Brevis URL huic paginae:
http://bit.ly/LibPRavD


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[image ALT: Cliccare qui per la stessa pagina in Italiano.]
Italiano
º

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus Agnelli
Liber Pontificalis
Ecclesiae Ravennatis


ab O. Holder-Egger editum
in Monumenta Germaniae Historica
Hannoverae, MDCCCLXXVIII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Liber Pontificalis
Ecclesiae Ravennatis

 p343  de Sancto Mariniano • XXX

99 Marinianus XXX. Iste Romana natione,1 rubea visu fuerat forma, tensa et longa facies, glavaneo2 fulgebat oculi, et in omnibus valde decorus, nepos praedicti Iohannis3 praedecessoris sui fuit. A beatissimoα Gregorio Romae consecratus fuit et ab eo hic missus est. Et4 cum voluisset ex hac cathedra evadere, ne pontifex esset, dicebat, se tanti honoris pondera adinplere non posse. Tunc beatissimus papa Gregorius coepit cunsolatoria verba reficere, dicens: 'Ego propter te unum parvulum faciam librum. Tene eum cotidie prae manibus tuis, semper in ipsum intende, observa verba illius libri et esto securus ab omni formidine'. Et scribens Librum Pastoralem5 et misit ei, dicens: 'Frater carissime, propter te hunc feci librum, serva diligenter, sic edoce gregem tuam, sicut hic continet. Sis cum sacerdotibus tuis et cum universa plebe, ut securus possis dicere in examinis die: Ecce ego, Domine, et plebs mea mecum'. Et accipiens beatus Marinianus, erat cotidie legens in eo et observans.6

100 Non fuit iste, ut ceteri, qui res ecclesiae devorat pro episcopati honore; etiam alterius sumunt munera, et debitores fiunt; et si contingerit orta intentio de duabus personis, sec mercantur sui honoris dignitatis, quomodo aliquem venundet. Et mittunt inter se exploratores, quantam ille largire pecuniam vult. Et cum nunciatum fortasse quingentos solidos, ille econtra deridit, quia pauci sunt. 'Ego', inquit, 'mille dabo. Interrogo,7 dicite domino ordinatori meo: melius est illi, mille solidos accipere quam illi pauci'. Nesciunt miseri, quia Simoniacas hereses sectantur. Et quomodo nesciunt, quando protestatur pontifex,8 dicens: 'Vide, ne per dationem aut repromissionem quasi Simoniacus es'? Et ille vetat. Non utrorumque suorum malorum conscii sunt? Occulte tribuunt et accipiunt, et palam omnibus negant. Cur non recordamini miseri? Quod coram hominibus negatis, patefiet coram divinis oculis, coram angelis et arcangelis, et coram principatibus et potestatibus, coram tronis et domina­tionibus, coram caelestibus exercitibus et virtutibus, omnia occulta et secreta ibidem publicabuntur. Vis pervenire  p344 ad culmen dignitatis? Conspice labores certaminis. Quid tibi prodest vestem induere preciosam, cum anima diaboli sit laqueo capta? Num parum tibi videtur ecclesia tenere regimen? Si considerare vultis, episcopus plus est quam rex. Rex purpuratus et auratus, sedens in trono regali, semper de morte cogitat, gladii conscius, semper, ut effundat sanguinem, pensat. Episcopus vero de salutatione animae, de inpiorum poena solicitus, de paradisi gaudia. Videte quales inter utrumque: rex, ut demoliatur corpora, episcopus, ut coronetur anima; rex, ut captivos ducat rebelles, episcopus, ut emat captivos, redimat et absolvat; iste, ut quieta nocte somnum ducat, ille nocte tota in laudibus persistat divinis. Et quid plura? Etiam et ipse rex episcopus, ut pro eo Deum deprecetur, rogat. Sufficiant ista: satis de [his] vobis dixi, non monendum, sed ad memoriam revocandum. Iste qui non ex nostro fuit ovile, videte, quomodo pie tenuit archieratica sede, monitus apostolica dogma.

101 Istius9 igitur temporibus circa commorantes marina litora maximeque ac civitate Ravennate gravissima peste vastati sunt. Et volutati anni circulo Veronenses cives valida mors consumpsit. Post hoc visum est terribile in caelo signum, et velut hostes10 sanguinei per totam noctem dimicantes, et lux clarissima lustrata est. Et in ipso anno Theodepertus rex Francorum cum Lothario patruele suo bellum cummisit, eiusque exercitus vehementer attritus est. Post aliqua evoluta tempora Benedicti patris coenobium, quod situm est in castro Casino, nocte a Langobardis praedatum est, tempore Bonifacii11 abbatis. Captaque est inter haec Agilulphi regis filia cum Gudescalcho viro suo ab exercitu Galicini patricii, de civitate Parmense,12 et in hac urbe Ravennae capti ducti sunt. Hic13 quoque vita privatus, Smaragdus patricius ordinatus est, qui postea ab honore patriciatus a Gallinico abiectus est, et ipse sibi dignitatem assumens. Tunc Ravennenses cives indignati, proiecto Gallinico temerario, Smaragdum in loco pristino restituerunt.

102 Mauricius vero augustus, post 21. annum inperium tenuit, cum suis filiis Theodosio et Tiberio et Constantino a Foca ipse, stratore qui fuit Prisci patricii, occiditur. Igitur, ut diximus, senper bellum fuit inter Ravennenses et Langobardos, et discordia grandis propter filiam suam, quae capta a Ravennantibus fuerat. Et propter ipsam iram civitas Cremona a praedicto capta et distructa est rege, et Mantua nimis vexata est et disrupta. Regnante Foca anno secundo, indictione 8, beatus Gregorius migravit ad Dominum, successitque eum Savinianus. Fuitque in ipso tempore validum frigus; messes vero vastatae a muribus sunt, et alia percussae uredine. Et in eodem anno in populo famis valida, quia frugalitas omnis parva et rare inveniebatur, sicut nunc est temporibus nostris. Idcircum hoc factum est, ut indicium amissae praedicationis de morte beati Gregorii a Deo per ipsam famem validam ostenderetur,14 quia cibus animae praedicatio divina est, corporis vero omnis frugalitas.

103 Igitur, ut diximus,15 mortuus est hic beatissimus die 10. Kalendas Novembris,16 et sepultus est in ardica beati Apolenaris, extra muros Classis, cum multis lamenta­tionibus. Et est ibi epithafium exaratum ita:

 p345  'Sanctificus senper monitis, memorande sacerdos,

Hoc positus tumulo, Mariniane, iaces.

Corpore defunctus, tamen est tua fama superstes,

Artus obit terris, lux tua facta tenet.

Moenibus his veniens Romana antistis ab urbe,

Tutasti precibus sanctae Ravennae tuis.

Cuncta salutifero disponens tempore secla,

Te pius17 in populo, Christo rogante, dedit.

Quod tamen his tenplis meruisti sumere busta,

Te placuisse Deo, tanta sepulcra probant.

Utque vices cuius gessisti rite sacerdos,

Ipsius inque locis sit tibi sancta quies'.

Sedit annos . . . , menses . . . , dies . . . .

de Sancto Iohanne • XXXI

104 Iohannes18  XXXI. Hic plenus corpore,19 pulcer forma, pinguis facie, magnos habens oculos, alacri vultu, decorus aspectu.β Iste non ut dominus, sed ut pius pater ovium fuit, mansuete cum eis vixit, ab omnibus dilectus, inreprehensibilis vir, pater orfanorum, viduarum lacrimis consolator,20 pupillorum defensor, egenorum tributor, elisorum erector, compeditorum absolutor et omnium bonorum sectator, magis in Dei laudibus gloriosus. O qualis iste, et quales modo sunt! Non laniavit oves, sed de fructu gregis semper sua erat refecta mensa, et comedebant in laetitia, exultans cum sacerdotibus et universa plebe. Sed tales hodie non sunt. Ergo quales sunt? Nonne sunt episcopi ut illi et accipientes Spiritum sanctum in hora ordinationis sicut et ipsi et sunt episcopi similiter sanctificati? Sed multo magis dissimiles ab illis, quia illi pro ipsorum animabus, qui partem rerum maximam suarum ecclesiis obtulerunt et ecclesias inclitaverunt, cotidie cum lamenta­tionibus preces Deo dabant et ex ea21 captivos redimebant, et pro talibus beneficiis peccatorum expiabantur, et cotidie in ora­tionibus misericordem Dominum deprecabantur. Modo vero non sunt tales isti ut illi. Sunt nunnulli, qui tali dono quondam ecclesiae cuncesso canes nutriunt, pauperes proiciunt, aucupes gubernant, accipitres fovent et scurriles delectantur cantus; sacerdotes proiciunt, officiales ecclesia repellunt et omnis suffocant ecclesia coetus; et quod peius est, venundant frumentum ecclesia et oleum et humida vina, et faciunt ex illis pondera argenti et auri dabuntque principibus et potestatibus, ut demergant sacerdotes suos, etiam plebem universa. Illi, ut superius audistis, tribuebant ad redimendum, isti vero nunc modo ad interimendum. Non sunt memores sermonis illius prophetae, qui ait: 'Principes tui in medio tui sicut leones rugientes atque animas comedentes per potentiam'. Qui sunt isti principes nisi miseri episcopi, qui res ecclesiae deglutiunt et sacerdotes suos spernunt, per occasiones res eorum auferunt et nulla illis solatia impendunt, sed etiam quod illorum est auferunt?  p346 Ex ope ecclesia non participantur,22 sed sua perdunt. Audite improperium vestrum, Salomonis verba: 'Leo rugiens et ursus esuriens princeps superbus super populum humilem'. Cur non recordamini inspectores episcopi, ecclesiae praesules, quod cum euangelium dicit: 'Quia qua hora nescitis Dominus vester venturus est'? Cur non pie vivitis et datis exemplum viventibus, ut ex vobis doctrinam sumant et pie in Christo vivant? Si autem aliquem corripere volumus, statim improperat nobis vocem derisionis plenam: 'Tu quis es? Melius es illo et illo episcopo'? Ego vidi illum talem inspectorem dantem de sua mensa panem canibus, vidi talem currentem cum equo secus canes et leporem, vidi illum manibus suis tenentem accipitrem: et tu mihi praedicas? Ecce cum talia et his similia audimus, confusis ab ipsis recedimus. Dicite mihi inspectatores: Unde divitia habetis? Nunquid ex vestris parentibus? Non, sed ex dimissione hominum mortuorum ecclesiae ditatae sunt. Pro qua igitur causa ipsam dimissione fecerunt, nisi ut eorum animas per vestras intercessiones mundaret et ablueret Deus per eas? Quare sanctorum patrum regulam transgredimini et relinquitis, quae praeceperunt, dicentes: 'Episcopi res ecclesiarum tanquam commendaticias, non ut proprias utantur'? Dicite mihi: cum egressi fueritis de corporibus vestris, si23 non ipsi querelaverunt adversus vos, et dimiserit vobis Deus hoc peccatum? Etiamsi dederitis elimosinam ex ipsis rebus, quam mercedem habebitis? Non ex vestra substantia, sed de praecessorum munere. Sicut enim dominus, qui vocat villicum suum et iubet illi, ut dispendio familiae suae det centum modia tritici, et ille aliquantum teneat sibi et non omnia expendat, et qui sunt ex cunservis nuncient domino suo de eo, qui non tribuit totum, sed fraudulenter tenuit, flagellatus a domino, et moveat eum de villicatum aut foras proiciat, aut, quia missionem non explevit, mittatur in carcerem: ita et de vobis talem protulit euangelista sententiam, dicens: 'Quod si dixerit servus ille in corde suo: mora facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, edere et bibere et inebriari; veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora quam nescit, et dividit eum partemque eius cum infidelibus ponet'. Miseri! de vobis dicta sunt, qui regimen ecclesiae suscepistis, qui inreprehensibiles esse debetis absque ulla macula. Et cum rapti fueritis a morte in tali negligentia, qualis perditio est, tum episcopus rapitur ad supplicium, et populares invitentur ad regnum, quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Sed, patres mei, [non] incaute agite, in vice apostolorum sitis, illorum tenetis cathedras, per illorum discurrite vias, ut in eorum ordine cunnumeremini.

Sed hic beatissimus Iohannes, qui pontificium humiliter regit, omnibus vitae suae laetos duxit dies. Rexit in pace ecclesiam suam, divina inplens mandata. Obiit corpore, sepultus est, ut aestimo, in ardica beati Apolenaris. Sedit annos 5, menses 10, dies 18.

de Sancto Iohanne • XXXII

105 Iohannes24  XXXII, mansuetus et humilis vir, sapiens corde,25 prudens in verbis, pulcra habuit eloquia, honestam duxit vitam moresque bonos de mellito sermone. Praedecessorum suorum ammonitiones inlaesas et incolumes custodivit. Hic autem, aiunt quidam cives, et civitatem Classis ab hostili populo ope multa ecclesiae tribus vicibus emit,26 non solum civitatem sed et abitantes in ea cum suburbanis suis omnibus, ut  p347 fatus sum, emit.γ Nam observans, euangelica verba, et cotidie intendebat, quod dicitur: 'Discite quid est, misericordiam volo et non sacrificium'. Audite igitur per prophetam: 'Nonquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo'? Audi et alium prophetam, Esayam, filium Amos: 'Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multi­plicaveritis preces, non audiam'. Quare? Ubi est ergo David: 'Invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me'? Certe et alter propheta: 'In die tribulationis clamabunt, et exaudiam'. Modo quid? Ubi ergo Esaya vaticinium, quod dixisti: "Haec dicit dominus: Cum deprecatum eum fueris, adhuc te loquente dicet: ecce adsum'? Et e cuntrario dicit: 'Avertam oculos meos a vobis'. Una vox laetificat nos, alia cuntristat. Et quare nos non exaudiet Deus invocantes se? Immo exaudiet, sed moriamur. Audi: 'Quare manus vestrae sanguine plenae sunt? Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quaerite iudicium, subvenite oppresso, defendite viduas, et venite et arguite me, dicit Dominus'. Et iterum: 'Vae, qui iustificatis impium et pro munere cundempnatis iustum. Vae, qui dicitis bonum esse malum et malum bonum dicitis, quia non est impiis gaudere, dicit Dominus. Sed si auferas a te omnem vinculum iniquitatis et verbum murmurationis et des esurienti panem tuum ex animo et animam humiliatam satiaberis', Ysaias dicit, 'erit Deus tuus tecum semper et non declinabit a te. Tunc clamabis, et Dominus exaudiet te; adhuc te loquente, dicet: ecce adsum'. Videte, quomodo cito exaudiet Deus observantes praecepta sua! De iustis audi iterum David: 'Iunior fui et senui, et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem'. De peccatoribus autem quid scriptum est? 'Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitiam meam et sumes testamentum meum per os tuum'? et cetera usque: 'intelligite, qui obliviscimini Deo, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat'. O karissimi, hic sermo ante oculos vestros cotidie stare debet, ut, quantum soliciti sumus de timore, tantum nobis proficiat ad salutem. Vae anima illa, quae sic rapitur, quomodo accipiter aves. Hora egressionis animae nihil nobiscum tollimus nisi peccata quae gessimus. Subsannamur e malignis spiritibus, deridemur ab ipsis, et coartant sine misericordia. Cum male attrectemur, dicunt: 'Iste christianus mentitus, Christi opera in eo non invenimus. Ecce iste iudex captus est; en iste rex lapsus est. Non quomodo una obnoxia persona, sic iste sacerdos in profundum praecipitatus est'? Ante humanos oculos quietum iacet corpus, sed non videtur, qualiter a malignis spiritibus trahitur anima ipsius ad poenam. Et non solum inspectores ecclesiae pro se examinantur, sed pro ovibus suis et pro omni populo, qui sibi commissum est. Popularis homo fortasse pro anima sua patitur poenam, inspectores pro toto grege. Si in tenebras exterioris immittendus est, quod animam non ad Christum adtraxit, ubi mittendus est illi, qui christianas animas perdidit? Non praedicasti, tacuisti; non adquisisti; adquisitas et qui Deum serviebat cur vexasti, aut quare adflixisti? Quare in iudicio, ubi sedebas, periurii cunscius fuisti? Quare criminis auctor? Quare homicidii cunscius? Nonne canon praecepit, ut episcopus nullam curam secularium per semet ipsum sumat, ut lectionis vacet, euangelium assidue legat et doceat? Si hoc non vis sectari, imitare isto sancto viro, aequipara beatum istum Iohannem, redime captivos, erue iuxta prophetam eos, qui ducuntur ad mortem, praedica,  p348 doce releva labentem ovem, non te iustis separare a fratribus tuis, ut una cum ipsis beatus sis et gratia Dei in vobis vacua non sit.

106 In huius igitur temporibus Agilulphus rex Langobardorum pacem cum Smaragdo patricio facta, per annum unum, stabilis fuit. Post namque annum expletum Balneum Regis et civitas Tusciae quae cognominatur Orbevetus ab exercitu invasae sunt Langobardorum. Et in mense Aprilis et Maio stella comis in caelo apparuit. Et iterum fecerunt Romani pacem cum praedicto rege tribus annis. Post haec autem invasa est Neapoli a Iohanne, et non post dies aliquos28 Eleutherius postquam expulit, interfecit eum. Et dum cum victoria reverteretur,29 patriciatus dedignatus est fascibus, quamvis eunuchus fuisset, imperii iura suscepit. Qui egressus de Ravenna Romam vellet ire, a militibus in castro Lucceolis gladio peremptus est; cuius caput cunditum sacco Constantino­polim imperatori delatum est. Eo quoque tempore praedictus rex Agilulphus notarium suum Stabilisinianum ad Focacem imperatorem legatum misit, deinde cum legatis imperatori revertens, pacem inter utrumque facta, aliquantos annos quieta fuit Italia.

