noxa istius gurgitis volutati, exclamans ait: 'Omnis homo mendax'. Sed palam omnibus vobis veniam peto, non protervitate tumida, sed humilitate plena. Hunc enim virum forsitan cum Iacob patriarcha similare potero. Quando Iacob angelum tenuit et non ire sinivit, dixit illi angelus: 'Dimitte me, aurora est'. Qui respondit: 'Non dimittam, nisi benedixeris me'. Et in eodem loco angelus benedixit eum. Huic enim non benedixit angelus, sed corpus Domini cum sanguine dedit. Oh mihi in parte ultima vitae quis tale sanctificatum corpus et sanguinem Christi dedisset, ut quod meritus non sum accipere in vita, utinam in egressione animae fuissem! Imitavit vir iste David, sicut audituri estis. Cum vidisset autem David, angelum caedentem populum, extendisset manus super Ierusalem, ait: 'Obsecro, Domine, vertatur manus tua super me'. Et iste a rege cum requisitus fuisset, quid vellet, manifestatum est, et pro suis ovibus desiderat mortem. Tunc rex pacem, quam pontifex petierat, largivit. David propter sua peccata, quia praesumpsit numerum optinere, quem Deus ut arena multiplicaverat maris: hic autem rex expugnaturus erat civitatem propter peccata populi, quia aliquanti tepidi erant fidei; sed sancti viri ora­tionibus istius et regem mitigavit, et Dei misericordiam a se inclinavit. Alio assimilabitur viro Tobiam nomine, ad cuius nuptias Raphael  p309 angelus missus est, et ut visitaret patrem et visum redderet: ita istum vero et visitavit et sui ministri vicem peregit. Zacharias denique ille magnus sacerdos, cuius filius in adventu domini nostri Iesu Christi non solum aequiparavit prophetas, sed omnibus praecessit, quem ante Deum sanctum euangelium iustum commemorat, angelum intuens mutus effectus est: iste angelicam contemplatus effigiem hilaris et laetus permansit. Quare hoc? Quia Zacharias dubium se credidit habere filium, eo quod frigescerat sanguis et processerat in diebus multis. Et si dubium fuit de caeleste nuncio, quomodo eum euangelista iustum commemorat? Ait ergo: 'Zacharias et Helisabet erant ambo iusti ante Deum'. Quid est hoc? Quomodo potest fieri? Dicat David: 'Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens'. Audi et Iob: 'Ecce enim caeli non splendent et stellae non sunt mundae in conspectu eius. Quanto magis homo putredo et filium hominis vermis'? Petrus autem, cui in caelo et in terra potestas solvendi et ligandi data est et claves regni caelorum traditae sunt, dicens: 'Exi a me, quia homo peccator sum'. Et si apostolorum principem se peccatorem conspicit, quomodo euangelista sacerdotem connubium vinctum iustum commemorat ante Deum esse? Veniat Manasses, dicat cum euangelista: 'Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iustum. Abraham, Isaac et Iacob, qui non peccaverunt tibi'. In hoc loco ideo 'semini' dixit, id est Christus, non 'seminibus', iuxta quod dictum est Abrahae: 'In semini tuo benedicentur omnes tribus terrae'. Semini in unum, seminibus in multis. Ante Dei namque oculos nullus liber invenitur, sicut ait Salomon: 'Non enim est homo super terram, qui faciat bonum et non peccet'. Ante conspectum divina maiestatis terribiles visiones sunt: ibi enim angeli trement, archangeli metuunt, pavent throni, terrentur dominationes, ruunt potestates, formidant principatus, commovebuntur virtutes caelorum, pertimescunt iusti, terra fugit, elementa quassantur.59 Et homo, ex quo inquinamentis natus, insuper peccati servus, quomodo iustificatur? Audi Iob: 'Quis potest ante eum apparere mundus natus de muliere'? Caritati vestra peto, mihi indulgentiam vel etiam veniam modicam concedite, quia hodie fatigatus et humanis negotiis praegravatus somnum non corpore refocillavi; non vobis gravis appareat de istis quaes­tionibus, quia, largiente Domino, si vita comes fuerit, crastina explicabo. Et si aliqua intercesserit dilatio et citius nodum quaestionis non solvero,60 sanctum imitamini euangelium, sicut ait: 'Patientia habe in me, et omnia reddam tibi'. Non me iudicate ut inscius, nisi dilatator. Sed Zacharias quomodo iustus? Aut quomodo David eructuans: 'Nullus vivens ante Deum iustificatur'? Aut quomodo Manasses dicens: 'Abraham et ceteri, qui non peccaverunt tibi, Domine'? Aut quomodo Moises intonans ait: 'Dominator domine Deus misericors et clemens, nullusque aput te per se innocens est'. In posteris verbis explicabo, quid multifaria necesse est, quam istius, qui ex Aegipto plebem duxit, qui mare tumidum et molem stare fecit, qui manna in populo in heremo cibavit, qui de caute aquam produxit, cuius manus gravi Amalech interiit, qui Cananeorum regem contrivit, qui Ethan fluvio siccavit, qui laticem potus amaram et inditam per lignum potabilem fecit, qui in Syna decem verba legis in binis lapideis tabulis accepit, cuius facies solis rutilum superavit, qui haereum serpentem pro plaga Israelitica in heremo  p310 exaltavit, cuius inimici terra absorbuit, qui vitulum aureum confregit, qui cum Deo quasi cum amico facie ad faciem locutus est, qui per columnam nubis diei et noctis igneam Israheliticus protegebat exercitus, supra cuius haec omnia angelus in ministerium datus est, dicente Domino: 'Ecce mitto angelum meum, qui praecedat te et custodiat semper'. Ita et huic viro sacro Iohanni sui custodem corporis ex caelis angelum misit.

46 Sed ista omnia, quae superius nodis alligata enixius reliqui, quomodo iustificet homo, aut quomodo in peccatis moreretur vel condemnetur, in sequenti sermone, ut fastidium non creetur, in vita alterius sancti viri, donante Domino, gratanter nunciabo. Rexit autem beatissimus iste Iohannes ecclesiam suam annos 16, menses 10, dies 18.61

de Sancto Petro • XXI

47 Petrus XXI,ε62 pulcer aspectu, delectabilis forma. Ante eum nullus pontifex sapientia fuit similis sibi et post eum non surrexit. Multorum librorum volumina conditor, et velut irriguus fons ita in eum divina sapientia cotidie emanabat; unde pro suis eum eloquiis Chrisologum ecclesia vocavit, id est aureus sermocinator. Natione ex Corneliense territorio, nutritus et doctus a Cornelio illius sedis antistite;63 et pro sui nutritoris amore Petrus iste beatus, quod dudum Imolas praedictum vocabatur territorium, ab illo iam tempore Corneliense nominavit. Sed aiunt alii, ideo Corneliense, eo quod Cornelii Forum fuisset.

48 Iste temporibus primi Leonis sanctissimi papae Ravennatis ecclesia cathedram regebat. In ipsis diebus saevissimus Euthichem presbiter maligno spiritu instigat, et contra sanctam et individuam fidem catholicam suis pessimis cogita­tionibus malignam coepit heresem excitare. Quem sanctissimus Leo per suam epistolam64 in conspectu sanctorum multorum Dei episcoporum ammonuit, nunquam potuit eius superstitiosa credulitas ad bonum revocare propositum. Sanctus igitur Leo ad beatum Petrum huius Ravennatis [civitatis] pontificem res notas celeriter fecit, quem scribens  p311 epistolam ad ipsum hereticum direxit,65 per quam in Calcedonense sinodo, quia non consensit, demersus est. Sed ipse sanctissimus Leo multas vices per sua epigrammata Constantino­politanam urbem misit, non solum ad Gallam Placidiam, verum etiam ad Valentinianum et Honorium66 et ad ceteros alios fidei robustos, simulque ad divum Gracianum et Eudoxiam sequestratim contra praedictum Euthichem presbiterum diversas, ut diximus, epistolas; et tanto in tempore protelata fuit usque ad tempora Marciani imperatoris. Igitur, ut diximus, cum multa altercatio de sancta intemerata fide catholica facta fuisset multis diebus, contigit, ut cum episcoporum cuncilio fuisset allatus praedictus hereticus, coram omnibus sacerdotibus Theodorus67 episcopus cum eo certare coepit, ostendentes singula volumina de sanctis scripturis et diversa testimonia, quod sancta indivisa sit Trinitas et Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus esset Deus coaequalis, ex duabus manens naturis Dei et hominis. Non consensit. Tune auctoritate apostolica demonstrata non resipuit. Ostensaque est beati Petri Crisologi epistola,68 in qua ex parte continebat ita:69 'Humanas leges intra 30 annos in nos omnes litigiosas interimunt quaestiones, et tu circa quingentos annos cur tanto praesumis in Christo conviciare sermone? Vere oportet te humiliare ad sanctum Romanum pontificem et diligenter eius praecepta custodire. Et non aliter aestimes, nisi quod ipse beatus Petrus apostolus vivus sit et apostolatu cathedrae Romanae sedis in carne teneat principatum'. Post haec autem ipse Euthichem saevissimus in ipso cecidit concilio, sacerdotum vero ceteri post solutum concilium una cum plebe omnium christianorum Deo immensas gratias agentes et maximas laudes imperatoris catholicam et rectam fidem observantibus, valedicentes, abierunt laetantes.

49 Igitur, carissimi, illud, quod residuum est de Crisologi vita in medium proferamus et inquiramus, quomodo aut qualiter in tali ortodoxa sede non ex propriis ovibus, sed a subiecta Corneliense ecclesia Ravennenses cives pontificem ordinaverunt. Tempore namque illo, postquam defunctus est beatissimus ante nominatus praesul Iohannes, convenerunt universus coetus populi, una cum sacerdotibus, sicut mos est ecclesiae ritu, et elegerunt sibi pastorem. Cumque omnes cum eo properantes Romam venerunt ad sanctum papam apostolicae sedis, ut eorum ordinaret electum, ne tali ecclesia viduata esset a pontifice tantis diebus: die vero crastino erant omnes parati, ut cum viro, quem elegerant, sanctis apostolicis praesentaret aspectibus. Igitur nocte eadem apparuit ad sanctum Sixtum70 urbis Romae episcopum per visionem beato apostolo Christi clavigero Petro una cum Apolenare discipulo suo et inter ambo stans beatus Petrus Crisologus, et parum beatus apostolus Petrus gradum figens, dixit ad sanctum papam Sixtum: 'Vide hunc virum, quem elegimus nos, qui stat in medium nostrorum,  p312 ipsum consecra, non alium'. Idcirco expergefactus papa iussit valde introduci diluculo plebem universa et virum, qui ordinandus erat. Intuitus est eum diutissime sanctus papa et ait: 'Ite, tollite eum de medio! Hunc non cognosco. Nisi adduxeritis mihi, quem ostensus est, alium non ordinabo'. At illi coeperunt inquirere inter se mutuo, quae esset huiuscemodi res; eiectisque omnibus foras, contristati sunt. Alia vero die iussit, ut populus cum omnibus clericis maximis et mediocribus et pusillis ante se introducti fuissent; et cum non vidisset formam viri, quae illi ostensa fuerat, ait: 'Requirite ex vobis, forsitan non omnes venistis, utrum plures estis'? At illi dixerunt: 'Non ex nobis quempiam, invenies, domine papa'. 'Ite et egrediemini foras! Nondum electum video'. Tertia die denique iterum apparuit ad eundem papam nec vigilans pleniter, nec pleniter dormiens apostolorum principem cum discipulo suo, sicut et prius, et sanctissimus Petrus Crisologus inter se tenentes, dicentem illi: 'Diximus iam tibi, ne super alium manus imponas nisi super hunc virum, quia in illius temporibus Ravennatis ecclesia, ut pinguedo olei lucernae illuminans, cum ab igne fuerit applicata, ita illius pinguescet et illuminabitur doctrina'. Altera die introducuntur omnes, et non invenitur. Tunc sanctus papa sedis Romanae dixit ad Corneliensem episcopum, qui in illo tempore cum Ravennensis civibus Romam ierat: 'Introduc omnes sacerdotes et clericos tuos, forte ibi inveniam vir, qui mihi ostensus est'. Cui ille cum supplicatione respondit, dicens: 'Non habeo talem virum, nisi unum diaconum, qui praeest omnibus rebus meis, super cuius manus ego servus tuus incumbo. Si iubes, ut in medium veniat, deferatur'. Cui beatissimus papa: 'Veniat non solum ille, sed et ceteri omnes; et si videro quem cupio, gratanter suscipio'. At ubi ingressi sunt omnes, statim ut vidit sanctus papa virum, quem sibi per visionem ostensum fuerat, conspexit eum ut gemmam fulgentem, et hinc atque illinc per spiritum cognoscens vultum beati apostoli Petri et Apolenaris pontificis, Crisologi Petri dextram sinistramque tenentes. Et ut haec omnia sanctus papa conspexit, statim de sede surgens, et obviam illi quasi medium atrium ivit, libenti animo alterutrum se salutaverunt usque ad genua. At ubi subtrahere se sanctus Petrus Crisologus papae voluit, beatissimus papa non sinivit. Statim coepit fremitum dare populus inter se et maximum clamorem ad caelum. Alii dicebant, quia 'neophitum non recipimus. Non ex nostro fuit ovile, sed subito invadit cathedram episcopalem quasi latro. Tollite, tollite eum de medio! Non recipimus, quia de subiecta ecclesia non licet in maiorem transferre'. Alii contra aiebant: 'Iustus est hic homo, non recte dicitis. Suscipiamus eum, ut bene nostra sit civitati, quia prudentissimus est et castissimus et doctor bonus omniaque gloria dignus. Ex nostra cognatione est, nihil in eum mali sentimus, timore Domini plenus; sine causa eum perdere vultis'. Sanctus vero Sixtus III sedis Romanae in tali altercatione populus huc illuc divisus conspiciens, palam omnibus retulit visum, ut superius diximus, quomodo per ammonitionem apostolicam eum consecrari debuisset. 'Et si istum non vultis patrem, a me recedite et a sancta catholica Romana ecclesia alienate vos omnes'. Tunc illi quasi ex una voce coeperunt clamare et dicere: 'Ordinetur, ordinetur'! Conscripserunt celeriter decretum, et per inpositionem manus recepit Spiritum sanctum ordinatusque est in pontificem, cum gloria ad Ravennam sedem reversus est. Ex illo iam die coeperunt eum omnes venerare quasi angelum Dei.

50 Aedificavit hic beatissimus fontem in civitate Classis iuxta ecclesiam quae vocatur Petriana, quam Petrus antistes fundavit.71 Qui fons mira magnitudinis, duplicibus muris et altis moenibus structis aritmeticae artis. Iterumque fundavit domum infra episcopium Ravennae sedis,72 quae dicitur Tricoli, eo quod tria cola contineat; quae  p313 haedificia nimis ingeniosa inferius structa est. Fecitque non longe ab eadem domo monasterium sancti Andreae apostoli;73 suaque effigies super valvas eiusdem monasterii est inferius tessellis depicta. Foris vero parietibus proconnisis marmoribus decoravit; et in ingressu ianuae extrinsecus super liminare versus metricos continentes ita videlicet:

'Aut lux hic nata est, aut capta hic libera regnat.

Lux est ante, venit caeli decus unde modernum,

Aut privata diem pepererunt tecta nitentem,

Inclusumque iubar secluso fulget Olimpo.

Marmora cum radiis vernantur, cerne, serenis

Cunctaque sidereo percussa in murice saxa.

Auctoris pretio splendescunt munera Petri.

Huic honor, huic meritum tribuit, sic comere parva,

Ut valeant spatiis anplum superare coactis.

Nil modicum Christo est. Artas bene possidet aedes,

Cuius in humano consistunt pectore tenpla.

Fundamen Petrus, Petrus fundator et aula.

Quod domus, hoc dominus, quod factum, factor et idem,

Muribus atque opere. Christus possessor habetur,

Qui duo cunsocians mediator reddit et unum.

Huc veniens fundat pariturus gaudia fletus,

Contritam solidans percusso in pectore mentem.

Ne iaceat, se sternat humo morbosque latentes

Ante pedes medici, cura properante, recludat.

Saepe metus mortis vitae fit causa beatae'.

51 Multa condidit volumina et valde sapientissimus fuit. Iste una cum Proiecto a beato Cornelio Imolensis ecclesiae una hora in diacones ambo consecrati sunt.74 Post vero divina providentia ambo solium episcopalem tenuerunt: Petrus Ravenna ecclesiam, Proiectus sortitus est Imolensem. Postquam hic75 pontifex ordinatus est, postmodum ab ipso iste alter episcopus ecclesia Corneliense consecratus est temporibus Gallae Placidiae augustae, sicut scriptum reperimus.76 Corpus beati Barbatiani idem Petrus Crisologus cum praedicta augusta aromatibus condiderunt et cum magno honore sepelierunt77 non longe ad posterulam Ovilionis. Consecravitque ecclesiam sancti Iohannis et Barbatiani, quam Baduarius haedificavit.78

 p314  52 Cognovit autem post haec hic beatissimus Petrus per spiritum finem vitae suae. Ivit ad Corneliensem ecclesiam, et ingressus infra basilicam beati Cassiani, obtulit munera, id est cratere aureo uno et patera argentea altera et diademata aurea magna preciosissimis gemmis ornata. Haec omnia a sancti Cassiani corpore imbuit positaque super aram illius ecclesiae. Et stans super cripidinem iuxta altare, expansis manibus benedixit cunctam plebem, sacerdotes et populos; oravit dicens:79 'Tu dedisti, domine Deus, animam in corpore isto; tu iterum misericors suscipe eam, quia tua sum criatura. Non occurrat mihi iniquissimus diabolus, sed angelus tuus sanctus suscipiat eam et collocare iubeas in sinibus patriarcharum, ubi lux permanet et gaudium immensum est. Et nunc, Domine, te confiteor labiis et corde; tu, qui cuncta patrasti ex nihilo, qui solus nosti prisca, praesentia et futura, da populo huic cor docibile, ut timeant te et agnoscant, qui tu es Deus in caelo sursum et in terra deorsum,80 qui per sanctum Filium tuum totius generis humani salutem recuperasti, in quem credimus Deum et dominum angelorum, qui es benedictus in secula seculorum. Mitte illis, domine Deus, verum pastorem, qui tuas congreget oves, non disperdendum, sed ad caulas ecclesiae congregandum. Non sopiat ut mercenarius, non sit ut alienis ovis custos, sed verus pastor, qui oves cum agnis commissis inmaculatas tuo aspectu repraesentet; ne ille ferox immanissimus lupus,81 qui praedam rapere quaerit, a te pastoris corda excitata rapida voluptas depellat, vellera fidelium ovium non diripiat, nec sancta ecclesia vocis balatibus gemat. Tu, bonus pastor, pastorem tribue huic populo: mitem pastorem, non percussorem, sed nutritorem, non ut allidat, sed defendat, non spernentem, sed revocantem, non raptorem, sed largitorem, non ut laceret, sed conpescat, non cupidum, sed tributorem, non elatum, sed humilem, non saevum, sed blandum. Custodi eos — populus tuus est — et oves manuum tuarum, qui es benedictus in secula'. Ad lugendum populum ait: 'Filii carissimi, audite me. Ego vado et ingredior viam universae terrae, ubi constituta est domus omnis viventis. Nunc, filii, confortamini et estote viri prudentes. Dabit vobis dominus Deus pastorem et rectorem, sicut scriptum est: "Non repellit Dominus plebem suam in finem et hereditatem suam non derelinquit." Ipsum audite: ille docebit vos, ille vos per amoena pascua ducet, ille sui verbi pabulo vos reficiet; ipsum audite, non cunturbemini! Et vos viscera mea non contra eum in tumore cordis elevetis: non cum tumultu et iurgio pastorem eligatis, non patrem huius patriae pro pecunia hanc optineant sedem, sed hoc diligite, quem Dominus elegerit. Estote perfecti filii. Ab omni herese servate vos, cavete ab Arriana dogmata, sanctam et incontaminatam catholicam fidem tenete! Corpora vestra servate absque pollutione, quia templa Dei aestimata sunt. Haec custodite et agite, ut mereatis vos cum vestro pastore in universorum placitorum caelesti Domino viam parare. Praeceptas eius satis custodite! Obedite ei, ut ille pro vobis oret, quia omnipotens Deus non vult hilarem, sed cor contritum suscipit et humiliatum spiritum. Sit benedictio domini Dei omnipotentis super vos et super filios vestros, in generatione et progenie, nunc et semper et in secula seculorum'. Cumque omnes respondissent 'Amen', conversus ad aram beati Cassiani ait: 'Deprecor te, beate Cassiane, intercede pro me! Tuae domui quasi vernaculus fui, a Cornelio istius sedis in hanc ecclesiam gremio nutritus. Iterum a te reversus, animam nunc Deo omnipotenti trado, corpus autem meum tibi commendo'. Hac et huius similia, dum diceret, quasi qui eructuans, ovans et exultans, flentibus cunctis qui aderant, reddidit spiritum 3. Non.  p315 Decembris. Caementarii vero post sedem ipsius ecclesiae paraverunt celeriter sepulcrum in loco ubi ipse praecepit, et ibidem sanctum corpus receptum est; permanet usque in hunc diem. Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .

