Brevis URL huic paginae:
http://bit.ly/LibPRavE


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[image ALT: Cliccare qui per la stessa pagina in Italiano.]
Italiano
º

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus Agnelli
Liber Pontificalis
Ecclesiae Ravennatis


ab O. Holder-Egger editum
in Monumenta Germaniae Historica
Hannoverae, MDCCCLXXVIII

cuius textus in dominio publico est.


sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Liber Pontificalis
Ecclesiae Ravennatis

 p377  de Sancto Sergio • XL

154 Sergius XL1 iuvenis aetate, brevis corpore, ridens facie, decorus forma, glaucis oculis, nobilissimis ortus natalibus.2 Iste laicus fuit3 et sponsam habuit. Quam, post4 regimen ecclesiae suscepit, eam Eufimiam sponsam suam diaconissam cunsecravit, et in eodem habitu permansit. Quia in tempore istius zelum sacerdotibus et iurgium habentibus, non unitis animo, scissa est multitudo; et postquam Romae cunsecratus est, spreverunt eum sacerdotes, et separaverunt se ab eo ministri, et nullus erat, qui cum eo  p378 ad sanctam accederet aram. Haec autem civitas vexabatur a Langobardis et Veneticis.5 Non possumus per tanta discurrere, quia olescit; tamen cunpendii proferamus causam. Pontifex vero misit ad diaconos et ad reliquos ministros ecclesiae, ut se omnes in gremium cunglobarent ecclesiae. At illi in ipso perdurantes doloris stimulo, renuerunt. Tunc excogitato consilio, cunsecravit presbiteros et diaconos. Illi vero duri corde haec audientes, venerunt et die dominico cum eo ad solempnia missarum processerunt. Novellae vero oves, qui se putaverunt sublimiter stare, a veteribus sacerdotibus repulsi sunt, et verecundati oppilaverunt ora. Tunc pontifex blande et leniter priores refovens sacerdotes, blanda circa eos eloquia fundens, quousque ab ira eos in mansuetudinem revocaret. Tunc inter se multa volventes, post foedus pacis statuerunt de novella consecratione, ut diacones relicta dalmatica superhumeralem inponerent more Grecorum et circa altare resisterent. Et ex illo die coeperunt levitae multiplicare, nam canones proibent, apostolica auctoritate muniente.

155 Eo namque tempore Zacharias papa Romanus egressus de Roma, hora attigit Franciae,6 postulans tutamina atque praesidia ad expellendos Langobardos Romanorum finibus, quia Austulphus rex Italiam duriter opprimebat. Sed eiecto a solium Francorum altero rege, Pipinus sceptrum regni accepit et papae manibus benedictus est atque crismate sacro ab eo perunctus est; Romamque reversus est. Et antequam reverteretur Romam, in ecclesia beati Apolenaris missam celebravit7 et endothin ex blatta alitheno8 cum margaritis mirifice ornatam obtulit, et suum nomen ibidem exaratum est. At ut vidit Austulphus rex, quia undique super se ingravata essent mala, dextera Italis petit, quia tempus eum non adiuvabat, et ivit ad limina beati Petri principis9 et obtulit dona et exenia multa; deinde Ravennam10 reversus, clam idem ex auro pictam, qua erat indutus, super sanctum altarium Ursianae ecclesia posuit. Ecclesiam Petrianam, quae funditus eversa est per terraemotum,11 sponte haedificare voluit, et piramides per in girum erexit, columpnas statuit, quae manent usque nunc, sed non cunsummavit.

156 De praedictus regis nomine, [cur] Austulphus rex vocatus est, eloquar, an sileam? Tamen narrabo.12 Quinque in una hora, in uno partu, ex uno ventre parvulos sua peperit mater. Quod cum nunciatum regis fuisset et innotuisset admiranda res, novo inito cunsilio, iussit eos ante se deferri in unum maximum calathum. Et videns, eos voluit proicere in sterquilinium; orrebat esse pater, qui fuerat genitor. Praecepit deferri regalem cuntum, dicens suis: 'Quicumque ex eis manu cuntum adstrixerit, hic vivat'. Statim ut in medio contus positus est, inter ceteros fratres iste contum tenuit extento brachio. Tunc vocavit eum pater Austulphus. Revertamur ad superiora eloquia.

157 Vir autem iste Sergius praesul, cum Paulus13 papa Romanus Franciae iter per Tusciam pergeret, non ei obvius fuit; et indignatus papa de valle quae dicitur Calle  p379 Collata, quae rustico more Galiata dicitur, cum ira magna exivit.14 Lustrato Langobardorum regno, calcata praecelsa cacumina, Iovis montis15 pertransiit iugum; deinde Franciae arripuit iter, et quicquid ad Pipinum postulavit regem, optinuit. Deinde reversus, Sergium archiepiscopum vexare coepit. Ille autem fiduciam habens in rege, ut rex adminiculum ei praeberet; et fefellit is illum, et deductus est Romam a suis civibus, atque fraude deceptus. Et cungregatis episcopis, iubente papa, et voluerunt eum honore privare et de gradu pontificalis prohicere. Apostolicus talem cuntra eum proferebat sententiam: 'Neophitus es, non ex ovile fuisti nec secundum canones in Ravennensi ecclesia militasti, sed subito invasisti cathedram quasi latro, et sacerdotes tuos, qui digni donis ecclesiae perfrui, reppulisti, et per secularium favorem, potenter tamen, sedem obtinuisti'. Ad haec Ravennae pontifex aiebat: 'Et non mea praesumptione, sed eligerunt me cleros et plebs universa. Interrogasti per ordinem canonico more, et de me omnia vobis patefacta sunt, quomodo laicus fui et sponsam habui et ad clericatum perveni, et cognitum vobis factum est, et dixisti, nullum obstaculum mihi esse potest. Postquam talia de me sensisti, cur me cunsecrasti'?16 Diversas autem sententias inter se episcopi ferebant, et infra unumquodque cubiculum cordis magna quatiebatur tenpestas. Dicebant enim omnes: 'Quomodo possimus, cum simus discipuli, magistrum iudicare'? Haec audiens papa, in furore versus, asseruit, se die crastino manibus suis orarium a collo eius evelleret. Tunc Sergius antistes Ravennensis nocte eadem cum lacrimis proicit se ad altarium beati Nicolai et se totum in magnis lamentis dedit. Prostrato corpore tandiu lacrimas fudit, quod locum ubi moerebat valde roravit et rivulos produxit. Iudicio Dei nocte illa mortuus est Paulus papa, repente raptus est, subito quievit, et tenuerunt eum sui occulte usque mane. Insurgente vero aurora diei, antequam ex eo radius solis splendesceret et terram Phebea17 perlustraret radiis, venit ad eum Stephanus, urbis Romae diaconus, germanus praedicti papae, in ipsa custodia, ubi Sergius pontifex erat. Ait ad eum: 'Quid mihi daturus es, si reversus fueris cum pace ad domum tuam et omnibus honore et dignitate ampliatum'? His auditis praesul, quasi de laqueo ereptus, egressus ait: 'Non parva tibi statuo dare munera, nisi quod audis facio. Veni tu ipse Ravennam et ingredere infra episcopium in ea ecclesia et scrutare diligenter omnes gazas ipsius domus, aurum, argentum, vascula vel nummos; omnia sunt tibi data, et quantum vis pro benedictione dimittere, dimitte'. Super haec verba iuraverunt sibi mutuo. In ipsa vero die electus est praedictus germanus defuncti papae in solio apostolatus, et statim solvit omnes captivos et omnibus noxiis veniam cuncessit. Tunc iussit venire Sergium Ravennensem pontificem cum omni honore et gloria; et cum vidisset eum, sublevavit se de sella ubi sedebat, et cum prostratus humo petisset et vultu submisso, elatis manibus sublevatus, et irruit super collum eius, obsculans eum, et iussit deferri sedem illius iuxta sedem suam, et locuti sunt inter se pacifica et dulcia verba, et permisit eum redire ad sedem suam cum gaudio magno et alacritate. Post tertium annum Ravennam ingressus est, quem suscipientibus eum suis, modica gratulatio fuit et modica quies. Ivit Sergius pontifex ad monasterium beatae virginis Mariae qui vocatur Cosmiti. Post missam celebratam prostravit se ante altarium beati Nicolai, orans diutissime et lacrimas fundens, quae apparet usque in praesentem diem.