107 Igitur, ut diximus,30 Focas, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum invadens regnum, per [octo] annorum curricula principatum tenuit. Postulante beato Bonifacio papa statuit, Romana ut ecclesia omnium ecclesiarum et capud esset et sedis, quod antea Constantino­politana ecclesia prima vocabatur.31 Iterumque petit ab eo praedictus32 papa, ut in veteri fano, quod Romani pantheon vocabantur, destructa ydolorum sordes, ut ecclesia sanctae et intemeratae virginis Mariae et omnium sanctorum Dei martirum vel cunfessorum fieret, atque firmarentur, [ut] ubi omnium cunventus daemonum cungregabantur, et ibi omnium sanctorum et Dei electorum memoria veneraretur. Interea exagitatum est bellum in Orientis partibus et Aegyptiorum. Prasini et Veneti inter se civili certamine gravissimas strages mactantes, multas33 Romanorum provincias, etiam et ipsam Ierosolimam captaverunt et ecclesias depraedantes, ad nihilum redierunt, et opes ecclesiae ornamentaque detulerunt, et ipsum vexillum sancta qua redempti sumus crucis auferentes, depopulaverunt et secum detulerunt. Heraclianus vero, qui in illis diebus Affricam regebat, cuntra hunc Focacem rebellavit, atque veniens cum exercitu, privavit eum regno et vita; Eraclius, eiusque filius, rem Romanam publicam regendam suscepit. His itaque transactis, defunctus est hic beatissimus et sepultus est, ut suspicatus sum, in ardica beati Apolenaris. Sedit annos 18, menses 6, dies 8.

de Sancto Bono • XXXIII

108 Bonus XXXIII34 iste nomine et operibus simul, macilenta et rubea effigie, plano capillis capite, canitiei ornatus et omni gratia plenus.35 Et si fortasse quis secum cogitet, dicat aut alios interroget, quomodo iste vel unde scire poterat horum sanctorum effigies, quales fuerunt illi, si macilentes, si pingues, nulla dubitatio inde adcrescat, quia pictura insinuat mihi illorum vultus.

109 Ab istius tempore vexationes gentium coeperunt crescere et fluctus illidere; sed iste de oratione consuetus, non cessabat preces assidue Deo dare. Pro fidelibus orabat,  p349 ut proficerentur, pro infidelibus, ut ad gratiam pervenirent; quia, antequam destruatur mundus, omnes ad Christum cuncurrent. Audi David: 'Reminiscentur et cunvertentur ad Dominum omnes tribus terrae et adorabunt ante cunspectum gentium'. Videte, quomodo ante iudicii diem omnis mundus post Christum ibit, et adorabunt solum Deum viventem in secula seculorum. Dic et cetera, o rex: 'Et adorabunt eum omnes reges terrae, et omnes gentes serviunt ei'. Et Paulus apostolus clamat: 'Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret'. Et quare non credunt modo? Quia eorum obdurata sunt corda et clausa sunt viscera. Illud velamen, quod Moyses habuit in facie, illorum infixum est cordibus. Et si velatum cor habent, quomodo ergo Ezechiel clamat: 'Auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum, et scietis, quia ego Dominus'? Data sunt illi carnea corda, sed duritia illa semper in eis adcrescat. Audi apostolum: 'Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor tesaurizas tibi iram in die irae et indignationem iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua'. De eorum duritia audi ipsam veritatem: 'Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.' Apud Deum omnia possibilia sunt. Et quare non suscitavit? Si voluit, quis cuntradixit ei? Cum solus omnium dominator suscitavit sanctos apostolos, qui ex Abrahae propagine fuerunt, cuius vos imitatores estis et eorum gestatis figuras. Recordamini, solicite rogo, sancta ecclesia inspectores, quamvis sublimem teneatis sedem, tamen mortales estis, semper soliciti, semper pavidi. Audite per prophetam: 'Vos sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis'. Et filius praedicti prophetae: 'Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae, corruet in malum'.

Obiit autem hic beatissimus praesul die 7. Kal. Septembris36 in senectute bona, sepultusque est in pace in basilica sancti Apolenaris sacerdotis et martiris in Classe. Sedit autem annis . . . , menses . . . , dies . . .

de Sancto Mauro • XXXIIII

110 Maurus XXXIIII. Iste fortis fuit viribus; diaconus huius ecclesiae fuit et yconomos37 et abba monasterio sancti Bartolomei extitit, ubi nunc, uti conspicitis, ego sum, Deo favente, ex dimissione Sergii diaconi,38 patruelis mei. Hic praedictus, ut dixi, pontifex multas vexationes cum Romano pontifice habuit, multa certamina, multas turbines, multas altercationes.39 Multis vicibus Constantino­polim attigit, ut ecclesiam suam ab iugo vel conditione Romanorum everteret. Factumque est ita, et40 subtracta est Ravennatis ecclesia, ne unquam deinceps pontificis Romanae sedis ad cunsecrationis Romam iret futurus pastor Ravennensis ecclesia, seu nec illum regimen super se haberet, neque sub illius Romani pontificis ditione foret aliquando, sed hic cunsecrasset suum electum a tribus suis episcopis, palliumque ex imperatore Constantino­politano deferebat. Si nos discurreremus per multa et longinqua itinera, per ordinem narrare potui, quomodo hoc factum est aut pro qua causa vel quibus ingeniis. Si hoc facere voluimus, ut per omnia discurramus, cartas et atramentum expendo,41 et vos expectantes tardabitis.42 Diaconus et  p350 vicedomini istius ecclesiae fuit, monasterium beati Bartolomei apostoli,43 ubi ego abbas esse videor, ipse tenuit seculum [illud].

111 Igitur misit ad rectorem suum Siciliae44 nomine Benedictum diaconum, qui igitur in tempore regebat curam de causis hac rebus Ravennensis ecclesia, manipularium suum, voluit ipsum rectorem Siciliae cunstituere, per epistolam dicens:45 'Satis nobis servitium placuit. Senuisti; revertere ad sanctam matrem ecclesiam, ubi nutritus fuisti. Tenpus est iam, ut videam te, et istum nostrum manipularium constitue rectorem post te. Si fieri potest, non sit tibi gravis haec nostra admonitio; quod si tibi grave est hoc huius,46 vide, quomodo eum ad nos remittas'. Ille autem, sciens voluntatem pontificis, honoravit eum diversis exeniis et donis, auro argentoque, vasis cuncupis­cibilibus atque promiscuis aliis. Cum vero deducti fuissent ad navem, obsculati sunt se invicem, et valedicentes ei, dedit illi trecentos aureos et misit illum opimum ad pontificem suum. Tunc praedictus Benedictus diaconus venit iterum47 in Siciliam, exinde48 honeratis dromonibus quinquaginta milia modiorum tritici, sine quavis aliis aristis aut legumina, pelles arietum rubricatas et iacintinas casulas49 et pluviales syrias exornatas, laenas et cetera indumenta, vasa de auricalco et argentea, solidorum aureorum triginta unum milia. Ex his quindecim milia in palatio Constantino­politano et sedecim milia in archivo ecclesia deportavit. Haec pensio omni anno solvebatur, triticum vero semper ad mensa unde pontifex vescebatur. Reversus vero manipularius pontifici narravit omnia quae gesta sunt, et indicavit de donis quod ei largitus est, et egit gratias absenti viro. Post tertium annum iterum misit eum, qui antea fuerat, in Siciliam ad praedictum diaconum, occasione data pro orto, quem tenebat, accessionem faceret, ut iterum muneraret eum. Et misit, ut, si non possit difinire causam: 'Ne quis invadat, etiam Constantino­polim pergite et imperatori supplicate'. Ille vero, postquam legit missam sibi epistolam, suscepit eum honorifice et dixit illi: 'Ortum, de quo agitur, dic domino meo, nos habemus. Cras maneamus illuc, et causam, pro qua tu missus es, sic faciam, quod tu nunquam ad Siciliam desideres venire'. Qui tribuit ei argentum multum ponderaque auri plurima. Et ultra non fuit ei, postquam Ravennam attigit, necesse ad Siciliam remigare.

112 Contigit eo tempore, ut papa Romanus50 mitteret ad eum legationem, ut  p351 Romam pergeret, volens eum subiugare suae ditioni. Qui accepta epistola legit et cumplicuit, aiens ad legatos apostolicae sedis: 'Quid est hoc, quod facere nitimini? Nonne inter nos statutum est et sacramentum cunfirmatum, ut nec ille adversus me vel meam ecclesiam, neque sui posteri successoresque meos inquietent? Meum cyragraphum apud se habet, et ego illius detineo, post omnia inter nos cunscripta et sacerdotum meorum et illius manibus roborata. In ipsius manibus praecepta pagina confirmata sunt. Etiam vos ipsis ibidem literas exarastis. Haec iussa non cunsentio. Revertamini ad eum, qui vos misit, et quod audistis nunciate'. Qui reversi nunciaverunt per ordine gesta re. Tunc indignatus papa iussit scribere epistolam obligationis, anathematis vinculis innodatam, et ipse manu propria subscribens: ut, si non ad apostolicam sedem Maurus archiepiscopus veniret, non haberet licentiam missas canere, nec nullus homo ad eius communicationem accederet, neque quicumque clericus se illi adhaereret, nec ad sacrumsanctum altare cum ipso accederet, nec ullam oblationem cum eo vel pro eo offerret. Quicumque autem temerarius fuisset, non observasset, Iudaicis esset vinculis alligatus et a regno Dei alienus fuisset.51 Haec omnia inserta in epistola deferunt legati Romanae sedis, pontifici Mauro Ravennensis civitatis obtulerunt. Quam accipiens Maurus antistes,  p352 tristissimas legit literas. Qui et iste ira repletus, non specie furiae, sed quasi furor inrevocabilis, scribens et ipse epistolam similiter obligationis ex anathemate commissa, ut nec ille papa licentiam haberet missas canendi, sicut nec iste; ad instar Romana epistola suam scribere iussit misitque Romam ad praedictum papam. Quam lectam proiecit a se, iterumque iussit colligi. Post haec voluit dirigere legatos Constantino­polim ad imperatorem,52 ut eo coherceret Maurum archiepiscopum, ad cuncilium Romam iret, quomodo ausus fuisset magistrum suum obligationis epistolam mittere. In tali vero obligatione mortui sunt ambo. Ex illa vero die nec Romae oblationes pro eo offerunt, nec hic pro isto;53 sed tantum omni ebdomada, die quinta feria post vespertinum officium expletum cunveniunt presbiteri, diacones, subdiaconi et clerici, ingrediuntur in secretarium et dividunt inter se bucellam panis et botulos singulos, ciatum vini; et dicit presbiter vel quicumque in ordine prior est: 'Requiem aeternam donet dominus Deus anima illius, in cuius commemorationem hac sumpsimus', et ceteri dicunt: 'Iubeat Deus'; et his dictis recedunt. Aiunt alii, quod post mortem ipsorum, post plura tempora Romae in concilio hanc causam discussam fuisset.54 Qui providentia episcoporum quasi pro depositione illorum inciderunt summitatem cunpadis pedis dexteri.55 Sic illi, sic isti.

113 In hora autem mortis suae vocavit omnes sacerdotes suos, plorans coram eis, petens veniam, et dixit ad eos: 'Ego ingredior viam mortis, contestor et moneo vos, non vos tradatis sub Romanorum iugo. Eligite ex vobis pastorem, et cunsecretur a suis episcopis. Pallium ab imperatore petite. Quacumque enim die Romae subiugati fueritis, non eritis integri'. Et his dictis obiit; sepultusque est in ardica beati Apolenaris, mirae sepulturae. Ibi fuit lapis pirfireticus ante praedictam arcam, preciosissimus et valde lucidissimus in modum vitri. Et apertis ianuis, quae respiciunt ad ecclesiam beati Severi, intuisset quis illum lapidem, sicut in speculum tam homines quamque animalia sive volatilia vel qualiscunque res inde transissent, enigma quasi [in] speculum videri potuisset. Sed pene annos 12, tempore Petronacis pontificis Lotharius augustus tollere iussit,56 et in capsam ligneam super lanam inclausit et Franciam deportavit et super altarium sancti Sebastiani, mensam ut esset, posuit.56bis Praeceptum mihi a pontifice fuit, ut ego illuc issem, ne caementarii incaute agerent, frangeretur; sed corde dolore pleno in partem aliam secessi.

114 Iste corpus beati Apolenaris, qui dudum in ardica ipsius conditum a Maximiano praesule cum Iuliano argentario fuit,57 exinde tulit et in medio templi collocavit; et ipsius martiris historiam laminis argenteis infixit.58 Epitaphium vero desuper invenies scriptum continente ita:59

 p353  'Prima fides, nostrisque pater promiserat olim

Perspiciendum oculis et legis voce vocandum,

Christum concrebrans, Christum sonasti, omnia Christum,

O nomen praedulce Mauri pontificis, lux et decus,

5 Praesidiumque nostrum, requies o certa laborum!

Blandus in hore sapor, flagrans odor, irriguus fons,

Castum amor, pulcra species, sincera voluntas.

Si gens surda neget sibi tot praeconia de te,

Tam multas rerum voces elementaque tanta

10 Vidisti, angelicis comitatum coetibus alte

Ultima quam spacium non mensurabile tendit.

Currens namque gradibus regumque sedens,

Praemia digna ferens; quae te tam laeta tulerunt

Eloquia merito primi sequaces defuisti.

15 Tam generis tibi celsus apex, quam gloria fandi;

Inviolatus amor, castae praeconia vitae.

Ore decens, bonus ingenio facundus et omni,δ

Vota probantur Deo meritisque faventia sanctis.

Omnia quae voluisti, prosperaque vidisti et idem.

20 Optasti quicquid, [sic] contigit, ut voluisti.

Creditus et vitas hominum rationi medendi,

Inde et perfunctae manet hac reverentia vitae.

Virtutibus tuis ad culmen tuam relevasti sede,

Serta tenens apostolica, ad iura propria collocasti.

25 Nunc etiam manes placidus pia cura restrictus,

Et nunc perpetuus sentiris sub humo sepulcri.

Corruptela patris nascentem turbida carnis,

Progenies, Christum invenies de corde parentem'.

Et ante ipsam arcam invenies in pavimento tessellis exaratum continentem ita:

'Hic requiescit in pace Maurus archiepiscopus, qui vixit annos plus minus LXVII. Qui tempore domni Constantini imperatoris liberavit ecclesiam suam de iugo Romanorum servitutis'.

Sedit annos 28, menses 10, dies 18.

de Sancto Reparato • XXXV

115 Reparatus XXXV. Iste iam senior aetate, et eius macilenta effigies erat in ecclesia beati Petri.60 Hic Ravenna episcopus a tribus suis subfraganeis ordinatus est, ut mos est Romanus pontifex consecrari. De monasterio sancti Apolenaris quaesitus est, hic Ravenna non longe a posterula Ovilionis in loco qui vocatur Moneta publica;61 exinde62 abba fuit. Et63 istius ecclesiae vicedominus fuit, post pontificem similiter tenuit principatum. Temporibus Constantini64 imperatoris maioris, patris Eraclii et Tiberii,  p354 Constantino­polim perrexit, et quicquid imperatori postulavit, obtinuit. Inter ceteras confirmationes exarare iusserunt tale praeceptum,65 ut nullus sacerdos vel quicumque clericus qualibet censum in publico dedisset, non ripaticum neque portaticum vel siliquacio aut teloneum nullus ab eis exigere debuisset. Et iterum statuit atque decrevit, sive ecclesia sive ex monasterio vel commenditos ipsius ecclesia aut stratores vel staurofori a quocunque iudice aut exactore aut qualibet potestate essent subiecti nisi tantummodo pontifici aut rectori ecclesiae.66 Et hoc decrevit, ut in tempore consecrationis non plus quam octo dies Roma electus moram invertat.67 Et iussit,68 et eorum effigies et suam69 in tribunali cameris beati Apolenaris depingi et variis tessellis decorari, ac subter pedibus eorum binos versus metricos describi, continens ita:

'Is igitur socius meritis Reparatus ut esset,

Aula novos abitus fecit flagrans per aevum'.

Et super capita imperatoris invenies ita:

'Constantinus maior imperator, Eraclii et Tiberii imperator'.

116 Verus pastor pie cum ovibus vixit. Non sub Romana se subiugavit sede.70 Sublevavit ex paupertate sacerdotes, ditavit et ampliavit cleros, non eorum abstulit, ut modo faciunt, sed ex ecclesia minoribus tribuebat maioribusque augumentabat. Oves gaudebant ecclesia, pullulabat doctrina, per diem noctem vigilat. Non fuit cupiditate plenus, non timidus, non elatus, non invidus, non castromagiae amator, repellens philargiriam, cenodoxiam recusabat, fugiebat accidiam, spretor superbiam. Talis fuit, sicut dixit Dominus: 'Verus Israelita, in quo dolus non fuit'. Quomodo recordamur seniores dicere de bonitatibus pontificum, et modo multa in eis mala conspicimus? Ipsi, qui vas fractum sanare debuerunt, sanum ipsi cunfringunt. Heu quanta nos cooperiunt lamenta, quanti nos luctus, et quantis impedimur lacrimis fletibusque et singultibus! Et qui in simplicitate cordis Deum deprecari debent, maxime blasphemant, et commissa peccata, ut liberentur a malis pastoribus, deposcunt. Haec oratio in peccatis est iuxta illud: 'Et oratio eius fiat in peccatis'. Sed melius est a Deo cotidie clamando liberari, quam tacendo sub impiorum manibus redigi. Scriptum namque est: 'In tribulatione invocasti me, et liberavi te', et alibi: 'Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me'. Haec promissa firmiter teneamus, quia exaudiet et liberat Deus petentes se in tempore angustiae. Moises clamando liberatus est de manu Pharaonis; Ezechias clamando ex caelis angelum promeruit, qui pro eo centum et octuaginta quinque milia ex Assiriorum castris prostravit; Petrus orando ereptus est de manu Herodis. Quis deprecatus est Deum non dissimulando, sed ex totis viribus, non est ereptus de  p355 manibus inimici? Audi Dominum in euangelio dicentem: 'Iudex erat in civitate, qui Deum non timebat nec hominem verebatur. Vidua quaedam molesta erat ei cotidie dicens: Vindica me de adversario meo' et cetera. Ait autem ipse Dominus: 'Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte'? Ideo oportet semper orare et non deficere, sicut iste sanctus pontifex ora­tionibus omnia obtinebat magis quam pretio. Mortuus igitur et sepultus est in ecclesia beati Apolenaris. Epitaphium ipsius deletum est. Obiit, ut diximus, 3. Kalendas Augusti.71 Sedit annos 5, menses 9, dies . . .

de Sancto Theodoro • XXXVI

117 Theodorus XXXVI. Iste iuvenis aetate, terribili forma, orridus aspectu et omni fallacitate plenus. In ecclesia Apostolorum hic Ravennae a suis episcopis cunsecratus fuit. Plures malitias de eo seniores nostri retulerunt. Miror, quomodo die uno in suis malis ac­tionibus sedem obtinere valuit. Usque istius ingressum statuta ecclesia, quae in tempore Felicis papae inter sacerdotes, clerum et archiepiscopum facta sunt, permanserunt. Crudelitatem ipsius in medium proferamus. Quartam72 a clericis subripuit. Scripta statuta ecclesia . . . . continebatur, rogo praecepit cuncremari. Pondera panium constituit, vini minuit mensuras. Deinceps multa et alia addidit gravamina, quae hic, dum ad cetera ire conor, lacrimante calamo adsignare non valeo.