de Sancto Aureliano • XXII

53 Aurelianus XXII,82 insignem virum, aetate iuvenis, senior sensu et omni elegantior gratia, ab omni opere malo suspensus, mitis in populo, in ovibus mansuetus. Auxit iste supra fundamentum domui, quam beatissimus Petrus fundavit, iam dicta Tricolli, sed nec ipse eam cunplens.83 Et ut sciatis, o dilectissimi, maxima gravamina meam super inposuistis cervicem. De hoc denique viro nihil potui aliqua facta reperire, nisi tantum res, quam detinet Ursiana ecclesia territorio Comacliense in loco qui dicitur Ignis et Baias,84 — id est ydolorum nomina — non longe ubi ecclesia beatae Mariae in Pado vetere85 sita est, ipse adquisivit.86 Et ipsius temporibus praedictum haedificatum est monasterium.87

54 Sed propter vestram orationem, ne istius historiam brevem appareat, quid valet humanus sensus ex caeli auxilio, scientia nostra, vos horantes, inspirante Domino, sine qualibet trepidatione narremus. Ut ille plasmator et amator hominum, qui spiraculum vitae tribuit et spiritum in visceribus nostris confirmavit, sensus et argumenta et corda docilia dedit et suam dilexit facturam, augeat nobis talem intellectum, ut nos vestra possimus postulationem implere, et vos suscipiatis, ut magis cum desiderio legatis et amore, quam cum fastidio vel negligentia hunc replicetis volumen. Sed ego protinus infirmus ex corporis parte vix hodie explere queo; tamen in quantum valeo, Creatore omnium adiuvante, incipiamus. Nolite facere, sicut esterno fecistis die. Satis me inpulit vestrum eloquium. Videte, ne multum gravetis me, quia iuxta Salamonis verba: 'Qui vehementer premit ubera, excutit sanguinem', sic de me vestram consideret prudentiam. Hoc cogitate: non meum, sed omnipotentis donum est. Oh miser ego, qui sic duris quaes­tionibus cotidie a vobis flagellor! Non ita facite! Tamen si vultis me plus sermonibus cumfringere, ut coactus hunc Pontificalem citius expleam et vestris manibus tradam, considerate prius vestram fragilitatem et postmodum meam cognoscite. Hodie denique sex gero lustra, duobus insuper annis et bis quinos menses, ex quo lumen recepi, de vulva matris meae egressus: nunquam tanta flagella passus sum, nunquam sic cohartatus, quomodo esterno a vobis fui die. Et si tanta etiam delectatio est vobis, me  p316 caedere et ac auriculis huc illuc attractare et manibus post terga religatis vinctum ducere, insuper dorsum pectusque flagellare et meis scapulis plagis superinponere, consentiam, facite quod vultis! Et post haec omnia sinite me et a me cessate, patientiam tribuite et alienate vos a me; et quantum de pontificibus vita scriptum est, retinete. Nihil a me amplius audietis. Sed istius vitam Aureliani expleam et postea sileam. Aliud quid mihi plus, nisi sola patientia? Quid prodest? Quid me arguitis? Nisi Dominus mihi dederit linguam heruditionis, quomodo illi placet, de me fiat. Per Ezechielem intonans ait: 'Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus'. Et ad Moisem: 'Quis fecit hos hominis? Nonne ego'? Et David filius: 'Omnis sapientia a domino Deo est'. Et Daniel: 'Ipsius regnum et sapientia et fortitudo'. Ecce vos quare saevistis? Quantum permittet mihi ille opifex, qui me ex luto suis finxit manibus, tantum loquor; non aliter possum. Haec omnia vobis insinuavi: vos condita mente tenete. Scire igitur vos volo, quia veniet tempus, si hunc Pontificalem propter vestram lacerationem relinquero, cum legeritis et dimidium usque huc inveneritis, recordabitis postea cum gemitu ea, quae a me vobis dicta sunt: sed rem nihil proderit. Et si volueritis me postmodum postulare, ut expleam, non exaudiam. Ego desidero, ut per Dei omnipotentis dispensationem labor meus ad effectum perveniat: vos pro nimia celeritate vultis, ut relinquam. Non facio. Quia memini verba, dilectissimi, eo quod in vita beati Iohannis vestrorum debitor me esse professus sum, et callide fugiens vestris coram flammantiis luminibus occultavi, et quia statim invenistis me, occultare me non possum; et si mea ignoratis debita, postquam me coegistis, antequam examinetis, verissime manifestem. Debitor sum vobis hanc quaestionem de fluvio Etham.88

55 Scriptum est enim: 'Tu irrupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvium Etham'. Ecce debitum meum. Sed quare siccavit fluvium Etham, videamus. Audite per prophetam dicentem: 'Ecce ego feci novam, dicit Dominus, in deserto viam et in aquoso flumina'. Et si Dominus omnia flumina, etiam et maria fecit, cur ergo solus Etham fluvius siccavit, dicente propheta: 'Tu irrupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvium Etham'? Denique allegorice intelligi volunt alii fluvius Etham, stirpem Esau, eo quod non propagavit sobolem ut filii Iacob, dicentem Ysaac patrem eorum ad Iacob:89 'Crescas in mille milia et multipliceris ut arena maris et astra caeli et velut pulverem terrae, germines ut erbas virentes, dilataberis ad orientem et occidentem et ad septentrionem et meridiem'; ad Esau autem: 'Quid tibi faciam, fili mi? quia dominum tuum illum constitui. Vives gladio et fratri tuo servies'. Sed tamen quaerendum nobis est valde istorialiter, qualis iste Etham fluvius fuit. Legimus in Exodo, quando transducti sunt filii Israhel per mare rubrum, non post multos dies 'venerunt in locum qui dicitur Mara'. Ibi enim aquae amari satis erant; Mara vero 'amara' interpretatur. Pro nimia autem amaritudine non ex ea populus potabat, sed arefacti a siti invenerunt flumen Etham et hausta aqua biberunt, corporaque eorum in tumore versa sunt. Aquae Etham fluvii, aiunt quidam, non solum amarae erant, sed etiam bibentes in tumorem vertebantur, et disrumpebantur viscera eorum. Tunc vociferati sunt contra Moisem, et Moises cum ipsis ad Dominum: et siccavit Dominus fluvium Etham. Potest et aliud intelligi. Etham fluvius intelligitur diabolus,90 qui verum venenum, et in superbia tumida  p317 colla extollit. Ipse sagitta plena tossica succis contra servos Dei semper sagittat, stimulis incontinentiae. Sed veniens per virginem Christus verbum, siccavit fluvium Etham, hoc est religavit diabolum, principem mortis, restauravit mundum et misertus est humano generi. Et si Deus hominem fecit, secundum quod legimus, et mundus totus fabricatus est solus, cur ergo necesse fuit homini subvenire et mundum iterum restaurare? Primus ex limo terrae fecit hominem in carnem et dedit illi spiraculum, post multa tempora regeneravit per gratiam. Numquit non potuit Deus homini educere de laqueo mortis, nisi sumpsisset virgineam carnem? Potuit, et sine dubio, credo, potuit. Et cur non fecit? Superius iam audistis: 'Quis cognovit sensus Domini, aut quis consiliarius eius fuit'? Sed in quantum valeo, dicam veraciter cum magno timore: Erat homo ex terra terrenus, carnalem positus in paradiso, subiecta sub eo omnia, et princeps omni creaturae. Videns spiritalis diabolus tantas divitias ei traditas, tumidus superbia accensus furore, acsi diceret: 'Ex caelo proiectus sum, dignitatem perdidi angelicam et, quamvis spiritalis sum, amissus caelestia externa delectamenta, nihil habeo. Iste modo statim ut creatus est, omnia bona tradita illi sunt, insuper gaudia paradisi. Ego quid faciam'? Hac invidia, carissimi, cotidie diabolus contra prothoplastum inardescebat. Igitur, excogitata malitia, ingressus est in serpentis beluino gutture et per gulam suasit hominem, et postquam spernit praeceptum Adam, omnia secum perdidit; et diabolus non solum exultavit, sed etiam delusit. Ecce transgressione mortis in Adam, si cunsideretis prudentiam magnam, coram vobis quae apposita est, quaestionem; sed iuvante Domino solviturus ero. Vicerat diabolus filium terrae virginis, necesse erat, ut a filio vinceretur Mariae virginis. Ex limo et substantia terrae factus est homo carnalis terrenus: ex verbo Dei et virgineo utero factus est homo carnalis et spiritualis. Temptaverat diabolus terrenus et seduxit: temptavit caelestem, et confusus abscessit. Ideo necesse erat, ut, qui filium virginis vicerat, a filio virginis vinceretur, ut virgo iterum repararet, quem ante per Deum generaverat virgo. Quare non per angelos aut per aliquam caeli militiam, sed per semetipsum principem daemonum prostravit? Diabolus non spiritualis formam inspexit in Adam, sed carnalis; ideo Christus carnalis se permisit temptare, ut non callidus diceret seductor: 'alia forma habuit Adam, alia Christus'. Videns forma Christi, cogitavit Adae: aequalis forma, sed non aequalis virtute. Hominis Christus forma, sed deifica virtus. In multis possimus reperire locis in Sancta Scriptura, ubi Adam peccavit, Christus recuperavit: Adam per gulam peccavit, Christus per abstinentiam diabolum superavit. Adam de virgine terra, Christus de virgine Maria. Terra91 dicta est a pedibus terendo, Maria interpretatur 'domina', sive 'stella maris', sive 'illuminatrix'; et si forte alio modo Maria produxeris, i breviaveris, Maria dixeris, plenitudo intelligitur. Adam suasus per mulierem, Christus restaurans ecclesia natus de muliere. Adam deceptus per lignum, Christus restauravit mundum per lignum. Adam proiectus de paradiso, Christus in cruce latronem introducit in paradisum. Adam proiectus in inferno, Christus retrahens eum de inferno. Ecce inter utrumque qualis similitudo! Homo semetipsum perdidit, et Filius Dei omnes liberavit, qui est benedictus in secula.

56 Vir autem iste Aurelianus post pauca annorum curricula92 defunctus est in pace 7. Kal. Iunii. Observans beati Petri Crisologi praecepta, non declinavit ex ea.  p318 Aedificia vero domui incunsummata reliquid. Sepultus est in ecclesia apostolorum iuxta anbonem, non longe a tumulo ubi beatus requiescit Neon, antequam a nobis Neonis corpus ad sedem translatum fuisset.93 Sedit autem annos . . . , menses . . . , dies . . .

de Sancto Ecclesio • XXIII

57 Ecclesius XXIII,94 sanctus vas, aequalis statura,95 nec longam attulit, nec brevem avertit. Planum capillis habens caput irsutumque supercilium, modica canities decorusque forma. Ipsius temporibus ecclesia beati Vitalis martiris a Iuliano argentario una cum ipso praesule fundata est. Et hic pontifex in sua proprietatis iura haedificavit ecclesia96 sanctae et semper virginis intemeratae Mariae, quam cernitis, mira magnitudine, cameram tribunalis et frontem ex auro ornatam, et in ipsa tribunali camera effigies sanctae Dei genitricis, cui simile nunquam potuit humanus oculus cunspicere. Quis vir ille ausus est diutissime intuere imaginem illam, continentem ita versus metricos sub suis pedibus [inveniet], videlicet:

'Virginis aula micat, Christum quae cepit ab astris,

Nuncius e caelis angelus ante fuit.

Misterium! Verbi genitrix et virgo perennis

Auctorisque sui facta parens Domini.

Vera magi, claudi, caeci, mors, vita fatentur.

Culmina sacra Deo dedicat Ecclesius'.

Incoatio vero haedificationis ecclesiae parata est ab Iuliano, postquam reversus est praedictus Ecclesius pontifex cum Iohanne papa Romam de Constantino­poli cum ceteris episcopis, missi a rege Theoderico in legationem, sicut superius audistis.97 Aedificavit98 Tricollem, sed incunsummatam reliquit.

58 Heu vobis gregibus, quales erant pastores! quantum mutati isti ab illis! Vera lucerna in ecclesia fuerunt, quorum lumen lucernae cotidie fulgebat his qui in domo Dei erant, sicut dicit Dominus: 'Lucerna corporis tui est oculus tuus, si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; et aliter, si oculus tuus; nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit'. Sufficiant ista hodie, ut, isto amoto, alium pontificem introducamus.

59 Sed, sicut superius dixi,99 in tenpore istius ecclesia beati Vitalis martiris a Iuliano argentario cunstructa est. Nulla in Italia ecclesia similis est in aedificiis et in mechanicis operibus. Expensas vero in praedicti martiris Vitalis ecclesia, sicut in elogio100  p319 sancta recordationis memoriae Iuliani fundatoris invenimus, 26 milia aureorum expensi sunt solidorum.ϛ Igitur iste beatissimus obiit, sepultus est in ecclesia beati Vitalis martiris, infra monasterium sancti Nazarii101 ante altarium, in medio loco iuxta corpus hinc beati Ursicini antistitis et inde beati Victoris, in medio autem iste.

60 Contigit eo tempore, cum inter beatum Ecclesium pontificem et sacerdotes de singulis rebus ecclesiae contentio adcrevisset, ierunt ad sanctum papam Felicem urbis Romae, ut inter eos iusta moderamina sanciret. Quem accersitum Ravennatem pontificem cum clero universo, mox inter eos decrevit, statuit atque firmavit continentem ita:104

Litera Felicis papae.

'Felix IIII episcopus urbis Romae. Laudanda est decessorum nostrorum solicitudo de pace et quiete ecclesiastica. Constitutum, quia pastor advigilantia continere debet intemptiones, aut dampnat, aut corrigit: oportet in hunc ipsum tramitem nobis ambulantibus similia cum eis conspici; quia quorum per Dei misericordiam loca gerimus, ipsorum sequi nos decet exenpla. Ex invidia sacerdotes ecclesiae Ravennatis talia contigerunt, quae omnium catholicorum animas cuntristasse noscuntur, altercationes, seditiones, pravitates, quae omnem disciplinam ecclesiasticam disrumpere niterentur. Ista nos iterum, verum Dei timorem ante oculos habentes, ut nec illicitis audaciam demus excessibus et non abiniciamus, . . . per cunstitutum nostrum ordinare, quod iustum est, secundum Salomonem dicentem: "Non dares transitum aquae." Ergo recensentes capitulis a fratre [nostro] Ecclesio et a presbiteris et diaconibus et clero et notariis ecclesiae Ravennatis nobis oblatis, praesentibus fratre et sacerdote nostro Ecclesio et eius clericis inferius designatis, quae rationi vidimus convenire, censemus: eos clericatus officium debere suscipere, quorum vitam et cunversationem sacrorum canonum non possit inpugnare auctoritatis. Clericos vero, secundum sanctorum patrum regulas, volentes duntaxat et denunciantes, quantum ad presbiteros et diaconos pertinet, statutis iubemus tenporibus solempniter promoveri. De vero Ravennatum et Classicanum ecclesia antiqua consuetudo servetur. Clerici vero vel monaci ad indebitum optinendum ordinem vel locum potentium patrocinia non requirant, per quae aut non faciendo ingratus, aut faciendo iniustus videatur episcopus. Quartam patrimonii Ravennensis ecclesia, hoc est tria milia solidorum, solitis eroga­tionibus clericis omnibus vel quibus erogari est solitum conpleatur. Si quid tamen ex pen­sionibus vel hereditatibus crescere,  p320 Domino nostro volente, contigerit, eodem Domino mediante, etiam quartae portionis proficiat; sic tamen, ut, brevibus ordinatis, quod singulis distribuitur latere non possit, secundum merita, secundum loca, quia omnia Deus secundum iustitiam et mensuram cunstituit. Ita ut unusquisque extra necessitatem infirmitatis aut causam idoneam altari omnia in suo officio vigilanter observet. Excepta vero praediorum, sive accessiones propter rei familiaris expensas, vel exenia, quae diversis offerantur, et cunvivia, quae ei exibere, vel pro loci sui [honore], vel merito, vel pro advenientium susceptione, necesse est, episcopo cunstituimus debere proficere. Nullam cuniurationem, nullum cunventiculum, quod vel apud laicos esse nun potest inpunitum, in ecclesia Dei ullus facere temptet ex clero. Nam sicut non optamus nec superna misericordia patiatur ammitti, si quis temptaverit, sentiat auctoritatem canonum et ecclesiasticam disciplinam, secundum apostulum dicentem: "Excedentes in cunspectu omnium corrige, ut residui timorem habeant." Mereantur boni studii laudem, qui in operibus Dei vigilant; sentiant affectum proprii sacerdotis, qui per obedientiam suam videntur ornare propositum; glorientur de sui amore pontificis, qui in suis officiis ab operibus Deo placitis cum eius obsequiis non desistunt, sicut divina loquuntur eloquia: 'Dignus est operarius mercedem suam." Ad patrimonium vero ecclesiae ex eorum episcopi iudicio . . . . . . . . . ex clero personae electae cum solatiis, quae pro notitia deputaverit episcopus, sub idonea fideiussione mittantur, quorum fides fuerit et industria cunprobata, ut et alimonia pauperorum fraudem non patiatur et quantitas patrimonii ecclesiae latere non possit, et unusquisque clericus sub timore Dei et proprii sacerdotis de his, quae sibi commissa fuerint, exponat fideliter rationes. Illud vero, quod omnino ac religioso debet execrari proposito, nos nec oportebat loqui nec verbis exponere. Pervenit ad nos, aliquos de clero spectaculum interesse, quae res ita crudelis est, ut animas catholicorum pro sua execratione cunturbet, uti quos in domo Dei divina eloquia recitantes audiunt, eosdem cuntra mandata in spectaculis aspiciant cunvenire. In his disciplina cunfunditur, divina praecepta calcantur. Unde obortet episcopum et de hoc parate sollicitudinem gerere, ut, si non faciunt, faciant in futuro, et si faciunt, iuxta disciplinam, ecclesiastica corrigantur. Si quis vero de clero praedia urbana vel rustica ad ecclesiam pertinentia detinet, eisdem libellis sub iusta pensionis aestimatione factis statuimus collocandam, hac ratione, ut exinde quod in commodis suis solent accipere, ipsi retineant, quod superest ecclesiasticis inferant compendiis profuturum. Circa praedia urbana vel rustica ceteraque mobilia pro anima sua mercede a fidelibus nominatim diversi basilicis derelicta, vetus consuetudo servetur. Notarii vero iuxta ordinem matriculae, primicerii, secundicerii, tertius, quartus, quintus, sextus et septimus, suo periculo in cunspectu presbiterum et diaconorum documenta ecclesiastica sub fidelium brevium discriptione suscipiant, ut, quotiens exigerit causa, fideliter proferantur, cuntradant atque recipiant. Omnia tamen cum iussione et cum ordinatione episcopi sui eosdem iubemus efficere. Ideo enim universa describenda sunt ecclesiastica documenta, ne ullo modo aut suscepta pereant, aut tempore, quo sunt necessaria utilitatibus ecclesiasticis, exiberi non possint. Qui tamen notarii in officio suo observantes strenue, cunsequantur sine inminutione commoda sibi vel prioribus suis antiquitus deputata. Ipsi etiam, sicut exigit ratio et antiquitas ordinavit, libellos et securitate totius patrimonii ecclesiastici, quorum interest, subscriptas episcopi manu cuntradant. Quibuscunque vero secularis cunversationis hominibus nullam necessitatem rei familiaris tolerantibus, ecclesiastici iuris  p321 praedia vel urbana vel rustica data sint, episcopi sollicitudine, per eos quibus iusserit clericos ad dominium revocet ecclesiae, nec deinceps, praeter causam superius cumprehensam, dare praesumat. Mastalo vero archidiaconus ecclesia Ravennatis commoda eidem loco iuxta antiquam cunsuetudinem deputata sine imminutione percipiat, sicut eos, qui ante eum fuerunt, claruerit cunsecutos. Monasteria vero virorum sive ancillarum Dei ab episcopo ordinentur, ut omnibus ratio, iustitia, pax et disciplina servetur. A nobis haec loci nostri exigit ratio non taceri: fratri nostro Ecclesio ea imminet custodire, quia pacem generat cum canonibus servata iustitia. De iustitia caritas procedit, per quam Deum videmus et per cuius gratiam haec possimus praecepta servare. In nullo ergo esse cunvenit negligentes, sed vigilantes ad omnia, ut talentum, quod nobis est creditum, cum boni operis augmento ipsi omnium bonorum datori reddamus. Recognovimus Celius. Felix episcopus ecclesiae catolicae urbis Romae huic cunstituto inter partes subscripsi.