 p380  158 Eo namque tempore exiens Stephanus papa Romanus Roma, Franciae arripuit iter, properans huc Ravennam, infra episcopium eius applicitus est.18 Scientes autem et videntes sacerdotes, quod ipse scrutaretur gazas atque omnes opes ecclesiae deglotire deberet, erant inter eos incommoda verba. Alii dicebant: 'Suffocemus eum'; alii: 'Non, serventur ecclesia fortunae'. Erant dispares voces in vulgo. Tunc Leo diaconus19 et ipsius domui vicedominus sacerdotibus dixit: 'Cum coeperit depopulare omnia, vocemus eum occulte quasi aliquid ad ostendendum ei, et praecipitemus eum, ut dimersus in profundum aquae nunquam cunpareat'. Hoc erat inter eos cunsilum, et verba incommoda et commoda agebantur et cunclusa. Alii, cum quasi facta fuisset, remotionem criminis meditabantur. Audiens haec Uviliaris archidiacono istius sedis Ravennae de monasterio sancti Bartolomei, qui illo tempore ibidem sistebat abba, ubi Deo favente post ipsum quartus ego sum modo, ad episcopium ecclesiae cum summa velocitate occurrit et vidit omnes sacerdotes in talibus machinamentis sermocinationum sistere et diversa inter se cunsilia volvere; agnoscens suum in contraria coeptum, complosis manibus cuntra eos vocem misit: 'O quanta insania, fratres! Si ista meditati estis perimere pontifice, non aequa cunsilia in pectoribus vestris gestatis. Adquiescite mihi, ut papa honorifice hinc abscedat, manusque vestrae servate innoxiis, et sacramentum praesulis nostri servemus illaesum. Cum incubare coeperit atra nox20 et Romanorum cum fuerit corpora ex dapibus et lucidissimo lyeo opleta, prima quies, quasi sepulti iacent: cuncta atrii lichna extinguantur, ne illi flammae candelarum nocte solatia praestent, et quid possimus occulte abdicare, omnia in criptis celentur, ignorante pontifice nostro, et apertis locis divitiarum quas papa Romanus invenerit tollat'. Placuitque omnibus hoc cunsilium, et decreverunt, quia haec Uviliaris melior est quam ceterorum sententia prolata mente. Et ingressi sacerdotes infra singula loca gazarum, abscunderunt quantum valuerunt. Intempestivum vero noctis21 venit praedictus papa Stephanus. Allatae sunt ante eum omnes claves a vesterariis ecclesiae, et reserata sunt ei omnia ostia. Abstulit reliquias, quas non potuerunt sic citius occultare, ex auro plenas balantias novem, vascula argentea plurima et coclearia argentea tractoria, quaternaria una et diversas alias aureas et argenteas species, et sic in Franciam perrexit, unam vero [ex] cuclearibus Romam transmisit. Tunc cognitum Ravennensibus civibus, postquam papa egressus est, depopulationem ecclesiae, voluerunt prosequi plaustrum, quod argentum vegebat,22 sed timidi vehiculatores in Ariminum delati sunt, et Ravennenses ad suam reversi sunt civitatem.

159 Igitur iudicavit iste a finibus Persiceti23 totum Pentapolim et usque ad Tusciam et usque ad mensam Walani,24 veluti exarchus, sic omnia disponebat,25 ut soliti sunt modo Romani facere. Reversus vero papa Stephanus ex Francia Romam, inito antea cum archiepiscopo cunsilio, pernimia blandimenta et pacificas epistolas ad aliquantos nobiles Ravennenses iudices misit, ortantes, ut Romam pergerent illi, qui in necem pontificis cunsenserunt. Inter quos etiam avus26 patris mei fuit, et tandiu Romae sunt coartati, quousque omnes ibi mortui sunt. Et post haec cuniunxit foedus pontifex cum Veneticis,27 ut ne deterius quod ei contingerat postmodum veniret, quia fefellit ei  p381 Langobardorum rex, et ultra non fuit credulus illi; et destributa pecunia in Veneticis, 7 balancias per nobilissimos viros aurum expendit. Aedificavit iste cellam beati Apolenaris de parte virorum, ubi et monachos statuit, et reliquid ibidem multas possessionesα . . . . . .28

de Sancto Leone • XLI

160 Leo XLI. Iste ex isto fuit ovile,29 non multum procera statura, nimis macilentus, sed fortis viribus. Hic primus Francis Italiae iter hostendit per Martinum diaconum suum,30 qui post eum quartum ecclesia regimen tenuit; et ab eo Karolus rex invitatus Ytaliam venit, regnum Langobardorum depopulavit, et rex eorum Desiderius socer suus in Francia captivus portatus est. Adelgisus, filius praedicti regis, una cum exercitu suo ante eum terga dedit et in partes Chaonides31 fugit, et per aliquantos dies Salerno commoratus, exinde cum Karolus Romam venisset, timidus cum suis aliquantis fidelibus Constantino­polim perrexitβ . . . . . . .32

de Sancto Iohanne • XLII

161 Iohannes33 XLII. iunior . . . . . . . . . Haec audita pontifex aspera verba, immutavit faciem suam, et factum est cor eius ut fremitus leonis, et ait ad archidiaconum  p382 suum:36 'O quanta insania in corpore vegetas! Auxiliare ei,37 si potes'. Tunc ira cuntra iram insurgentes, veluti nebulam in altum se erigens aut tumidas hundas elevatas in praecelso et verberat litus, sic sacerdotum corda diversa pulsabant. Post haec autem dixit archidiaconus ad archipresbiterum: 'Vis ut eamus, excutiamus eum foras'? Et ille: 'Eamus'? Et dixerunt ad reliquos sacerdotes: 'Eamus, fratres, visitemus fratrem nostrum, tribulemus cum eo. Membrum nostrum et caro nostra est, ex unus sumus ovile, unum patrem abemus et incorruptam matrem, in uno fonte loti'. Et ierunt omnes ad ianuam Cuthina,38 et ambo recto poplite, archidiaconus una cum archipresbitero fregerunt ianuam ipsius excubiti calce percussa, et extraxerunt eum foras, et ierunt omnes in ecclesia cum eo, et sederunt in sacrario, usque dum nuncius desursum venit, rogaret, ut omnes ascenderent, ut mos est. Et invenerunt litigantem pontificem et magnis vocibus perstrepentem, sed non sunt sacerdotes eius territi minis.

162 Igitur quadam die dum praedictus pontifex post tribunal ecclesiae resideret cum sacerdotibus et multi ex plebe, subito Iohannes abba monasterii sancti Donati qui vocatur in Monterione, extra porta sancti Laurentii iuxta Wandalariam, non longe a monasterio sanctae Mariae qui vocatur Ad Blachernas — ibi Deo volente ego abba existo — protinus in terram cecidit et factus in extasi est, et spiritus ei evanuere, et reversus ad proprium sensum, interrogatus a circumstantibus, pro qua causa contigisset, ille erectus dixit eis: 'Si dixero vobis, mors me cunsumet'. Tunc palam omnibus eum pontifex interrogavit: 'Ex qua causa accidit tibi'? Et ille respondens dixit: 'Mortuus est Leo ipatus39 statim, et vidi animam eius in linteo lucidissimo ab angelo in caelum deferente alacri vultu'. Stupefacti omnes praesentes adstantes mirabantur; et ut veritas probaretur, statim misit unum ex cubiculariis pontifex, ut veritas probaretur: et invenit eum ipsa hora mortuum. Abba vero ille post octo obiit dies.