118 In diebus igitur illis facta est famis valida in tota terra ista, et ipse deglutivit totius regionis frumentum. Cum vero sacerdotes non invenirent unde emerent, ierunt ad illum supplicantes, ut auxilium tribueret illis. Ille autem accersitum archidiaconum nomine Theodorum et archipresbiterum similiter nomine Theodorum,73 dixit ad eos: 'Dicite sacerdotibus ecclesiae et clero universo: "Quare vos inopia famis cunsumit? Si dimittitis omnem quartam ecclesiae et tantum per anni circulum pro quarta donum accipiatis secundum providentiam pontificis, modo relevabo inopiam vestram." Qui diu castigati, gravescente fame, cunsenserunt; et ab illo tempore quarta a clericis istius ecclesiae sublata est usque in praesentem diem. Consuetudo vero Ecclesii, quae in singulis voluminibus per unumquodque officium erat scripta, abstulit et igne cunsumpsit. Quadam die sedens in cathedra dignitatis, dum murmur sacerdotum et clericorum esse adversus eum de consuetudine Ecclesii, quomodo unus ex officio habere potuisset, videns se superatum, palam omnibus dixit: 'Credite mihi, filii, quia ego in omnibus vestram consuetudinem non usurpo, sed magis augumento'. Et data obligatione in ecclesiae coetu, ut quicumque ex illis consuetudines, ubique scriptas reperissent, ante eum allatae fuissent. Quod, cum multae cedulae ante eum allatae fuissent, in machinatione cordis mala placuit illi. Ille vero quasi cum gaudio accepisset, serena fronte coram omnibus, sed in pectore vulnus saevissimum erat, dixit iterum illis: 'Exquirite etiam adhuc, ut inveniatis, et fiat cunfirmatio talis inter me et vos, ut nunquam inter vos et meos posteros lites adcrescant. Illi iterum abierunt et scrutati sunt diligenter, quas mox, ut invenire potuerunt, adduxerunt ad illum. Ille vero fraudulenter simulabat omnes cedulas et ait ad illos: 'Ite modo, ut mecum volutem,  p356 qualiter cunfirmem, et nunquam causatio iteretur'. Et accepta omnia coartans in volumina singula, in fornace istius balnei igne cuncremavit. Talia iste cum suas oves egit periuria pontificis, et seductio mala decepit. Utinam quia non cathedra pastoris, vel etiam loco mercenarii tenuisset! Iste in sua sede ut lupus in grege, leo inter quadrupedia, geracis74 inter volatilia, procella in maturis fructibus. Quid illi profuit pontificium? Qui etiam usque hodie, quando sepulcrum eius clerici mentiuntur,75 qui etiam post curricula annorum fortasse 180,76 corpus eius ubi umatum et destructum requiescit, maledictionem et cunvitia dicunt. Etiam ceteri, qui ignorant, ad scientes dicunt: 'Insinuate nobis, ubi requiescit ille iniquissimus praesul'.77a

119 Tempore namque illo aedificatum est monasterium beati Theodori dyaconi a Theodoro patricio77b non longe a loco qui vocatur Chalchi, iuxta ecclesiam beati Martini cunfessoris qui vocatur Caelum aureum, quam Theodoricus haedificavit rex,78 sed sub potestate istius pontificis relatus. Fecit supradictus patricius et exarchus calices aureos tres in hac sancta Ravennate ecclesia, qui sunt in praesentem diem. Cotidieque cuncurrebat ad monasterium sanctae Mariae qui vocatur Ad Blachernas, ubi Deo volente ego abba existo; et ibidem requiescit cum Ageta coniuge sua. Et fecit thecam super ipsius virginis altare ex blacta79 alithino preciosissimam, habentem historiam, quomodo Deus fecit caelum et terram et creaturas mundi et Adam et progenies illius. Quis similem cunspexit? Deo favente usque hodie permanet. Ecclesia vero beati Pauli apostoli, posita est prope Wandalariam,80 ipse cum isto pontifice exaltaverunt et adauxerunt, quia antea sinagoga Iudeorum describebatur.

120 Istius patricii temporibus coepit Iohanicis81 nomine in eius palatio hic Ravennae sapientia pullularet. Causa vero, pro qua in medio proferamus, non tacitam relinquamus. Contigit eo tempore, notarius praedicti exarchi divino iussu mortuus est, pro quo lamentabatur patricius, non solum pro morte eius, sed plus, quia non habebat similem virum sapientissimum, qui potuisset epistolas imperiales cunponere vel ceteras scripturas cartulis, quas necesse erat, in palatio perficere. Cum autem ille suis suam tristitiam indicasset, dixerunt ad illum: 'Nullam dubitationem dominus noster ex hac abeat causa. Est hic adolescens unus Iohanicius nomine, scriba peritissimus, in scripturis doctus, in sapientia fecundus, in consilio providus, in sermone verax, cautus eloquio omnique scientia plenus, nobilissimis ortus natalibus. Si mox iusseritis venire et ante tuum cunspectum adstare, tunc placebit tibi, Grecis et Latinis literis qui eruditus est'. Quo audito verbo, quod dicebatur, exilaratus, praecepit eum venire. Et stetit ante eum, despexitque eum in corde suo, eo quod brevis erat forma et indecoris aspectu. Horruit visibilia, dilexit postmodum invisibilia. 'Infirma mundi elegit Deus, ut cunfundat fortia'. Patricius autem cunversus ad obtimates huius civitatis dixit: 'Putatis, quod ipse hoc palatium per suam scientiam tuere poterit? Non puto'. Et dixerunt ei: 'Iubeat dominus noster interrogare eum; quod si non valet, recedat'. Iussitque deferri epistolam, quae ad se de inperatorem venerat Grece scriptam, dixitque ei patricius: 'Lege'. At ille prostratus ante pedes eius, surrexit displicuitque et ait: 'Iubes, domine mi, ut Grece legam, ut exarata est, an Latina verba'? Quia Grece ut Latine utebatur et Latina ut Greca tenebat. Tunc admiratus patricius una cum maioribus et coetu populo, iussit  p357 deferri praeceptum Latinis literis exaratum, et praecipiens ei dixit: 'Tolle hoc praeceptum in manu tua et lege idem Grecis verbis'. Accipiens vero ille, legit Grece per totum. Tunc placuit patricio sententiam eiusdem Iohanicis, et glorificavit Deum, qui abstulit animam, animatum restituit corpus. Iussitque nisi per suam scientiam extra palatium nullatenus moveret pedes, sed cotidie ante eius stare aspectum. Is itaque gestis, post tertium vero annum imperator Constantino­politanus iussit exarare epistolam ad hunc patricium continentem ita: 'Mitte ad me virum illum, qui tales cunpositiones, quas ad me misisti, et carmina fingit'. Qui, honerata roborea travi diversa necessitate, misit eum in Cunstantinopolim. Et cum eum intuitus fuisset imperator, incredibilis fuit de eius scientia. Post dies vero paucos eius claruit doctrina, et inter primates eum habuit.

121 Igitur82 Theodorus istius civitatis pontifex non recedebat a nequitia infinita, quam coeperat. Quando anplectabatur presbiteros, omnes diaconos repellebat; post vindictam exercitam iterum diligebat diaconos et presbiteros hodiebat.83 Tales dissensiones ante eos nequissimus serebat sator et utrumque mellificabat.84 Post vero omnes in paupertate redegit et penuria nimis affligit, per grandem necessitatem omnes indignati sunt maxima ira. In die namque vigilia nativitatis Domini ierunt sacerdotes unanimiter ad Theodorum archipresbiterum et ad Theodorum archidiaconum, et dixerunt eis: 'Dic domino nostro pontifici: "Male contra nos agit, satis nos opprimit sive stimulat, multa gravamina super nos imponit, quae tolerare minime possumus. Quartas nobis per occasiones abstulit, statuta apostolica cunfregit, consuetudines ecclesiae incendit, matriculas demit, a gremio nos ecclesia repellit, euangelica dissimulat, corpora affligit, substantias diripit, facultates tollit, censuales nos esse nititur. Iram illius tolerare non possimus".' Illi autem euntes narraverunt clericorum verba in aures pontificis. Ille, omnibus verbis auditis, quasi missile suscipiens telum, statim in ira versus, ait eis: 'Vos irritatis cleros, vos haec verba in ora eorum ponitis. Certe, qui hoc dixerunt, nunquam in melius proficient'. Et cunversus ad archipresbiterum, dixit: 'Tu es huius verborum sceleris auctor, tu sacerdotum seditionis caput, tu plenissime acerrimus hostis, tu cuncitator plebium, infestissimus undique adversarius es. Faciam post hanc festivitatem, quod nunquam alium voces lacesses'. In ipsa vero ira perrexerunt omnes ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis celebrare vigilias. Et post vero expletum officium retulerunt verba pontificis ad clerum universum; et indignati sunt, cunsiliantesque mutuo, abierunt singuli in locum suum. Tunc Theodorus archipresbiterum ivit ad Theodorum archidiaconum, cunsobrinum suum, in monasterio sancti Andreae apostoli, quod est fundatum non longe ab ecclesia Gothorum,85 prope domum quae vocatur Mariniana. Pulsante eo ostium ianua, venerunt famuli domum, percussorem ligni inquirere, quis esset. At ille dedit notitiam, quia: 'Ego sum'. Illi autem citius abeuntes narraverunt, dicentes: 'Theodorus archipresbiter ostium pulsat, vult ad te ingredi'. Rapidissimus alius venit et dixit, quia in monasterio erat. Et archidiaconum ait: 'Quid prodest, quod loquimur, quia ad effectum non pervenimus'? Dixerunt ei domestici sui: 'Quid est hoc, quod irascetis? Caro tua proxima est, si tunc tuus est, loquere cum eo; non separemeni. Quod si pontifex contra te saevierit, ille pro te quomodo verba proferat'? Et ingressus in praedicto monasterio, locuti sunt inter se mutuo; et antequam separarentur, dixerunt inter se: 'Quomodo haec consilia nostra stabilia erunt, quod locuti sumus'? Archipresbiter dixit: 'Deus omnipotens sit inter nos mediator et iste apostolus eius,86 et in die  p358 iudicii inter me et te: qui transgressus fuerit, requirat Deus causam fallaciae'. Archidiaconus respondit: 'Fiat, sic fiat. Talis terminus inter nos firmatus est, quem transgredere nemo possumus'. 'Omnes87 presbiteros istius aedis ad me cuncurrunt, tu cunvoca diaconos omnes et ceteros ecclesiae. Eamus ad ecclesiam beati Apolenaris, et intrantes domum Antioceni viri, stemus ibi ibique missas audiamus. Nullus cum eo hodie ministret. Repellamus eum, quod non sit pastor noster'. His dictis, abscedit. Nocte vero eadem ierunt omnes ad ecclesiam beatae virginis Mariae celebrare missarum solempnia; et locuti clam cum singulis officialibus, cunsenserunt et dixerunt: 'Utinam ante factum fuisset, ut non in talem devenissemus penuriam'. Expleta vero missa in ecclesia Apostolorum, insurgente aurora, cum Phebea lumina terram lustrassent, perrexerunt omnes unanimes ad ecclesiam beati Apolenaris, quae sita est in civitate dudum Classis; et exclamantes ploraverunt amaro animo. Factum est autem, postquam radius solis orbe emicuit, misit praedictus pontifex notarium iuxta consuetudinem, ut vocaret sacerdotes, ut procederet in ecclesia et missas celebraret. Qui cum venisset, nullum ex eis invenit; et reversus nunciavit ei. At ille ait: 'Fortasse dormiunt, pro eo quod in hac nocte fatigati fuerunt, ideo sopore depressi sunt'. Sustinentes autem eo quasi una hora diei, iterum misit notarium, et non invenit aliquem eorum; nunciavitque ei, quia omnes desunt. Et ait ille: 'Quid est hoc? Qualis iam hora est? Si non omnes venerunt, vel etiam quanticumque sunt veniant'. Respunderunt autem de circumstantibus, dixit ei: 'Non aestimet dominus noster nisi quod ego dico: nullum hodie ex tuis sacerdotibus reperies, qui tecum ad altare in hac solempnitate accedat'. Dixitque ille: 'Quare'? Et ait iterum: 'Quia omnes transmearunt Cesareae88 calles, ad sanctum ierunt Apolenarem, et ibidem missam celebrant presbiteri, diacones, subdiacones, acolithi, ostiarii, lectores cantoresque, diverso clero, illuc ambulaverunt; non est relictus ex eis neque unus; sola ecclesia est, non est ullus custos. Asserebant, se valde afflicti esse, migraverunt'. Tunc surrexit de sella, ubi sedebat, dedit sibi alapam in fronte, dicens: 'Heu victus sum'. Ab alto trahens suspiria pectore, se ipsum lamentans, cubiculum introivit. Plebes autem in ecclesia mirabatur, ignorans huiuscemodi causam.

122 His ita peractis, statim pontifex misit nobiles viros cum velocissimis equis, ut satisfacti omnes ad ecclesiam reverterent. Illi vero, cum vidissent eos ad se venientes, mox levaverunt se omnes, submissi humo vultibus, et magna voce, antequam legati pontificis locuti fuissent, dixerunt: 'Recedite, quia non habemus pastorem, sed interfectorem. Quando in hunc regressus est ovile, non talem, ut facit, dedit promissa. Surge, sancte Apolenaris, celebra nobis missam die nativitatis Domini. Te nobis dedit sanctus Petrus pastorem. Ideo tui sumus oves. Ad te cuncurrimus, salva nos. Non hic consecrationem accepisti, sed ipse apostolus suis te beavit manibus et Spiritum sanctum tribuit; ad nos direxit, et nos tuam recepimus praedicationem. Ad gubernandum missus es, non ad delendum. Tu ante aequissimum iudice stas, certa pro nobis, confringe ora cruenta lupi, ut nos deducere valeas per amoena pascua Christi. Quod si non surrexeris et hodie in hac nativitate missas non celebraveris, omnes unanimiter statim ex domo tua egredimur et proficiscimur Romam ad beatum Petrum magistrum tuum, et cum lamenta­tionibus ante eum prosternemus, et cum ingenti luctu immensoque fletu magnisque cum suspiriis dicemus: "Fuimus ad discipulum tuum, praesulem nostrum et praedicatorem, quem nobis dedisti, et noluit missas in tali praecipuo die nativitatis Domini celebrare. Aut vindica nos de eo, aut da nobis novum pastorem, qui nos defendat  p359 de ore draconis, qui infra nostra moenia cubat et nostras cundoleat afflictiones. Ecce tu ipse, pastor bone, nosti, quia multi ex tuis ovibus retro abierunt pro nimia gravamina et famis penuria, recesseruntque a sancto mandato et a doctrina tua, nequissimus praesul suffocante." Quod si non nos audierit, exinde vergimus Constantino­polim ad imperatorem et quaerentes illi patrem et pastorem'. In his autem dictis talis lamentatio luctusque ingens ex utrisque partibus fuit, ut illi, qui ad pontificem versi sunt, pro intemperatis lacrimis atque murmura­tionibus omnium illorum clericorum vix verba dare valuerunt atque legationem explere nequiverunt. Tunc Theodorus archiepiscopus, metuens hoc, tristis ad palatium cum magna festinatione profectus est et omnia, quae acciderunt sibi, retulit patricio cum moerore, dicens: 'Dereliquerunt me oves meae, expoliatus sum pastorali honore et repulsus spretusque. Grege Domini mihi commisso quaerit sibi pastorem alium; properaverunt Classem, et ingressi in ecclesiam beati Apolenaris, accusant me aput Deum et derident me'. Patricius vero subito misit nobiles viros, ut revocarent universos cleros, et eorum omnes consuetudines in pristinas restitueret. Illi autem indignati coeperunt flere et dixerunt: 'Si Constantino­polim attigemus, etiam et super exarchum hunc querelabimus, quia antea corrigere eum noluit. Non venimus, sed usque horam nonam expectabimus hunc beatum Apolenarem pontificem nostrum; quod si moras fecerit, Romam grediemur'. Et reversi, largas fundentes lacrimas, nunciaverunt pontifici et patricio ut audierunt, et lamentabantur. Addiderunt, quod talis luctus mugitusque infra ipsam resonat ecclesiam, qualis nunquam nec auditus nec visus in tota Classe fuit. 'Etiam et audientes illorum moerentium voces, cum ipsis amare flevimus'. Tunc archiepiscopus moerore valde conflictus, voluit se pedibus patricii prosternere; ait enim ingenti luctu: 'Obsecro tuam clementiam, non vos pigeat illuc ire et fatigium pro me habere, ut spondeas pro me, omnia facturus pollicere, iuxta quod illis placet, et ex rebus ecclesia non amplius nisi ut unus ex illis particeps sum'. Tunc patricius faleras equum superimponi iussit, ascendit desuper, venit ad praedictum martiris sepulcrum, et cunvocans omnes ad se, fudit lenia verba pacificaque, et secum reduxit, promittens omnia emendare, sicut nuper audistis. Et venerunt et missas et vesperum una hora celebraverunt cum mansueto pontifice, vesperascente die.

123 Alio vero die venit exarchus ad domum ecclesiae, et sedit cum archiepiscopo et cunctis presbiteris, a terga eorum diaconi stantes, una cum omni clero ecclesiae steterunt in cunflictum. Cum multa controversia et alterna verba inter eos essent, convictus est pontifex, et statim restaurati sunt omnes de honore et dignitatibus, et sortiti sunt opes ecclesiae, et non fuit ex eis aliquis, qui quandam partem ecclesiae non haberet, etiam et subtractos actores et prastias89 ab huius ecclesiae familiaribus, et perrexerunt omnes laeti ad monasteria sua, et benedicebat Deum. Quibus antea solus pontifex utebatur, postea omnes sortiti sunt, et ex illo die tale foedus inter pontificem et sacerdotes statutum est, antequam cunsecraretur, per repromissionem, ut familiares ecclesia auctoriam curationem90 habeant.