Nomina presbiterorum, diaconorum vel clericorum Ravennatis ecclesiae, qui Roma venerunt cum episcopo: Patricius presbiter. Stephanus presbiter. Constantinus presbiter. Servandus presbiter. Honorius presbiter. Exuperantius presbiter. Clemens diaconus. Ursus diaconus.105 Felicissimus diaconus. Vigilius diaconus. Neomº diaconus. Iohannes diaconus. Stephanus diaconus. Geroncius subdiaconus. Honorius subdiaconus. Petrus subdiaconus. Vitalis subdiaconus. Iulianus acolitus. Faustinus acolitus. Romanus acolitus. Severinus acolitus. Andreas acolitus. Petrus lector. Marcus lector. Asterius lector. Petrus alter lector. Andreas lector. Marinus defensor. Maioranus notarius defensor. Hermolaus primocerius defensor. Honorius cantor. Tranquillus cantor. Antonius cantor. Melitus cantor.

Nomina presbiterorum, diaconorum, qui Romam venerunt cum Victore presbitero et Mastalone diacono: Laurentius presbiter. Rusticus presbiter. Victor presbiter.106 Tomas presbiter. Mastalus diaconus. Magnus diaconus. Paulus diaconus. Agnellus diaconus.107 Maurus subdiaconus. Stephanus acolitus. Vincemalus acolitus. Vindemius acolitus. Colos acolitus. Cassianus acolitus. Laurentius acolitus. Stephanus acolitus. Tomas lector. Laurentius lector. Florus lector. Reparatus lector. Luminosus lector. Calunnios lector. Ysaac lector. Laurentius orrearius. Petrus decanus. Stephanus decanus'.

61 Resipuit autem beatus post haec Ecclesius et sic fuit cum ovibus velut pater cum filiis; et largivit omnia clericis suis, ut correptus fuit a Romano pontifice, immo et anplius largus factus est, et post haec rexit ecclesiam suam in pace et nullum verbum murmurationis nisi laudes a suis audivit clericis. Et haec statuta permansit suis posteris multis temporibus.108 Sepultus est, ut diximus,109 in ecclesia sancti Vitalis. Et in atrio ipsius frontis aulae versos metricos iussit tessellis argenteis scribere continentis ita:

'Ardua consurgunt venerando culmine templa

Nomine Vitalis sanctificata Deo.

Gervasiusque tenet simul hanc Prothasius arcem,

Quos genus atque fides templaque cunsotiant.

His genitor natis fugiens cuntagia mundi

Exemplum fidei martiriique fuit.

 p322  Tradidit hanc primus Iuliano Ecclesius arcem,

Qui sibi commissum mire perfecit opus.

Hoc quoque perpetua mandavit lege tenendum,

His nulli liceat condere menbra locis.

Sed quae pontificum constant monumenta priorum,

Fas ibi sit tantum ponere, seu similes'.

Sedit autem annis 10, menses 5, dies 7.110

de Sancto Ursicino • XXIIII

62 Ursicinus XXIIII,111 humilis vir, rubicundam habens faciem oculosque grandes, procer statura, tenui corpore,112 sanctus de opere sancto. Haedificator Tricolii, sed non explevit.113 Denique istius pontificis temporibus114 defunctus est Athalaricus rex Ravennae 6. Nonas Octubris, et alia die elevatus est Deodatus, et deposuit Malasintha regina de regno, et misit eam Deodatus in exilium in Vulsenis115 pridie Kalendas Maias. Et, ut aiunt quidam, domum, ubi haedificatum est monasterium sancti Petri qui vocatur Orfanumtrofium,116 ipsa aedificare iussit propria iura. Non post multos dies ivit rex Deodatus Romam, et revertente occisus est a Gothis 15. miliario de Ravenna117 mense Decenbris. Et in mense Madio ipso anno118 ingressus est Belisarius patricius in civitate Classis, et ingressus est Ravennam. Dehinc reversus ad Siciliam,119 depopulavit eam. Defuncta est Theodora augusta Constantino­polim die 27. mense Iulio.120 Et ingressus est Narsis chartularius Ravennam cum exercitu magno in praedicto mense, 5. feria; et pugnavit cum Tutilano rege, et mortuus est,121 et multitudo exercitus eius ceciderunt gladio, et reliqui vulnerati abierunt. Et levaverunt super se Gothi regem nomine Teia in Ticino,122 et fuit modica quies.

Sufficiat nunc ista hodie, tempus est iam, ut in aede revertamur et vitam pontificis expleamus, et quod residuum fuerit, cum otia fuerit, constanter enarremus.

63 Iussitque et ammonuit hic sanctus vir, ut ecclesiam beati Apolenaris ab Iuliano argentario fundata et consummata fuisset.123 Qui iussa mox adinplens, Deo  p323 volente, structa ab eo sancto est viro. In Italiae partibus lapidibus preciosis nullam ecclesiam similis ista, eo quod in nocte ut in die pene candescunt. Igitur iste sanctus vir cotidie sacrum agni corpus super aram dominicam manibus discerpebat et peccata populi lacrimas expiabat.

64 Sed quia hodie in domum meam vestra nobilitate voluistis declinare, quid faciam, cum sim custos pauperie domus et indigens sum victus? Non mea mensa talis est neque cordis cellarium, ut possit corpora vestra reficere. Sed tamen pinguissimum habeo agnum, cuius comestum corpus nunquam minuit, sed senper integer permanet. Turpe est enim, ut, postquam aditum monasterii mei, domus beati Bartolomei intrastis, quod non ex ipso apostolo benedictionem percipiatis et ieiuni redeatis. Deferantur quatuor pedes, et ponite mensam desuper. Quatuor stabiles pedes quatuor euangelistae sunt, qui totum quadratum suis praedica­tionibus cuntinent mundum; mensa vero desuper est sancta ara, id est crux, ubi occubuit Christus et oblatus est hostia Patri pro salute mundi. Sicut quatuor pedes, ita quatuor cornua mensae. Discubuistis? Comedite panem. Ipse panis hic appositus est, qui dixit: 'Ego sum panis, panis vivus, qui de caelo descendi'. Vescimini non carnales cibos, sed caelestes, non terrenum panem, sed angelicum. Ille panis, de quo David cantabat: 'Panem caeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo'. Quomodo angeli comedent, qui incorporei sunt? nunquid carne induti sunt? Non comedent morsibus, sed de plenitudine Divinitatis satiantur, quae est panis vivus in secula seculorum. Veniat hic agnus super discum positus, involutus, sicut positus fuit in sancto sepulcro, ad ignem applicatus, sed non conbustus. Idem ad inferos descendit, extinxit gehennae flammas, destruxit mortem, occisit leonem, cunfregit tartara, abstulit iustos, contrivit aereas portas et vectes adamantinos deiecit, iuxta illud propheta: 'Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, o inferne'. Resurrexit de sepulcro,124 nobis reliquid carnem suam; ambulans super pennas ventorum, calcabit capita nubium, receptus est in caelis, sedit ad dexteram Patris. Ipsa ex carne comedite inmaculato agno. Si comederitis eius carnem et biberitis eius sanguinem, in eo manebitis, et ipse in vobis, sicut ait: 'Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum'. Nonquid non lex, quae per Moisem data est, praecepit, ut nullus animalis sanguis comestus sit, quia ipsius anima est?125 Praecepit, et vere praecepit. Sed hic agnus nihil communis, nihil terrenus, sed ipse solus, solus inmaculatus, solus de solo, verus de vero, qui sua non habet [peccata], nostra tollit. Sic et Hebreorum populus, quando egressus est de Aegipto,126 postes sanguinem agni linierunt, ut percutienti angelo non esset interemptus, et ubi non erat cruor sanguinis agni, percussa est domus, quia Dominus transiens per mediam Aegiptum divisit electos a reprobis. Ecce carnem quam cotidie comedimus agni, et nihil minuit, immo magis crescit et se comedentibus vitam largitur aeternam. Nunc post cibum subsequatur potus. Bibite lucidissimum vinum ex ea vite, qui dixit: 'Ego sum vitis vera, et pater meus agricola est'. Hoc vinum veniat cum canticis et organis, cum citharis et choris, cantibus et psalteriis, cornis et cinbalis et sinphoniis, cum honore magno et honestate multa, quia dignum est. Cantica ista laudatio spiritualis, organa vero fauces nostra sunt, cithara autem pectus humanum,127 quod cotidie coram Deo percutimus, quia, sicut cordis cithara, ita pectora nostra cordis pulso percutimus; chorus vero sacerdotum acies demonstrantur, tuba autem vox nostra est, quia in ipsa laudes reddimus Patri; psalterium a psalmorum cantu, qui totam Trinitatem  p324 et unitatem inseparabilem tenet figuram; cinbala vero et sinphonia, vox psallentium in choro in magno sonitu, per quam tota ecclesia lectiones cuncrepant, die noctuque Deo invocare non cessant.

65 Hac in suis temporibus beatus iste Ursicinus peragens, iussu divino separatus est ipsius a corpore anima, ivit corpus in propria. Sepultusque est in basilica beati Vitalis martiris ante altarium sancti Nazarii.128 Sedit autem annos 3, menses 6, dies 9.

de Sancto Victore • XXV

66 Victor XXV.129 Victor quid est? Ex optatione parentum sibi divinitus fuerat cognomen, ex suo proprio vero actu agnomen, eo quod castra diaboli orando ieiunandoque per multas virtutes saepissime vicit.130 Iste pulcra fuit facie et alacri vultu.131 Haedificator Tricoli,132 sed non explevit. Fecit autem et civorium de argento super altarium sanctae ecclesiae Ursianae, quae a nomine haedificatoris vocatur, miro opere. Alii133 aiunt, una cum plebe, et alii dicunt, quod temporibus Iustiniani orthodoxi senioris imperator per suggestionem sibi postulasset, quod tale opus facere voluisset, ut auxilium praeberet. Qui misericordia motus omnem censum istius Italiae in ipso anno beato Victori largivit. Quem cum accepisset, cunstruxit, ut cernitis, opus, quod dehinc, sublato ligneo vetusto, centies viginti librarum argenti iusto pondere structum est. Et super arcos civorii versus conscripti hii sunt:

'Hoc votum Christo solvit cum plebe sacerdos

Victor, qui populis auxit amore fidem.

Pontifici Christo solventi vota ministrat

Aligerum cingens haec loca sancta manus.

Egregium miratur opus sublata vetustas,

Quae melior cultu nobiliore redit.

Catholicae legis venit . . si quis amator,

Mox reparatus abit corpore, Christe, tuo'.

Reliquo134 vero, quod remansit, diversa vascula ad mensam pontificis extruxit, de quibus ex parte aliqua permanent usque in praesentem diem. Fecitque endothim135 super sancta ecclesia altarium Ursianae ex auro puro cum staminibus siricis, ponderosa nimis, mediam habens coccam;136 et inter quinque imagines suam ibi decernimus, et subtus figuratos pedes Salvatoris graphia contexta est purpurata:

'Victor episcopus, Dei famulus, hunc ornatum ob diem resurrectionis domini nostri Iesu Christi anno V ordinationis suae obtulit'.

Refecitque balneum iuxta domui ecclesiae, haerens parietibus muri episcopii, ubi residebat,  p325 quod usque hodie mirifice lavat, et preciosissimis marmoribus pariete iunxit, et diversas figuras tessellis aureis variasque composuit, et tabulam descriptam literis aureis tessellatis, in qua laboriose legere curavimus, et ita hos exametros catalecticos versos in eadem conscriptos invenimus:

'Victor, apostolica tutus virtute sacerdos,

Balnea parva prius prisco vetusta labore

Deponens, miraque tamen novitate refecit,

Pulcrior ut cultus maiorque resurgat ab imo.

Hoc quoque perpetuo decrevit more tenendum,

Ut biduo gratis clerus lavet ipsius urbis,

Tertia cui cessa est et feria sexta lavandi'.

67 Modicum tempus regit ecclesiam suam, sed in quanto sedem tenuit, ex eius laboribus magnis labor apparet. Fontem vero tetragonum, quem beatissimus Petrus Grisologus haedificavit137 in civitate Classis iuxta ecclesiam Petrianam, iste ornavit, et in medio cameris, parte virorum, subtus arcum orbita modica, in qua usque hodie continetur ita: 'Salvo domno'; ex alia vero parte mulierum aliam orbitella, ut supra, ex auratis literis invicem ex parte se respicientes a legentibus invenitur sic: 'Papa Victore'.

68 Haec, ut dixi, valde cumptitavit; sed nunc a malignis hominibus destruitur, quia in tantum coartat diabolus corda eorum, ut templum Dei, quod a sanctis sacerdotibus et fidelissimis cristianis cunstructum est, a falsis cristianis destruatur. Quare hoc? Quia prope est finis, prope est terminus et destructio mundi. Sed iuxta apostolum sunt 'tempora periculosa et sunt homines se ipsos amantes'. Mundus in malis finitur. Quanta alacritas in initio fuit mundi, multo magis ploratus fit in cunsummatione mundi. Antequam cunsummetur mundus iuxta euangelium,138 pestilentia et fames terroresque de caelo, irae, rixae, dissensiones et gladia erunt. Elevabitur gens in gentem, et regnum fremescit cuntra regnum, et antecedet iuvenis senem, et subsequentes nullum honorem prioribus reddent, sed et filii despicient patres, et non solum derident sed etiam subiugabunt. Haec iuxta sanctum euangelium. Vae vobis miseris! Omnia conspeximus. Sed tu, immortalis Deus excelse et terribilis, manu potentia tua salva nos! Omnia haec prospeximus et terraemota per loca et signa in sole et luna. Sed quia dicit: ipsam cunsummationum horam, quae a sanctis angelis non revelata est, nescimus: sed scimus, quia prope est, atque intelligimus, quia vetus homo propinque moriturus est, et signum mortis in eum cernimus. Nescimus, qua die vel hora iturus est; sic et omnia signa, quae praedixit veritas, eveniunt, dies vel hora abscondita est nobis. Sed tibi, cognitor pectorum et scrutator cordium, omnia cognita et possibilia sunt.

Hic postquam beatissimus vitam finivit 15. Kal. Martii, honorifice in feretrum deductus est et deinde, scissa sindone, sepultus est in ecclesia sancti Vitalis infra monasterium sancti Nazarii iuxta praedecessorem suum.139 Sedit annis 6, menses 11, dies 11.ζ

de Sancto Maximiano • XXVI

69 Maximianus XXVI, longaeva statura,140 tenui corpore, macilentus in facie, calvus capite, modicos habuit capillos, oculos glaucos, et omni gratia decoratus. Hic  p326 non ex hoc fuit ovile, sed aliena ovis ex Polense ecclesia,141 diaconus a suo antistite ordinatus est.

70 Sed cur alienigena pontificatum istius urbis tenuit? Indicabo, non abscondam, sed publice patefaciam, sicut a narrantibus per curricula temporum longa audivi, et veritas est absque ulla dubitatione. Quadam vero die dum terra foderet, ut semina eiceret primus tonsa cesalis, statim invenit vas magnum auro plenum et alias multas divitiarum species. Qui, excogitato a semet ipso consilio, quod iam non poterat latere, iussit bovem magnum deferri et occidi, et ventrem eius praevacuatum stercore iussit ex nomismata auri inpleri. Similiter accersivit sutores calciamentorum, praecepit illis, ut magnas zancas ex ircorum pellibus operarent, qui et ipsas ex solidis aureis replere. Reliquum vero, quod remansit, cum in Constantino­politanam urbem profectus fuisset, secum detulit Iustinianoque imperatori obtulit. Quod ut vidit augustus, post gratiarum actionem diligenter eum interrogavit, si plus fuisset. At ille iusiurandum respondit imperatori: 'Per salutem tuam, domine, et pro salute anima vestra, quia non amplius inde habeo, nisi quantum in ventrem et in zancas expendi'. Ille cogitavit, quod [de] victu dixisset corporis et calciamentas pedum; ille autem dicebat de eo, quod occultum habebat. Iustinianus autem cogitabat, qualem retributionem ei dedisset pro tali fide, quam ipse sibi detulerat.

Contigit eo tempore, ut moriretur Victor episcopus huius civitatis Ravennae, et euntes cives Ravennatis sacerdotes cum universa plebe ad imperatorem, palleum postulantes ad electio. Post praecepit augustus petitoribus moras habere. Qui,142 excogitato consilio, iussit cunsecrari beatum Maximianum Polensem diaconum episcopum a Vigilio papa in civitate Patras aput Achaiam pridie Idus Octubris, ind. 10, quinquies p. c. Basilii iunioris, anno nativitatis suae 48, et dato pallio Ravennam misit. Qui cum noluissent eum sic citius143 Ravennates cives recipere, morabatur extra portas Sancti Victoris,144 non longe a fluvio qui vocatur fossa Sconii,145 in basilica beati Eusebii, in episcopio, quod Unimundus episcopus temporibus Theodorici regis haedificavit;146 similiter et in episcopio ecclesiae beati Georgii, quod Arianorum temporibus haedificatum est. Et praedicta episcopia usque ad nostra tempora permanserunt, peneque annos 26 demolita sunt, iubente Valerio praesule,147 ex quibus domum quae nunc Nova atque potius Valeriana nuncupatur construi iussit.