163 De morte vero pontificis vobis insinuare festino. State et videte divina et iusta iudicia Dei. Erat in hac civitate nobilissimi filius40 viri, qui post mortem patris tenebat possessionem monasterii sancti Martini quae vocatur in Aqua longa,41 avunculus matris meae. Cotidie pontifex insidiabatur, ut praedictum monasterium invadere posset; et quia vim ei inferre non poterat propter nobilitatem parentum, maledictionis et blasphemia lingua eum gladium incidit. Die vero natalis sancti Apolenaris obtulit ei ipse, quem maledicebat, puer oblationem, qui renuit praedictus pontifex, sed maledixit eum, dicens post maledictionem: 'Videam mortem tuam et statim moriar'. Ibat ille repulsus et scandalizatus plorans. Ille vero post expleta missarum solempnia ivit ad viduatam marito matrem et retulit ei omnia plorans et ita denunciavit: 'Quod etiam corpus Domini mihi tradere noluit'. Factum est autem post haec divina iussione, ut Deusdedit, infirmitate stomachi detritus, mortuus est in villa quae dicitur Aureliacus,42 longe ab urbe miliario 12, iuxta aquaeductus prope Herculem. Turbata tota illius domus est. Et postquam lavaverunt corpus eius, posuerunt super plaustrum, ibique tumulatus iacebat exanime. Multi orbati impleti sunt lacrimis. Prostrata humo diurna mater iacebat; alii tondebat43 pectora, alii ora unguibus foedabant, alii salicum vimina intexebat crates, alii tondebat salicum ramos, qui operiebant glosochomum, alii lustrabant desuper virentias  p383 herbas, alii evellebant ebulos, faginos, adferebant saxos, velocius ut discurrerent rotas, alii undique praecidebant diversas salicum virgas, alii stimulo boves exagitabat, nonnulli vero gramineos substernebant corpore flores. Hirculenses44 antecedebant onerosa animalia, carnarini qui et lecticarii virgis costis agitabant taurorum, et ibant cum naribus patulis per viam lactea per cornuaque ducti iuvencis, et pervenerunt usque ad pontem Odionis. Tunc Andreas,45 cognatus ipsius defuncti viri, stare imperavit corpus et puberes per in giro figere gradus iubet. Ornaveruntque diversis palleis exanime corpus, et lenbum46 a barba usque ad caput innodatus erat, quod illi sua ex auro Basilii47 mittente mater. Tunc exeuntes omnes de civitate a magno usque ad parvum, nobiles et ignobiles, anus et innuptae puellae, et erat maximus planctus et luctus undique, et non solum lugebant tumulatum corpus, sed orbatam de filio matrem. Tunc colla levatus virorum, perductus in monasterio sanctae Eufemiae in sancto Calinico,48 ibi sepelierunt eum. Tunc ingressa in civitate turbam plorantem, dederunt obtabiles voces in aures pontificis. Et interrogavit, quid hoc esset. Et dixit ei nuncius, qui viderat: 'Deusdedit, filius Petri tribuni, mortuus est'. Iterum misit alium nuncium, ut certius sciret; et venit, dicens similiter. Et dum sederet ad mensam post tribunal ecclesiae super vivarium, elevatis sursum manibus, respiciens ad vultum Salvatoris, dicens: 'Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, et tibi, beate Apolenaris, quia exaudistis me. Hunc diem semper desideravi'. Et dixit pincernae suo: 'Misce, quia, Deo gratias, exauditus sum'. Tunc pincerna accipiens ex ialico dimia impleta mero porrexit pontifici. Quem ille accipiens, ebibit usque ad dimidium poculum, et subito in latere sinistro puncta percussus, celeriter calicem ministro dedit, et iussit removere mensam, et gaudia dapium in tristitiam versae sunt, et dedit [se] in lectum; septimo die post excessum iuvenis mortuus est. Et iocundabatur mater orbata libero, sicut et ille gavisus de morte adolescenti fuit. Ecce vindicta divina! Sepultus est in basilica beati Apolenaris confessoris. Epitaphium super sepulcrum eius invenietis exaratum.49 Sedit annos 7, menses 1, dies 3.

de Sancto Gratioso • XLIII

164 Gratiosus XLIII. Iste humilis et mansuetus, pulcer aspectu, modice recalvatus, extenso in quantitate gutture, oculos grandes, decora forma et dulcia eloquia. Ex monasterio beati Apolenaris50 abba fuit, quod est fundatum non longe ab ecclesia sanctae redemptricis Crucis51 ad Monetam veterem, unde sanctissimus Reparatus52 fuit. Vere Gratiosus, quia gratia Dei perfusus; istius sedis archidiaconus fuit. Istius temporibus apparuit signum terribile mortiferae cladis, ut, in cuius apparebat vestimentis aut in quolibet indumento vel cherumanica53 sive calciamento tres guttas venenatas, in tertia die rapiebatur morte; et erant strata corpora humo, quae vix viva tradere sepulturae valebant.

165 Et venit in illis diebus Karolus rex Francorum Ravennae;54 et invitatus,  p384 ut ibidem epularet, gratanter venit. Dixerunt enim sacerdotes suo pontifici: 'Domine, retine simplicitatem tuam et cave, ne aliqua loquaris, quae apta non sit'. Quibus ille respondit: 'Non, filii, non, sed oppilo os'. Cumque comederent et biberent, coepit pontifex rogare regem, dicens: 'Pappa, domine mi rex, pappa', et admiratus rex interrogavit, dicens: 'Quis est hic sermo, quem vates loquitur, pappa, pappa'? Tunc de circunstantibus sacerdotibus dixerunt ei: 'Non adtendat dominus noster rex, quod aliqua iniuria aut illusionis sit verba, sed suasionis. Vir iste servus et orator vester magnae simplicitatis est; sed sicut mater, quae blandit filios suos et prae nimio amore suadit, ut aliquid comedat, ita et iste magna clementia postulatus est vestram clementiam, ut comedatis et iocundemini'. Tunc rex palam omnibus imperat silentium, vocem erupit, dicens: 'Ecce vere Israhelita, in quo dolus non est'. Post haec autem, quicquid imperavit ab eo praesul, obtinuit. Alium vero exponam orribilem, quod factum est in aethera, signum. Tempore illo, quo Karolus Langobardiam accepit, visum est multis hominibus post solis obitum in caelum equi cum ascensoribus suis inter se invicem decertantes, et erat motus ubique.