124 Igitur post paululum tempus ipse praesul dolorem in pectore servans nocendi suis sacerdotibus, recordatusque malum, quod in eum exercuerunt, et quia minime poterat, ut volebat, suos parentes de rebus ditare ecclesia, occulte suggestionem Romam mittens ad Agathonem papam, quasi pro causa sanctarum Dei ecclesiarum in fide catholica cum eo tractaturus, illuc eum iuberet venire. Qui mox scripsit epistolam, ut Theodorus praesul pro sancta et intemerata fide catholica Romam properaret.91 Qui ostensam  p360 coram omnibus suis sacerdotibus legens replicuit dixitque ad illos: 'Quid vobis videtur? Ecce apostolicam epistolam vidistis, et quod infra cuntinet scitis: quid vobis videtur? Extra vestram non faciam voluntate. Unum abeamus cunsilium, fratres, una voluntas, unus animus sicemus et antecessemus'. Illi vero in simplicitate respundentes, nescientes occultum cunsilium, dixerunt: 'Oportet nos omnibus pro fide orthodoxa et sancta Dei ecclesia mortis subiacere periculo'. Cum autem pervenisset Romam,92 subiugavit se suamque ecclesiam sub Romano pontifice. Romanus gavisus pontifex, qui adquisierat quae praecessores sui perdiderant, gratulanter suscepit eum et cunsensit ei quicquid postulavit, et quod petit largitus est voluntati eius. Mortuus vero Agathus papa, cum successore Leone omnia placita adimplevit;93 statutaque inter se fecerunt, ut, qualem electum hic ex Ravenna sacerdotes Romam deportassent, ipsum cunsecrasset; non amplius in tempore cunsecrationis Romae manerent nisi octo diebus; ultra iam illuc non veniret, nisi die natalis apostolorum legatum ex sacerdotibus mitteret; et Ravennensis pontifex esset quietus, et alia multa capitula, quae non possimus exarare, cunfirmata per manum Leonis cum presbiteris. Igitur94 obiit iste ferocissimus die 18. mensis Ianuarii,95 cum multa alacritate sacerdotum et omnium gratulatione humu submersus est, in ardica beati Apolenaris consubtus iacet.96 Epitaphium vero eius clare legere non potui. Sedit annos 13, menses 3 et dies 20.

de Sancto Damiano • XXXVII

125 Damianus XXXVII brevi corpore, non satis pinguis, ex isto ovile, cunsecratus Romae,97 humilis homo, mansuetus et pius. Eo regente cathedram, magna quies in sacerdotibus et populo fuit.98 Sicut nobis vetustiore retulerunt, audite. Contigit eo tempore, sicut narrante audivi, venit quaedam mulier cum infante parvulo, ut pontifex Spiritum sanctum per manum inpositionis et unctionem crismatis daret; ille vero tondebatur. Manipularii namque eius dixerunt mulieri: 'Expecta donec tondebatur'. Illa autem vociferabat, dicens: 'O quanta insania, viri! Puer moritur, et non vultis subvenire animae praecedentis neque nunciare, et ego taceo? Cucurrite, dicite domino pontifici, ut cunsignet hunc parvulum, quia in extremis est, antequam moriatur, ne post funus pueri noxii teneamini'. Illis autem habeuntibus et moram facientibus, mortuus est puer. Tunc mulier coepit vociferare et magnis vocibus clamare theatrumque exitare, plangore tubicinum spargebat in vulgus. Audiens haec pontifex coepit interrogare, quid hoc esset. Et illi volentes obtegere huius facta rei, avertere pontificem ab ira, et non potuerunt. Mulier vero exclamavit: 'Ecce multis hic morata sum horis, et nullus nunciare voluit ex tuis, ut cunsignasses puerum; modo vero anima eius non est in eo. Corpus mortuum quomodo potest paraclitum suspicere Spiritus sancti, tu videris, optime  p361 praesul'. Tunc accipiens eum pontifex in ulnas suas, valde gemens et flens ingressus est post absidam ecclesiae, prostravitque se cum eo pronus in terra flens et orans diutissime, caeleste Dominum invocante. Eo autem orante, reversa est anima pueri in viscera eius, et cunsignans eum, emisit spiritum. Eo namque tempore reversus est praedictus Iohanicis Constantino­polim Ravennam,99 et claruit eius sapientia in tota Italia.

126 Nos vero fratres semper in excubiis sumus, sicut milites in procinctu; et quando omnipotentis Dei nostri miracula audimus, gratulamur, quia dignatus est labentes ad regnum erigere; et quando diabolum audimus aliquem laedere et suis laqueis inretire, tristamur, quia captus ille non certavit fortiter cuntra invisibilem hostem. Sed tamen nullus adversus eum dimicare poterit, nisi caeleste fuerit clipeo munitus. Ille tergiversator, ut qui se altissimus esse voluit et Filium Dei derisit, si non vos stare pigeat, audietis, qualia sua calliditatis opera in istius praesulis temporibus in hac seminavit civitatem. In priscis igitur temporibus cunsuetudo orta fuit, usque nunc talis horrenda et cavenda, detrahenda, iniqua, fuit et permanet usque nunc. Die omni dominico vel apostolorum die Ravennensis cives non solum illustres, sed homines diversae aetatis, iuvenes et ephibi, mediocres et parvuli, promiscui sexus, ut diximus, post refectionem per diversas portas aggregatim egredientes, ad pugnam procedunt. Delirati et insani, quando sine causa inter se morti subiciunt.

127 Contigit100 eo, ut diximus, tempore, ut Tiguriensis porta101 iniret certamen cum posterula quae vocatur Summus vicus iuxta fossam Lamisem. Qui ingressi in prima fronte a fundibalariis insecuti, terga Pusterulenses dederunt. Tigurienses vero eos insequentes, multa straverunt corpora humo et venerunt ad praedictam pusterulam, minaverunt residuis infra et cunfrigerunt molchos102 et serras, cum victoria in sua reversi sunt domos. Et post dies octo, dominico ex utrasque egressi sunt portas; et parvuli cum modica orbitella, sicut mos erat illorum, relicto ludo, irruentes inter se, cum baculis sua capita fregerunt. Alii vero se interficiebant procul manibus missile saxo; alii rugitum runbulorum103 territi per diversa fugiebant loca; alii vero hinc et inde induti iuvenilibus armis, contra senes strages iniebant coaevos. Et non erat ulla requies. Undique vulgo caedentium gladio ex pusterulae parte mortui sunt; alii namque semivivi relicto, et calidus efluebat sanguine vero de pectore rivus, et alii erant, quorum ore aperto emanabat roseus sanguis; multique ex corporis plaga largissima fundebant cruorem, oreque terra mordente, spiritum exalabant. Quicumque vero suis hostibus petebat vitam, dicens: 'Heu anima, anima mea', cessabat ictus, et non occidebatur. Ita et nunc, quo se cunfidit mori et vitam animae postulat, sinit eum vivere, et ultra non percutitur. Factaque est plaga magna in regione illa, qualis non fuit aliquando a priscis temporibus, quam seniores nostri memorare potuissent. Ecce perditio prima in regione illa et luctus et vae. Secunda vero perditio et interemptio maxima lamentatio est.

128 His itaque gestis, post has strages modica quies fuit. Diabolus vero perniciosissimus et invisibilis hostis, invidus generi humano, stimulavit Posterulensium corda, et quasi quis hostium pulsans, sic eorum cotidie praecordia vorabantur. Initoque omnes consilio, qualiter possent Tegurienses viros morti subicere et funditus eradicare, tunc unusquisque dixit ad cumpatrem suum et cuntubernalem amicum: 'Quid adhuc nobis vita? Ecce omnes socios nostros Tigurienses interfecerunt viros, et nos dominico die interimere moliuntur. Natos relinquamus orfanos, nesciemus cui servituri sunt; uxores  p362 nostrae remanebunt viduae; omnem censum nostrum inimici nostri deglutient. Ut quid nobis adhuc vita? Sumus fortissima pectora in bello'. Et elevata voce omnes fleverunt. Post depositum luctum dixerunt: 'Venite, insidiemur illis. Occulte aptemus contra eos dolosa mendacia et improba fingamus verba et decipiamus eos in falsa humilitate'. Subsequente die dominico infra Ursianam ecclesiam rogaverunt clam Posterulenses viros, et ut Tegurienses pranderent cum illis, et petierunt, ne quis sciret. Expletis vero divinis eloquiis, abiit unusquisque ad petitorem suum, et per mansiones singulas dispersi, et per diversis dapibus propinaverunt mortem. Alii vero pugione perhempti humo commendati sunt; alii vero securibus cerebro illisi in stabulo sub stercore equorum sepulti sunt, ne signa interfectionis invenirentur; nonnulli vero missile per femur transfossi sunt telo; aliique pulsantibus pannis exuti cloacas proiecti sunt; alii namque celidonio104 mucrone irruentes, dies finierunt et vitam; multi vero percussi volatili ferro in cuniculam proiecti, luto obtecti sunt. Tegurienses miseri a Postirulensibus diversis poenis sunt interempti, et sie occulte factum est, ut nec interfectionis nec sepulturae signum neque amicorum quis scire potuisset. Alia vero die fit luctus ingens, moerore undique, tota in luctu civitas morabatur. Clausa sunt balnea, cessaverunt spectacula publica, mercatores retexerunt pedes, oppilaverunt caupones tabernas, nondinatoris reliquerunt negotia, sacerdotes gemebant in ecclesiis, seniores lugebant, omnes iuvenes in plateis erant moerentes, omnis maritus sumpsit lamentum, matronaeque a thoro maritali moerebant, viduae indutae sunt veste lugubri, speciositas virginum immutata est, parvuli singultibus nimium quatiebantur, in amaritudine animae omnes afflicti erant. Alii plorabant patrem ignotae mortis, alii spectabant filios, nescientes, si esset fugitivi, alii fratrum ignorantes periculum, alii viros spectantes, nec quid certius sciebant; unusquisque diversas illuc atque illuc incedebant vias, quaerentes et minime eorum inveniebant. Verba vero moerentium haec erant: 'Si vero terra eos absorbuit, forte aliquis eorum vidisset; si in profundo pelagi demersiessent, fluctus nobis eorum corpora reddidissent; si bestiae devorassent, ossa non deglutissent; si quis ipso gladio interfecissent, cruor vero mortem eorum nobis ostenderet'. Et multa alia opinabant lugentes populi, submissi humo,105 capillos et barbas extrahentes, unguibus ora foedantes, vestes a pectore scindentes, fratres et cognatos, filios et nepotes plorantes, amissos cunsanguineos requirentes, tota cives finierunt ebdomada in lamento.

129 Tunc sanctus vir Damianus videns hanc civitatem in tanto luctu morantem, ipse se in maximis dedit lamentis. Die dominico praedicavit ieiunium, ut secunda, tertia et quarta feria incessanter Deum deprecaretur, ut de caelo auxilio divino muniti, alicui hoc excidium revelaret. Praesul vero praecepit populo,106 ut segregatim incederet. Ipse cum clericis et monachis in unam partem, laici vero, senes, adolescentes et pueri unus praecepit ut esset chorus; nuptae vero mulieres et innuptae, viduae et puellae in alteram partem; turma vero pauperum separatim. Non omnes in unum incedebant, sed separatim, quasi medio iactu lapidis. Sacerdotes vero, sanctis depositis vestibus, saccos induti sunt, et sparso in capitibus cinere et pedibus nudis incedebant. Omnes nobiles et ignobiles ciliciis se operierunt, inculta capita squallidaque barba moerendo incedebant. Matronae, depositis vestibus iocunditatis, lugubrem indutae sunt vestes. Omnes decalvabant vertices suas et cutem nudabant. Speciositas virginum sublata est; abstulerunt a se mutatorias vestes et pallia proieceruntque a se inaures et anulos et dextralia et pereselidas107 et munilia et olfactoria et acus et specula et lunulas et liliola108  p363 praesina109 et laudosias et omnia iocunda et cuncupiscibilia proiecti, carmen lamentationis indutae sunt. Parvuli ab uberibus matris suspensi sunt; planctus hominum, mugitus parvulorum, fletus matrum, mugitus bovum, innitus equorum, balatus pecorum, ceterumque feminarum, animalium, tota civitas cunclamabant. Expletis tribus diebus afflictionis, ante solis occasum omnipotens Deus, qui revelat profunda de tenebris et abscondita producit in lucem, fecit mirabilia, qualia nunquam in gentibus audita sunt. Ab amphitheatro, quod fuit priscis temporibus iuxta porta quae vocatur Aurea,110 usque ad iam dictam posterulam factus est quasi crepitus et sonitus ingens, et elevatus est fumus quasi nebula, et hiens terra omnes mortuos, quos infra se clausos habuit, quos Posterulenses demoliti sunt, cum nimio foetore in suo sinum ostendit. Tunc populi, audito sonitu, ad foetorem currentes, invenerunt singuli mortuos suos per singulas casas, infra plagas vermes nutrientes. Tunc adprehenderunt homicidas, iudicaverunt eis digna factis et regionem ipsam cum haedificiis subverterunt et ad nihilum redigerunt, et vocaverunt illam regionem Latronum111 usque in praesentem diem. Non solum ipsi, sed et coniuges et filii eorum diversos modos poenarum perpessi sunt. De rebus vero eorum nihil aliquis contingere voluit, sed pyrae traditae sunt ad pontem qui vocatur Milvius, qui nuper diruptus est, et idem in ipsa regionem fuit Latronum iuxta tribunal monasterii beati cunfessoris Christi Severini.112

130 Igitur fuit in hac civitate Ravennae vir religiosissimus et bonae famae; et quando ad Ursianam ecclesiam veniebat, eiusque superiori columnae templi parte murorum scapulae adhaerebant. Ante introitum missarum psalmos cantabat, cum nullo homine aliquando ibidem colloquia habebat, et post introitum missarum semper in faciem pontificis intuebatur. Quadam vero die iussit eum pontifex adire ad benedictionem sancti Apolenaris, ut esset particeps pontificis mensae. Post extensum dapibus ventrem et fibras pectoris repleta essent musto, sed tamen sobrii mente, interrogavit eum pontifex, quid hoc esset, quod in ecclesia semper in eius aspiciebat vultum. At ille respondens, dixit: 'Non te intueor, optime praesul, tantum, quantum illum qui post tergum tuum stat, cuius pulcritudinem non pleniter tolerare possum. Et cum sanctificas, iuxta te stat. Vultus tuus modo non est ipse, qui tunc; est semper tecum ad missarum solemnia et nunquam te deserit'. Post aliquot vero dies secessit in pace; et audierunt eum quidam dicentem ante tempus obiti sui, quod quadam dominico die, dum nocte antiphonam ad benedictiones cantarent omnes et dicerent: 'Montes et colles cantabant coram Deo laudes', testificabat hic, quod etiam ipsi lapides ecclesia, columnae et lastae atque latere, tegulae necnon etiam omnia metalla, praedicta antiphonam simul cum omnibus cantabant. Post igitur virum istum humatum, iussit pontifex ad praedictam columpnam cancellos modicos fieri, ut ne quis basis columpnae, ubi sancti steterunt pedes, indignis pedibus attererent, et modicam crucem infigi iussit pro memoriale sempiterno,113 quod permanet usque in praesentem diem.

131 Sed et de Iohanne abbate monasterii sancti Iohannis, trans Cesaream situm in dudum Classis, quod vocatur Ad Titum, non praetermittamus. Fuit iste temporibus huius Damiani antistis presbiter nomine Iohannes, abbatem monasterii sancti Iohannis qui vocatur [Ad] Titum, quod rustici nescientes vocant eum Ad Pinum. Qui praedictus  p364 presbiter, cum multas altercationes et iudicia de rebus sui monasterii beati Iohannis cum singulis hominibus haberet et nullatenus finis imposita fuisset, sed maxime volebant multi praedia monasterii iniuste deglutire, attigit Constantino­polim, et moratus igitur ibidem multis diebus, faciem imperatoris non vidit. Qui infra semet ipsum varia consilia volvens, die quadam stetit deorsum iuxta murum cubiculi, ubi imperator sedebat sursum, istius vocatorii de adventum Domini dicens: 'Qui venturus est veniet, et non tardabit; regnum in manu eius et potestas et imperium'. Imperator audiens haec, delectabatur abscultans. Ivitque thironos,114 voluit eum amovere de eo loco; et iussit imperator desuper, ne quis ei esset molestus, donec expleret. Finitoque toto invitatorio, vocavit eum sursum; stetitque ante imperatorem et suam, pro qua venerat, causam ordinabiliter cognitam fecit. Iussitque imperator tale exarare praeceptum, ut ipsa res in eo monasterio in perpetuum esset et ut ipsum munimen pro sempiterna lege fuisset. Post haec autem prostravit se pedibus diu praedictus presbiter Iohannes, flens agensque:115 'Iubeat mihi dominus meus exarare epistolam ad exarchum, ut non obligata fideiussor meus tollat, quia crastina dies erit constitutum placitum, ut ego cum adversario meo in conflictu stare debuissem'. Paruit autem imperator postulationis eius et iussit scribere epistolam ad exarchum, ut nullam distinctionem de hac fieret causa, neque in iudicio eum quis deduceret, nec obligata fideiussor tolleret, nec ullo modo eum molestaret. Scripta vero epistola, quali mense, quali die vel hora, munita sigillo, data manibus eius, secessit et venit vesperascente die ad portum ipsius Constantino­politanae civitatis, ut forte usum navis discurrentis Ravennae aut ad Siciliam invenire potuisset. Et requisitis omnibus carabis et celandriis atque dromonibus, non invenit. Ille autem iuxta litus maris arripuit iter. Nox ei nigras expandens alas inimicitiam praestitit. Quantum illi tenebrae offensae fuerunt, tantum silenitis suos sparsos radios ei beneficium praestitit, et quantum altius in sublimitate se erigebat, tantum clarior terra apparebat. Dum autem spatiatur in litore et cogitaret quid ageret, apparuerunt ante oculos eius tres viri in nigra veste eique dixerunt: 'Quid turbata mente, abba Iohannes, in hoc litore versaris'? At ille respondens, dixit: 'Omnia quaecunque ab imperatore petivi obtinui, multo tempore cummoratus sum, navis deest, ut Ravennam revertar, ideo mihi tristitia undique est'. Dixerunt ei inprobi viri: 'Si ea, quae diximus tibi, facies, crastina die eris in domo tua infra domesticos tuos'. At ille dixit eis: 'Facio quod vultis'. Et illi: 'Accipe virgam in manu tua et designa in hoc sabulo navem, deinde vela, remigia, scafas nautasque'. Fecit ita, ut sibi imperatum fuerat. Iterum dixit ad eum: 'Iace in cathaleta navis infra sentina iuxta carinam. Audies mugitus ventorum, postquam ingressus pelagus, audiens voces periclitantium, audiens tempestate et horrores, audiens sonitus aquarum inundantium, et sic oppila os tuum, ut nec etiam signum crucis manus tua inprimat'. Qui iacuit in terra prospiciens iuxta se maria. Ecce undique factus est repente sonitus quasi frangor nubium et velut procellosa tempestas; dabat ventus mugitus, ipsas suas verberabat pelagus undas. Frangitur remi, inciduntur antennae, solvuntur scaphae, dabant nautae nigerrimi teterrimos luctus, et ipse sic se coegit abba, ut nec flatum illius quis audiret potuisset. Ad pullorum vero cantus inventus est super tectum monasterii sui; et videns se solum, exclamavit voce magna ad suos, ut eum desuper de tecto deponerent. Illi denique putantes eum fantasma esse, nolebant parere praeceptis domini sui. Tunc ille clamabat vocem maiorem nominatim unumquemque eorum, aiens: 'Deponite me, et cognoscetis, quia ego sum. Vos scitis, quia in Constantino­polim fui civitatem pro utilitatibus istius monasterii, et modo venio; et ut non paveatis, scitote, quia validis ventis huc proiectus sum'. Illi, his verbis auditis, citius posuerunt scalas, et  p365 descendit. Agnitus est a suis, obsculatusque per ordinem universos, iussit pulsare tabulam, dicens: 'Iam matutinum hora est'; et post opus Dei expletum eum petit quies.