71 Plebs148 igitur, ut diximus, cum noluisset eum recipere, voluerunt viri ex parte pontificis, ut mitterent legatos ad imperatorem nunciantes, quod profana illius fuisset iussa, et in atrocem superbiam Ravennates perdurantes noluissent ordinatum recipere pontificem, et viduata ecclesia, huc illuc gregem vacaret. Quibus vero beatissimus Maximianus non consensit, sed cunfregit eos sermonibus, dicens: 'Cessate, fratres, nolite  p327 alios accusare, nolite laetare in alterius ruinam. Qualis ergo pastor sum, si ovibus meis non perpercero? Vultis, ut laniem eas? Non hoc bonum consilium. Sinite illas; non per me ulla molesta erit. Voluntas Domini fiat. Obsecro vos, modicis diebus illis inducias date'. Non post multos dies misit fidelem nuncium ex suis hominibus, vocavit unum de sacerdotibus et primatibus urbis; rogavit eos secum prandere. Cum vero venissent, laetificavit se cum illis, et post cibum et potum obtulit dona ex auro, quod dudum invenerat. Pacificatus cum illis, cum benedictione remisit infra hanc civitatem Ravennae et postulavit ab eis, ut frequenter visitaret eum. Dies vero crastina misit et rogavit alios primates, et fecit sicut prius, similiter et tertia die. Tunc retulerunt inter se invicem huiusmodi res et dixerunt: 'Quid est, quod facere volumus? Vir iste bonus est, prudens est. Nos cogitavimus contra eum nociva, ille noluit nobis malum pro malo reddere. Non possimus sine pontifice et patre esse. Ecce sacerdotes vagant, populus claudicat, ecclesia decrescit. Surgamus diluculo, intromittamus eum in civitatem et adoremus vestigia eius'. Tunc surgente aurora ierunt unanimes omnes quasi vir unus, et aperientes portas civitatis, cum crucibus et signis et bandis et laudibus introduxerunt eum honorifice infra hanc civitatem Ravennae; et obsculaverunt pedes eius et ornaverunt plateas civitatis decoratas diversis ornatibus. Omnesque coronantur aedes, fiebat militantibus laetitiam, privatis alacritas, et pusilli et magni ovantes, et mediocres laetificantes.149 Et sedere rogaverunt eum in sede ecclesiae et missas audierunt ab eo et agebant illum diem sollempnitatis cum gaudio magno et laetitia sempiterna.

72 Post haec autem fuit cum ovibus quasi pater filiis.150 Aedificavitque ecclesiam beati Stephani151 hic Ravennae, levita et martiris, non longe a posterula Ovilio, a fundamentis,η mira magnitudine decoravit pulcerrimeque ornavit; et in cameris tribunae sua effigies tessellis variis infixa est, et per in giro152 mirifice opere vitreo cunstructa est, multasque reliquias ibidem condidit sanctorum de corporibus, quorum nomina153 ita exarata invenietis:

'In honore sancti ac beatissimi primi martiris Stephani servus Christi Maximianus episcopus hanc basilicam, ipso adiuvante, a fundamentis construxit, et dedicavit die tertio Idus Decenbris, ind. XIV novies p. c. Basilii iunioris.

Et gavisus est in Domino, qui ei tanta praestitit bona, quanta nullus hominum digne enarrare valeat. Collocavit autem hic merita apostolorum et martirum, id est sancti  p328 Petri, sancti Pauli, sancti Andreae, sancti Zachariae, sancti Iohannis baptistae, sancti Iohannis euangelistae, sancti Iacobi, sancti Thomae, sancti Mathei, sancti Stephani, sancti Vincentii, sancti Laurentii, sancti Quirini, sancti Floriani, sancti Emiliani, sancti Apolenaris, sanctae Agathae, sanctae Eufimiae, sanctae Agnetis, sanctae Eugeniae, qui orent pro nobis. [Et in] supercilium arcus tribunae invenietis versus metricos, continentes ita:

'Templa micant Stephani meritis et nomine sacra,

Qui prius eximium martiris egit opus.

Omnibus una datur sacro pro sanguine palma,

Plus tamen hic fruitur, tempore quo prior est.

Ipse fidem votumque tuum nunc, magne sacerdos

Maximiane, iuvans, hoc opus explicuit.

Nam talem subito fundatis molibus aulam

Sola manus hominum non poterat facere.

Undecimum fulgens renovat dum luna recursum,

Et coepta et pulcro condita fine nitet'.

Ad latera vero ipsius basilicae monasteria parva subiunxit, quae omnia novis tessellis auratis simulque promiscuis aliis calce infixis mirabiliter apparent; super capitaque omnium colunpnarum ipsius Maximiani nomen sculptum est. Monasterio vero parte virorum sex literas lithostratas invenietis; ignorantes ad errorem perducunt, nam scientes, ibidem scripta MU. SI. VA. esse, intelligunt.

73 Asserunt nonnulli, quod quadam die accersitum archiergatum, id est principem operis, pontifex interrogavit, et cur aedificium praedictae ecclesiae non perficeret. At ille notavit dicens: 'Eo quod tu, domine noster, navigasses in partibus155 Constantino­politanis, caementum et latercula defecerunt, neque tantos habemus lapides, ut laborare potuissemus'. Tunc iussu pontificis nocte una tanta allata sunt omnia paramenta, calces et latercula, petras et bisales,156 lapides et ligna, columnas et lastas, harenas et sabulos in una nocte, ut dixi, praeparaverunt vectores, quanta vix in undecim lunis157 laborare potuerant.

74 Dunque in tenporibus istius sanctissimi pontificis orta esset intentio de silva quae cognominatur Vistrum, sita Istriensis partibus, bis in Constantino­pulis se detulit, ut talem Iustiniani augusti praesentia cunsumeret contentionem. Ambo canitie in eodem tempore exornati, quantus recolerent se a iuventute disiuncti, in senectute coniuncti, amarissime pariterque coeperunt lugere. Dehinc vero pius inperator Iustinianus augustus praeceptum sibi ex eadem silva condidit, perpetue legaliterque in sancta Ravennensis ecclesia esse, quam iuste et rationabiliter sibi pertinere cognoverat.

75 Iste Tricolim suis temporibus omnia haedificia complevit, et ubi ipse cum suis anteces­soribus depictus est, si legere vultis, aspicientes, ita scriptum invenietis:

'Hic Petrus iunior Christi concepta secutus,

Ut docuit, sacris moribus exibuit.

Hanc quoque fundavit mirandis molibus arcem,

Nominis ipse sui haec monumenta dedit.

Huius post obitum Aurelianus gessit honores,

Post hunc antistes extitit Ecclesius;

 p329  Hinc fuit Ursicinus, sequitur post ordine Victor;

Temporibus iunior Maximianus adest.

His Polensis erat, Christi levita profundus,

Legi Dei miserans et pietate bonus.

Quem Deus ipse virum decoravit culmine sacro,

Ecclesiaeque sua pontificem statuit;

Ipse autem, factis propriis se non meruisse

Culmen apostolicum, sed pietate Dei'.

76 Aedificavitque ecclesiam beatae Mariae in Pola quae vocatur Formosa,158 unde diaconus fuit, mira pulcritudine et diversis ornavit lapidibus. Domum vero, ubi rector istius ecclesiae in ipsa civitate habitat, ipse haedificavit et omnes opes suas Ravennati ecclesiae tradidit, quas usque hodie possidemus. Ecclesiam vero beati Andreae apostoli159 hic Ravennae cum omni diligentia non longe a regione Herculana, columnas marmoreas suffulsit, ablatasque vetustas ligneas de nucibus, proconisas decoravit. Tunc ablatum corpus ipsius apostoli Ravennam ducere conabatur. Dum hoc praesensisset imperator Constantino­politanus, iussit beatum Maximianum Constantino­polim venire et pium apostoli corpus secum deferre. Quo gavisus imperator, ait ad eum: 'Non sit tibi gravis, pater, quod prima unus tenet Roma frater, iste vero secundam teneat. Ambae sorores, et hi ambo germani. Nolo tibi eum dare, quia et ubi sedes imperialis est, expediet ibi corpus esse apostoli'. At beatissimus Maximianus dixit: 'Fac quomodo iubes; tantum postulo, ut in hac nocte cum meis sacerdotibus ad hoc sanctum corpus psalmodiam peragamus'. Imperator moxque concessit. Tunc tota nocte pervigiles extiterunt, et post expleta omnia arripiens gladium, oratione facta, abscidit barbas apostoli usque ad mentum. Et ex reliquiis aliorum multorum sanctorum reliquias160 detulit cum augusti alacritate; dehinc quoque ad propriam reversus est sedem. Et re vera fratres, quia, si corpus beati Andreae, germani Petri principis, hic humasset, nequaquam nos Romani pontifices sic subiugasset.

77 Consecravit161 ecclesiam beati Apolenaris pontificis in Classe sitam et beati Vitalis martiris in Ravenna et beati archangeli Michaelis hic Ravennae,162 quam Bacauda  p330 cum sancta recordationis memoria Iuliano argentario163 aedificavit in regione qui dicitur Ad Frigiselo.164 Ibique invenietis in camera tribunae ita legentem:

'Consecuti beneficia archangeli Michaelis Bacauda et Iulianus a fundamentis fecerunt et dedicaverunt sub die Non. Mai quater p. c. Basili iunioris viri clarissimi consulis, ind. VIII'.

Et, ut asserunt quidam, hic Bacauda gener praedicti Iuliani fuisset, et in arca saxea non longe ab ipsa archangeli ecclesia infra turrem Bacauda requiescit. Et in tribuna beati Vitalis eiusdem Maximiani effigies atque augusti et augustae tessellis valde comptitatae sunt.165 Quamdiu possumus de hoc sancto viro tantam bonitatem referre, deficit mihi tempus narrationis. Iste plus omnibus laboravit quam ceteri pontifices praedecessores sui. Illius temporibus haedificatus est numerus vicinus domui meae166 qui dicitur bandus primus, non longe a miliario aureo, et illius nomen etiam in tegulis exaratum invenimus ita: 'Maximianus episcopus Ravennae', quod ego vidi et legi. In ardicaque beati Apolenaris et Vitalis tabulas descriptas invenietis magnis literis continentes ita:

'Beati Apolenaris sacerdotis basilica, mandante vero beatissimo Ursicino episcopo, a fundamentis Iulianus argentarius aedificavit, ornavit atque dedicavit, consecrante vero beato Maximiano episcopo die Non. Maiarum ind. XII, octies p. c. Basilii'.167

In ardica beati Vitalis ita invenietis:

'Beati martiris Vitalis basilica, mandante Eclesio vero beatissimo episcopo, a fundamentis Iulianus argentarius aedificavit, ornavit atque dedicavit, consecrante vero reverentissimo Maximiano episcopo sub die XIII [Kal. Mai] sexies p. c. Basilii iunioris [v. c., indictione X]'.

Corpus vero beati Probi168 cum ceteris sanctorum pontificum corporibus iste sanctus vir aromatibus condivit et bene locavit, et in fronte ipsius ecclesiae beatorum Probi et Eleuchadii et Caloceri effigies tessellis variis decoravit, et sub pedibus eorum invenietis . . . . . . . . . . . .

78 Navigaverat iam hic beatissimus antea partibus orientalis, sicut ipse in suis voluminibus169 loquitur dicens: 'In Alexandria vero nulla extrinsecus mali causa, sed quod genus hominum ferox, seditiosum, semper inquietum est, civile inter se motum est bellum; non virtutis merito, neque ob defensionem, sed ob necem atque interitum civium, commoti universi praefectum suum170 intra ecclesiam occiderunt, quod iam antea aliquanti similiter episcopum suum171 accusantes hereticum interfecerant. Quo comperto, imperator in iram versus, funditus civitatem iussit everti. Denique misso alio praefecto nomine Laudicio,172 intra ipsam civitatem 40 viros per singulas regiones in  p331 ligno suspendit. Sed tunc elaboravit Dioscorus,173 eiusdem [urbis] episcopus, et manifeste posuit animam suam pro ovibus suis; electique ex heremo monachi aput imperatorem properant atque [pro] excessu civium veniam exorant. Tunc imperator cessit sacerdotibus et deinceps cavere a talibus mandavit. Huic episcopo apud Alexandriam Timotheus174 successit, quem ego navigans orientem in sua civitate bene administrantem vidi. Sed ante pauca Nazarba175 civitas Ciliciae terraemoto facto concidit, in qua perisse ferunt amplius 30 milia hominum'. Haec pontificis verba sunt. Post beatum Ieronimum et Orosium vel alios historiographos iste in cronicis laboravit, et ipsos secutus, per diversos libros nobiliorum principum, non solum inperatorum, sed et regum et praefectorum, suam propriam chronicam exaravit.

79 Istius vero temporibus pugna176 facta est inter Gothos et milites exercitus Narsis in Kal. Octubris in Canpania; et caesi sunt Gothi, et corpora hominum Gothorum multa mortua sunt, et occisus est Theia rex Gothorum a Narsi. Et reversus est in pace et venit Lucam, expulit inde Gothos mensis Septenbris.177 Et restituta est civitas Foro Cornelii ab Anthiocho praefecto.178 Et iterum venit Ravenna praedictus Narsis cum victoria magna;179 deinde ivit Romam,180 et perrexit in Canpaniam in castrum Cumas et ibi moratus est. Post haec autem Manicheorum hereses exorta est in civitate Ravenna, quam orthodoxi christiani convincentes, eiecerunt extra civitatem, in loco qui dicitur Fossa Sconii iuxta fluvium lapidibus obruerunt, et mortui sunt in peccatis suis, et ablata sunt mala a Ravenna. Post tertium vero annum signum ruboris apparuit in caelum die 11. mensis Novembris; mortuusque est papa Pelagius die 3. mensis Martii.181 Tunc Narsis patricius cum exercitu suo Romam perrexit. Et in ipso tempore multa signa et prodigia facta sunt circa Ravennam, ita ut multi signarent res suas et domos et vasa, ut agnoscerentur, et a multis apparebant visiones in die, quasi homines secum loquentes facie ad faciem. Et pugnaverunt contra Veronenses cives, et capta est Verona civitas a militibus182 20. die mensis Iulii. Et visum est aliud signum magnum et terribile, et ecce in aere quasi hominum pugna inter se dimicantes velut in praelium 8 Kal. Augusti, hora diei tertia die 2. feria, et exinde territi sunt multi. Hora est iam claudendi hanc lectionem, ut quod sequitur crastino audiamus.

80 Fecitque duo crismataria vascula, quorum unus libras habuit quatuordecim, mirifice anagrifa183 operatione, sed ante tempus nuper periit Petronacis archiepiscopi tenporibus, aliud vero permanet in praesenti, pulcherrime operatum, in quo legitur:

'Servus Christi Maximianus archiepiscopus184 hunc crismatarium ad usus fidelium fecit fieri'.

 p332  Iussit ipse endothim bissinam preciosissimam, cui similem nunquam videre potuimus, aculis factam, omnem Salvatoris nostri historiam cuntinentem. In sancto die epiphaniae super altarium Ursianae ecclesiae ponitur. Sed non tota cunplevit; successor ipsius explevit unam partem.185 Quis similem videre potuit? Non potest aliter aestimare ipsas imagines aut bestias aut volucres, quae ibi factae sunt, nisi quod in carne omnes vivae sint. Et ipsius Maximiani effigies in duobus locis praeclare factae sunt, una maior et altera minor, sed nulla inter maiorem et minorem distantia est. In minore habet literas exaratas, continentes ita: 'Magnificate Dominum mecum, qui me de stercore exaltavit'. Fecitque aliam endothim ex auro, ubi sunt omnes praedecessores sui, auro textiles imagines fieri iussit. Fecitque tertiam et quartam cum margaritis, in qua legitur: 'Parce, Domine, populo tuo, et memento mei peccatori, quem de stercore exaltasti in regno tuo'. Crucem vero auream maiorem ipse fieri iussit et preciosissimis gemmis et margaritis ornavit, iachintos et amethistos et sardios et smaragdos, et infra aurum medio loco crucis de ligno sanctae redemptricis nostrae crucis, ubi corpus Domini pependit, occultavit. Est autem auri maximum pundus.

81 Fecitque omnes ecclesiasticos libros, id est septuaginta duo, optime scribere, quos diu et cautissime legit, absque reprehensione nobis reliquit, quibus usque hodie utimur. Et ultimo loco euangeliorum et apostolorum epistolarum, si requirere vultis, ipsius literas invenietis ita monentes: 'Emendavi cautissime cum his, quae Augustinus, et secundum euangelia, quae beatus Ieronimus Romam misit et parentibus suis direxit, tantum ne ab idiotis vel malis scriptoribus vicientur'. Edidit namque missales per totum circulum anni et sanctorum omnium. Cotidianis namque et quadra­gesimalibus temporibus, vel quicquid ad ecclesia ritum pertinet, omnia ibi sine dubio invenietis; grande volumen mire exaratum. Modicum de illius habemus dictis. Quae Romam transmeata sunt, et quantum ibidem cogniti sunt Romulides,186 qui viderunt, 12 libros sub uno volumine exaratos.

82 Pauca de multis diximus, plura de eo invenietis, quam hic legistis. Nunquam suas laniavit oves, nunquam mordit, nunquam percussit, sed refovit eloquiis, nutrivit alimentis, monuit vagos, revocavit errantes, collegit dispersos, ministravit inopi, condoluit tribulanti. Miror, modo iste, qui ex alterius fuit sede, sic se cum suis disposuit ovibus, quod nullum contra eum sermonem unquam multavit: modo ex nobis ipsis pastorem habentes, postquam sedes adipiscunt, dentibus devorare volunt nec ullam nesciunt habere misericordiam; plus sublimitatem seculi quam caeleste gloria quaerunt; non participant cum ovibus, sed res ecclesiae soli deglutiunt, et tales ex ipsis opibus nutriti fiunt, qui nec ecclesia serviunt, sed magis depopulant, neque pro dimissoris187 animam preces Deo ei fundunt. Tunc ipsae oves cotidie moerendo clamant ad Dominum, dicentes: 'Erue nos, Domine, de captione dentium pastoris nostri, quia non mercenarii locum, sed crudelitatem lupi tenet, omnes nos in sua extollentia cunsumit'. Hic vero beatissimus Maximianus nunquam talia peregit, sed cum mansuetudine inimicorum suorum corda humiliavit, ut adimpleret, quod scriptum est: 'Noli vinci a malo, sed vince in bono malum', et alibi: 'In patientia vestra possidebitis animas vestras'.