166 Igitur,γ carissimi, non sitis segnes, sed state et audite, quid Dominus per meum erit locutus [os], ut sciatis quae ventura sunt. Ego propheta non sum, sed ipse spiritus, qui locutus est in prophetis, potest similiter nostra se effundere corda. Ipse Spiritus sanctus per Iohel clamat: 'Effundam de spiritu meo super omnem carnem', et ad Ieremiam ait: 'Ecce dedi verba mea in ore tuo', et Iacob patriarcha dicens: 'Congregamini, filii Iacob, audite Israhel patrem vestrum, unde adnunciet vobis, quae ventura sunt', et ipse Filius aeterni Patris ait: 'Ego dabo vobis os et sapientiam'. Quid mirum, si ante incarnationem Spiritus sanctus prophetarum corda replebat, ut praenunciaret ventura, et nunc post55 nostra socius est carnis effectus, totam verba sua largitus est gratia plenitudo, dicente euangelista: 'Nos omnes de plenitudine eius accepimus'? Si ergo idem Spiritus per gentium et infidelium os, sicut per tirannum crudelem Nabuchodonosor regem et gentilium poeta Virgilium et per vatem Sibillam locutus et futura praedixit:56 quare ergo modo ipsa divina maiestas per christianum hominem et sanguine redemptum non loquatur? Si enim in fragili sexu, Annam scilicet et Sibillam ipse habitavit Spiritus, ergo non dubii sitis euangelica verba dicentia: 'Spiritus ubi vult spirat'. Sed ego vobis dico, fratres mei, commilitones mei, Ravennenses cives, quia veniet tempus in ea, quale nullus ibidem commorantium memorare poterit. Et erit ex suis omnibus minorata donis, et a suis civibus maxime cunsummabitur, et erunt inter se bella et diversas lites inter se invidentes, maligna cogitantes, ex ore pacifica verba loquentes, gladium in corde habentes. Capud omnium est in obsidione, et cunculcabunt ea inimici sui; undique erit in ea vastitas, et insurgunt cuntra hostes suos et videntes eos, territi revertentur. Et adsumunt spolia vicinantium civitatum, et cunculcabunt sanctorum ecclesias et apostolorum depraedabuntur. Et veniunt ex occiduis partibus rasi barbas pro defensione eius, sed ipsi maxime laedent. Eritque in tempore illo maxima fames perditio multa. Eruntque circa marina litora pestilentia gravis, pelagusque tumidas undas fortiter suos vorabit litos, et levabit mare cuntra creaturam suam; quos nunc gratanter invenerit in aequora suos proiciet pisces. Omne genus corrumpet semen suum. Etiam ipse caelum serenitas obscurabit et opportunitatis tempore rorem retinet, et nubes  p385 sua temperantia pluviam stringet, sed recollecta radia tenebrosam diem ostendet. Veniet prophetia illa, quae scripta est: 'Occidit illi sol meridie', quam ex sole iustitiae dixisset Christus,58 qui medio die crucem ascendit. Tamen et spiritualiter et carnaliter intelligitur. Et luna minuetur de lumine, id est doctrina sancta mea ecclesiae per malos et inscios sacerdotes minuetur. Quia veniet tempus nequissimum in hac ecclesia: antecedent iuvenes senes et doctrina seniorum et sancta derident ecclesia. Discentes, si sapientes estis, stulti erunt et iuxta apostoli verba 'semper discentes, nunquam ad scientiam veritatis pervenientes'. Hii sunt idiotae et maxime pravi et duri corde, qui in talia agunt. Lac ecclesiasticum nullo modo sugere valent. Hii non proprii sunt filii, sed privigni. Ravenna paulatim paulatimque cuntrarietur. Non invenietur in ea viri quatuor unam voluntatem habentem, et tres in una si inventi fuerint domo, invicem se zelantes mordebunt. Et erunt in hominibus et in creaturis saevus et pessimus vulnus. Et terra non dabit fructum suum, et ipsa mater omnium matertera efficietur; et desiderabilia deficient poma, et omnia gaudia in moerore vertentur. Et quod nunc est Romanorum imperium desolabitur, et super augustalem solium reges sedebunt. Et erunt christiani censuales aliis christianis, et unusquisque misericordiam contra proximum suum non abebit. Hoc erit initium signorum, cum sacerdotes elati et cupidi esse coeperunt et honorem nullum antecedentibus repraesentabunt. Per malos pontifices ecclesia Ravennatis deiscens, pro suo honore thesaura ecclesiae tribuent et munera spargent,59 et postquam omnia cunsumpserint ornamenta ecclesiae, praedia tribuent. Et veniet tempus, ut ad ecclesia mensam cum vasculis ligneis ministrent, et interficient pastores oves suas. Non adtendent quae Dei sunt, sed seculum diligent plus. Et veniet circa litora maris gentes ignotae Deum,60 et interficient christianos et praedabuntur regiones eorum, et qui residui fuerint, erunt ei tributarii. Et insurgent christiani contra christianos, et pessime oppriment eos, et res illorum deripient, et corpora illorum affligent, et pro nimia debilitate blasphemabunt in caelum. Universus contra se excitatur invicem mundus. Et Agarenorum gens ab oriente insurgunt et praedabunt civitates in marinis litoribus sitas, et non erit qui eruat. Nam in cunctis regionibus terrae erunt inopes reges et diligentes munera, et oppriment populos sibi subiectos, et peribit Romanorum Francorum imperium, et sedebunt reges super augustalem solium,61 et minuentur omnia, et praecellent servi ante dominum suum, et in his mugiet terra, et elementa dehiscent, et cunfident unusquisque in gladio suo, et omnia terrae corda fremebunt, et deficient seniores, et iuvenes exaltabuntur, et non recordabuntur antiqua praecepta, sed unusquisque in sua pravitatis ambulabunt viam. Et commovebuntur ex caelo astra, et percussio erit in creatura et in pecoribus et in iumentis, et gemebunt multi nimia penuria sustinentes, multorumque deficient corpora propter penuriam famis, et vadent nobiles Romani in aliena terra captivi propter suas divitias. Depopulabitur a suis Roma et cuncremata incendio erit. Et omnis terra sterilis, et fructus non erit in ea, et quicumque pacem aut auctoritatem delixerit, abominabilis erit. Iustitiam autem non memorabitur, et erunt perversa iudicia, et munera excaecabuntur oculos eorum, et suffocabunt pauperum causas, et super viduas iocundabitur. Et erunt monasteria disrupta, et ecclesia exterminabunt, et in tantum exagitat diabolus in sanctas ecclesias, quas a fidelibus christianis demoliantur,62 et erit tenebrosa domus Dei, et ministri auferent thura a sancto altario, et imministrabunt,  p386 et vexabunt sacrificia multa, quia sacerdotes non honorabuntur ab hominibus, sed cum aliquem cupiunt ammonere, deridentur ab eis. Sacrificium autem non Deo placabile erit, si perfecte huius seculi cupiditas sacerdos [non] abiciatur; si autem ira ab animo non ammoverit, munus immaculatum non erit. Et erit in diebus suprascriptis, nubunt servis cum filiabus domini sui et ignobiles cum nobilibus, et procreabunt filios et filias, et ex stupru nascentibus erunt iudices et duces, et subvertent terram. Et multi non ferentes opprobrium exeunt de civitatibus suis et de locis suis et commorabuntur in terra aliena, et erunt ecclesiae castra subversa et sacerdotes dispersi etiam et sanctemoniales oppressae a singulis hominibus vitae et invitae, aliae namque partus suos negantes,63 ne ventris fructus et testis et proditor fiat. Haec, fratres, de profundis pauca ausi, . . . quia a dolore capitis consumor; 'sed tamen', iuxta beati Iob eloquia, 'cunceptum sermonem tenere quis possit'? State, prudentissimi, et dimicate cum perniciosissimum hostem, ne caput doleat, ne oculos caligit, ne aures surdescant, ne os taceat, ne lingua sileat, ne manus a signo crucis quiescat, ne brachia arescat, non cor tumescat, non friget pectoris animo, ne venter a cibo extendatur, non genua rigescant, non incurvata dorsa, non indeflexo poplite, non pigrior pede, sed totum firmum stabile sit corpus. Estote, Deo volente, perfecti, sicut hic beatissimus Gratiosus fuit omnibus diebus vitae suae. Obiit autem die 23. mensis Februarii,64 et sepultus est in ecclesia beati Apolenaris sacerdotis65 et martiris Christi in civitate Classis. Sedit autem annos 3, menses 0, dies 11.δ

de Sancto Martino • XLVI

167 Martinus XLVI.66 Iste longam staturam, grande caput calvusque, omnem densitatem corporis plenus, de monasterio beati Andreae, quod situm est non longe ab ecclesia Gothorum, archidiaconus huius sedis fuit,67 et pene annos 80 istius adeptus est sedis, consecratus Romae per manus Leonis III papae. Qui cum ex Roma reversus fuisset, misit missos suos in Francia ad Karolum imperatorem, et iocundatus exinde  p387 augustus est. Iste monasterium sanctae Mariae qui vocatur Ad Blachernas ad Andream71 largivit presbiterum, eratque adhuc puer; et accepit ab eo praedictus pontifex solidos aureos 200 pro utilitate suae ecclesiae, et fecit exinde amulam auream, adhibens plus aurum, in similitudinem coculam marinam, et est ad utilitatem crismae usque in praesentem diem. Igitur talis fuit in suo corpore, ut dixi, vastus, ut praedictis 200 aureos, quos ego ei in gemella porrexi, in sola cunclusit laeva; et ammirati sunt proceres istius Melisenses urbis una cum sacerdotibus haec videntibus.