132 Alia autem die lustrata Cesarea egressus est et a Wandalariam portam, quae est vicina portae Cesarea, relicto Laurenti palatio,116 Theodoricanus ingressus est, iubetque se exarcho praesentare. Ille laeto animo suscipiens eum, et iussit legere praeceptum; et cumplicatum reddidit presbitero offerenti sibi, dixitque ad eum: 'Hoc praeceptum in perpetuum tibi tuisque posteris tutamentum sit. Sponsionem fideiussori tuo tollam, quia negligens fuisti cum adversario agere tuo'. Ad haec ille respondens, dixit: 'Dominus noster imperator suum praeceptum per epistolam [confirmavit], ut omnia obligata mea facta sint in iudicia invalida'. Denique in ira versus patricius, accepit epistolam de manu presbiteri legitque, invenit exaratam secundum quod superius diximus, et retinens epistolam, in achemeniam versus,117 inrupit, dicens: 'Dic, falsitatis auctor, quando haec exarata fuit epistola'? Iohannes presbiter respondit: 'Heri in hora nona'. Patricius dixit: 'Et quo tam cito venire potuisti? Eo quod nullus est, qui in tribus mensibus Constantino­polim ire et revertere possit'. 'Quomodo ergo reversus sum', presbiter ait, 'pontifici meo indicabo, negotia mea et mea poenitentia, pariter in me hoc manet. Tamen si me falsitatis urgues causa, mitte mecum legatos tuos, et pergemus illuc. Si haec falsa inventa fuerint, secundum patet, vos audite diffinitum'. Tunc inde removens pedem, venit ad episcopium istius ecclesiae, et ingressus ad Damianum papam, prosternit se ad vestigia pedum eius et narravit ei omnia facta rei; indicavitque, quomodo eum fantasmae per discrimina maris duxissent et super tectum sui monasterii posuissent et solum ibidem reliquissent. Exortationem autem pontificis egit veram poenitentiam, et finivit dies suos in pace.

133 Obsecro vos, fratres, stare non pigeat vos, adhuc unum restat miraculum. Quadam die dominico post finitam orationem dominicam, corpus Domini praedictus pontifex cum sacerdotibus frangeret, sicut soliti sumus, Iudeus unus, qui solitus erat stare ad virgines in loco qui dicitur Ermolas, cucurrit citius ad sanctum properans altarium et ait pontifici: 'Obsecro te, optime praesul, da mihi partem ex corpore agni, quae nunc manibus vestris discerpitur'. Cui summus sacerdos: 'Non est tibi licitum corpori sociare Domini, quia sancto baptismate lotus non es'. Iterumque Iudeus: 'Non tibi panem sanctum quaero, pater, sed carnem agni, quam manibus vestris discerpitis, quem ego super hanc aram vos adtractantes humanis video oculis meis. Ex agno, quem video, quaero; non panem cupio, quia nec video'. Ad hoc sanctus vir respondit, dicens: 'Non possumus et sanctum inmundis dare, donec quoinquinatus aqua sancta mundetur. Accipe signum agni, et ex eo agno vescere nobiscum'. Statimque ipse Iudeus dedit nomen suum, et instructus a pontificem, accepit baptismum immortalem et ex infidele factus est fidelis.

134 Hic vero praesul ex Dalmatiarum fuit partibus,118 sed obtulerunt eum huic sui parentes ecclesiae. Et iste sacris literis eruditus ad hunc ecclesia apicem pervenit. Fuit enim temporibus Constantini119 imperatoris. Eo tempore archivus120 ecclesiae istius  p366 ab igne cuncrematus est, et ibidem multa monumina flamma cunsumpsit, et multa a malignis hominibus rapta sunt et absconsa. Tunc cungregatis omnibus sacerdotibus, sedit cum eis pontifex praedictus in Propina deditque anathemata maledictionis ut, quicumque ex praedictas haberet muniminibus et non redderet, illi anathema esset, et quicumque redderet, innocens esset a culpa.

135zzz Obiit hic beatissimus vir 3. Idus Mai.121 Epitaphium invenies super sepulcrum eius continentem ita:122

'Sanctificis semper meritis, memorande sacerdos,

Hoc positus tumulo, Damiane, iacis.

Corpore defunctus, tamen est tua fama superstes;

Artus obit terris, lux tua facta tenet.

Dalmatiae is veniens antistes beatus a rure,

Tutasti precibus sancta Ravenna tuis.

Cuncta salutifero deponens tempore secla,

Te pius in populo Christus orante dedit.

Quod tamen his templis meruisti sumere busta,

Te placuisse Deo, tanta sepulcra probant;

Utque vices cuius gessisti rite sacerdos,

Ipsius inque locis sit tibi sancta quies'.

Hoc infra ecclesiam beati Apolenaris scriptum super sepulcrum ipsius invenimus. Sedit annos 16, menses 2, dies 16.

de Sancto Felice • XXXVIII

136 Felix XXXVIII.ε123 Iste brevi corpore, tenuis facie, modicis oculis, macilenta effigie, spiritus sapientiae plenus fuit et fons irriguus, optimus pater, egregius praedicator, multorum cunditor voluminum,124 in sua sancta fecundus ecclesia. Expositum, quem usque nunc habemus, de die iudicii, ubi ait in euangelio: 'Cum videritis abominationem', ipse dictavit.125 Et solus iste a sacerdotibus liberatus,126 nam reliqua omnia volumina manibus suis igne cuncremavit.127 Iste monasterium beati Bartolomei, ubi ego Deo favente abbas, praefuit et vicedominali gubernacula128 suscepta luculentissimus tenuit. Sed tamen post multas tribulationes, quas in Constantino­polim sustinuit, ut audituri estis,129 cum corona victoriae ad propriam eum Dominus revocavit sedem. Sic et mihi de praedicto monasterio cuntigit. A Georgio pontifice per pauca annorum curricula sine causa privatus ad hoc monasterio fui. Nam antequam in tale culmen ascendisset, sic eramus ad invicem quasi ex uno duo uterini germani;130 et postquam accepit archieraticam  p367 dignitatem, Deum offendit, omnes sacerdotes demolivit, cuncta occupans monasterii totasque gazas ecclesiae, quas praedecessores sui aquisierunt, pro reatu sui corporis expendit.131

137 Igitur in istius temporibus, Constantini132 imperatoris a suis militibus cum aliquibus civibus Ravennae nares et aures abscissae133 fuerunt, de praestantissimo dimissum reddiderunt corpus, et de aula expulsus, proiectus est in litore, cupientes eum truncare. At illi post debelitata menbra vitam precabatur, asserens, se totum imperium esse oblitum. His itaque gestis, dum aegrum spatiabatur in litore,134 cunsilio inito cum Bulgaris, in sua restauratus est sede; et potitus imperio, nares sibi et aures ex obrizo fecit. Recolens populorum iram, iubet truncari proceres ferro.135 Fit ingens clamor gravorum, deleta iuventa, et multi ad limina plectebant capita sua; alii transfossi, caputum stridens, praecordia texta; nonnulli culeo in pelagus iactati in altum136 consumpti; multi piris137 flammis incensi medullis; infelices alii prandia interanea dissoluti petebant;138 nonnulli plumbeas poenas, tirannicum ex ipsis multos recepit nicopos; cunsumptaeque undique urbes. Ad Ravennam corda revolvens retorsit, et per noctem plurima volvens, infra se taliter agens:139 'Heu, quid agam, et contra Ravennam quae exordia sumam'? Et videns animam, per multa consilia vagans, haec alternatim infra se mens rapit in diversa. Monstraticum140 fidelem suum tacito vocat, ut aptet ratem et socios in litora ducat, expensas paret. Et quae sit res, omnis ignorat. Dissimulare iubet sese, quousque tempore fuerit aperto. Tunc sic alloquitur illum et talia verba iubet: 'Esto cunstans meis parere praeceptis, firmiterque age, et meus nuncius ibis; alloquere Ravennenses et mea dicta celerius refer. Ipsa gens inimica mihi per fraudulenta cunsilia nares mihi absciderunt et aures. Pone papilionem tuum super ripam Eridani,141 et cumpone blanda verba et iram serenam tege fronte, et pro me illis salutatoria profer verba, et dona tribue et invita eos ad solempnia mensae. In oculis eorum esto iocundus, in corde sis hostis'. Qui egressus ex urbe, attigit ratem iussitque ventis vela dari, et cunsedit transtrum142 sulcabatque undas salsas carina. Lustrato Drapani portu, venit Pachinium  p368 delatus Siculi hora.143 Desaeviente144 pelago nigra super aequora nube, acquosus Orion, inretractabile caelum: invitus loco moratus est. Pontus placidum fluctum et mare videns tranquillum, Adriaticum penetrans sinum, prospexit gaudens Ravennam, et fallens dolo vox prorupit, dicens: 'O sola infelix et sola crudelis Ravenna, qui rura extrinsecus, acerrimum latet intus venenum! Aequalis solo videris, sed caput nubila tangis'.145 Inter haec verba navis vicina facta est litoris et expansis remis Eridani ripam sulcavit; et cum populi gloriam omnes exierunt ex urbe, [cum] venisset monstraticum Graiorum ex egregia aula, iussitque sibi parari sedilia super viridissimum gramen, et omnes maiores natu ad se invitans, in hostensu hominis libenti animo suscepit. Alia vero die iussit diversa pallias per cortinas ex utraque parte extendere, non minus quasi stadio uno, et invitat proceres omnes, qui ad limina veniebant, duos et duos a se introduci. Et cumprensi, mittebant cuneos ligneos in ora eorum, et ligabantur post tergum capita, et proiciebantur sub cathaleta navis. In tali vero dolo sunt omnes nobiles capti. Ibi et Felix pontifex istius urbis deceptus est,146 ibi Iohanicis sapientissimus captus est, ibi et mediocres multi vincti sunt, et nullus ex civibus hanc fraudem prius agnoscere valuit, sed postquam in trabibus ruborum cavis147 ingressi sunt, et fugam petierunt, sicut dampna, eorum fraus manifestata est. Tunc residui introeuntes intra moenia muri, subposuerunt civibus ignem. Tumultus erant populis, et dabant fremitum usque ad caelum. Planctus undique ingens erat; prostrati omnes in terra. Non similes marinus fluctus dat sonitus nec tonitribus nubes, nec cum magna cadit moles ex Alpibus iugis, nec cum magno vento quassantur in montosae silvae cipressi. Tubicines per plateas errant, maximas dant voces, et insonabant terra. Lacrimis salsis funderunt metus de praesenti fletus nimius; consolatio nulla nec reparatio vitae. Undique clamor, undique suspiria, et iam terram mugitus ad sonitus eorum dedit.

138 Quadam vero die, dum praedones et exules per vitrea discurrerent rura,148 quinquies deni post excidium urbis et Classis, dixit Iohanicis ad fratrem suum: 'Defer cartam et nigrum liquorem et scribe, quia hodie hora tertia cognata tua, uxor mea, mortua est; et ego illic vindicor, tuque reverteris cum maximis opibus'. Igitur ingressi Constantino­polim, invenerunt imperatorem Iustinianum in smaragdina aurea [sede] sedentem, et limbo cinctum caput, quas illi sua ex auro et margaritas discreverat regia coniunx. Et iussit omnis poni in custodia, quousque eos possit diversa expendere poena. Omnesque senatores graviori modo interempti et deleti sunt, adstruxitque scelus iurandum, quod pontificem interimeret. Nocte vero eadem, pro quo dies venisset, antequam oceanum aurora dedisset et Phebeam lampadas illustrasset,149 dum caperet divus augustus pectore placidum sompnum, astitit ante eum nobilissimus iuvenis, omnis gloria decoratus, una cum Felice pontifice, ait ad eum: 'Parce unico gladio viro'. Et statim evanuit. Iterum in sompnis respiciens vidit super caput eiusdem antistis quasi dextera hominis hinc et inde fulgore micantem. Expergefactus autem imperator retulit suis; et propter  p369 iusiurandum quod iuraverat, ne mentitus esset et urbici eum non interficeret, iussit deferri ferculum magnum et falso et mundissimo argirio, et missus in ingentem rogum post nimium calefactum, acetum acerrimum super illud iussit fundi; et coactus pontifex ibidem diutissime intueri, amisit amborum lumina oculorum.150

139 Interea Ravennenses, qui et Melisensis, sicut incertis de suis vinctis, inter se varios sermones trahebant, et moesta ex die nefanda acre valde in luctu morabantur. Dies vero quadam, praeveniente diluculo, antequam alas raperet, quadriga submota, humida nox, dum armati pelago specularentur, procul in pontu intuentes, ecce maxima navis discurrens per vitrea rura, fortiterque sulcabat vitreos campos. Gubernator vero postquam aspexit moenia urbis, cuntorsit clavos,151 coepit navis circumflectere cursum, praeterit portus, adhaerens Eridani litus. Tunc adventui viri omnes exierunt ex urbe armatis manibus, induti corpora ferro. Corda pavor pulsans, pallidos omnes colores, agnoscunt captos,152 lacrimis coeperunt inter se fundere. Et interrogaverunt ex eis virum, qui prae omnibus erat, dixeruntque ad eum: 'Testamur caput animamque tuam, ut non mendatia fingas, quia non est in tempore hoc tota fides, sed fraus periuriaque in hoc praesenti seculo regnat'. Tunc ille tendens ad sidera palmas ad caelumque lumina torquens,153 vocem cum magno gemitu dedit: 'Testor caelum et terram per intemeratam fidem et inviolabilem aethereum regnum, mendatia non fingam falsamve inaniam non dicam — mendax et inprobus mendatia diligit semper'. Dixerat, et omnes intenti cunticuerunt,154 super eum erant pendentia hora, et cunspicientes eum omnia agmina circum, exposuit eis quae viderat, omnia letalia verba. Et elevata voce fleverunt; feriens aethera clamor,155 gemuitque terra et insonuerunt montes.

140 Tunc156 elegerunt sibi Ravennenses praestantiorem virum, ymeneos157 Iohanicis filium, nomine Georgium, qui illo tempore prudens in verbis, providens in cunsilio, verax in sermonibus et in omni elegantior gratia. Devoverantque se universi pariter praeceptis eius, et quisquis esse inobediens, vindicaretur. Ille vero murino sedens sonipede, extrinsecus lustrata Italia, sexta reversus est hora, et ait ad socios: 'Demus excubias istis, quo peragravimus, civitates. Fateor ex ore serpentis, qui ex Bizantie ponto hic delatus est, cuncti ex eo tetrum bibimus venenum. Et tumidis corde Danais terga non demus. Estote fidentes! Praeparate, necesse si est, animus pugnae et date robustissima pectora ac ferrea; adhibite socios et terribili clangite tuba. Ite velocius, subponite civibus: noctem nigrantem, foederati viri de montuosis veniant locis. Toxos adhibete in armis, cuntortum cervinum tendite nervum,158 ut segetes spicula iacite, volatile lignum. Prima pubes castra movat cum iuvenilibus armis; sonent arma, humeris clarescant splendentia scuta, lanceas excutite, fulgore aeris rutilent aequora maris. Sinite vestrorum parentum matura corpora, et vetulorum misereatur senectute. Copia sit illis ecclesia, pars orandi, cum sacerdotibus eant, caeleste auxilium quaerant et ad aram thura crement et hostia sancto altari ferant. In propugnacula per diem nobis igniformus contrarius  p370 sistit, purpureus nasci, sed postquam in aethere vectus, oceanum relinquens; cum se aderit, polo igneos exuflans radios, humo quadrigis reddiderit, quaerite pupuleas et nudo incidite ferro, nonnulli bipennas sumat, intonsa serrate viburna, texite arbustis virgis et miscite querno;159 scenofactoreis operam date. Capita ab ardore defendite vestra. Nullus sit ignavus, ubi primum acciderit signum, nulli eum metus nullaque sententia tradet. Omnes Ravennae coetus omnesque certamina ponant. Qui valet pedum cursu et qui viribus pectore audax, pigrum non sustineat, sed iaculo tepente sagittas . . . . Hoc videntes socios praeparant animos pugnae. Non paveatis muros vestra defendere dextra; socios iungentur vobis ex suburbano undique, qui nostram defendant arcem et civitatem salvent. Sint tuta litora et per omnes vigiliae portus. Sarxena160 excubet; Cervia161 aequoris ad nonas papia armis flavia instet, quae curva vocatur Cesena; Pipilienses162 viri adhaereant Sapis163 portus, iuxta cunscendant fluctusque marinos; coloni decumani speculentur iuxta portus Candiani;164 Livienses165 accolae instent in litore curvo; Bedente166 vetere amne castra Faventina scrutentur post Lachernum portus et Eridani ora; Cornelienses acies lustret Coriandri campos et loca omnia circa; phalanges armatae Bononienses, transmisso Eridano, Porte-Lionis167 servent planceta'.168 His igitur actis, omnes voces ad sidera mitterent, benedicent in caelum et terram laudibus resonabant. Tunc imperat Georgius manu, iubet validas mutescere voces. Post haec autem rogaverunt eum viri religiosi Melisenses, ut, sicut est vallata civitas in ambitu corona, ita intrinsecus excubias poneret. Acquievitque petitioni eorum et divisit populum civitatis in undecimas partes; duodecima vero pars ecclesiae est reservata. Unusquisque miles secundum suam militiam et numerum incedat, id est: Ravenna, bandus primus,169 bandus secundus, bandus novus, invictus, Constantino­politanus, firmens, laetus, Mediolanensi, Veronense,170 Classensis, partes pontificis cum clericis, non honore digni et familia et stratoribus vel aliis subiacentibus ecclesiis. Et haec ordinatio permanet usque in praesentem diem.