8. Kal. Martii obiit188 sepultusque est in basilica sancti Andreae apostoli iuxta altarium, ubi barbas praedicti apostoli condidit;189 sed modo nostris temporibus iuxta ipsius ecclesiae apostoli sedes sepultus est.

 p333  83 Quinto decimo anno190 Petronaci archiepiscopi, dum singuli eum ortaremur verbis, quod praedictum corpus beati Maximiani desub terra traheret et in sublimum poneret locum, die quadam ad semet ipsum rediens, iussit nos omnes sacerdotes una secum ad ecclesiam beati Andreae properare, qui, in cordibus nostris orationem factam, iussit caementariis plathomam desuper levari; sed incaute agentes, fracta est. Iratus modicum pontifex coepit comminare caementariis; tunc dixit decimo presbitero in ordine sedis suae nomine Agnellus qui Andreas vocabatur — erat autem ille illo tempore artificiorum omnium ingeniis plenus —: 'Esto hic prope, praecipe artificibus, quomodo facere debeant, ne arca aut lapis, qua ei superposita est, frangatur'. Quo deposito, artifices paraverunt omnia iuxta praeceptum presbiteri, et elevatus lapis, cum quo clausa erat arca, apparuerunt ossa beati Maximiani, subtus aqua, vas autem aqua plenum erat. Et ut vidimus, coepimus plorare fortiter una cum nostro praesule, plorantesque dicebamus ad invicem: 'Ubi sunt, pastor Maximiane, oves tuae, ubi grex tua, ubi populus tuus, quem Domino adquisisti? ubi monita, ubi dulcia eloquia, ubi sancta praedicatio, ubi tua doctrina? Si dixerimus "tu noster pastor", istum praesentem quomodo abiciamus? Ecce ambo pastores in uno estis, et tu qui iaces exanimis, et hic qui plorat, cui non obedire oportet. Viscera nostra exemplum tuum constringet. Ecce nos te requirimus et diligimus, quanto magis amabilis fuisti illis omnibus qui te noverunt'? Postquam omnes diutissime et amarissime flevimus, satiati luctu, allatum est nobis aereum vasculum, quod vulgo siculum vocamus; et proiecti sunt sicli pleni aqua, quae erat infra arcam super ossa beati Maximiani, numero 115, quos ego ipse palam omnibus ore proprio [numeravi]. Ablata vero omnia ossa voluta sunt in sindone, quae erat super altarium beati Andreae apostoli, et ligata sindone, sigillum ex latere suo pontifex anulo signavit. Post haec vero arca excussa est absque ulla laesione, et lavata diligenter sursum locavimus. Quae vero ossa omnia integra invenimus, tenua erant, sed procera, et sic ordinata ad iuncturas suas, quasi pene anno uno exempta carne fuissent; nulla minuitas, nisi dens unus dexterae parti deerat. Igitur lavata ossa cum vino electo, condita aromatibus ordinabiliter, cum psallentia in praesentia praesulis, omnia in eadem arca posita sunt et cum ingenti luctu amabiliter sepulcro clausa sunt. Nos qui vidimus per multos dies fuit talis timor et tremor, velut ipse beatus Maximianus conspectui nostro staret. Sedit annos . . . , menses . . . , dies . . .

de Sancto Agnello • XXVII

84 Agnellus XXVII191 rubicundam habuit faciem, plenam formam, modicos supercilii pilos, rubeam capitis cutem, erectos oculos, duplicem sub barba habuit mentum.192 Hic vero aequalis statura, pulcer in corpore, perfectus in opere; sed post amissam coniugem, relictum militiae cingulum, se totum Deo optulit atque donavit. Temporibus Ecclesii archiepiscopi diaconus consecratus est,193 servivit in ecclesia beatae Agathae, unde levita fuit, et ipsam ecclesiam in titulo habuit, domusque eius haerebat superscripta ecclesia muro, quam nos cognovimus, usque in praesentem diem. Ex nobili ortus prole,  p334 dives in posses­sionibus, animalibus locuples, abundans opibus. Hic ad finem vitae, cum circa vicinam esset mortem, neptam suam, filiam filiae suae, post funus matris heredem reliquit,194 quam inter ceteras divitias quinque ornamenta mensae vasculorum argentea relinquens et multa alia, qua nobis per diversas discurrere opus non est divitias, mors intervenit. Sed quaerendum nobis est, cur iste cuniungatus talem egregiam optinuit sedem. Si intelligatis auctorem apostolum dicentem: unius uxoris virum et filios habentem, episcopus ordinari, recta providentia, cum et hoc canones praecipiant. Sed redeamus ad ordinem et de mulieribus postea disputemus.195

85 Temporibus istius Iustinianus rectae fidei augustus omnes Gothorum substantias huic ecclesiae et beato Agnello episcopo habere concessit, non solum in urbibus, sed et in suburbanis villis et viculis etiam, et templa et aras, servos et ancillas, quicquid ad eorum ius vel ritum paganorum pertinere potuit, omnia huic condonavit et concessit et per privilegia confirmavit et corporaliter per epistolam tradi fecit,196 ex parte ita continentem:197 'Sancta mater ecclesia Ravennas, vera mater, vera orthodoxa, nam ceterae multae ecclesiae falsam propter metum et terrores principum superinduxere doctrinam. Haec vero et veram et unicam sanctam catholicam tenuit fidem, nunquam mutavit, fluctuationem sustinuit, a tempestate quassata immobilis permansit'.

86 Igitur iste beatissimus omnes Gothorum ecclesias reconciliavit, quae Gothorum temporibus vel regis Theuderici constructae sunt, quae Ariana perfidia et hereticorum secta doctrina et credulitate tenebantur. Reconciliavit198 ecclesiam sancti Eusebii sacerdotis et martiris, quae sita est non longe a campo Coriandri extra urbem, Id. Novenbris,199 quam aedificavit Unimundus episcopus200 anno 24. Theodorici regis absque fundamentis. Similiter201 et ecclesiam beati Georgii reconciliavit temporibus Basilii iunioris, sicut in ipso relegitur tribunali.202 Reconciliavit ecclesiam beati Sergii, quae sita est in civitate Classis iuxta viridiarium, et beati Zenonis in Cesarea. Infra urbem vero Ravennam ecclesiam sancti Theodori203 non longe a domo Drocdonis, qua domus una cum balneo et sancti Apolenaris monasterio, quod in superiora domus structum, episcopium ipsius ecclesiae fuit. Et ubi nunc est monasterium sancta et semper virginis intemeratae Mariae, fontes praedictae martiris204 ecclesia fuerunt. Sed de hoc fero205 nomine 'cosmi', quod Latinum sit, — unde non solum Latini, sed et Greci aliquantas altercationes inter se habuerunt — nam sine omni reprehensionem 'cosmi', id est ornata, unde et mundus apud Grecos 'cosmos' appellatur. Igitur reconciliavit beatissimus Agnellus pontifex infra hanc urbem ecclesiam sancti Martini confessoris,206 quam Theodoricus rex fundavit,  p335 quae vocatur Caelum aureum; tribunal207 et utrasque parietes de imaginibus martirum virginumque incedentium tessellis decoravit;208 suffixa vero metalla gipsea auro super infixit, lapidibus vero diversis parietibus adhaesit et pavimentum lithostratis mire composuit. In ipsius fronte intrinsecus si aspexeritis, Iustiniani augusti effigiem reperietis et Agnelli pontificis auratis decoratam tessellis. Nulla ecclesia vel domus similis in laquearibus vel travibus ista. Et postquam consecravit, in ipsius cunfessoris episcopio ibidem epulatus est. In tribunali vero, si diligenter inquisieritis, super fenestras invenietis ex lapideis literis exaratum ita:

'Theodericus rex hanc ecclesiam a fundamentis in nomine domini nostri Iesu Christi fecit'.

87 De praedicta vero ecclesia, cur lithostrata sic cumminuta sunt, sicut audivimus, nunciemus. Erat quidem illo tempore non perfecte orthodoxus rex Wandalorum,209 qui ex ipsa voluisset ecclesia pavimenta eruere et ad suam propriam deportare sedem. Nam quidem, dum omnia parata ad evellendum lastras fuissent, subito turbine dies tenebrosus fuit, nocte vero ipsius subsequente diei ventus validus per ipsam ecclesiam discurrebat, mugitos ferens secum validos, sonitus factus est ingens per totam ipsius ecclesiam. Tunc vero omnes exinde concrepuerunt marmores, acsi a malleatoribus fractae et cumminutae fuissent.

88 Tamen hoc intuere potestis in pariete. Ibi vero, ut dixi,210 duae factae sunt civitates. Ex Ravenna egrediuntur martires, parte virorum, ad Christum euntes; ex Classis virgines procedunt, ad sanctam virginem virginum procedentes; et magi antecedentes, munera offerentes. Sed tamen cur variis vestimentis et non omnes unum indumentum habuisset depicti sunt? Idcirco, quia ipse divinam pictor secutus est Scripturam. Nam Gaspar aurum optulit in vestimento iacintino, et in ipso vestimento cuniugium significat. Balthasar thus optulit in vestimento flavo, et in ipso vestimento virginitatem significat. Melchior mirram optulit in vestito vario, et in ipso vestito poenitentiam significat. Ipse qui praevius erat, purpurato sage indutus, et per eundem significat, ipsum regem natum et passum. Qui autem in vario sage munus Nato optulit, significat, in eodem omnes languidos Christum curare, et variis iniuriis et diversis Iudeorum verberibus flagellari. Scriptum de illo est: 'Ipse infirmitates nostras suscepit et langores portavit, et putavimus eum tanquam leprosum' et cetera. Qui vero in candido munus optulit, significat, eum post resurrectionem in claritate esse divina. Sicut enim illa tria preciosa munera divina in se misteria continent, id est per aurum211 opes regales, per thus sacerdotis figuram, per mirram mortem intelligitur, ut per omnia haec ostenderent, eum esse, qui iniquitates hominum suscepit, id est Christus; sic et in sagis eorum, ut diximus, tria haec dona continentur. Quare non quatuor, aut non sex, aut non duo, nisi tantum tres ab oriente venerunt? Ut significarent totius Trinitatis perfectam plenitudinem. Ex quorum212 amore iste beatissimus Agnellus partem endothim bissinam, unde superius fecimus mentionem,213 quam Maximianus praedecessor istius non explevit, iste magorum istoriam perfecte ornavit, et sua effigies mechanico opere aculis inserta est.

89 Fontesque beati Martini ecclesia ipse reconciliavit et tessellis decoravit; sed tribunal ipsius ecclesia nimio terraemotu exagitatum,214 Iohannis archiepiscopi temporibus  p336 quinti iunioris cunfractum, ruit. Post haedificia camera coloribus ornavit. Fecit beatissimus Agnellus crucem magnam de argento in Ursiana ecclesia super sedem post tergum pontificis, in qua sua effigies manibus expansis orat.215 Adquisivitque rura in ecclesia Ravennae Argentea qui dicitur, et infra ipsius ruris monasterium beati Georgii a fundamentis haedificavit, sed in senectute positus. Et sua effigies mire tabula depicta est, et ante introitum ipsius monasterii versus metricos, quos non potui clare videre.

90 In216 diebus istius expulsi sunt Franci de Italia per Narsem patricium. Et post haec apparuit stella comis mense Augusto usque in Kalendas Octubris.217 Et mortuus est Iustinianus augustus Constantino­polim quadragesimo anno imperii sui, et luctus ingens ubique fuit et moeror nimis de tali orthodoxo viro. Et apparuerunt signa rubra in caelo, et civitas Fano igne cuncremata est, et multitudo hominum flamma cunsumpta est, castrumque Cesinate incendio devoratum est. Tertio vero anno Iustini minoris imperatoris Narsis patricius de Ravenna evocitatus,218 egressus est cum divitiis omnibus Italiae, et fuit rector 16 annis et vicit duos reges Gothorum et duces Francorum iugulavit gladio.

91 Sub istius praesulis temporibus abundantia fuit magna et ordinatio in populo Italiae. Monasteria vero in civitate Classis, quae lateribus fontique ecclesia Petriana iuncta sunt, sancti Mathei apostoli et Iacobi,219 ipse tessellis ornari iussit. Et invenietis in camera tribunae apostoli Mathei continente ita:

'Salvo domino papa Agnello. De donis Dei et servorum eius, qui optulerunt ad honorem et hornatus sanctorum apostolorum, et reliqua pars de summa cervorum qui perierant et Deo auctore inventi sunt, haec absida mosivo exornata est'.

92 Tempus est claudendi os et opilari serris. Cruce claves signemus, ne fur veniat, aperta inveniat ianua, in ima cordis zizaniam non seminet, deridat et perdat. Ideo pone, Domine, custodiam ori meo et hostia circumadstantia labiis meis; non declines cor meum in verbo malo, sed adiuva me, ut possim istius Agnelli vitam finire. Qui obiit die primo Kalendas Augusti, et sepultus est in ecclesia sanctae Agathae martiris ante altarium. Et literis marmore exaratis epithaphium super corpus eius sic invenies:θ220

'Pontificis requiem caelesti munere gessa

Agnellus virtute Dei non perdidit illam.

Qui optatam meruit lucis cognoscere pacem,

Corporis ipse sui templum servatum ut esse.

Iustus eum sanctis Christo medicante resurgit.

Sic quoque pro meritis gaudet qui talia gessit.

Hic requiescit in pace Agnellus archiepiscopus, qui sedit annos XIII, mense I, dies VIII; qui vixit annos LXXXIII; depositus est sub die Kal. Augusti Ind. III'.

Sedit annis 13, mense 1, diebus 8.

 p337  de Sancto Petro Seniori • XXVIII

93 Petrus senior XXVIII. Iste grandaevus aetate fuit,221 senior sensu et corpore, capitis canitie decoratus; sanctam et mansuetam vitam duxit. Vere Petrus, quia super firmam petram templum corporis sui haedificavit. Temporibus Simmachi papae Roma in concilio sedit,222 fundavitque ecclesia beati Severi confessoris Christi, sed mors sibi interveniens, [inconsummatam]223 reliquit, in civitate dudum Classis, in regione quae vocatur Vico Salutaris.224 Iste secunda225 indictione consecratus est Romae absque ieiunio 17. Kal. Octubris, et reversus in pace, cum nimia alacritate cives Ravennates eum susceperunt; Classis vero occurrit ei obviam ad Nonam. Tunc omnes laetantes dicebant laudes: 'Deus te nobis dedit, Divinitas te conservet'. Tunc pueri ante eum cum laudibus praeibant, ut non solum maiores essent amabiles, sed etiam et pusilli.

94 Eo226 anno occupata Venetias a Langobardis est et invasa, absque bello expulsi sunt. Anno quinto Iustini II imperatoris pestilentia bovum227 et interitus ubique fuit. Post vero depraedata a Langobardis Tuscia, obsiderunt Ticinum, quae civitas Papia dicitur, ubi et Theodericus palatium228 struxit, et eius imaginem sedentem super equum in tribunalis cameris tessellis ornati bene conspexi.229 Hic autem similis fuit in isto230 palatio, quod ipse haedificavit, in tribunale triclinii quod vocatur Ad mare, supra portam et in fronte regiae quae dicitur Ad Calchi istius civitatis, ubi prima porta palatii fuit, in loco qui vocatur Sicrestum, ubi ecclesia Salvatoris231 esse videtur. In pinnaculum  p338 ipsius loci fuit Theodorici effigies, mire tessellis ornata, dextera manum lanceam tenens, sinistra clipeum, lorica indutus. Contra clipeum Roma tessellis ornata astabat cum asta et galea; unde232 vero telum tenensque fuit, Ravenna tessellis figurata, pedem dextrum super mare, sinistrum super terram ad regem properans. Misera, undique invidia passa, cives inter se maximo zelo . . . . . . In aspectu ipsorum233 piramis tetragonis lapidibus et bisalis, in altitudinem quasi cubiti sex; desuper autem equus ex aere, auro fulvo perfusus, ascensorque eius Theodoricus rex234 scutum sinistro gerebat humero, dextro vero brachio erecto lanceam tenens. Ex naribus vero equi patulis et ore volucres exibant in alvoque eius nidos haedificabant. Quis enim talem videre potuit, qualis ille? Qui non credit, sumat Franciae iter, eum aspiciat. Alii aiunt, quod supradictus equus pro amore Zenonis imperatoris factus fuisset. Qui235 Zeno, natione Isauricus, et pro nimia velocitate pedum cum Leo imperator generum sumpsit, et maximum apud imperatorem honorem accepit. Hic vero patellis genuculorum non habuit, et sic currebat fortiter, ut arrepto cursu quadrigas pedibus iungeret. Post mortem vero filii sui,236 qui avo Leoni in regno successerat, iste Zeno imperator factus est; sedecim237 annis gentibus imperavit. Pro isto equus ille praestantissimus ex aere factus, auro ornatus est, sed Theodoricus suo nomine decoravit. Et nunc pene annis 38, cum Karolus rex Francorum omnia subiugasset regna et Romanorum percepisset a Leone III papa imperium, postquam ad corpus beati Petri sacramentum praebuit, revertens Franciam, Ravenna ingressus,238 videns pulcerrimam imaginem, quam numquam similem, ut ipse testatus est, vidit, Franciam deportare fecit atque in suo eam firmare palatio qui Aquisgranis vocatur.

95 Redeamus ad antiquam historiam, quod in tempore istius Petri pontificis, ut aiunt quidam, factum. Eo namque tempore post fundamentum ecclesiae positum tota Italia vexatione maxima exagitata est. Tunc illis temporibus in239 Cesarea iuxta Ravenna a Longino praefecto palocopiam in modum muri propter metum gentis extructa est. Deinde paulatim Romanus defecit senatus, et post Romanorum libertas cum triumpho sublata est. A Basilii namque tempore consulatum agentis usque ad Narsetem patricium provinciales Romani ubique ad nihilum redacti sunt.240 Post haec vero exierunt241 Langobardi et transierunt Tusciam usque ad Romam, et ponentes ignem, Petram Pertusam242 incendio cuncremaverunt. Et construxerunt praedicti Langobardi Forum Corneli,243 et cunsummata est civitas ab eis. In diebus illis excitata est gens Avarorum, in Pannonia deventi sunt. Narsisque patricius obiit Romae, postquam gessit multas victorias in Italia  p339 cum denudatione omnium Romanorum Italiae, in palatio quievit; nonagesimo quinto vitae suae anno mortuus est.