168 Munivit hic antistes ecclesiam beatae Eufemiae quae vocatur Ad Arietem,72 quam olim aqua dominabatur. Mortuus est istius temporibus Pipinus Langobardorum rex, et voluto tempore obiit Karolus imperator die 30. mensis Ianuarii,73 et suscepit imperium Lodovicus, filius eius, pro eo. Eo namque tempore Leo Romanae ecclesiae et urbis antistes misit cubicularium suum nomine Crisafum et reliquos caementarios, restauravit tecta beati Apolenaris,74 omnia ex trabibus et laquearibus abiegnis, et omnia illius martiris tegumenta; uno cum suo dispendio omnes suburbanae civitates veniebant, omnia docaria75 et subtegulata et omnia ligna abiegna et quae necessaria erant Ravennenses cives volventes in angaria cum funibus et ingemas cetera. Caementariique ordinabant trabes super parietes, et perfecta sunt omnia; solaque hypocartosis hic pontifex infigere praecepit.

169 Non post multum tempus iratus Leo papa cum Martinum antistitem, misit legatum suum Franciam ad Lodovicum imperatorem, volens cuntra praedictum Martinum agere pontificem. Tunc Lodovicus imperator cunsensit voluntati eius et misit Iohannem Arelatensem episcopum,76 praecipiens illi, ut iret cum Martino pontifice Romam et ageret cum Leone papa. Qui praedictus Iohannes Arelatensis sedis antistes veniens Ravennam, et inito [cum] archiepiscopo cunsilio, coegit eum per fideiussorem, ut iam dictus Ravennas sedulus77 Romam iret, et fideiusserunt eum viri per solidos aureos duo milia, excepto infirmitate corporis. Post 10 vero dies de sua egressus sede, ibat, ut properaret Romam, et veniens non longe a Ravenna quasi miliarios 15 ad Novas,78 ubi olim fuit civitas nunc dirupta, infra ecclesiam beati Stefani, per 15 dies ibi cummoratus est. Et misit legatum suum Romam, qui diceret, quia egressus de civitate venire voluit et infirmavit. Ille autem equitare non valebat, quia minus erat corpus; ex parte simulabat infirmitate. Quo audito, Romanus pontifex tristatus est valde, quia eum ad se accersire non potuit, ut valde eo coartaret. Tunc sinivit eum et iussit reverti una cum legato imperatoris ad propriam sedem. Post haec autem, expleta legatione, Arelatensis sacerdos ingressus est Ravennam, et suscepit eum Martinus pontifex cum gaudio magno et alacritate multa, et prae dapibus repleti, Ravennas sedulus vascula argentea tota expleta mensa, facta in modum platani, quam ex dimissione Valerii archiepiscopi in suo palatio erat, quod suis in temporibus fecit, et alapas euangeliorum aurea parva, mechanicis facta operibus . . . .

170 Eo tempore defunctus est Leo papa, cuius Stefanus succedit in sede. Et hic profectus in Francia papa ad Lodovicum imperatorem, quicquid postulavit  p388 ab eo, optinuit; et venit Ravennam, et obsculati sunt ambo pontifices, Romanus et Ravennianus. Et celebravit Romanus antistes missas in ecclesia Ursiana, et ostendit sandalias Salvatoris, quas omnis populus vidit. Et laetus ex civitate egressus, ad propriam reversus est sedem. Igitur istius Martini temporibus misit Lodovicus imperator ex dimissione sui genitoris Karoli79 ad Martinum pontificem huius Ravennatis sedis mensam argenteam unam absque ligno, habentem infra se anaglifte totam Romam, una cum tetragonis argenteis pedibus et cum diversa vascula argentea, seu et cuppam aurea unam, quae cuppa haesit in cratere aureo sancto, quo cotidie utimur80 . . . . . .ε

de Sancto Georgio • XLVIII

171 Georgius XLVIII.81 Iste iuvenis aetate, capillo crispo capitis, grandes oculos. Ab Gregorio IV papa Romanus cunsecratus fuit. Sed postquam sacramentum a corpore beati Petri praebuit, egressus Romam, statim cuntrarius ordinatori suo extitit. Hic postquam accepit regimen, omnes gazas ecclesiae cunfregit et criptas disrupit et thesauros praedecessorum pontificum extraxit,82 et ut filiam Lotharii de fonte levaret, magnas ope exinde expendit. Eo anno ivit Papiam; et post omnia exenia augustali tributa, emit ex palatio eiusdem imperatoris vestimenta baptismalia quingentos aureos, ex auro ornata, bissina alba; et suscepit filiam praedicti augusti nomine Rotrudam,83 quam mihi porrexit, et manibus meis vestivi et calciamenta in pedibus decoravi auro et iacintho ornata, et postmodum missas ad augustum celebravit. Pariter Ermengarda augusta stipata puellis, induta clara veste, aureo circumdata limbo, cunligata crines vittis, iacintinis gemmis, prosobsi velata, facies stillatas sarduisque, smaragdis, auro. Et ante introitum missarum fatebat,84 se exardescere siti, et bibit occulte plenam fialam vini peregrini, et post haec caelesti participavit mensae infra palatium eiusdem civitatis in monasterio sancti Michaelis.

 p389  172 Igitur tempore illo, die 7. mense Madii dedicatio basilicae sancti Michaelis,89 hic Ravennae pluit sanguinem. Indictione 2, 8. eiusdem mensis, in vigilia noctis apparuit in caelum signum mirabile discurrentium inter se stellas ab oriente in occidentem velocissimum cum luna 20.90 Item die quinta mensis Madii, indictione 3. factus est meridie sol tenebrosus nimis per universum mundum usque ad horam nonam.a Et apparuit in caelum stellam ardens tanquam facula,91 superans virtutem solis, et aliqua modica sub ipsius quasi passos duos ibant ab orientem in occidentem, et post virtutem radiat solis, iterum candor earum in ipsis erat stellis. Mortuusque est Lodovicus imperator, ut aiunt quidam, ipsa die. Et successit Lotharius, filius eius, post eum. Et antequam hic moreretur augustus, divisit imperium suum inter reges filios suos: Lotharius augustus maxima pars, Pipinus Aquitania regnum, Lodovicus Baioariae. Hiis Ermengardae filii. Ad Carolum vero plus fertilem et optimam largivit partem, et Giselam, filiam suam, tradidit marito Curadum92 nomine, piissimus homo. Hic et haec93 Iudit augusta parturit. Mortuo autem Lodovico, semper bellum inter germanos fuit, eratque pax, sed instabilis.

173 His itaque gestis, sensit Georgius archiepiscopus, quod legati sedis apostolicae Franciam ire deberent ad impetrandum inter fratres pacem: misit missos suos ad Lotharium augustum, ut peteret ad Gregorium papam, quatenus ipse cum legatis Romanis Franciam pergeret. Factumque est ita; et ivit cum maledictione apostolica.94 Et putans se ipse Georgius vicem apostolicam tenere, ivit cum equis 300, qui diversa portabant onera; et sumpsit secum aurum multum et argentum, depopulata gaza ecclesia, et coronas aureas, quas beatus Petrus antistes95 fecit, et calices et patenas aureas et diversa vascula et argentea et aurea, et gemmas de cruce et coronis, quas demolivit, secum detulit, ut ad omnes larga manu largiret. Cogitansque, quod per eam posset subvertere imperatorum corda, ut exiret desub potestate Romano pontificis; et privilegia, quae Maurus96 et ceteri pontifices Ravennenses meruerunt a sacris principibus, omnia deportabat.