141 Deflectamus ad aliam urbem stilum et de amissis nostris civibus per ordinem enarremus. Igitur Iustinianus in achameniam versus,171 iussit deferri ante cunspectum suum Iohanici; quasi nescius in inlusionem interrogans de eo, dicens: 'Nunquid iste est Iohanicis scriba'? Et ubi responsum est de eo, quia ipse est, surrexit altius divalia ira. Arundinem deferri iubet et sub ungulis omnibus illius digitorum in furore . . . praecepit usque ad secundum articulum; cartam calamoque dari imperat, ut scribat. Quam cum accepisset, inter duos digitos calamum coegit. Noluit cum liquore, sed cum sanguine, quae fluebat digitis, literas exaravit continentes ita: 'Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Libera me de inimicis meis, Deus meus, et de manu iniqui imperatoris istius'. Et proiecit ipsam cartulam in faciem ipsius imperatoris in edra sedentis, dicens: 'Accipe, iniquissime, et satia te sanguine meo'. Et minatur divus,  p371 dicens: 'Quid, moriture, agis? Periet audacia tua'. Iussitque apparitoribus, ut duceret eum ad locum vitae puniendum, et praeconem clamari iussit: 'Iohanicis Ravennianus ille facundus poeta, quia invictissimo augusto cuntrarius fuit, inter duas fornices murina morte privetur'. Electi sibi septam cervicem, vectes mittentes in anulos ferreos, levaverunt duriter desuper lapidem. Ille autem flammantia lumina ad caelum retorsit, cum cruentis extendens cruentas ad sidera palmas.172 Expleta oratione, dixit interfectoribus suis: 'Cras eademque ut nunc est hora interficietis imperatorem vestrum, et erit mecum ante aequissimum iudicem. Sic dicetis illi'. Et extensum desuper lapidem unum, et aliam plathomam desuper viventi in colla emissa fregit corpus eius, et relinquerunt eum mortuum. In tali tormento et martirio vitam finivit.

142 Alia vero die, hora qua praedixerat ille, irruentes super imperatorem, non sustinentes populi eius malignitates, occiderunt eum. Alii latus inter et ilia lancea figunt, alii telo transfundunt inguines, renes. Vomebat cruor, et sparsis crinibus aulam, ligatis stuppa pedibus, per clivum tractus ad ima, laceratus, frigidum corpus irruit mors obscura tenebris. Diversis circumspiciunt, uno ense arreptus, comam cuncludens manu, capite avulsus divali, stridens, micanti ferro, traiecit corpore humo.173 Consilioque inito inter se, cundiderunt illud sacco et miserunt per totam Ytaliam.174 Soror vero praedicti Iohanicis hoc audiens, cum fletu caelestem Dominum rogabat, ut videret Iustiniani ablatum capud, sicut rumor erat, et statim obcunberet morte. Factum est autem, cum per singulas plateas duceretur iam dictum capud in summitate lanceae fixum, nunciatum est ad praefatam feminam, quod truncatum capud inde sit ferendum. Quae subito in superiora ascendit domus, per fenestram respiciens, stare illum portatorem rogavit; et cum diutissime idem intueretur, lacrimis obortis pectusque replevit, agens gratias Deo, quia quod desideravit cunspexit. Et dum vellet se ad fenestram deflectere, cecidit retro et quassata mortua est.

143 Post mortem vero Iustiniani augusti levaverunt super se Pelasgi novum imperatorem,175 et cunstituerunt eum dominum universae terrae, ac imperium cunfirmatum fuit in manu eius. Dixit ad Felicem pontificem:176 'Revertere in terram tuam et in sedem tuam'. Cui pontifex respondens, dixit: 'Quo revertar, aut quo vadam'? Et imperatorem ad eum: 'Et quare non? Pro qua causa'? Respondit pontifex: 'Lumina oculorum amissa habeo. Omnes fortunae meae ecclesia hic cunsumptae sunt, et quas antecessores tuos, pii principes, in ornamenta ecclesia dederunt, detulerunt, in hac deportata sunt civitate, et nihil remansit nisi ambitus murorum'. Dixit autem ad eum imperatorem: 'Et quis eas abstulerunt? Si tua tibi non sunt, vel etiam ex nostra tolle'. Dixitque ad eum Felix antistes: 'Sufficiunt mea mihi, si reddere iubes, quia diversi diversa tulerunt'. Tunc imperator misericordia motus iussit praeconem per totam clamare urbem, ut, quicunque ex Ravenna ecclesia aliquid haberet, velocius ad palatium deferret. Et allata sunt vasa et pallia, et omnia ornamenta ecclesiae pontifex suscepit. Non perdidit ex eis nisi candelabrum unum. Post haec autem rogavit imperator pontificem, ut ex palatio eius aliquam benedictionem acciperet. Qui respondens ad eum inquid: 'Sufficit mihi tantummodo gratia tua. Tamen si pro remedio animae tuae mea ecclesia vis dona offerre, habes gemmas cristallinas in illo et in illo loco infra huius gazam palatii, quae  p372 possunt ad hornatum ecclesiae mirifice et optime decorari'. Quo audito, imperator misit fidelissimos viros ex Mirmidonibus, ut cumprobaret, in loco illo si esset, ut pontifex dixit, et inventa sunt. Iussit deferri et dare ei omnia vasa, quae ibidem inventa sunt. Descriptione facta ex ea, graterem uno cristallicium, grandis, ex auro et gemmis ornatus, et alios grateres duos ex gemma onichina, et ipsi ex auro et gemmis; canistrum unum magnum, in quo erat ymagines hominum et diversas volatilia, ex vitro mundo, simile cristallo; amas, una ex ipsa et bene sculpta; urceus ad aquam manu similis, et ipse aquimanile desupra ex argento investito talis, qualis visus hominis in hoc tempore nullo modo videri potest; trullas duas ex cristallo; corona ex modico auro una, sed tamen habuit preciosissimas gemmas, ut temporibus nostris interrogatus Iudeus negotians Karolo imperatori, quo precio venundari possit, adiecit, quod omnes opes istius ecclesiae et omnia ornamenta etiam et tuguria venundetur, non potest eam explere. A tempore Georgii177 non cumparuit.

144 His itaque gestis, dum vellet ex urbe egredere, unus ad portae aditum simulans se claudum et omnia debilia habere menbra, ut munera acciperet, exclamavit dicens: 'Fortunate Felix, adiuva invalidum corpus'. Stans autem beatissimus papa dixit ad eum: 'Fili, quare te esse simulas quod non es? Quare me illudis? Quamvis exterioribus luminibus privatus sum, interiora tamen fulgida per gratiam Christi intus patescunt'. Et adprehensam manum eius, dicens: 'Surge, leva, vade, et servos Dei noli iterum subsannare'. Viri autem civitatis, qui erant cum eo iuxta portam, coeperunt signare facies suas et territi dixerunt intra se, quia: 'Hic homo iustus est'. Egressus vero illius ex moenibus urbis, dum a ratibus longius modicum esset, expectabant eum domidas,178 ut acciperent aliquid ab eo. Initoque inter se pessimo consilio, dixerunt: 'Dicunt, quod iste vates Ravennianus vir elimosinarius sit et ad tribuendum largas habet manus. Probemus, si veritas est in eo. Unus ex nobis sub falsa morte in humo iaceat, et quaeramus pro sepultura munera et quicquid nobis dederit sortiamur'. Quo facto, transeunte pontifice, levaverunt ululatus, voces fictas, lacrimas, moerentes et dicentes: 'Adiuva nos, pastor bone, tribue nobis, ut sepeliamus mortuum nostrum'. At ille exuens se, clamidem, qua indutus erat, tribuit illis, dicens: 'Tollite, si vere mortuum habetis, sepelite eum'. Illi autem ficte plorantes, ovans plusque ovantes acceperunt. Cum autem pontifex paululum discessisset, putaverunt praedictis domidas, collegam suum sub falsa morte terram iaceret. Dixerunt ad hominem iacentem exanimem: 'Surge, leva, ecce habemus pontificis clamidem'. Illi mors, quem ad se deridendo et simulando invitaverat, propria venit. Dicidente latera hic et inde, sed nullis ille movetur fletibus falsis, nec respicit lacrimas; volvent eos, inmotus manet. Haec fama velocius inplevit regiam urbem. Audiens autem divus, iussit reverti beatum Felicem a nave, et suscepit eum in domum mirifico marmore factum, et postulavit ab eo benedictionem et obtulit ei multa dona, id est duos magnos discos ex cristallo et cannatas ex eo et alia vascula in ornamentum ecclesiae. Et iussit exarari privilegia omnia secundum petitionem pontificis, et quicquid ab eo postulavit, optinuit. Et naves praeparare divus imperat et omnia necessaria et cuncupiscibilia honerari; et osculans eum, valedicens ei, percepta ab eo benedictione, secessit. Et privilegia, ut sibi placuit, exarari iussit, et exaltavit eum multo magis, ut antea fuerat. Laetusque et gaudens ad propriam suam sedem eum remisit.

145 Interea179 relicta regia urbe, iussit ventis dari vela et remis expandere alas180 sulcantes pelagus. Quaeritur salsa carina.181 Drapani lustrat portus, Siculas attigit ora.  p373 Aliquantis hic moratus diebus, proprias res ecclesiae sua182 disponens, susceptus Panurmus, paucis ibidem moratus est diebus; pervenit Tindaridis. Exinde transgressus, a Pachinia183 devenit litora. Et dum sol novos spargit radios terras,184 aequatas procederet iubet classes, relicto sine remige portu, diseruerunt litora, torquebant185 spumas et caerula verrunt, discurrentes vitrea rura. Blanda respirante aura, transmisso Adriatico sinu, Eridani attigit portus; ingressusque urbem, ipsam sedis alacriter clamans suum suscepit sessores. Post vero annos tres haedificavit domum infra episcopium, quo de suo nomine domum Felicis nominavit.

146 Igitur antequam hominum strages et pernicies facta fuisset, sapientissimus Iohanicis istius in temporibus claruit. Et rogatus a pontifice, ut omnes antiphonas, quas canimus modo dominicis diebus ad crucem sive sanctorum apostolorum186 aut martirum sive cunfessorum necnon et virginum, ipse exponeret non solum Latinis eloquiis, sed etiam Grecis verbis, quia in utraque lingua fuit maximus orator. Ex ipsa autem arbore et ex eius generositate habemus ramuscolos et pronepotes. Iohanicis Agnem genuit, Agnes Andream procreavit. Ex Andrea Basilii187 natus est Basilius, qui genuit Andream presbiterum, editorem huius Pontificalis. Sed quae eius notarius, qui postea huius sancta ecclesia ab eo eruditus scriniarius fuit, nomine Ilarus ad eius nepotem, filius filia sua, Andream, ut diximus, nomine, avus meus, pater matris meae,188 de eo retulit, in medium proferamus.

147 Cum per singulas noctes per sanctorum Dei ecclesias graderetur et tardius ad suam diverteret domum, notarius eius, quem superius nominavimus, volens inlicita penetrare, quae necesse ei non fuerat: in silentio noctis conticinio hora surgens de mollibus stratis, ad ecclesiam beati Iohannis euangelistae iter arripuit. Notarius vero eius factus est cum [eo], ut videret quid ageret. Dicebat enim intra se: 'Videbo, si homo iste nocte clam cum exarcho init cunsilium, aut forte cum meretricibus delectatur, aut pro qua causa solus graditur'. Cumque pervenisset praedictus Iohanicis ante eadem pilam ecclesiam, statim patefactae sunt ianuae, et vectes et serrae in aliam tacite evulsae sunt partem. Et orans diutissime ante cunspectum Salvatoris, in ardicam ecclesiae ipsius apostoli ingressus est, et patefactis omnibus claustris, pronus in terra oravit. Post orationem recessit, et ianuae clausae sunt, omnia illarum arctamenta discurrerunt, unaquaque in locum suum. Videns haec omnia Ilarus obmutuit amens et abdicavit189 se in angulos ipsius introiti, ubi corpus suum sine anima pro ipso testimonio ponere infra marmore iussit. Et cum pervenisset ad locum, leniter emisit vocem, dicens: 'Ilare, cur te proripis  p374 et vis latere? Quod vidisti, quousque ego vivo, ne cui indicas. Quod si me viventes dixeris, statim invaderis a morte'. Testificabatur et alia de eo, quia in quocumque loco hiemis tempore aspiciebat in die pauperem, et ubi infirmos videt, iubebat sibi praeparari coenam, et cum ante eum attulissent, ut gustarent, simulabat gravitudinem, et iubebat integrum reponi usque ad crastinum. Nocte vero visitabat infirmum, detulebat coenam quam reponere imperabat, tribuebat infirmo. Et postquam recipiebat infirmus vires, per ecclesias Dei abscondite gradiebat, in sua se modo postmodum recipiebat.

148 Monasterium sancti Andreae apostoli quod vocatur Ierichomium sua ipsius fuit domus. Quingenta pondera librarum aerearum vascula ibidem reliquid in usum ipsius monasterii, et super altarium, ubi corona dependebat — per cathenulas aereas dependebat — filum ex auro, quod nobilissimae utuntur virgines Ravennianae, in fronte posuit. Et ubi coronae pendebant — per cathenulas aereas dependebant — zonae aureae muliebri suspendi praecepit. Dicendo de viro isto, non tantum pro gloria prolis, sed ut illius manifestaremus opera, per multa longius itinera a pontifice vagati sumus. Sed quod semel incepimus, relinquere non possimus, donec expleamus. De illius tumulo requisivi, firmiter et certius inveni, sicut mihi Maurus diaconus pene dies 30 retulit, qui ex Constantino­polim veniens dixit: 'Ad portam quae vocatur Aurea'. Ibidem ipsius modica ecclesia est, ibique fui et in eodem templo preces omnipotenti Deo fudi.

149 Igitur beatissimus hic Felix post abditam190 ecclesia multas reliquias cundidit et paginas ex argento extruxit, et supercilii arcum versus cuntinentes ita . . . . . Multasque ibidem sanctorum reliquias cundidit, et capsam in altaris ex cypressino facta fuit, atque usque ad Petronaci pontificis tempus. Quam postmodum Sergius diaconus,191 abba monasterii sancti Bartolomei apostoli, ubi praedictus pontifex abba et diaconus et istius sedis yconomus fuit,192 ubi Deo iuvante post praedictum Sergium diaconum ex eius largitate nunc a divino nutu abba existo, praedictum altarium renovavit ex proconiso lapide, cum diversis marmoribus, ornamentis mirifice, inter quas et ego opera decoravimus. Fecit hic beatissimus Felix salutatorium, unde procedunt usque hodie pontifices ad introitum missarum, palam populis videntibus. Et super ipsius regias invenies scriptum continentem ita:

'Forma loci dudum

Squalida sed tantum pervia plebis erat.

Postquam pontificis meritis iuveniscere visa est,

Vicinum ecclesiae cuncepit inde diem.

Turba sacerdotum melius hic pergit in aula,

Oblicum nescit carpere pastorem.

Per medios gradiens populos, reverentia crescit,

Cum super effundit cognita verba Deo.

Nunc ritum servent, veniens quicumque sacerdos;

Nam via, quae media est, fixa manere solet.

Reparat haec meritis felix dignusque sacerdos,

Ne finem teneat pontificalis apex.

Fama loquax tantos nunquam retinebit honores'.

Nam antea de vespertino salutatoria erat egressio.

 p375  150 Qui cum prope esset vicinae morti, adiuravit sacerdotes et cleris, ut, quicumque ex eius habuisset homeliis aut quaecumque dicta, ante eum attulissent. Quae cum omnia ante se allata fuisset, statim iussit praeparari piram, et omnes incendio cuncremavit. Qui cum interrogatus a sacerdotibus fuisset, quare hoc fecisset, dixit: 'Ego orbatus de meis luminibus, nihil videre possum aut retractare quos edidi libros. Fortasse ego superposui, aut scriba fefellit, ne quis post me veniat et vitia ex meis proferat verbis. Habetis libros Grisologi Petri, quos videtis, ingeniose et luculentissime scripsit, ipsum tenete, utimini, ut vobis placet'. His autem expletis, defunctus est die 25. mensis Novembris sepultusque est in ecclesia beati Apolenaris,193 non longe a monasterio sanctae Feliculae.194 Epitaphiumque ipsius invenies abens continentes ita:

'Inter almas laudes virtutumque triumphos,

Quibus coronantur praesules digni Deo,

Summa patientiae Felix amator fuit.

Moribus praecipuus vitam digessit honestam,

Pastorali culmine magnanime floruit.

Uno cunctas animo respectat pontifex plebes,

Nec tristem quemquam tolerat cunspicere.