96 Igitur imperante244 Iustino II anno 6. nepos Iustiniani, Alboin rex Langobardorum a suis occisus est in palatio suo, iussu uxoris suae Rosmundae, 4. Kal. Iulias. Causa245 vero interfectionis suae, quam scimus, non praetermittam, sed alacriter in medio proferam, ut caveatis. Quadam vero die, dum laetus duceret prandii horam, et cibus regius sibi ablatus fuisset, et crapula vini subsecutus esset, inter cetera pocula iussit deferri caput soceri sui, Rosmundae patris. Quod adductum iussit eum implere bacho usque ad summum, et sic eum totum ebibit; biberunt omnes simul vino laetificati. Tunc praecepit rex pincernae implere caput usque ad summum et Rosmunda uxori sua dari. Quod capud erat ex auro ligatum optimum margaritisque et diversis preciosissimis gemmis infixum. Quo porrecto, ait rex: 'Bibe per totum'. Illa mox ut accepit, gemuit, sed fronte serena dixit: 'Iussa domini mei alacriter expleam'. Postquam bibit, reddidit pincernam, dolorem geminavit in corde,246 duritie in pectore servans. Non vagemus per multa, interfectionem prodamus. Vir autem in illis diebus in ipso erat regis palatio vir fortis, nomine Helmegis, qui vesterariam reginae concubitu fruebat. Quem regina accersitum ortabatur, ut regem extingueret. Cui ille renuens voluntati, dixit: 'Absit a me, ut manum mean contra dominum meum regem levem. Tu scis, quia vir fortissimus est, et non queo eum superare'. Et illa: 'Quamvis non facias, ne sciat quis'. Et ille: 'Certe numquam hic sermo de ore meo egredietur. Alium adibe interfectorem, ego non facio. Quando hoc facere voluisti, non debuisti te cum eo sociare, sed postquam rex effectus, fidem serva'. Tunc recepit se furibundam in cubiculum suum, cogitare coepit, quomodo maritum posset extinguere. Quae, excogitato consilio, vocavit vesterariam suam et ait ad eam: 'Iura mihi, quod non prodas me neque denudes consilium meum, et quaecumque dixero tibi, facito'. Postquam pollicita est, ut audistis, ait regina: 'Animus meus cotidie mecum expugnat in amore istius iuvenis, qui tecum cuncubuit. Pone ei decretum in occultum locum, quando tecum dormire debeat, et dicito ei: "Repente fruere cuncubitum, quia festinans ego non possum morari." Et induam ego vestimenta tua posita in abdito, et non cognoscar'. Quadam die ille, cum vellet cum vesteraria dormire, sicut solitus erat, illa monita dixit: 'Nisi veneris illa et illa hora in tali abdito loco, non possumus amplexibus constringi, quia frequenter vocata non possum aspectu regina deesse'. Ille autem consentiens: 'Sic fiat', inquit. Fecit illa, ut ammonita fuit, et omnia verba haec retulit regina. Hora autem facta tenebrosa, induit se Rosmunda vestimenta mancipiae suae, et stans in loco, ubi ad cunsummanda iniquitas fieri debere, tunc ille veniens, cum coepisset obsculari, subdita et levi voce dixit ad eum: 'Hora est iam, revertar ad dominam meam, ne forte quaesita tribulatio mihi accrescat'. Tunc ille mansit cum ea  p340 in eodem loco, illa se prosternente. Postquam247 expleto scelere dixit ad eum: 'Qua ego sum'? Ille inquit: 'Vesteraria regina'. Cui illa subiunxit:248 'Nonquid non Rosmunda regina sum? Nonne dixi tibi, quod sponte facere noluisti, cogam invite'? Ille vero, cum agnovisset, quia regina esset, coepit plorare et dicere: 'Heu mihi, quid induxisti super me hoc peccatum? Quare sine omni occidisti me gladio? Quis thorum regis aliquando maculavit aut reginam oppressit, sicut ego miser'? Tunc illa consolatoria coepit verba proferre et dicere: 'Tace! Hac ad salutem facta sunt; tamen talis inter te et Albuinum regem lis misculata est, ut aut tu illum punieris, aut ille suo te gladio truncabit. Antequam haec divulgata sint, primus irrue in eum; et cum dies fuerit aptus, mittam ad te: tu vero veni ad locum paratum, interfice eum'! Diem vero quandam, paratum regale prandium, iocundatus est rex protelante convivium, et bibit tantum vinum, quantum nunquam plurimo biberat tempore, ortante uxore sua. Et postquam se strato suo recepit, Rosmunda ingressa coepit capitis regis capillos huc illuc dividere et cutem unguibus attrectare, quasi pro delectamento ei fuisset. Qui subito somno arreptus, vino cumpulsus, tetigit bis et ter, ut probaret, forte num sopore gravi depressus esset, et misit vocare sceleris sui socium, ut citius veniret. Tunc illa abstulit gladium ancipitem, qui erat ad caput eius, qui utebatur lateri regis, quem spata vocamus, et alligavit iuxta capitalia lecti fortiter cum ipsa lora, qua regi praecingebatur lumbos, quod in ipsa infixa erat vagina. Interfector vero cum venisset, volens a tali evadere scelere, ut in eo manum non mitteret, illa cuntra exprobrabit eum: 'Si proferas, infirmus quod sis viribus et non valeas illum interimere, ego in eum manum extendam. Dic tantum, quod imbecillis sis virtute; modo cunspicis, quid fragilis faciat sexus'. Haec intentio249 inter eos adcrevit pene hora una. Cumque molesta ei esset et vim faciente, ut regem occideret, subiunxit dicens: 'Gladium eius, quem expavescis, maxime involutum et fortiter ligatum est'. Et ille: 'Tu nosti, vir quia praeliator est et fortis viribus est et validissimus manibus. Multa vicit bella, plurimos subiugavit, inimicorum castra prostravit, depopulatisque hostibus, alterius oppida termino suo iunxit. Et qui haec sine alterius metu omnia quassavit, quomodo eum solus ego possum iugulare'? At illa cum tristitia dixit illi: 'Nullum mihi inpingere crimen aliquod potes. Recordare scelus, quod fecisti; quia si nudatus fueris, morieris; omnes enim praeter regem me diligunt. Si hoc quis scierit facinus, occulte interficere te faciam'. Ad haec verba ille aporiatus, ingressus est cubiculum, ubi rex ex parte vino digesto iacebat; et accessit ad stratum regis, eduxit gladium, ut interficeret eum. Ille vero sentiens, evigilans250 de somno surrexit. Voluit gladium evaginare, et non valuit, quia colligatus uxoris manibus fortiter fuerat. Tunc arripiens scabellum, ubi pedes ponere solitus erat,251 pro scuto usus est seque modice defendit; vociferansque, nullus erat qui audiret, eo quod iussu uxoris suae, quasi regi quies, omnes ianuae palatii clausae erant. Superatusque rex interfectus est. Volueruntque252 Langobardi hunc interimere homicidam et reginam cum ipso; sed notum cunsilium, venit Veronam,253 donec furor populi cunquiesceret. Sed iurgantes fortiter Langobardi contra eam, depopulatum palatium, cum254 multitudine Gebedorum et Langobardorum mense Augusti Ravennam venit et honorifice a Longino praefecto suscepta est cum omni ope  p341 regia. Post aliquantos autem dies misit ad eam praefectus, dicens: 'Si caritati mea copulata fuerit et se lateri meo adhaerere voluerit et connubio iunxerit, amplius erit post, quam modo regina est. Nonne ei melius est, ut regnum et principatus totius Italiae teneat, quam hoc perdat et regnum amittat'? Illa autem mandavit ei, dicens: 'Si ille vult, infra paucos dies fieri potest'. Die vero quadam, dum balneum parare iussisset, et vir, qui maritum occiderat, lavacrum ingrederet, postquam egressus de balneo, in ipso fervore corporis, quod calor obsederat, attulit Rosmunda calicem potione plenum, quasi ad regis opus; erat enim venenum mixta. Tunc ille sumens de manu eius vasculum, coepit bibere. At ubi intelligens, potum esset mortis,255 submovit ori suo poculum, dedit reginae, dicens: 'Bibe et tu mecum'. Illa vero noluit; evaginatoque gladio stetit super eam et dixit: 'Si non biberis de hoc, te percutiam'. Volens nolens bibit, et ea hora mortui sunt. Tunc256 Longinus praefectus abstulit omnes Langobardorum thesauros et cunctas opes regias, quas Rosmunda de Langobardorum regno attulerat, una cum Rosmundae257 et Alboini regis filia ad Iustinianum258 imperatorem Constantino­polim transmisit; et gavisus est imperator et auxit praefecto plurima.

97 Ideoque viri quicunque cuniugati estis, blandite uxores vestras, ne peiora patiamini quam hic. Mitigate illarum furias et litigium vos silete. Sunt qui dicunt: 'Quod ego praecepero, erit stabilis; quod tu dixeris, non fiet'. Si inflammaris, in te ipso verte; nullam inde habeo curam. Non tibi credere potero, quod talem non gustasses calicem, sed propter turpitudinem et verecundiam tacuisti, ut ab aliquo verecundaberis. Profers statim: 'Illa uxor mea, pro qua me derides vel unde subsannas, non damnum meae cupit domui, bene res meas servat, dispositio eius placet mihi'. Aliter non potes dicere nisi verbis pacatis. Quod si non audierit cuniunx, inflammatur diuque litigans, maritus aporiatus, huc illuc vagans coniugis timore. Iste, qui obtinuit regnum, qui attrivit inimicos, qui praelia vicit, qui urbes depopulavit, qui sanguinem effudit, qui civitates evertit, qui hostes humiliavit: videte, quomodo blande interfectus est et plagis corpus percussus est? Quis vir in malum potest habere consilium pestiferum, quomodo iste malignus sensus? Sunt enim nunnulli, qui etiam amicum vel proximum sine cuniugis voluntate in suam non recepit domum, quia uxor super virum primatum tenet; volentes nolentes mulieris voluntatem obtemperant. In crimine cunsiderate Aegiptiam, in falsitate Iezabel, in seditione Dalida, in morte Iael, in spernentia viri Vastis, in hilaritate Herodiadem, in furore Sunamitem, in ira ancilla principis hostiariam.259 Hoc vobis dico, quia multos tales invenimus, et maxime derisimus et doluimus. Fratres, homines sumus, sicut fenum decidimus, sed si possimus, antequam veniat mors, nulla in nobis mala sit fama, quia et sic docuerunt sancti praedicatores vestri et hic cum ipsis magnus Petrus pontifex, sub cuius temporibus haec peracta sunt.

Mortuus est autem in senectute bona die 16. Kalendas Septenbris, et sepultus est, ut asserunt quidam, in ardica beati Probi confessoris in civitate dudum Classis. In arca magna saxea ibidem positus fuit, iuxta ecclesia beatae Euphemiae260 quae vocatur Ad Mare, quam Maximianus pontifex tessellis variis mire ornavit,261 quae nunc demolita est. Exinde ipsa arca evulsa est et in alio loco posita est. Sedit annos 8, menses 2, dies 19.

 p342  de Sancto Iohanne Romano • XXIX

98 Iohannes Romanus XXIX. Iohannes 'gratia Dei' interpretatur.262 Iste non de ovibus istis, sed Romana263 fuit natione. Hic mediocris statura,264 nec satis longa habuit, nec brevem tenuit. Optimus corpore, nec macilentus, nec multum pinguis. Crispus, capillis capitis canitie mixtis. Post beati Petri amissionem opus incunsummatum, quod reliquerat, id est ecclesia beati Severi iste cunsummaverat265 et usque ad effectum perduxit, et corpus beati Severi confessoris in medio dedicavit templo . . . . mira magnitudine visibus ornavit. Sublatum est ab eo sanctum corpus de monasterio sancti Rophili, quod ad ipsius ecclesia latus suffultum est, virorum parte, et in media ecclesia conlocavit. Temporibusque istius mense Ianuario apparuit stella cometis mane et vespere, et in ipso mense praedictus defunctus est pontifex, et sidus recessit. Iste, ut dixi, Romae natus, ab ipsa sede hic missus, doctrinam apostoli instanter praedicabat, et ut omnes a peccato se averterent. Postquam autem obiit hic beatissimus Iohannes die 11. mense Ianuarii,266 sepultus est in ecclesia beati Apolenaris civitatis Classis extra muros, in monasterio sanctorum Marci, Marcelli et Feliculae,267 quod ipse a fundamentis haedificavit et tessellis decoravit, et omnia cunsummavit. Et super valvas dicti monasterii versus metricos continentes invenietis ita:

'Inclita praefulgent sanctorum limina templo

Marci, Marcelli Feliculaeque simul.

Pontifices hos Roma cepit, haec martir habetur.

Horum Gregorius dat papa reliquias,

Quas petit antistis meritis animoque Iohannes,

Parvula pro summis reddere dona parat.

Oraculum statuit, tanta virtute repletus,

Cuius ab auspicii gratia extat opus.

Qui bis septeno sacri diadematis anno,

Tractatu vigili quo regit ecclesiam,

Hanc quoque regentem reverendi culminis arcem

Iunxit et eventum traxit ad arbitrium.

Miranda subito subpendens arte cacumen,

Inflexum reparat partis utraeque latus.

Additus his meritis felix Smaragdus268 in aevum,

Cuius in his titulis participantur opes'.

Sedit annos 16, mense 1, dies 19.269


In margine textus:

α Hic Theodosius fuit filius Arcadii, filii Theodoxii I. Hic Valentinianus fuit gener huius Theodoxii II et filius Placidiae et Constantii, qui requiescunt Ravennae add. codd. in marg.

β Domus in Ravenna nomine Laureta. Iuxta domum hanc est via sive regio que vocatur Laureta, in qua passus est beatus Eustacius, ut habes in martirologio, 4. Idus Octubris addit 1 in marg.

γ Valentinianus successor Constantii in imperio. Et, ut hic apparet, iste Valentinianus fuit mortuus Ravenne addit 1 in marg.

δ Obiit circa annos Domini 569. addit 1 in marg.

ε Iste Petrus archiepiscopus electus fuit in archiepiscopum Ravennatem circa annum Domini 429. et confirmatus fuit add. 1 in marg.

ϛ Quia in ipso monasterio sancti Vitalis, in capella que dicitur Sancta Sanctorum est quedam arca, scripte sunt quedam litere Grece, quarum sensus communiter ignoratur: idcirco, quia ipsas declaratas inveni, ipsas ponere disposui, ut ipsarum sensus et declaratio est:102 'Hic iacet stratigus Romam custodiens illesam et occidentem. Conquisitor dominorum Gallicorum, et Ysaac, qui erat inpugnator imperii et Armenie mundi magni regis Armenii. Erat enim iste de illustris, quem hic condidit pie plangens coniunx eius Susanna, cantus triconorum103 modo separate suspirans, viro privata aput viri sepulcrum de opere suo benigne, qui benedicitur in ortu solis et in occasu, militare enim cepit in occidentem, procedens ad orientem' in marg. cod. eadem manu addita.

ζ Obiit Victor archiepiscopus circa annum Domini 563. eadem manu in marg. cod.

η In marg. cod. eadem manu add.: Monasterium sancti Stephani. Quia hic Ravenne in civitate non est nisi unum monasterium sancti Stephani, in quo stant moniales, et per ea que videri possunt non apparet de tanta hedificiorum et rerum preciosarum structura, quod monasterium est prope ecclesiam sancti Andree Gothorum, que vulgariter dicitur ecclesia Gothica, credo quod istud monasterium, de quo hic in ista ystoria fit mentio, fuit prope ecclesiam sancti Barbatiani, que est non longe a monasterio et ecclesia sancti Zacharie, prout vidi et videri potest in quodam instrumento publico, manu Morandi notarii, quod est in eius protocolis in 1296, die . . . . , mens . . . , a fol . . . , et est in cartulario dominorum cardinalium ecclesie Ravenatis.154

θ In marg. c.: obiit circa annum Domini 566.


Adnotationes Editoris:

1 In hac Vita Agnellus duos episcopos ejusdem nominis confundit, quorum alterum Johannem II a. 477, Jul. 19–494, Jun. 5 sedisse ex ejus epitaphio p308 n. 1 allato, alterum Johannem I Angeloptem tempore Valentiniani III et Galla Placidiae vixisse ex Agnello discimus. Ad illum praeterea exstat epistola Simplicii papae data a. 482, Mai 29 (Thiel, Epist. pont. I.201), ejusdemque etiamnunc vivi mentionem facit charta a. 491, Jan. 2 (Marini, Pap. dipl. p130) et Gelasius papa in epistola ad episcopos Lucaniae Bruttiorum et Siciliae data a. 494, Mart. 11 (Thiel, I.362). Johannem I circa a. 418 electum esse, ex epistola Zosimi papae (Jaffé 137) suspicari possis; mortuus est ante a. 440, quia Petrum Chrysologum, qui haud dubie ei successit, a Sixto III papa consecratum esse Agnellus infra c. 49 tradit. Amadesi I.126, falso vel certe nullo certo argumento adjutus, tertium (secundum sui ordinis) interjecit Johannem, quem c. a. 452 tempora Attilae sedisse contendit; vide p299 n. 4; p302 n. 1. Capp. 34‑36 ad primum referenda sunt Johannem.

2 Cf. infra c. 44, ubi de effigie s. Johannis agitur.

3 Ejusdem jam mentio fit a s. Augustino, Serm. 322 (Opp. ed. Caillau XXI.153): ad gloriosi martyris Laurentii memoriam, quae apud Ravennam nuper collocata est, sicut audivimus. Cf. Fabri p266 sqq.

4 maior cubiculi vix alius inter officia domus augustae occurrit, forte tamen idem est ac praepositus sacri cubiculi. Bacch. Hic idem Lauricius V. I. esse videtur, qui in antiquissima charta papyracea, qua de patrimonio Siculo Ravennatis ecclesiae agitur, c. a. 444 occurrit; Marini, Pap. dipl. p109, cf. p246.

5 Hoc quoque ex inscriptione sumtum esse duxerim, praesertim propter nomen papae saec. V omnibus episcopis tributum, quamvis a nostro aliis quoque locis episcopus Ravennas 'papa' vocatur (v. infra c. 3744). Reliquae vero hujus capitis narratiunculae, ut fabellae populari, fides penitus deneganda est, quod se v. Quast p3 minus respexit.

6 Hoc ex titulo Lauricii sepulcro inciso didicisse noster putandus est; quod autem addit, eundem tempore Honorii imp. defunctum esse, sane falsum, ut discimus ex inscriptione huic capitulo inserta, a Lauricio a. 435, i.e. duodecim annis post Honorii obitum facta.

7 Calices appensorii idem fuere ac 'ansati'. MUR.

8 C. 35.

9 Aut Petrus Chrysologus aut Neo eo tempore ecclesiae Ravennati praefuit.

10 Haec ex Petri Chrys. serm. 6, quorum similia jam supra c. 30 habes, additis quibusdam Sacrae Scripturae locis, ut Eccl. 43.17:º In conspectu eius commovebuntur montes; Jes. 54.10; Ps. 45.

11 Tota hujus capituli narratio cum vera historia minime convenit. Equidem mihi persuasum habeo, Attilam numquam vidisse Ravennam, quod certius hic probare longum est; hoc tantum addam, cum apud nullum alium scriptorem, tum ne in Ann. Ravennatibus quidem de Ravenna ab Attila capta quidquam legi. Attamen non nego, traditione populari talia nostro esse relata, quae suo more rebus commenticiis as lenociniis verborum auxit exornavitque.

12 Eadem habet Jordanis, Get. c. 36: Homo subtilis, antequam bella gereret, arte pugnabat, quae sequuntur Marcellini chron. ad a. 454: Attila . . noctu mulieris manu coltroque confoditur. Cum autem horum scriptorum apud nostrum nulla alia vestigia deprehendantur, ex Maximiani chron. sumtum esse putarim locum inde a ad proprium reversus – mortuus est.

13 Cf. Verg. Ecl. II.67.

14 C. 34 in., fusius vero haec narrat infra c. 44.

15 Mentitur noster (cf. c. 38), nam quae sequuntur non ex auditu sed plerumque ex Ann. Ravennatibus sumsit, sive eos ipse prae oculis habuit, sive in Maximiani chron. legit quae ex illis hausta sunt. Cf. de hoc cap. Waitz in Nachrichten d. Gött. Ges. d. W. 1865, p108 sqq. et quae ipse N. Archiv I.309 sqq. disserui. — Hoc cap. ad tempora Johannis II spectat.

16 Anon. Cuspiniani ad a. 488 (Mommsen, Chronograph, p667): 15 Kal. Maias, qui est dies paschalis a. 488; 4 Non. Apr., ut noster habet, pascha celebratum est a. 489; cf. N. Arch. I.361 n.

17 Graecum nomen pro Pineta, ut legebatur in Ann. Rav.; cf.  Ginanni, Pinete Ravennati p16. De situ locorum multa Agn. addit, quae in fonte suo non habebantur, verba ejus mutat augetque; N. Arch. I p313 sqq.

18 scil. apud Veronam at Adduam fluvium.

19 Similiter Cassiodori chron.: egressus . . ad pontem Candidiani; Ann. Rav.: ingressus est . . in fossatum in Pineta.

20 scil. Theodericus rex.

21 In Ann. Rav. haud dubie legebatur: venit inde cum dromonis in fossatum Palatioli; Agn. suo more plura de situ locorum adjecit; N. Arch. I, p315, 363. Insula hodieque 'Palazzuolo' vocatur.

22 Mon. S. M. in Palatiolo appellatur in chartis Rav.; cf. Fabri p262 sqq., Tarlazzi p329.

23 Haec ecclesia sita erat in regione Herculana (v. chartam a. 1122, Fantuzzi II.109), e qua cf. supra cap.  3133. — Regionis ad Nymphaeos, Herculanae ut videtur vicinae, nusquam alibi quantum scio mentio fit. Fortasse nomen ejus postea mutatum est.