174 Et pervenit cum legatis Romanis usque ad imperatorem, et invenerunt eum in campo praelii in loco qui dicitur Fontaneum, contra Carolum dimicantem. Tantaque plenitudo exercitus Lotharii erat, ut aiunt, ut nulla quadrupedia aut minuta volatilia evadere vel transvolare potuissent. Igitur inito certamine die sabbato post esterno die97 sancti Iohannis baptistae, diversa inter se miscebant lucida tela. Sonant arma, humeris ventilantur splendida scuta,98a tremebant multi animo, se terga dabant, pavida corda et gemitos immensos, cadebant corpora ferro. Lotharius armatus se medium mersit in hostes, videns victos suos fugientes passim undique, nec erat quies secantium gladiis membra. In media inimicorum, ut dixi, arma deventus, non ex eius lateri qui posset auxilium erant praebere, sed

solus acer multa demolivit cadavera hasta.

Bella solus vicit, sed sui omnes terga dederunt. Crinito sedens sonipede,98b pictas ornatus faleras ostro, calce equo percutit, inimicos morsibus vastans. Qualis in hoste solus, decem  p390 sicut ille fuissent, imperium divisum non esset, nec tantos in sedilia reges. Interea versa est victoria in manus Caroli. Adiuvabat eum Lodovicus, frater suus, Baioariorum rex. Sed postquam venit Pipinus, filius Pipini, Lotharii nepos, rex Aquitaniae,99 cunfortatus exercitus Lotharii, iterum commissum est bellum, et aliquanti ex parte Caroli ceciderunt, quia erant vagi per loca. Quos colligentes se, inito certamine, ex parte Lotharii et Pipini ceciderunt amplius quam 40 milia hominum. Captus est ibi Georgius archiepiscopus, deposueruntque cum de equo invite et abstulerunt pluviale, quod erat coopertus, et cumpellebat eum ire hostis suis ante equum suum quasi unum ex pecudibus; et cum non valebat gressu pedum incedere, percutiebat eum lancea hasta. Tunc unus ex illis posuit eum pro subsannationem in iumentum dorso disruptum, sine stramento, aures et cauda abscissa valdeque deformis, et ibat moerens. Iterumque alius venit, deposuit eum exinde, et sedere fecit illum super alium iumentum strata ulta, flascones et sitarcium ad sellam ligatum, et perduxerunt eum ad Carolum regem, et iussit eum excubias detinere per dies tres. Sacerdotes vero eius omnes dispersi sunt, et opes ecclesiae distructae sunt per manus praedantium. Legati vero Romani episcopi, qui fuerunt tres, fuga arrepti, iverunt in civitatem Altisiodorum. Tunc Carolus misericordia motus iussit, ut, ubi inventi fuerint sacerdotes ecclesiae Ravennensis vel clerici, inlaesi et incolumes honorificeque ante eum allati fuissent. Iudit vero, Caroli mater, dedit eisdem sacerdotibus tribilion argenteum modicum unum, asserens, se non plus habere, dicens: 'Tollite hunc ferculum, refocillate penuriam vestram'. Carolus vero et Lodovicus, germani ex uno patre nati, audientes de malignitate Georgii, eo quod saevus et pessimus esset, voluerunt eum [in] inrevocabile exilium mittere. Sed diu, quamvis malus fuisset, pro eo sui sacerdotes decertantes, cum Iudit augusta, Caroli mater, ad misericordiam adcommodans animum, cito postulavit filium et privignum suum, ut ad suam Georgius remitteret sedem. Tunc iussit eum Carolus ante se venire. Prostratus humo, eius pedibus se advolvens; stans autem rex indutus iuvenilibus armis,100 indutus purpurea, succinctusque aureas fibula, veste,101 ex sinistro latere obriziaca pendentia bulla, connixa smaragdus et iacintinis fulgens gemmis, clipeo tectus humero, lorica indutus,102a hastam tenens manibus et iuncta lancea ferro, stans acer in armis, cristatus in agmine caput,102b emissam palam omnibus erumpens de pectore vocem:103 'O tu pastor, si in te istud permanet nomen, cur reliquisti ecclesia tibi commissa et plebem, quam afflixisti, non recuperasti, sed per longinquo itinere, ut videres praelium, venisti? Quid tibi necesse fuit tuam depopulare ecclesiam, et quod a christianis principibus vel imperatoribus illatum fuit et a tuis praedeces­soribus adquisitas una amisisti hora? Sciam, si centum vivas annos, non recuperabis'. Tunc Georgius vates gemens, audiens improperium talem, deflexit transversa lumina terram et statim obmutuit amens et stabat aporiatus104 prae cunfusione nec valebat respondere purpurato regi. Submissoque in terra vultu, aiebat cum largissimis fletibus: 'Nos pacem postulare venimus, non contra vos arma parare'. Ad haec superiunxit Carolus, dicens: 'Ut video, inreverens et infronitus105 es. Dic modo fronte duelli:106 Nonne hesternam cum esses die, in tua dicebas tentoria, quia: "Cum victus fuerit Carolus et innodatus lora brachia, post exutas palmas ego eum clericabo et ad meam deportabo parrochiam''? Quare propria dicta negabis? Ecce duo mala, una, inexpedibilia quia dixisti, altera, propter metus hominis inhonoras Deum et periuras  p391 Deum viventem in caelum, qui te ex nostris liberavit manibus. Cum venerit, secundum tua propria reddet tibi. Ecce, sicut mea praecepit genetrix, solvam. Revertere ad propriam sedem'. Tunc iussa regum allatae sunt sanctorum reliquia et sanctum lignum crucis Domini sanctaque euangelia, et eiectis omnibus foris, introducti sunt postea viri, non multa matura corpora, et praebuit sacramentum Georgius Ravennae sedis episcopus, iuxta quod sibi fuerat imperatum, et statim dimisit eum. Et ubicumque de rebus ecclesiae apud eum inventae sunt, statim reddere iussit. Euangelia vero habentes alapas aureas107 unus ex clericis in superiori sinu habens, dolorem simulans, pronus super eum recubans, per quinque dies noctesque haec laborante liberavit. Privilegia antiqua, cum quibus se fatebat ex potestate Romani papae subtrahere, in loto proiectae sunt et ab hastis lanceae comminutae. Corona vero aurea de ecclesia beatorum martirum Iohannis et Pauli ibidem capta fuit, habens preciosissimas gemmas, similiter et canistrum aureum et calicis gemmas infixas et multae species ibi sublatae sunt. Sacerdotes vero et alii populares, qui non sunt inventi in manu Caroli, nimia ab hostibus afflictione omnia perdiderunt, tantum in linea veste dimissi sunt, et qui antea ascensores erant equorum, postea pedestres effecti sunt, et veluti peregrini omnes elemosinas petebant per vias. Hora vero eadem cum se recepisset a suis, promittens fortiter coram inopibus sacerdotibus in cunspectu divini, omnia emendare et resipiscere a mala, quae antea perpetravit. Et cum aliquantos solidos ab his, qui fuga lapsi sunt, inventi fuissent et se cibum potuique refocillasse, reversus a mala conscientia, postquam Iovis montem obtectus nube istis partibus calcatas vias remeantes, mentitus est omnia, quae dixit, et non recordatus iusiurandum, quod Domino pollicitus est. Sacerdotes vero adnihilati et fame cunfecti dixerunt ei: 'Mutua nobis aliquanta pecunia unde vivamus. Ibimus Ravennam, duplum exige'. Qui noluit adquiescere petitioni eorum, sed amplius in crudelitate sua permansit.

175 Istiusque temporibus die dominico crepitavit panem in furno cuiusdam iudicis, et inventi sunt omnes panes lutum et omnes oblatas nigras sicut fuliginem; similiter in furnum ipsius episcopi. Multique proceres mutuaverunt ad vicinos panes, et facta est lamentatio in civitate ista. Sed haec, fratres, quid aliud in hoc ostenditur nisi tenebrosa sacerdotis opera, ut manifestaretur, qualis ille fuisset et quale sacrificium offerre deberet? Adprobat hoc, quamvis de sua malitia oves suas dicere contra pastorem suum non ausissent, oblationes, quas discerpere segnius solebat, ipsa contra eum clamabat et a se suum repellebat sacrificatorem. Miranda talia sunt signa et lacrimanda, fratres mei, quando creatura in variam per nostras facinoras mutantur figuram. Cum enim non cunvertimur, ut emendemus, nec sanctam acquiescemus nobis protestantem scripturam neque euangelica praecepta, per creaturam nobis cuminatur, ut resipiscere debeamus. Interea infirmavit pessima infirmitatem, et dicunt quidam, quod male tradidisset animam suam, quod mihi necesse dicere non est, quia melius est maligni facta praeterire, quam laus iusti tacere. Mortuus est die 20. mensis Ianuarii,108 et nunc est sepultus, sicut mos est, a suis sacerdotibus, sed cum deducebatur . . .