Subtilis ingenio, acutus, prudens et gravis,

Praecessorum compar.

Culmen apostolicum colere summe novit,

Cuius ope fretus profana dogmata pellet.

Facundus eloquio, dictantia copia solens,

Doctus, eruditus, color memorabilis dicta videri.

Pertulit pro patria nimias praesul aerumnas,

Exulem dampna, famem, nuditatem, caedem, pericla,

Contemptus, exitia, terrores, vincula, fustis;

Summusque pontificis, subferre ludibria, honor.

Finibus ademptus, propria de sede privatur.

Lumen carens corporis divina nactus est lucem.195

Arto in tellure scopulo Ponti portatur,

Ubi victus deerat, sed panis aderat Christus,

In quo toto corpore atque virtute sepultus,

Gratia summa Dei est cunsolatus antistes,

Erectusque gravi de claustra insulae Ponti.

Demum ad dilectae vectus est patriae portum.

Extractus omnia, pristina sede ornatur.

Ubi corde puro hostia Domino libans,

Lustra super terra, geminos simul prorogat annos.196

Hic itaque sacer conditus funere iusso,

Planctus cuius casibus nunc numeratur donis'.

Sedit annos 16,197 menses 7, dies 19.

de Sancto Iohanne • XXXIX

 p376  151 Iohannes XXXIX. Hic patientissimus fuit, humilis et mansuetus. Istius temporibus ecclesia Petriana cecidit terraemotu post expleta solempnia missarum die dominico. Et Liutprandi regis regnum Langobardorum regentes, ab ipsius exercitus praedicta198 civitasϛ corona cincta et devastata est, a suis decepta civibus, simulata fraude, a porta quae dicitur Vicus Salutaris, quae erat iuxta fluvium Pantheum.199 Omnes cives cucurrerunt illuc. Unus autem ex illis, infensus suis civibus, promissa pecunia, allatis clavibus, subductis molchis portae, quae pergit ad vicum Leprosum, ubi est pons ex basibus factus, reseratis claustris omnibus patefactisque portis, inimici ingressi civitatem et eam subverterunt. Nam iudicio Dei ipse, qui insidiator suorum civium fuit et pilae claustra opperuit, quod primum tigni stipite perfossum interiit, promissam pecuniam non accepit, sed ante omnes suum sanguinem dedit nec terrae commenditus est.

152 Igitur200 irati Ravennenses cives cuntra pontificem hunc, in Venetiarum partibus eum exilio religaverunt, et fuit exul per annum unum. Tunc Epiphanius scriniarius, videns excidium sanctae istius ecclesiae et patrem patriae in angustia et matura detinere afflictionem, eum per huius civitatis exarchum ad hanc propriam revocavit sedem. Post autem in pontificali solio restitutus,201 quadam die praedictus Epiphanius scriniarius ait ad eum: 'Domine pater, non te pigeat in palatium ad exarchum ire et offerre illi ex argiriom palaream202 magnam; et postula ab eo, ut coartet viros illos ad iudicium, qui te in exilium miserunt, ut vindicemus nosmet de illis. Et hoc, quod das, decuplum ex eis restituam. Tu pontificalis tenes mores, ego cum eis litigabo, et scio iuvante Domino de hostibus reportabo triumphum'. Factumque est, ut superius audistis. Et ut mox recepit se praedictus Iohannis pontifex infra maternum ecclesiae sinum. Alia vero die auctor cunsilii, idem Epiphanius scriniarius cum singulis hominibus in cunflictum stans, ita aiebat: 'Praeceptum ex rebus exaratum habes, ut nunquam contra sanctam hanc ecclesiam aut contra huius sedis pontificem de quacumque causa agas aut oro mussites. Dic nunc, qualis ovis tu es, quia pastorem tuum, dum ille te foveret et per gramineos duceret campos, tu cornu percussisti et contra eum cirographa cunscripsisti'? Convincti in iudicio, vigies collegit, quod exarcho dedit. His itaque gestis, venerunt humiliter omnes unanimes ad eum, petentes misericordiam; et nullus eum postmodum in amaritudinem deduxit.

 p377  153 Temporibus203 Iohannis venit iterum monstratico Ravennae, ut eam depopularet, putante, se ut antea evaderet. Quo cogniti Ravenniani egressi sunt ad eum more praeliandi ut in campum Coriandri. Qui simulata fuga terga dantes, cum pervenissent ad stadium tabulae,204 ubi pro signo terminus lapideus fixus est, reversi, Grecorum frontem coeperunt fortiter dimicare; et non erat requies undique caedentium, gladio strages maximas Grecorum peremptas. Sacerdotes vero una cum pontifice et senioribus prostrati humo, cilicium induti, asperso in capitibus eorum cinerem, omnipotentem Deum deprecabantur. Seniores vero saccis sunt cooperti, inculti capitibus et squallidis, lacrimosis oculis, in caelum clamabant; similiter et omnes, qui infra urbem relicti sunt, masculi et feminae Omnipotentis auxilium expectabant. Reliqui vero accincti ferro, sumpti iuvenilibus armis, caedebant hostes sine intermissione. Tunc, sicut a narrantibus audivimus, apparuit inter utrosque exercitus quasi effigies magni tauri et coepit cuntra Grecorum exercitum pedibus pulvere exspargere, et vox mox insonuit — unde venisset aut cuius fuisset, nullus agnovit — in auribus omnium increpuit, dicens: 'Eia Ravenniani, fortiter pugnate! Victoria vestra erit hodie'. Videntes vero Pelasgi, cornu suum esse cunfractum, coeperunt fugere infra dromonibus, putantes se liberare. Tunc Melisenses, id est Ravenniani cives, circumdederunt eos cum cymbis et carabis, et irruentes super Bizanteos, omnes interfecerunt et corpora eorum in Eridanum praecipitaverunt. Et sic fuit, ut per annos 6 ex Patereno205 nullus inde unquam piscem comederet. Hoc autem factum est in die sanctorum Iohannis et Pauli, et coeperunt agere diem istum quasi diem festum paschae, ornantes plateas civitatis cum diversis palleis et lethaneis ad eorum ecclesiam206 gradientes, benedicentes Deum in secula seculorum, amen.207 Mortuus et sepultus est in basilica beati Apolenaris. Epithaphium invenies super eum continens ita: . . . . . . Sedit annos 8,208 menses . . . , dies . . . .


In margine textus:

α In marg. c.: Iste fuit consecratus a beato Gregorio papa circa annum Domini 598.

β In marg. add. c.: Floruit circa annos Domini 568 tempore Foce imp.

γ In loco raso marginis eadem manu: Classis civitas enpta a iohanne archiepiscopo Ravennate, que fuit destructa a Liutprando27 rege Longobardorum proditione civium, ut supra.

δ Hic fuit archiepiscopus Ravenn. circa annos Domini 668. in marg. cod.

ε In marg. eadem manu: Hic fuit archiepiscopus in tempore circa annum Domini 793.

ϛ Ista videtur fuisse civitas Classis eadem manu in marg.


Adnotationes Editoris:

1 Hoc ex epitaphio infra c. 103 discere potuit, id quod ex multis Gregorii M. epistolis constat.

2 Hoc tantum loco occurrit vocabulum, quod idem significare videtur, quod 'glaucus'.

3 Num hoc verum sit et unde Agnellus hauserit, ignoratur; in Greg. Reg. non relatum est.

4 Cf. Greg. Reg. V.48, ubi postquam Andreae scholastico retulit, Donatum archidiaconum et Joannem presbyterum a clero Ravennate electos ab ipso reprobatos esse: His igitur remotis, inquit, cum ad eligendum de suis a nobis partes urgerentur, et nullum se habere ad hoc officium faterentur idoneum, . . . tandem venerabilem fratrem Marinianum presbyterum, quem diu mecum didicere in monasterio conversatum, communi concordantique voce atque consensu saepius petiverunt. Cui refugienti diversis modis vix aliquando potuit suaderi, ut eorum praeberet petitioni consensum. Ex qua epistola nescio an noster sua sumserit. Ex eadem patet, Marinianum a. 595 circa mensem Julium esse consecratum, qui jam synodo Romae 595, Jul. 5 celebratae episcopus civitatis Ravennae subscripsit. Mense Augusto Gregorius eidem pallium transmittit (Reg. V.56).

5 Liber pastoralis non ad Marinianum, sed ad Johannem ejus praedecessorem scriptus est. Verba Gregorii quae noster affert ibidem non leguntur.

6 Breviter moneo, multo plura quam noster narrat de hoc episcopo nobis nota esse ex Greg. Reg., ubi vide ep. V.23, 25, 26, 28, 48, 56, VI.1, 2, 24, 29, 30, 31, 34, 61, VII.19, 42, 43, VIII.15, 16, 20, IX.10, 67, 79, 96, 125, X.7, 8, 30, XI.6, 7, 8, 26, 32, 33, 40, XII.5, 24, XIII.17, XIV.6. Spurium privilegium Gregorii Mariniano datum exhibet Rubeus p189, alii.

7 i.e. rogo.

8 An Gregorius M.? In ejus operibus saepe similia, eadem vero verba non invenies.

9 Sequentia duo capita ex Paulo excepit, verbis, ut solet, quam plurimum mutatis.

10 quasi hastae sanguineae Paul.

11 Boniti.

12 de civ. Parm. ad Gudescalco pertinent apud Paulum.

13 Quae sequuntur finxit Agnellus ex Pauli verbis: repulso apud Ravennam Gallicino, rediit Smaracus, qui prius fuerat Ravennae patricius, duos, ut videtur, discernens patricios, Gallicinum, ut supra scripserat, et Gallinicum.

14 Similia Paulus habet.

15 Minime, non dixit.

16 Quo anno Marinianus defunctus sit, non satis constat. Sed eum quidem Gregorio M. supervixisse scimus, tamen non multo post illum mortuum esse conjicere, licet.

17 scil. Gregorius papa.

18 De hoc episcopo hujus nominis quarto nihil compertum habemus. Neque Agnellus quidquam praeter nomen et annos, menses, dies episcopatus afferre valuit; secundum quos ille sedit circa a. 606‑612.

19 Ubi viderit imaginem, non indicat auctor.

20 Eadem fere jam supra de pluribus aliis episcopis dicta; v. c.  19, 2134.

21 scil. ex parte rerum oblatarum.

22 scil. sacerdotes.

23 i.e. an.

24 Hic Johannes tetrio iunior in charta donationis a. 623 (Marini Pap. dipl. p147) occurrit. Nonnulli crediderunt, hunc cum praecedente Johanne eundem esse; quod vero minus probabile, quia noster utriusque annos, menses, dies ex catalogo, ut videtur, affert. Ex quibus numeris computatur, hunc sedisse circa a. 613‑632. Cf. Amades. I.197.

25 Fere eadem c. 8.

26 His temporibus Classem civitatem a Langobardis obsessam esse vel captam, nusquam traditur. Ex Droctulfi epitaphio (Paul. III.19; cf. III.13) constat, circa a. 580. Classem a Faroaldo, haud dubie duce Spoletano, fuisse occupatam. Haec potius ad Johannem VI, qui saeculo VIII. sedit, spectare videntur.

27 Qui multo tempore post hunc episcopum vixit.

28 non multos post dies Paul.

29 Haec ex ingenio fingens addidit auctor.

30 C. 102.

31 se scribebat Paul.

32 Idem alio papa petente iussit Paul.; ille scilicet Bonifacius III, hic Bonifacius IV papa.

33 Hic Pauli verbis Persae quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes aut auctoris aut amanuensis incuria omissis sententia plane perversa est.

34 Neque etiam de hoc episcopo praeter haecce paucissima quae noster tradidit quidquam compertum habemus.

35 Eadem fere c. 53, 6993 et saepius.

36 Ex successoris historia constat, ante a. 649, et si anni sequentibus episcopis ab Agnello tributi veri sunt, quos cur reprobemus nulla est causa, circa 641‑642 eum diem obiisse, computatur.

37 Idem ac in fine hujus capitis vicedominus.

38 Cf. infra c. 149.

39 Multo tempore autem Maurus cum apostolicis concordissime vixit. Habemus enim ejus a Martino papa ad synodum Romanam a. 649, mense Octobri celebratam invitati epistolam (Mansi X.883), qua animo erga sedem apostolicam satis dedito scribit, ipsum quidem, quominus ad synodum veniret, esse impeditum, vicarios vero mittit et orthodoxae fidei professionem facit.

40 Haec – deferebat maximam partem ex privilegio Constantis imperatoris p350 n. 8º allato, ut videtur.

41 Eadem verba in prologo libri.

42 Tamen c. 112 haec fusius narrat.

43 De hoc monasterio nihil constat, in vetustioribus chartis tale non occurrit; tamen id situm fuisse intra urbem Ravennam, conjicere licet, cum Agnellus, quamvis saepe ejus mentionem faciat, numquam de situ quidquam addat; cf. c. 64, 136, 149158. Idem monasterium commemoratur, ut videtur, in bulla Alexandri III papae a. 1169 (Fantuzzi II.139).

44 Patrimonii Siculi Ravennatis ecclesiae jam supra c. 31 mentio facta est; cf. Gregorii M. Reg. XI.8, cujus tempore valde diminutum erat.

45 Agnellus, ut solet, non ipsa verba epistola reddidisse, sed mutasse vel abbreviasse vel de suo aliquid addidisse mihi videtur.

46 Suppl. officium vel munus.

47 Potius remansit in Sicilia, ut ex iis quae praecedunt et sequuntur apparet.

48 Quae sequuntur, ut praecedentia, ex epistolis vel etiam rationibus archivi Ravennatis sumsisse videtur, quae more suo ampliavit exornavitque.

49 Cf. Isid. Et. XIX.24.7: Casula est vestis cucullata etc.

50 scil. Vitalianus (657‑72), ut conjicere licet ex privilegio Constantis II imp. (qui in eodem Constantinus scribitur) a. 666, Mart. 1 Mauro episcopo dato, quod exstat in Agnelliano codice Estensi et quod ab Agnello visum esse puto. Hujus autographum cum aliis privilegiis imperatorum in pugna Fontanetensi a. 841 deperditum esse videtur; cf. c. 174. Hoc minime nobis suspectum, Bacchinii editione a V. Cl. Lodio praefecto bibl. Estensis benigne cum codice nobis rogantibus collata, repetimus, paucos tantum locos nimis mendosi apographi emendare conati: Privilegium Constantini, Eraclii imperatorum ad Maurum archiepiscopum Ravennatem. Preceptum atque fidelem animum sanctitatis vestre, quod circa nostrum pium imperium que hactenus exhibuit ipsius perfectio operis nostram sepe demonstrant pietatem; et quod propositum suum erga nostrum servicium amplius quam amplius vivaciter exerceat, non solum suggestio gloriosi exarchi nostri, unde prestita sibi indicat solatia, verum et tue relatio sanctitatis per Reparatum Deo amabilem presbiterum et vicedominum missa, per quam etiam, ut multo amplius protectores existere debemus Christo dilecte nostre Italie provincie vel sancte eius Ravenatis ecclesie. Et ideo boni pastoris pro commisso ovili curam gerentis opus est, pro quo et cungruam dispositionem pro salute nostre Christo dilecte Italie provincie agendam, precepimus per nostram piam iussionem Gregorio exarcho nostro et hortamur sanctitatem vestram in omnibus pro nostro servicio cuncursum habere. Quia autem et pro sue postulavit protectione ecclesie, credimus eam iam satisfactam esse, quia nichil neglectum est, quod ad salutem, stabilitatem vel honoris augumentum vestrum vestreque ecclesie pertinet, privilegiis eam munientes, [pro add. c.] quibus ab omni maioris sedis ditione exui et sui esse iuris eam sanctamque eius apostolicam [post eam c.] ecclesiam sancivimus et firmam, stabilem atque inconvulsam manere iussimus perpetuo. Sed et nunc pro ampliori alacritate mentis eius per presentem nostram piam iussionem sancimvs amplius securam atque liberam ab omni superiori episcopali conditione manere et solum orationi [solam orationē c.] vacare pro nostro exorando imperio et non subiacere pro quolibet modo patriarche antique urbis Rome, sed manere eam autocephalon et sanctam eius apostolicam [post eam c.] ecclesiam cum omnibus sibi pertinentibus per diocesim et parochiis ordinatoribus, sicut reliqui metropolite per diversas rei publice manentes provincias, qui et a propriis consecratus episcopis, utens videlicet et decore palei, sicut nostre divinitatis sanctione superna inspiratione prelargitum est. Oportet namque nos eximia devotione honorare eos, qui se nostro servicio toto mentis intuitu instanter devoverunt. Quid vero amplius est honorabile quam ea, que ita a nobis pie tractata sunt, pertinentia ad honorem sacerdotis devoti atque sinceri, nobis nimium (dilecti) parentis [n. apparentis c.]. Provide hortamur paternam beatitudinem vestram, omnipotentem Dominum incessanter orare pro dilatanda credita nobis ab eius maiestate Romana re publica. Fiat! Litere imperatoris. Datum Kal. Martias Syrasusa.º Imperantibus dominis nostris piissimis perpetuis augustis Constantino maiore imperatore anno XXV. et post cunsulatum eius anno XXIIII. [XIIII c.], atque novo Constantino, Heraclio et Tiberio a Deo coronatis filiis [cunseruati filii c.] . Constantini quidem anno XIIII, Eraclio autem et Tiberio anno VII. Vocabulum sancimvs litteris magnis cursivis chartarum antiquarum papyracearum similibus exaratum eidemque superscriptum est: litere imperatoris.

51 Num Agnellus talem epistolam viderit, mihi valde dubium est, cum ne nomen quidem papae tradat; cf. inscriptionem c. 114. Praeter nostrum et allatum privilegium ac paucos Libri pontificalis locos infra laudandos de hoc Mauri schismate nullos habemus fontes.

52 Constantem II. († 668) vel ejus filium, Constantinum Pogonatum.

53 Cf. Lib. pont.: (Leo II papa), sed et ne Mauri quondam episcopi anniversitas aut agenda celebraretur prohibuit.

54 De tali concilio nihil constat.

55 Hoc quid sibi velit non intelligo.

56 Hoc circa finem a. 829‑830 in. factum esse puto, quo tempore Lotharius I in Italia morabatur, quamvis tunc eum Ravennae fuisse nesciamus. Quod si verum est, haec Vita a. 841 ex. vel 842 in. scripta est. In prius iter Italicum Lotharii a. 824‑825 med. hoc revocari non potest, qui jam Vita Petri IV (c. 94) a. 839 scripta est.