24 De milliario aureo cf. Zirardini p170 sqq.

25 Interpretare: 'fame perdomuit eos qui in urbe erant'. — Tandiuque – famis peremit ex Maximiano sumta esse putarim.

26 Et factus – Classe ingressus ex Ann. Rav.

27 Post haec – postulavit Iohannes ex Maximiano, ut opinor, licet verbis mutatis. Procopius, Bell. Goth. I.1 (ed. Bonn II.9) refert, Ravennatem episcopum inter Theodericum et Odovacrem pacis interpretem exstitisse.

28 Et subiit – comitibus suis ex Ann. Rav., N. Arch., p315, 363 n.

29 Cf. seq. cap.

30 Postquam iubente – mancipavit fortasse ex Maximiano. At Siciliam jam ante Ravennam captam occupavit Theodericus. Anno 30 regni sui, i.e. a. 523, partem Burgundiae in ditionem suam recepit (cf. Binding I.252 sqq.). Siciliam fortasse mendo auctoris aut scribae irrepsit.

31 Haec nota aut ex Ann. Rav., aut ex Maximiano; cf. Marcellini chron. ad a. 515.

32 Simmachus — quamdiu mortuus haud dubie ex Maximiano; cf. infra c. 57, Anon. Vales. §§ 88‑93, a quo Ecclesium ad imperatorem cum Johanne papa missum esse traditur, et Catal. pont., Acta SS. Apr. 1, prol. p. xxxvi.

33 Lib. pont., Johannes I (ed. Vignolius I.194): Huius corpus translatum est Ravenna Romam et sepultum est in basilica beati Petri apostoli.Et supradicti – diem Agnellus.

34 Theodericus – mortuus est vel haedificare iussit ex Maximiano, cf. Anon. Vales. §§ 94‑96, et quae N. Archiv I.322 sq. disserui. Quae sequuntur de suo addidit Agnellus.

35 Ad memoriam regis et Ad Farum vocatur in charta Johannis VIII archiepiscopi a. 858 circ. (Fantuzzi II.10), qua praedicto monasterio S. Mariae in Palatiolo subditum est. In Rotunda vel Rotunda in aliis chartis appellatur. Quot Ravennates de eo scripserunt enumerare longum est. De Faro cf. Zirardini p56 sqq.

36 Cap. 40‑44 de Johanne I agitur.

37 Cf. infra c. 42.

38 Haec noster sibi finxit.

39 Fortasse Agnellus jam diploma supposititium Valentiniani III prae oculis habuit (Marini, Papiri diplomatici p94), quo episcopo Ravennati 14 episcopatus subiciuntur et 'honor pallii' confertur; nota verba chartae: Ravennatem eccl. . . archieratica dignitate erectam. Attamen, quamvis privilegium falsum sit, haud plane rejicienda esse judico, quae hoc loco de honoribus ecclesiae Ravennati collatis traduntur. Constat quidem ex Petri Chrys. serm. 175, Vicohaventinam (i.e. Ferrariensem) ecclesiam, cujus in charta mentio fit, Valentiniani III tempore sub potestatem metropolitanam Ravennatis episcopi redactam esse decreto beati Petri et decreto principis christiani, i.e. Valentiniani. Imolenses quoque et Mutinenses totiusque Aemiliae episcopos jam saec. V a Ravennate episcopo consecratos esse, scimus. Ante tempora vero Valentiniani III de metropolitana potestate hujus ecclesiae nihil constat.

40 De usu pallii vetus inter Romanos et Ravennates pontifices dissensio erat, de qua conferas multas epistolas Registri Gregorii I, ut III.56, 57, IV.11, 15, alias.

41 Cf. Zirardini p71 sqq. — Num haec ex inscriptione, an ex Maximiani chron., an ex memoria hominum, quod mihi probabilius videtur, didicerit noster, non constat. Sane memoria Valentiniani ac Placidiae et urbis eorum tempore ornatae et ampliatae diu Ravennae vixit. Cf. libellum De dedicatione eccl. s. Joh. Evang., Muratori I.2.570.

42 Antiquorum – dicta est ex Isidori Etym. XVII.7.2 verbis aliquot mutatis.

43 Quae sequuntur usque ad finem capitis ex memoria hominum.

44 Singlediae nusquam alibi mentio fit. Eandem fuisse neptem Placidiae, si verum est, ex epitaphio infra laudato Agnellus cognovit. Fortasse fuit consanguinea Constantii, Placidiae mariti.

45 De hac ecclesia cf. Tract. Raynaldi archiep. Rav., Muratori I.2, p574; Fabri p153; v. Quast p10.

46 Cf. supra c. 23: gipseis metallis; c. 7786.

47 i.e. libelli precationum, ut videtur.

48 Quae sequuntur haud dubie ex Maximiano.

49 Haec falsa sunt: Constantius duobus annis ante Honorium, eodem anno quo augustus factus erat, mortuus est.

50 tempora anni = menses. Valentinianus a. 419, Jul. 2 (secundum Prosperi chron. a. 418) natus, a. 425, Oct. 23 augustus pronunciatus, tunc septimi anni quartum mensem paene compleverat.

51 Romae – cremata sunt ex Ann. Rav.; cf. N. Archiv I.311 sq. 356, 270.

52 vero non – quia antea Agnelli additamentum.

53 Cf. de hac ecclesia adhuc existente Fabri p291 sqq.; v. Quast p10‑15. — Ubi sepulta sit Placidia, coaevi scriptores non memoriae prodiderunt, constat tantum eam Romae esse mortuam.

54 Fusius describitur haec ecclesia, cujus tantum pars adhuc exstat, in libello de dedicatione ejusdem (Muratori SS. I.2.570, 571) saec. XIII vel XIV, ut opinor, composito, ubi et quas noster exhibet et aliae inscriptiones leguntur, quarum una super imagines imperatorum scripta: Amore Christi nobilis et filius tonitrui sanctus Iohannes. Galla Placidia augusta pro se et his omnibus hoc votum solvit. Cf. Rubeum p101; Fabri p204; Spreti I.370, II.2.109; v. Quast p6‑9.

55 Cum – furia maris ex inscriptione mox sequente.

56 Anno 424 post mortem Honorii Placidia cum liberis suis Constantino­poli in Italiam rediit, ad quod navigium hoc referendum esse videtur.

57 Hic est dies depositionis Johannis II ex ejus epitaphio sumtum, quod ita audit (Corp. Inscr. lat. XI, no. 304): Hic requiescit in pace sanctus papa Iohannes qui sedit ann. XVI, m. X, d. XVII. Depositus sub die Non. Iun. Asteri et Praesidi vv. cc. i.e. 494, Jun. 5.

58 Jam supra c. 43 ad Petrum episcopum se transiturum esse dixit, ut aliquid novi de Johanne addendo non opinantes auditores admirari faciat.

59 Iterum repetit fere iisdem verbis, quae jam bis supra, c.  3037, ex Petri Chrys. serm. 6. sumta legis.

60 Pergit haec demum c. 55; qua de quaestione vero agatur, equidem nescio nec quomodo sententiae inter se cohaereant, intelligo.

61 Hoc ex inscriptione supra p308 n. 1.

62 In hac quoque Vita Agnellus duos episcopos ejusdem nominis confudit, vel potius alterum, scilicet Petrum III, penitus omisit, ejusdem gesta partim Petro II Chrysologo (v. c. 50), partim Petro IV (v. c. 93) attribuens. Atque Petrus II Chrys., qui Johanni I successit, circa a. 449, ecclesiam Ravennatem rexit (v. c. 48), ante a. 458 mortuus (c. 28), et si credimus, quod noster tradit, eundem a Sixto III papa esse consecratum, ante a. 440, Aug. ordinatus est. Petrus III autem omnibus synodis annis 501‑504 Romae propter schisma Symmachi et Laurentii celebratis interfuit, unde conjiciendum est, eum Johanni II episcopo a. 494 defuncto successisse. Eundem usque ad a. 519 vixisse, discimus ex Anon. Valesiano § 81, 82; paulo post vero diem obiit (v. c. 53). Praefuit igitur ecclesiae Ravennati ab a. 494–c. 520. Cf. Amadesi I.98, 133 sqq.

63 Haec ex Petri Chrysologi serm. 165, ubi ipse: Cornelius namque, inquit, memoriae beatissimae pater mihi fuit, ipse me per euangelium genuit, ipse pius piissime nutrivit, ipse sanctus sancta instituit servitute, ipse pontifex sacris obtulit et consecravit altaribus.

64 Talis epistola jam non exstat et ab Agnello certe non visa est. Quam habemus epistolam no. 20 ad Eutychem, Leo scripsit, antequam de illius haeresi aliquid cognoverat.

65 Non monente Leone papa, sed Eutychis litteris respondens scripsit Petrus ad eundem epistolam inter Leoninas 25.

66 Error. Honorius jam ante 25 annos mortuus erat. Neque ad Valentinianum, Placidiam, Eudoxiam exstant epistolae Leonis papae, complures vero ad Theodosium Marcianumque augustos et Pulcheriam de causa Eutychis datae.

67 Neque Eutyches synodo Chalcedonensi interfuit, neque inter episcopos, qui illius doctrinam impugnaverunt, Theodorus quidam excelluit.

68 Neque de epistola Petri in actis hujus concilii quidquam legitur. Quae antea unquam de haeresi Eutychiana legerat, hic ex memoria repetere videtur Agnellus.

69 Epistolae valde decurtatae verba mutat Agnellus, sententia minus bene intellecta, initium — monente Bacchinio — sumens ex Petri Chrys. serm. 145, ubi legitur: Humanae leges intra triginta annos litigiosas omnes interimunt quaestiones, et Christus circa quingentos annos nativitatis suae causas praestat etc., quam sententiam aliis verbis expressam in illa epistola legis.

70 432, Aug.–440, Aug. Satis probabile est, Petrum Chrys. a Sixto III papa esse consecratum.

71 V. supra c. 24.

72 Hoc ex inscriptione c. 75, didicit Agnellus, quod vero ad Petrum III referendum est.

73 Quis episcoporum, quibus Petrus nomen erat, hoc monasterium fundaverit, in dubio relinquendum est. Cf. de eodem Fabri p76, Tarlazzi p104.

74 Petrum a Cornelio episcopo clericum esse consecratum, ipse testatur loco supra p310 n.3 laudato sermonis 165, ubi vero nihil de Projecti consecratione et de diaconatu.

75 scil. Petrus Chrysologus.

76 scil. in aliquoties citato sermone 165, quem Petrus in consecratione ejusdem Projecti habuit, in quo vero Placidiae nulla mentio fit. Et crediderim, Projectum post mortem Placidiae (a. 450) demum episcopum consecratum esse, quia de eodem, ut videtur, tanquam vivo Simplicius papa a. 482 loquitur (in epist. 14, apud Thiel I.201).

77 Eadem in Vita s. Barbatiani a Bacchinio II, App. p39 edita (repetita ap. Muratori SS. II.1.194) leguntur, quam fortasse noster jam vidit. Citatur quidem jam a Petro Damiano, serm. 65, haec sanctissimi vitae eius historia.

78 Nomina aedificatoris et consecratoris ex inscriptione sumta esse puto; et hic quoque dubitatio, uter fuerit Petrus consecrator. — Tarlazzi p238, recte monet, Rubeum et Fabrum hanc ecclesiam falso cum ecclesia s. Joh. bapt. majore confudisse. Monasterium s. Johannis et Barbatiani aliquoties occurrit in chartis Rav. saec. X, ex quibus apparet (Fantuzzi I.142, II.301, a. 957), idem situm fuisse prope monasterium s. Zachariae et ecclesiam s. Vitalis, posterulae Ovilionis vicinam. Postea haec ecclesia solo nomine s. Barbatiani vocata est; cf. infra notam marginalem c. 72.

79 Qui sequuntur sermones Agnellus finxit, fortasse usus Petri sermone 40.

80 Eadem verba supra c. 37; cf. Deuteron. 4.39.

81 Eandem sententiam v. supra c. 12.

82 Aurelianus c. a. 520 electus, a. 521, Mai 26 mortuus est. Eundem Petro III successisse, intelligimus ex inscriptione c. 75. Hodieque exstat fragmentum papyraceum de testamento hujus episcopi defuncti coram publicis magistratibus resignato recitatoque actorum, datum Valerio v. c. cons. sub die 3. Non. Iun., i.e. 521, Jun. 3. (Marini, Pap. dipl. p112). Diem emortualem ejus noster infra c. 56 tradit. Cf. Zirardini p298; Amadesi I.136. Fuisse se ante electionem clericum ecclesiae Ravennatis, ipse profitetur, dicens: Te igitur sanctam ecclesiam catolicam Ravennatem, in cuius servitio crevi, heredem mihi ex axe esse iubeo ac volo. Praeterea monendum, nomen hujus episcopi ibidem legi Caelius Aurelianus.

83 Haec ex inscriptione c. 75.

84 Loca Ignis et Baias et idola hujus nominis, quod vix monendum est, plane ignota praeter Bajas, monasterium Siculum.

85 Caput Padi hodie dictum Volano.

86 Haec ex charta quadam sumta esse videntur.

87 scil. s. Mariae. De monasterii s. Mariae Pomposiano hoc dictum esse, suspicatur Bacchini, caute vero addit: 'Idem Aureliani tempore constructum affirmare non ausim, qui sciam, monasterii nomine ab Agnello aedem paroeciam non habentem intelligi'. Et Federici, Rer. Pomp. hist. p90, qui de hoc loco fusius agit, monet, in chartis Rav. occurrere alteram 'ecclesiam s. Mariae in Pado Vetere' sitam; v. praeterea Fantuzzi IV.356, a. 1244; VI.190, a. 1354.

88 Cf. c. 45, p309, ubi vero nulla quaestio de fluviis Etham proposita est.

89 Quae sequuntur non sunt verba benedictionis Isaac, sed promissionum Isaac et Jacob a Deo factarum.

90 Cf.  Bedae comm. in Ps. 73.

91 Terra – terendo ex Isid. Etym. XIV.1.1; Maria – illuminatrix ex iisdem VII.10.1.

92 Ita est; cf. c. 53, n. 1. Unde hoc didicerit auctor, haud perspicio.

93 Cf. supra c. 29.

94 Ecclesii, qui Aureliano successit, dies emortualis secundum traditionem ecclesiasticam Ravennatem Julii 27 est, quod si ita est, ex numeris a nostro in fine cap. 61 indicatis computatur, eum consecratum a. 522, Febr. 20, qui fuit dies dominicus, a. 532, Jul. 27 mortuum esse; saltim circa a. 521–a. 532 eum sedisse, pro certo habendum est. Habemus fragmentum papyraceum donationis Ecclesio episcopo ab Hildevara 2 Id. Nov. Maximo v. c. cons., i.e. a. 523, Nov. 12 factae (Marini, Pap. dipl. p132). Sine causa Amadesi I.152, 157 numeros a nostro relatos reprobat.

95 Ex imagine cf. p321 n. 5.º

96 De hac ecclesia vocata Majore cf. Rubeum p154; Fabri p254.

97 C. 39. Ibidem vero nihil de 'ceteris episcopis' legitur, quorum ab Anon. Vales. § 90 mentio fit, 'Eusebio Fanestri, Sabino Campano et aliis duobus'. Johannes papa Constantino­poli rediens, non Romam sed Ravennam profectus est.

98 Hoc ex inscriptione cap. 75.

99 C. 57. Dedicata demum est haec celeberrima ecclesia, quae adhuc integra exstat, a Maximiano episcopo, cf. c. 77. De ea multi scripserunt eamque et ejus partes depinxerunt, quorum hos afferro: Fabri p257; Barozzi, Pianta e Spaccato di S. Vitale (Bologna 1782, fol.); v. Quast p28; Tarlazzi p435.

100 Num hoc fuerit lapidi incisum, i.e. titulus sepulcri, an tabula rationum, mihi dubium est, hoc tamen verbis Agnelli magis convenire videtur.

101 Sacellum ecclesiae astructum (Seitenkapelle).

102 Epitaphium Isaac exarchi, cujus hic habes versionem mirum quam barbaricam, adhuc exstat, saepissime editum, apud Spreti I.276, tab. VIII; cf. ibid. II.237 sqq. Menda annotatoris explicando diem tererem.

103 τρυγόνος σεμνῆς τρόπῳ Inscr.

104 Sequentem constitutionem, quam multis locis corruptam ac mutilam Bacchini dolet, non ex originali descripsisse noster putandus est, qui in Vita Theodori affirmet multa ejus exstitisse exemplaria. — Quae praecedunt inde a Contigit ex eodem documento collegit.

105 Cf. p322 n. 2.

106 Idem fortasse, qui postea fuit episcopus.

107 Hic postea episcopus fuit, ut videtur; cf. c. 84.

108 Cf. infra Vitam Theodori.

109 C. 59. Super ejusdem ecclesiae absida imago Ecclesii episcopi opere vermiculato, subscripto nomine, depicta est, et capitulis columnarum inscripta duo monogrammata, quorum alterum Juliani, alterum Ecclesii esse dicunt.

110 Numeros ex titulo sepulcri sumtos esse putarim, quia sequentium quoque duorum episcoporum ab utraque parte Ecclesii sepultorum tempus sedendi a nostro indicatur.

111 Ursicinus, quem successisse Ecclesio ex inscriptione c. 75 probatur, secundum numeros a nostro c. 65 relatos circa a. 532‑536, ecclesiae Rav. praefuit. Cujus dies emortualis in tabulis Rav. notatur Sept. 5: quo pro certo statuto, computabis eum sedisse 533, Febr. 25–536, Sept. 5. Aliter Amadesi I, p146 sqq., 159 statuit 535, Febr. 23–538, Sept. 5. Ejus nomen inter clericos Ravennates, qui constituto Felicis papae subscripserunt (c. 60), non occurrit, nisi idem est qui ibidem Ursus diaconus.

112 Imaginem ejus vidit in episcopio Tricoli; cf. c. 75.

113 Ex inscriptione c. 75.

114 Quae sequuntur defunctus est – Kal. Maias et ivit rex – modica quies ex Ann. Rav. sumta esse puto de quibus fusius disserui l. l., p339 sqq., 365 sq. Locus magni sane momenti propter rerum gestarum menses ac dies, quos nusquam alibi invenies, accurate indicatos.

115 Lago Bolseno.

116 Monasterium s. Petri quod vocatur Offeotrofei (Orphanotrorio)º situm in regione ss. Ioannis et Pauli occurrit in charta a. 1017, et in bulla Alexandri papae a. 1169 (Fantuzzi I.248, II.139), de quo cf. Zirardini p212.

117 Cont. Marcellini: in loco qui dicitur Quintus iuxta fluvium Santernum, quod bene nostro convenit.

118 Minime. Fortasse ipso anno ex fonte descripsit, omittens quae ad eundem annum praenotata erant.

119 Hoc historiae non convenit. Fortasse de Sicilia a Totila rege capta in fonte relatum erat.

120 Theophanes (ed. Bonn I.350): μηνὶ Ἰουνίῳ; cf. quae N. Arch. I.366 n. notavi.

121 scil. Totila.

122 Cf. Procopius, B. Goth IV.33 (ed. Bonn p628).

123 Ex inscriptione infra c. 77 relata.

124 Symboli apostolici pars.

125 Deuter. 12.23.

126 Exod. 12.

127 Cf. Isid. Etym. III.22.26.

128 Cf. supra c. 59.

129 Ex numeris a nostro c. 68, relatis, hunc, si haud multo post Ursicini mortem electus est, sedisse a. 537, Mart. 4–544, Febr. 15, computatur, quod tamen minus certum est, cum Maximianum ejus successorem a. 546, Oct. 14, demum consecratum esse constet. Quam ob rem Amadesi I, p144, 160, ei tribuit a. 539, Mart. 6–546, Febr. 15. At ex iis quae noster c. 71 tradit, diuturnum spatium inter Victorem mortuum et Maximianum consecratum interfuisse, confici potest.