In margine textus:

α In marg. sup. et infer. scriba adnotavit haec ex Gestis pont. sumta: De Sergio episcopo taliter invenio de eius morte: His vero peractis contigit ex Vita Steph. III, c. 25. — — detineri fecit. Sicque34 predictus Leo in monasterio ex eadem c. 32. — extitit. Quia prima noctis hora ex V. Hadriani c. 10. — — corpus eius vulneratum. Et hoc sufficit de Sergio archiepiscopo Ravennate. Et iterum: De isto archiepiscopo Sergio tali invenio: Circa35 annos Domini 914. Iohannes X papa fuit. Hic fuit filius Sergii archiepiscopi Ravennensis, qui invasor ecclesie fuit et ab omni populo Ravenatus depositus est.

β In marg. manu scribae: De Leone archiepiscopo taliter invenio de eius morte: Dum depositus fuisset de archiepiscopatu Sergio archiepiscopo Ravenatus , electum fuit in archiepiscopum Leonem, qui de eo ovile erat clericus, et statim surgens Michelius scriniarius ispius ecclesie, qui nullo sacerdotali fungebatur Honore, profectus Ariminum ad Mauricium ducem Ariminensem. Et congregans ipse etc. ut supra ex G. pont. — vitam finivit.

γ Hic vaticinat Gratiosus archiepiscopus Ravennae et non auctor istius operis57 in marg. manu ead.

δ Post haec inserit scriba: Hic et Valeri68 archiepiscopi istoria debet esse, sed deest; et ista pauca de illo scrita hinc non est de dicto Agnello, sed inveni in aliis cronicis,69 unde hic posui.

De Sancto Valerio XLV.70

Valerius XLV. Quatuor Chalendas Februari in Classis ecclesia celebratur festum.

ε Post haec scriba inserit: Hic multum deest de isto Martino; et post istum sequitur Petronacius archiepiscopus, sed deest, nec in originali reperi. Sed ista pauca de illo Petronacio archiepiscopo scrita hinc non est de dicto Agnello, sed inveni in aliis cronicis,85 unde hic posui:

De Sancto Petronacio XLVII.

Petronacius XLVII, qui iuravit honorem Karolo imperatori.86 Huius tempore Andreas qui et Agnellus, abba Sancte Marie Ad Blachernas et Sancti Bartolomei hunc codicem pontificalem composuit, ut patet supra in principio huius libri in versus87 quod incipit: 'In Patris ac Nati'. Item et istius tempus repertum est corpus beatissimi Maximiani archiepiscopi Ravennatis, ut habes supra in capitulo 'Maximianus',88 et iste Agnellus Andrea Ravennatis ecclesie fuit presbiter cardinalis.


Adnotationes Editoris:

1 Post a. 742 et ante a. 752 ordinatus est. Recte enim Ughelli et Amadesi II, p12 mihi videntur statuisse, eum esse a Zacharia papa consecratum.

2 Nescio an idem sit Sergius sit consul Ravennas, qui a Liutprando rege captus, petente Zacharia papa, a. 741 liberatus est (G. pont. in Zacharia c. 9).

3 Cf.  G. pont. in Stephano III, c. 19:º quia et Sergius archiepiscopus Ravennatium laicus existens archiepiscopus factus est.

4 i.e. postquam.

5 Hoc ad captionem Ravennae per Aistulfum regem circa a. 750 referendum esse videtur; Venetos tunc Langobardis fuisse conjunctos, aliunde nescimus.

6 Hic res gestas noster valde perturbat. Non Zacharias, sed Stephanus II in Franciam profectus Pipinum adiit et coronavit, et Zachariae tempore non Aistulfus, sed Liutprandus et postea Ratchis reges rei publicae civitates aggressi sunt.

7 Zacharias papa Ticinum pergens, ut Liutprandum regem adiret, Ravennam venit; cf. G. pont. in Zach. c. 13.

8 Cf. c. 119.

9 Haec quoque falsa.

10 Quam circa a. 750 ceperat.

11 Cf. c. 151.

12 Similem fabulam de Lamissione narrat Paulus I.15.

13 Omnia haec quoque valde turbata sunt Quae enim de Paulo papa narrat, ad ejus praedecessorem et fratrem Stephanum II, et quae de Stephano ad Paulum referenda sunt, quem Sergio addictum fuisse, scimus, scribentem Cod. Carol. 14 (Jaffé p74): Sergio archiepiscopo . . . indesinenter inminemus, ut suae restituatur ecclesie, et qui nunquam in Franciam profectus est.

14 Stephanus II papa ex Gallia revertens, in monasterio s. Ilari Galliatensi, sito in diocesi Popiliensi ad fluvium Ronco, moratus, idem ecclesiae Ravennati subtractum Anscauso episcopo Fori Popilii tradidit. Ita narrat Paulus papa in bulla a. 759, Febr. 5 (Jaffé 1793), qua illud monasterium ecclesiae Ravennati restituit.

15 Cf. Fredegarii cont. IV.

16 Cf. p377, n. 7.

17 scil. lampas, ut c. 138.

18 Stephanum II in itinere Francico Ravennam venisse et opes a Sergio exegisse, etsi crediderim, reliqua tamen omnia quae noster de hac re tradit valde dubia et fabulosa.

19 Idem qui post Sergium archiepiscopus ordinatus est.

20 Cf. Verg. Aen. I.89: Ponto nox incubat atra.

21 Cf. c. 16.

22 i.e. vehebat.

23 Haud procul a Mutina situm, hodie S. Giovanni in Persiceto.

24 Volano, caput Padi, ut videtur.

25 Cf. Cod. Carol. 51 (Jaffé p172).

26 Fortasse Basilius, pater patris Basilii, cujus filius Agnellus fuit.

27 Cf. Cod. Carol. 31, p114.

28 Plura de hoc Sergio scimus ex cod. Carol. 32, p114 et Bavaro passim. Ad synodum Romanam a. 769, Apr. celebratam legatos misit (Mansi XII.713) et paulo post 769, Aug. 25 mortuus est (G. pont. Stephan. III, c. 25; Rubeus p227; cf. Amadesi II.19). Ejus epitaphium mutilum v. apud Spreti I.248, nr. 202.

29 Sergio mortuo duo a Ravennatibus electi sunt Michaelius scriniarius et Leo archidiaconus, qui, illo in vinculis Romam misso, a Stephano III papa consecratus est; cf. G. pont. Steph. III c. 25, 26; Cod. Carol. 88, p266.

30 Cf. Abel, Karl der Grosse p120.

31 i.e. Epirus. Quomodo haec cum sequentibus stare possint, non video; cf. Ann. Laur. min. et maj. SS. I.118, 152; Pauli Gesta ep. Mett. SS. II.265.

32 De reliquis rebus gestis Leonis vide Cod. Carol. 51, 54‑56, p171, 182‑188; G. pont. in Hadriano c. 9, 14‑17; Cod. Bav. p31. Eundem mortuum esse a. 777 vel 778, computatur ex numeris sequentium archiepiscoporum. Diem emortualem Febr. 14 affert Rubeus p229.

33 Septimus nostri ordinis. Idem fortasse diaconus, qui a. 769 a Sergio archiepiscopo missus synodo Romanae interfuit.

34 Auctor marginalium notarum hic inepte ad Sergium archiepiscopum refert, quae in G. pont. de Sergio secundicerio Romano narrantur.