56bis Fortasse Suessiones, quo corpus sancti Sebastiani a. 826 translatus est; cf.  Mabillon, Acta SS. Ord. Bened. IV.1, 383 sqq.

Adnotatio Thayeri: In textu numerus notae omissus ab editore, inserui ego.

57 Cf.  c. 77 et inscriptionem apud Spreti I.279, nr. 315,º quam noster haud dubie vidit.

58 Anno 1173, cum de corpore sancti Apollinaris inter monasteria s. Apollinaris in Classe et s. Apollinaris novi contentio orta esset, hae tres laminae, quibus brevis sancti vita inscripta erat, cum corpore inventae esse dicuntur; v. relationem inventionis ex nostro cod. Est. editam Murat. SS. I.2, p541; cf. Rubeum p241; Spreti I.280, II.359.

59 Cum Bacchinio sequentes versus inanes ineptosque emendare despero.

60 In Classensi, ut videtur, postea terraemotu destructa (c. 151); cf. finem hujus capituli.

61 Cf. Zirardini p27.

62 i.e. ubi, scil. praedicit monasterii, postea vocati in Veclo, abbas.

63 Et – fuit et Temporibus – obtinuit ex diplomate supra p350 n.8 edito sumta videntur.

64 Constantis II.

65 Hoc si Reparato jam archiepiscopo datum est, Constantinus Pogonatus ejusque fratres Heraclius et Tiberius concesserunt.

66 Exstat fragmentum diplomatis papyraceum ed. A. Mai, Auct. cl. V.362, ubi legitur: Sacerdotes, clerum, tonsos, sanctimoniales feminas, actores ecclesiasticos, domesticos aut commendatos ecclesiae diverso sexu, staurophoros, cophreas, stratores vel cunctam familiam sanctae Ravennatis ecclesiae . . . . nullus praesumat eos ad publicam functionem aut districtionem adducere pro qualibet causa, sed sub vestra potestate successoribusque vestris constituimus dirigendum et iudicandum. Verisimile igitur est, hoc esse Constantino Pogonato attribuendum et a nostro visum.

67 Cf. c. 24.

68 scil. Reparatus.

69 Hodieque exstant imagines, Constantinus Reparato privilegia porrigens, et altera hujus capitis inscriptio (Corp. Inscr. XI, nr. 294).

70 E contrario in Lib. pont. V. Doni legitur: Huius temporibus ecclesia Ravennas, have se ab ecclesia Romana segregaverat causa autocephaliae, denuo se pristinae sedi subiugavit. Cuius ecclesiae praesul nomine Reparatus e vestigio, ut Deo placuit, vitam finivit. Verum in medio stare videtur.

71 Annus obitus cognoscitur ex loco Libri pont. p354 n. 6 allato.

72 V. c. 60 bullam, qua inter alia constitutum est, ut quarta redituum ecclesiae pars clero distribuatur.

73 Eundem fuisse putarim, qui Theodori archiepiscopi vices gerens sextae universali synodo Constantino­politanae interfuit.

74 Graecum vocabulum, ἱέραξ, accipiter.

75 Nescio an 'mentionem faciunt' intelligendum sit.

76 Numerus falsus est, nam si verus esset, circa a. 870 librum composuisset, quod omnibus aliis indiciis obstat.

77a 77b Cf. Fantuzzi II.139 etc.

78 Cf. c. 86 et 119.

79 i.e. blatta, purpur.

80 scil. portam; cf. c. 132; Fantuzzi II.139, 216, etc.

81 Hic est nostri Agnelli abavus, de quo plura vide c. 137, 138, 141, 142, 147, 148. Quae de eo tradit haud dubie ex memoria parentum didicit.

82 Quae c. 121‑123 narrat, ex memoria hominum didicit auctor.

83 i.e. oderat.

84 i.e. blande egit cum utrisque, ut opinor.

85 Quae ipsa sancto Andreae dicata erat; cf. c. 16772 n.

86 scil. s. Andreas.

87 Jam archipresbyter loquitur.

88 Quia Caesarea in medio inter Ravennam et Classem sita erat.

89 i.e. proastia, praedia suburbana. Ceterum locum obscurum satis perspicere non valeo.

90 An 'ut libere de sua bonorum ecclesiasticorum parte disponant'?

91 Legisse videtur auctor epistolam, qua Theodorus ad synodum de Monothelitarum haeresi Romae celebrandam vocabatur; cetera, quae de dolo archiepiscopi tradit, haud dubie sibi finxit.

92 Interfuit synodo Romae a. 680, Mart. 27 celebratae et subscripsit epistolae synodicae Agathonis papae ad Constantinum imp. directae. Indeque misit Theodorum presb. vicarium suum cum legatis Romanae sedis ad concilium oecumenicum Constantino­politanum (Mansi XI.235, 314); cf. Lib. pont. Agatho c. 1, 3 (ed. Vignolii).

93 Cf. Lib. pont. Leo II, c. 4.

94 Hunc locum repetit Rubeus p211, sed ita a nostro codice recedentem, ut jam non, ex Agnelli codice eum esse exscriptum, credere possis.

95 Annus obitus modo ex numeris a nostro infra relatis computatur, qui bene cum sequentis episcopi certo tempore conveniunt.

96 Ibi hodieque legitur titulus sepulcri: Hic requiescit in pace v. b. Theodorus archiepiscopus (Spreti I, p321 et I, p108 nr. 42 alia ejusdem inscr.).

97 Lib. pont. Sergius c. 16: Hic ordinavit Damianum archiepiscopum sanctae ecclesiae Ravennatis.

98 Damianus primus archiepiscopus in codice traditionum eccl. Rav. Bavaro occurrit, ed. Bernhardt p29‑31, 33, 34, 38, 39, 54, 68. — Inscriptionem ejus v. Spreti I, p283, no. 320.

99 Cf. c. 120.

100 C. 127‑133 ex traditione populari sumta sunt.

101 Dicta a flumine Teguriensi; cf. Fantuzzi I.143 a. 957; prosp. p. XL et II, p. LIX.

102 Vocabulum graecum μοχλός, vectis.

103 'rombola' ital.

104 chelidoniacus gladius cf. Isid. Etym. XVIII.6.7.

105 Cf. c. 122: submissi humo vultibus.

106 Sequentia ad exemplum Pauli hist. Lang. III.24 scripta videntur.

107 i.e. periscelidas; cf.  Isid. Etym. XIX.31.19.

108 Collare quoddam.

109 i.e. fibula mamillari affixa vel ipsum mamillare: Du Cange s.v. ex gloss. = προκόλπιον.

110 Cf. c. 2.

111 Fantuzzi V.163, a. 1143; pusterula Latronorum.

112 Ib. I.389, 391, II.63 etc.

113 Inde narratio orta esse videtur.

114 Vocabulum graecum, θυρωρός.

115 i.e. aiensque.

116 Idem haud dubie quod alibi vocatur ad Lauretum vel in Lauro, ideoque hic fortasse legendum est Laureti pal., ut monet Zirardini p82. Theodoricanus est Theodorici domus.

117 Infra c. 141: in achameniam versus. Du Cange-Henschel s.v. dicitur vocabulum ex ἀχηνία (paupertas) ortum esse, certius ab ἄχος (dolor, ira) ducendum est.

118 Hoc ex epitaphio sequente.

119 Minime. Constantino Pogonato 686 mortuo, Damianus a. 692 ordinatus, sedit sub imp. Iustiniano II, Leontio, Tiberio.

120 Hoc vocabulum noster c. 111 pro horreo usurpat, hic vero tabularium significat.

121 Annus obitus ejus ex numeris a nostro relatis et sequentis episcopi certo tempore intelligitur. De ejus tempore multa inutilia Amadesi I.205 profert.

122 Hoc epitaphium ad verbum ex eo Mariniani episcopi c. 103 descriptum est, versus tantum quintus mutatus, in secundo Damiane pro Mariniane insertum est; minime tamen dubitandum est, quin hic verus sit titulus sepulcri Damiani.

123 A Constantino papa, qui a. 708, Mart. 25 consecratus erat, ordinatus, statim cum eodem in dissidiam venit, referente Lib. pont. in Constantino c. 2, 9 et in Nicolao.

124 Eadem de Petro Chrysologo c. 47; cf. c. 10.

125 Jam non exstat.

126 i.e. servatus.

127 V. infra c. 150.

128 In Cod. Bavaro ed. Bernhardt p38, commemoratur: Donatio quam fecit Felix diaconus et vicedomino in sanctam Rav. ecclesiam tempore Damiani archiepiscopi, qui haud dubie fuit idem Felix archiepiscopus.

129 C. 137, 138, 143, 144.

130 Nescio an idem sit Georgius presbyter S. Severi Classensis supra c. 26 commemoratus. Quod si ita esset, certe prima pars hujus libri jam vivente Petronacio archiepiscopo scripta esset, ut Scholasticus v. 26 supra p275 asserit.

131 Cf. c. 171 et praef. p271.

132 Potius Justiniani, ut infra c. 138 recte scribitur, hic fortasse ab amanuensi corruptum, sed ita legitur etiam in Chron. civ. Rav. Mur. I. 2, p577.

133 ῥινοκοπήσαντες καὶ γλωσσοκοπήσαντες Theoph. I.566, itaque Niceph. p44 (ed. Bonn.), ubi vera lege de hujus depositione. Noster suo more quaedam fictitia addit. De Ravennatibus hujus rei participibus nihil notum est.

134 Postquam decem annis Chersone exulavit. Cf. Paul. VI.31, 32. Ridiculus sane hoc loco noster.

135 Similia de immanitate ac crudelitate Justiniani tradunt Graeci auctores Theoph. I.574; Niceph. p48.

136 Cf. Verg. Aen. I.3.

137 i.e. πυρός. Cf. Virg. IV.66: Est mollis flamma medullas.

138 i.e. fame necati sunt.

139 Quae sapienter commenticia Vergilianis verbis enarrat; cf. Aen. IV.283 sqq.:

Heu quid agat? . . . .

. . . . . quae prima exordia sumat?

Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,

In partisque rapit varias perque omnia versat.

. . . . . . . . vocat fortemque Cloanthum:

Classem aptent taciti, socios ad litora cogant,

Arma parent, et quae sit rebus caussa novandis

Dissimulent; sese interea etc.

140 i.e. μονοστρατηγός, ut opinor, cujus nomen fuit Theodorus, referente Libro pont. in Constantino c. 2, ubi c. 4 'strategus' appellatur.

141 Caput Padi prope Ravennam mari influens.

142 Cf. Verg. Aen. IV.546, V.136, 158: et longa sulcant vada salsa carina.

143 Nomina ex Verg. sumta. — Constantino­poli Ravennam navigans certe Drepanum (Trapani) non vidit.

144 Verg. Aen. IV.52:

Dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,

Quassataeque rates, dum non tractabile caelum.

145 Cf. Verg. Aen. IV.177.

146 Eadem narrantur in Lib. pont. Constantin. c. 2.

147 Cf. Verg. Aen. III.199: Vastumque cava trabe currimus aequor.

148 i.e. per mare, v. c. 139; cf. Verg.: vitrea unda.

149 Cf. Verg. Aen. IV.6: Postera Phoebea lustrabat lampade terras, et IV.129522.

150 Cf. Lib. pont. l. l.: idem archiepiscopus lumine privatus est . . . . et exul in Ponticam transmissus est insulam ac regionem; epitaph. c. 150.

151 Cf. Verg. Aen. V.177.

152 scil. quosdam eorum qui Constantino­polim abducti erant.

153 Verg. Aen. I.93, VII.448; cf. c. 20.

154 Ib. II.1.

155 Ib. V.140.

156 Noster omittit, quae in Lib. pont. Constantin. c. 4 traduntur, Ravennates Johannem Rizocopum exarchum ab Justiniano missum occidisse et contra imperatorem rebellasse ideoque sibi ducem instituisse.

157 i.e. legitimum, ut opinor.

158 Cf. Aen. XI.622; III.46; IV. 71.

159 Aen. XI.65: Arbuteis texunt virgis et vimine querno.

160 Sarsina.

161 Cervia.

162 Cives Fori Popilii (Forlimpopoli).

163 Savio.

164 Ad aquilonem haud procul a Ravenna situs fuit, ubi hodieque fossa Candiano.

165 Cives Fori Livii (Forlì).

166 Ronco, ut videtur; cf. Fantuzzi II, p. XLVIII.

167 Cf. c. 39.

168 Nescio num sit nomen loci, an potius idem quod palancata.

169 Cf. c. 39 et 77. Duo domestici bandi primi occurrunt inter testes chartae a. 764, Fantuzzi II.4.

170 Zirardini p226 monet, jam antea tales bandos ac numeros exstitisse, qui jam in papyro a. 639 (Marini p147) Stefanus primicerius numeri Veronensium occurrit. — Reperiuntur Prim. num. Rav. (Marini p169, no. 109); Dom. num. fel. Letorum (ib. no. 110; cf. p325); Opt. num. victr. Mediol. (ib. p145) etc.

171 Cf. c. 132.

172 Haec verba Vergiliana (Aen. I.93; Georg. III.433) supra jam bis c. 20 et 139 legis.

173 Haec de nece Justiniani tradita commenticia sunt. Ille ab Elia patricio Damastry, quo fugerat, occisus est.

174 Caput imperatoris in occidentem Romamque missum esse, narrant quoque Theoph. I.584 et Niceph. p53.

175 scil. Philippicum.

176 Tempore Philippici imp. Felicem esse reversum ab exilio, tradit quoque Lib. pont. Const. c. 9.

177 Ravennatis archiepiscopi, cujus vitam postremam noster descripsit.

178 Vocabulum ignotum.

179 Eadem fere repetit, ex parte Vergiliana, quae c. 137 leguntur.

180 Cf. Aen. III.520.

181 Male ex Aen. V.158: longa sulcant vada salsa carina conjunxit salsa cum carina.

182 Scil. patrimonii Siculi.

183 Qui Constantino­poli navigat prius Pachynum (Capo Passaro) quam urbes in septentrionali litore Siciliae sitas attingit. Jam non monendum est, haec omnia auctorem sibi finxisse.

184 Aen. IV.584:

Et iam prima novo spargebat lumine terrae

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 

Vidit, et aequatis classem procedere velis,

Litoraque et vacuos sensit sine remige portus.

185 Ib. v. 582:

Litora deseruere . . . . . . . . . . . . . . .

Adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

186 Scil. diebus.

187 Suppl.: filio. Fuit igitur hic Basilius Agnetis maritus, Agnelli proavus.

188 Locus aliquantum obscurior hoc tantum modo explicandus est: Agnellus enarrare vult, quae Ilarus Andreae, nepoti Johannicis, avo Agnelli, retulerat. — At hic Andreas, secundum quae antecedunt non fuit pater matris, sed pater patris Agnelli; quam ob rem Bacch. patris mei pro matris meae legere mavult.

189 i.e. abdidit, ut infra c. 158.

190 i.e. adytum. De qua ecclesia his agatur, non intelligitur, conjecerim tamen de cathedrali Ursiana.

191 Patruelis Agnelli; cf. c. 110.

192 Cf. c. 136.

193 Ibi hodieque in ejus sarcophago legitur: Hic tumulus clausum servat corpus domni Felicis sanctissimi ac ter beatissimi archiepiscopi (Spreti I.284).

194 Idem quod supra c. 98 monast. ss. Marci, Marcelli et Feliculae vocatur.

195 V. c. 137138.

196 Interpretandum esse duco: 'duo lustra et duos annos', i.e. 12 annos.

197 Hic numerus haud dubie verus est. Nam Felicem a. 708 electum, circa 712 ab exilio reversum esse, constat, postea 12 annos vixisse, ex epitaphio discimus. Exstat etiam inscriptio vivo Felice archiep. indictione 6. facta, quam in a. 722/23 ponendam esse, mihi persuasum est, licet a Ravennatibus a. 708 tribuatur (Spreti I.293, no. 10 nimis mendose edita, emendatius apud Amadesium II.6). Menses vero ac dies a nostro relati non satis cum diebus emortualibus praecedentis archiepiscopi Damiani et hujus Felicis conveniunt.

198 Nulla civitas 'praedicta' est. At ecclesia Petriana (cf. c. 28, saepius), vicus Salutaris (cf. c. 1597) et vicus Leprosus (cf. Zirardini p213, 251) in Classe sita erant, quae c. a. 719 a Liutprando capta est; cf. Lib. pont. in Gregorio II c. 13. De Ravenna ipsa circa decem annis post a Liutprando expugnata noster nihil tradit.

199 Pantium fl. occurrit in chartis a. 1013, 1110 ap. Fantuzzi II.347, VI.244; cf. ibid. II, p. XLIV et Zirardini p251.

200 i.e. Tunc non Ideo.

201 Anno 731 synodo Romanae interfuit; cf. Chron. Grad. infra edendun; Lib. pont. in Greg. III, c. 3. Inscriptio de donatione fundorum eodem anno ab hoc archiepiscopo facta hodieque exstat in ecclesia s. Apollinaris Classensi; Spreti I.284.

202 Vocabulum ignotum.

203 Sequentia, si quid veri iis inest, ad id tempus referenda sunt, cum Leo imp. de imaginibus destruendis cogitans, contra Gregorium II papam per Paulum exhibitum ageret, cui, referente Libro pontif., omnes Pentapolenses atque Venetiarum exercitus . . restiterunt.

204 Cf. c. 22.

205 Badareno.

206 Quae primo commemoratur a Venant. Fort., Vita s. Mart. lib. IV, ed. Luchi I, p472, ex eo supra a Paulo II.13; cf. Fabri p215; Tarlazzi p261.

207 Chron. civ. Ravennatis (Mur. I.2, p577) post locos ex nostro exscriptos tradit, ad memoriam hujus victoriae a Johanne archiepiscopo fundatam esse ecclesiam s. Georgii in Tauro.

208 Hic numerus falsus est, cum, a. 742 Johannem vixisse, ex Gestis pont. Zachar. c. 12 sciamus. Quando defunctus sit, non constat.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Non. Mai. 20