130 Similia c. 12.

131 Vidit Agnellus ejus imaginem endothi intextam (v. paulo infra) et in episcopio (v. c. 75).

132 Ex inscriptione c. 75.

133 i.e. inscriptio sequens; ubi cum nihil de Justiniani dono legatur, quae de eodem hoc loco relata sunt veritati non conveniunt.

134 scil. accepti census, ut opinor.

135 i.e. ἐνδύτην, mantile altari superimponendum (Du Cange-Henschel s.v.), quod vocabulum ita constanter scribitur c. 8088.

136 In Cangii Gloss. ed. nova II.408, eruditi suspicantur, hoc esse cocconem (navem) vel concham (vas sacrum), at nescio an potius sit coccum (pannus purpureus).

137 Cf. c. 50.

138 Cf.  Matth. 24.7 sqq., 36, cujus sententiae partim iisdem partim aliis verbis explicantur.

139 Cf. c. 5965.

140 Ejus imagines vidit Agnellus in ecclesiis s. Stephani et s. Vitalis, in Tricoli et in endothi; v. c. 72, 75, 7780.

141 Haec ex inscriptione c. 75.

142 Qui — Ravennam misit aut ex libris ipsius Maximiani aut ex Catalogo, aut Annalibus, aut inscriptione. Praecedens narratiuncula eo studio ficta videtur, ut explicetur, quomodo 'alienigena' episcopus Ravennas electus in oriente consecratus sit.

143 sic citius v. c.  15, 158, etc.

144 In chartis altero nomine 'Guarcini' vocatur.

145 Cf. Jord. Get. c. 29: A septentrionali plaga ramus illi ex Pado est qui fossa vocatur Asconis.

146 Cf. c. 86.

147 Valerii archiepiscopi, cujus vita in nostro codice Agnelli excidit, anni non satis constant; hoc tantum certum est, eum ineunte saec. IX sedisse; cf. infra c. 166 n.

148 Ex sequentibus, diuturnum exstitisse schisma in ecclesia Ravennate ac Maximianum diu reprobatum esse, facile crediderim. Et nescio an Agnellus tale aliquid in libris hujus episcopi legerit.

149 Eadem fere c. 37, p302.

150 Eadem verba c.  761, aliis locis.

151 De situ hujus ecclesiae dissensio est inter Ravennates, at haud dubie eadem fuit, quae vocabatur Major (Fantuzzi I.142 etc.), ut recte opinatur notarum marginalium auctor, suo tempore jam destructa; cf. Tarlazzi p428.

152 per in giro c.  27, 155, 163 etc.

153 nomina non ad inscriptionem sequentem, sed ad sanctos paulo infra enumeratos pertinere videtur.

154 Tale instrumentum typis non editum est.

155 Cf. c. 7476.

156 Cf. c. 94: tetragonis lapidibus et bisalis; cf. Du Cange, Gl. med. Graec. s.v. βήσαλον et Zirardini p211.

157 Ex inscriptione precedente.

158 Instrumentum fundationis hujus ecclesiae a. 1657 in archivo ecclesiae Polensis se vidisse, contendit Hier. Querengus, datum a. 546, Febr. 21, cui subscripsit: Servus Christi Maximianus per gratiam Dei episcopus sanctae ecclesiae Ravennae inclitae urbis; at hic tunc nondum episcopus consecratus erat; cf.  De Rubeis, Mon. Aquil. p192; Stankovich, Biogr. degli uomini illustri dell' Istria I.215.

159 Eadem est, quae supra c. 50 'monasterium' vocata, a Petro Chrysologo fundata esse dicitur. Exstant duo carmina Venantii Fortunati I.1 et 2 ad Vitalem quemdam episcopum Ravennatem de dedicatione ecclesiae sancti Andreae directa, cum autem talis nominis episcopus Ravennas penitus ignotus sit, Bacchini, Amadesi, alii varia ad solvendam quaestionem vix bene conjecerunt. Equidem Luchio Venantii editori assentior, qui I, p8, Vitalem alterum nomen fuisse Maximiani, suspicatur.

160 Partem earum haud dubie, quas supra c. 72 in basilica s. Stephani collocasse dicitur. Hoc quoque loco igitur vera fabulosis immixta esse videntur.

161 Consecravit – in Ravenna ex duabus inscriptionibus paulo post exhibuit. — Celeberrima basilica s. Apollinaris in Classe, nunc in deserto sita, paene integra hodieque claret, de qua v. Fabri p93 sqq.; v. Quast p34; Tarlazzi p118; fabulosam narrationem de aedificatione ejusdem Murat. I.2, p545.

162 Quamvis hoc in sequente inscriptione non legatur, tamen verum esse potest: tempore enim quo haec ecclesia dedicata est, Victorem episcopum jam mortuum esse, satis probabile est, ut supra p324 n. 2º monuimus, Maximianus nondum consecratus erat. Colligendum ergo est, hunc eam haud brevi tempore ante confectam consecrasse; quod noster ex altera inscriptione deperdita didicisse putandus est. — De basilica, cujus nunc profanatae sola absis exstat, cf. Tarlazzi p366.

163 Julianum Ravennatis ecclesiae saccellarium fuisse arbitror, qui et argentarius seu argentophylax sit dictus. Bacch. Argentarii saepe in chartis Rav. occurrunt. Hic Julianus v. h. argentarius Graecis litteris chartae donationis a. 539 vel 546 testis subscripsit (Marini, Pap. dipl. p174) et in inscriptione adhuc servata (Spreti I, p255, no. 236) invenitur.

164 in Afrigiselo, in Afrigiscolo, Afrigisclo, postea saepissime in Africisco, semel Ad Filicisco vocatur in chartis Rav.

165 Hodieque exstant.

166 Cf. c. 39.

167 Cf. alteram inscriptionem, quae adhuc in eadem ecclesia legitur, apud Spreti I, p279, positam a. 549, Mai. 9.

168 Cf.  c. 8.

169 scil. in chronico, ut videtur; cf. c. 42 et praef. p273.

170 scil. Theodosium, filium Calliopii; cf.  Joann. Malala (ed. Bonn) p401; Liberati breviar. c. 18; Theophanes I.251.

171 scil. Proterium episcopum a. 457; cf.  Evagr. hist. eccl. II.8.

172 Hoc nomen aliunde ignotum. Theophanes scribit, Acacium mag. mil. sontes punivisse.

173 Circa 516‑520 sedit; cf. Theoph. et Victoris Tunn. chron. (Roncalli II.360, 361).

174 Sedit a. 521‑538, ut scribit Victor Tunn. l. l. 361, 366; cf. Liberati brev. c. 19.

175 Cf. Evagrii hist. eccl. IV.8. Urbs rectius Anazarbus dicta, a Justino restaurata et 'Justinopolis' appellata, hodie Ain Zarba.

176 Totum capitulum, exceptis paucis verbis, ex Ann. Rav. sumtum puto; cf. N. Arch. I.341.

177 Cf. Agathias I.12‑18, qui tribus mensibus in obsidione consumptis Lucam captam esse tradit et dicit: ἀμφὶ τὰς χειμερίους τροπὰς ταῦτα ἐπράσσετο, quapropter 'Septembris' corruptum et Lucam jam a. 552 mense Decembri captam esse putarim.

178 Idem occurrit apud Agathiam I.18.

179 Cf. Agathias I.19.

180 Ib. I.22 extrema verba.

181 Hoc bene convenit cum epitaphio Pelagii I, ubi: depositus 4. Non. Mart.

182 scil. a militibus Narsis; cf. Theophanis chronogr. ed. Bonn I.367.

183 i.e. anaglypha, sculpta.

184 Fere eodem tempore primum nomen archiepiscopi in charta anni 553 (Marini, Pap. p134) occurrit.

185 Cf. c. 88.

186 'cognoverunt Romani' intelligendum duco; Agnellus igitur ipse non viderat libros, sed audivit quod de iis refert.

187 dimissor, qui bona ecclesiae legavit. Bacch.

188 Circa a. 556 vel 557. Maximianum obiisse, ex eo efficitur, quod ejus successorem a. 556 vel sequente anno mense Junio electum esse ex inscriptione c. 92, computatur.

189 Cf. c. 76.

190 Quando Petronacius archiepiscopus, cujus vita in nostro codice non legitur, ordinatus sit, non satis constat; attamen hoc circa a. 817, vel potius 818 factum esse, colligere possumus.

191 Hujus episcopi tempus patet ex ejus epitaphio infra c. 92. Sedit 556 vel 557, Jun. 24–569, vel 570, Aug. 1. Dubium enim est in illa inscriptione, num ind. III an ind. II legendum sit. Cf. Amadesi I.142 sqq.

192 Complures imagines Agnelli vidit auctor, v. c. 86 fin., c. 88 fin., c. 89.

193 Instrumento pacis a Felice IV papa constitutae, p321, subscripsit Agnellus diaconus inter clericos Ecclesio episcopo adversarios.

194 Fortasse vidit testamentum episcopi auctor.

195 Infra nihil de hac quaestione, nisi ad c. 97 spectat.

196 Exstat fragmentum papyraceum, anni ut videtur 565, in quo de bonis ecclesiae Ravennatis, praesente Agnello archiepiscopo, agitur (Marini, Pap. dipl. p135; cf. p288).

197 Sequentia Blondus dec. I, lib. VII exscripsit.

198 Nomina ecclesiarum Agnello traditarum ex diplomate Justiniani et ex inscriptionibus sumta videntur.

199 Haud dubie dies consecrationis ex inscriptione.

200 Cf. supra c. 70; de ecclesia postea monasterio s. Eusebii v. Fantuzzi I.97, a. 896; II.21, 139, 216, a. 956, 1169, 1262. — De omnibus his ecclesiis Arianorum cf. v. Quast, p17 sqq.

201 Sequentes quatuor ecclesiae cum iisdem locis, prope quae sitae esse hic dicuntur, commemorantur in bulla Alexandri papae a. 1169 (Fantuzzi II.139).

202 In inscriptione legebatur, ecclesiam anno quodam p. c. Basilii iunioris catholicis traditam esse.

203 Hodieque exstat vocata 'Spirito Santo'; Fabri p344.

204 scil. Theodori; conjungendum est praedictae ecclesia. Baptisterium ecclesiae s. Theodori, quod hodieque exstat, jam Agnelli tempore vocabatur 'S. Maria in Cosmedim';º de qua cf. Fabri p244.

205 Intelligendum videtur: 'referam'.

206 Haec quoque celeberrima basilica, nunc vocata 'Sant' Apollinare nuovo', integra adhuc exstat; Fabri p119; v. Quast p19; Tarlazzi p137; cf. infra c. 119.

207 Ita saepe noster pro 'tribuna'.

208 Hae effigies vermiculato opere fictae, quas noster infra c. 88 fusius describit, adhuc ornant interiorem basilicam.

209 Agnelli archiepiscopi tempore reges Wandalorum jam non exstitere, priorum nemo vidit Ravennam.

210 De duabus civitatibus supra nihil.

211 Eadem habet Beda, Exp. Matth. c. 2.

212 scil. magorum.

213 C. 80.

214 Cf.  c. 151.

215 Idem Agnellus archiepiscopus in Ursiana ecclesia suggestum marmoreum fieri fecit, in quo hucusque legitur: Servus Christi Agnellus episcopus hunc pyrgum fecit; Spreti I, tab. IX.

216 Totum cap. ex Ann. Rav. sumtum esse puto; cf. N. Archiv I, p339.

217 Cf. Exc. Sang. ad a. 565.

218 Similia habet Marii chron. ad a. 568.

219 Unum monasterium ss. Matthaei et Jacobi non longe a Petriana ecclesia commemoratur in laudata bulla Alexandri III, Fantuzzi II.139.

220 Hic lapis mutilus ex ecclesia s. agathae translatus hodieque servatur in museo archiepiscopali Ravennate; Spreti I.210.

221 Ex inscriptione infra n. 3, cum imaginem hujus episcopi vidisse haud notaverit Agnellus.

222 Non hic Petrus IV, sed Petrus III, cujus vitam Agnellus omisit, cf. supra p310 n. 2.

223 Cf. c. 98. Haec ex inscriptione illius ecclesiae nunc deperdita, quam Rubeus p178 exhibet, sed ipse jam non viderat:

Ceperat egregius hoc Petrus condere pastor,

In quo nescit eum mors retinere virum;

Sed quae tecta senex necdum perfecta reliquit,

Romae vir natus hocce peregit opus,

Successor prudens Petri pastorque Iohannes,

Qui quod inest tanto tulit honore decus.

Ipse pater populi veniens Romanus ab urbe,

Digna suis meritis haec monumenta dedit.

Huic subnectit Rubeus alteram inscriptionem certe compluribus saeculis post factum. — De hac basilica nunc funditus destructa v. Fabri p341.

224 Cf.  c. 15.

225 Quae sequuntur fortasse ex annalibus descripta sunt. In numero vero error deprehenditur, quia Agnellus hujus praedecessor currente ind. aut 2 aut 3, Aug. 1 sepultus est. Dies vero certus esse videtur, cum habeamus epistolam Johannis III papae (in notis ad Gregorii M. Reg. III.57, ed. Bened.) datam 10. Kal. Oct. imperante dom. Iustino aug., qua huic Petro pallium tributum est. Itaque Petrus IV a. 569 aut 570, Sept. 15, consecratus est. Diem emortualem ejus notat noster c. 97. 16 Kal. Sept. additque eum sedisse a. 8, m. 2, d. 19, quod quidem cum diebus consecrationis et mortis minime convenit. Attamen post circa 8 annos episcopatus eum mortuum esse, ex eo conjicere licuerit, quod ejus successorem Johannem circa a. 578 ex. consecratum esse, ex cap. 98 computatur. In charta donationis ecclesiae Rav. a. 572 factae commemoratur hic Petrus (Marini, Pap. dipl. p137).

226 Eo – fuit ex Ann. Rav.; Post vero – Ticinum ex Pauli h. L. II.26, 27 sumere potuit; cf. ibid. II.9, 15 et Marii chron. a. 569.

227 Cf. Exc. Sang. et Marii chron. a. 570.

228 Cf. Paul. II.27; Anon. Vales. § 71.

229 Cf. praef. p272.

230 scil. Ravennate. De hoc loco et situ locorum ibi commemoratum perlucide egit Zirardini, p100 sqq.; cf. infra c. 119.

231 Quae in chartis appellatur ad Calchi vel in Calce.

232 Interpretare: ubi telum tenebat (scil. Theodericus), i.e. dextra parte ejus. Ita saepe noster utitur vocabulo 'unde'.

233 Quorum, non constat, cum ignoretur, quanta exciderint.

234 Hic igitur altera effigies Theoderici describitur: illa opere vermiculata facta imago, haec statua equestris aerea. De hac cf. Walafridi versus de imagine Tetrici ed. Dümmler in Haupt, Zeitschr. XII, p461; Bock in Jahrb. d. V. v. Alterthumsfreunden im Rheinlande V, p1 sqq. (1844) et L, p1‑57 (1871); H. Grimm, Deas Reiterstandbild des Theoderich zu Aachen (Berlin 1869, 8o).

235 Qui — gentibus imperavit ex Anon. Vales. vel rectius Maximiani chron. § 39, 40, more suo non modo verbis, sed etiam rebus mutatis.

236 Leonis junioris.

237 XIV Anon. Vales., rectius noster.

238 Cf. Ann. Lauresh. et Einhardi a. 801, SS. I, p38, 190.

239 in Cesarea – extructa est ex Ann. sumta puto.

240 Similia habet Paul. II.26, ex quo tamen haec hausta esse nego.

241 Haec usque in finem capitis ex Ann. sumta esse, statuendum est, quamvis quaedam similia legantur Paul. II.26, 11.5, ex quo tantum postquam – Romanorum hausta duxerim.

242 Furlo.

243 Forum Cornelii supra c. 79 ab Antiocho praefecto restitutum esse dicitur.

244 Imperante – Iulias ex Ann. Rav.; cf. Exc. Sang., quod habet diem 8. Kal. Iun. et quae N. Arch. I, p240 notavi.

245 Pro reliqua hujus capitis narratione Agnellus Pauli hist. Lang. II.28‑30 prae oculis habuit, id quod ex singulis locis ad illum propius accedentibus cognoscitur: tamen noster suo more Pauli verba ipsa numquam retinuit, aliis ejusdem significationis quantus potuit usus. Atque vero Agnellus traditionem a Paulo recedentem sequitur, omnia gesta, quae ille de Peredeo refert, Helmechi attribuens, id quod probabilius est et magis cum aliis auctoribus (Mario, Cont. Prosp., Orig. g. Lang.) convenit, Peredei nullam facit mentionem. Praeterea autem noster, dialogos fingens personarum et quae Pauli exponant exornent compleant fabellam res licet commenticias inserens, tanquam carminis epici praebet narrationem. Neque tamen eum, qui aliis multis locis ut c. 3037, etc. eodem modo res narret, tale carmen novisse puto, statuens tantum, praeter Pauli historiam et Ann. Rav. ex memoria hominum eum hausisse. Verba C. v. i.º ex Paulo.

246 altum conjiciens in corde dolorem Paul.

247 Postquam noster saepe scribit pro postea. — patrato scelere Paul.

248 Fere eadem verba Paulus.

249 Ita saepe pro contentio; cf. c. 44 100.

250 evigilans – defendit ex Paulo, verbis mutatis.

251 scabello subpedaneo Paul.

252 Haec verba propius ad Orig. supra p5 accedunt.

253 Alboin in ipsa urbe Veronensi occisus est.

254 cum – venit ex Ann. Rav.; cf. etiam Marii chron.

255 Eadem fere verba Paul.

256 Tunc – transmisit magis cum Orig. quam cum Paulo conveniunt.

257 Albsuinda fuit filia Chlotsuindae, primae Alboini uxoris; cf.  Orig. cap. 5.

258 Justinum.

259 3. Reg. 21; Judic. 16; 4, 21; Esth. 1.17; Matth. 14.6; 4. Reg. 4; Joh. 18.17.

260 Cf.  c. 8.

261 De hoc nihil in vita Maximiani.

262 Isid. Etym. VII.9.12.

263 Hoc ex inscriptione supra c. 93 n. 3 allata discere potuit. Cf. hujus Johannis epist. ad Gregorium M. papam in Greg. M. Reg. III.57: recolo me in sinu atque in gremio sacrosanctae ecclesiae vestrae Romanae enutritum et Deo auxiliante provectum.

264 Eadem fere verba c. 57.

265 Ex inscriptione modo laudata.

266 Annus, quo Johannes defunctus sit, cognoscitur ex registro Gregorii M., cujus postrema epistola ad hunc (Reg. V.15) data est 594, mense Novembri; et 595, Febr. 13 scribit ad Castorium responsalem suum diaconum Ravennae constitutum: Nimis nos Ioannis fratris et coepiscopi nostri mors cognita contristavit etc. De hoc Johanne III, de quo noster tam pauca habet, plura scimus ex epistolis Gregorii ad eum scriptis Reg. I.37, II.35, 40, 46, III.56, V.1, 11, 15; cf. IV.39, V.24.

267 Cf. Greg. M. Reg. VI.1, 29, X.30.

268 Numeri mensium ac dierum num veri sint, mihi dubium. Ex iis computatur, Johannem esse consecratum a. 578, Nov. 22, quo tempore sedes Romana vacabat. Nam Benedicto I papa a. 578, mense Julio exeunte mortuo, Pelagius II demum Nov. 27 consecratus est.

269 exarchus.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Iun. 20