35 Haec ex Chron. civit. Ravennatis (Mur. I.2, p578), ubi de Johanne et Sergio III papis dicta erant, depromta sunt.

36 Gratiosus fuit archidiaconus tempore Johannis VII, cf. c. 164.

37 scil. clerico cuidam ab archiepiscopo in custodiam misso, quem e carcere a clero liberatum esse, postea narratur.

38 Nescio num sit nomen an vocabulum corruptum.

39 i.e. ὕπατος (consul?), nisi legendum sit Leopertus vel Leopartus, nomen fortasse clerici ab archiepiscopo in custodiam missi.

40 scil. Deusdedit, filius Petri tribuni, ut infra dicitur.

41 Situm decimo miliario ab urbe; cf. Fantuzzi II.346, 347, a. 1001, 1037, etc.; de Aqua longa v. ibid. II, p. XLV.

42 Cf. Fantuzzi I, p. XLVIII et de aquaeductu eundem passim in proleg. et Zirardini p268.

43 i.e. tundebant.

44 Incolae, ut videtur, regionis quae supra dicitur prope Herculem, non urbanae quae vocatur Herculana.

45 Haud dubie avus Agnelli; cf. c. 146.

46 i.e. limbo.

47 Pater Agnelli, ut videtur.

48 Cf. Fantuzzi I, p. XXII.

49 Sarcophagi inscriptionem v. apud Spreti I.283, nr. 322.

50 Quod vocatur 'in Veclo'.

51 De hac cf. supra c. 41.

52 scil. archiepiscopus; cf. c. 115, ubi hic commemorata Moneta vetus vocatur Moneta publica; cf. Zirardini p28.

53 Vocabulum compositum ex χείρ et 'manica', Du Cange-Henschel.

54 Anno 787 post pascha Carolus Roma in Germaniam revertens Ravennam venisse videtur, quod alibi non traditur. Posthaec musiva et marmora palatii Ravennatis Carolum ab Adriano papa petiisse, conjecerim (Cod. Carol. 89, ed. Jaffé p268).

55 i.e. postquam, ut saepe.

56 Cf. Daniel c. 2, 7; Verg. Aen. III.445 sqq.

57 Errat marginalium notarum auctor.

58 Interpretandum videtur: de sole justitiae scilicet Christo.

59 Haec de Georgio archiepiscopo dicta esse videntur.

60 i.e. quae Deum ignorant.

61 Hoc jam paulo supra dictum ad divisionem imperii inter filios Ludovici I spectare videtur. Noster enim a parte Lotharii imperatoris contra reges fratres ejus stetit, cf. c. 174.

62 Cf. supra c. 68.

63 i.e. necantes.

64 Adriani papae epistola, Cod. Carol. 88, ideoque ante a. 791 scripta, de electione successoris Gratiosi defuncti agit. Certius tempus ex numeris a nostro allatis computatur. Brevi tempore Gratiosum sedisse, etiam ex Cod. Bavaro conjici possit, in quo semel tantum p69, occurrat.

65 Inscriptionem sarcophagi ejusdem v. ap. Spreti I, p283, nr. 323.

66 Ante a. 810, Jul. eum ordinatum esse, ex sequenti capite cognoscitur.

67 Cf. c. 160.

68 Inter Gratiosum et Valerium Chron. ep. Rav. Johannem quendam inserit, cujus solum nomen affert. Idem secuti sunt omnes Ravennates, Rubeus, Amadesi II, p31 etc. Bacchini vero hunc Johannem ejicit, cui assentiri malim. Constat enim, eodem monente Bacchinio, hunc non exstitisse in serie Agnelli, qui supra c. 160 scribat, Martinum quartum post Leonem archiepiscopum sedisse, (cf. etiam n. 8). Valerius igitur circa a. 789 electus, ante a. 810 mortuus est, de quo paucissima comperta habemus; cf. c. 70169; Spreti I, p284, nr. 326; Cod. Bav. p69, 77.

69 scilicet in Chron. ep. Rav.

70 Chron. ep. Rav. habet XLVI, cum Apollinarem, non Aderitum primum episcopum numeret et Johannem ante hunc inserat; Agnellianae vero seriei hic est quadragesimus quartus, itaque codicis nostri numeri ordinales abhinc unitate superant eos archetypi. Quod intelligitur etiam ex Scholastici versibus 65‑67 (p276), qui Petronacium, in Estensi codice quadragesimum septimum, quadragesimum sextum numerant.

71 i.e. Agnellum ipsum; cf. praef. p270.

72 Cf. c. 1.

73 Potius Jan. 28, Einhardi Vita Caroli c. 30, 31, SS. II, p460.

74 Cf. G. pont. in Leone III, c. 106.

75 Vocabulum ortum ex graeco δοκός (trabs), Du Cange-Henschel s.v.

76 Secundus hujus nominis.

77 Nescio an hoc explicandum sit 'qui tenet sedem Ravennatem', cf. paulo infra.

78 Inter Ravennam et Ariminum ad mare situm, hodie Porto Cesenatico, ut putat Cluver., Italia ant. I.299.

79 Cf. Caroli testamentum in Einhardi Vita Car. c. 33, SS. II, p462.

80 Martinus circa a. 817 vel 818 mortuus est, die Nov. 10, ut habet Rubeus p236.

81 Primo occurrit in charta a. 838, Mai 8, Fantuzzi II, p5. Post a. 827, et, ut opinor, haud brevi tempore post, ordinatus est.

82 Cf. c. 136.

83 Nec nomen, nec quo anno nata sit alibi legitur, conjiciendum vero est, hoc factum esse circa a. 835‑839, quo tempore plerumque in Italia et saepe Papiae moratus est Lotharius I.

84 scil. Georgius, ut opinor; non satis vero liquet.

85 scil. ex Chron. ep. Rav., addit vero scriba pauca verba.

86 Falsum hoc, Petronacius enim post Caroli M. mortem ordinatus est, qui primo in bulla Paschalis papae a. 819, Jul. 11 (Jaffé nr. 1939) occurrit; deinde in charta papyracea a. 824, Marini, Pap. dipl. p151, nr. 97 (ibi male in a. 854 posito). Subscripsit actis synodi Romanae a. 826, Nov. 15 celebratae (Mansi XIV.999). Inter a. 827 et 837 mortuus est.

87 Scholastici; supra p275.

88 C. 83.

89 Die Mai. 8 celebratur apparitio sancti Michaelis. De tali basilica v. supra c. 77.

90 Anno 839, Mai. 8 fuit luna 20.

91 Stella ardens tanquam facula in antiquis Annalibus cometa dicitur; noster vero haec quondam lecta male intelligens, dicit, ut videtur, sole deficiente, stellas effulsisse; cf. Vita Ludov., SS. II.646; Simson, Ludwig der Fromme II, p226 n. 4.

92 Eberhardo marchioni Forojuliensi; cf. Dümmler in Jahrb. für vaterländische Gesch. (Wien 1861) I, p173 sqq.

93 scil. Carolum et Giselam.

94 Cf. Prudentii Ann. a. 841, SS. I, p437; Dümmler, Ostfr. I, p156 n. 70.

95 Quotus hujus nominis non constat.

96 Cf. c. 110.

97 i.e. postridie.

98a 98b Cf. c. 140.

99 Cf. Dümmler, Ostfr. I, p152 n. 58.

100 Eadem dicta c. 140.

101 Cf. Verg. Aen. IV.139: Aurea purpuream subnectit fibula vestem.

102a 102b Similia dicta c. 37.

103 Cf. c. 166.

104 Saepius vocabulum apud nostrum occurrit.

105 Nisi 'infrenatus' legendum est, vocabulum a Graeco φρήν ductum = ἄφρων.

106 Cf. versus p278.

107 Cf. c. 27169.

108 844, Jun. Romae a parte Drogonis Mettensis episcopi contra Sergium II papam egit, ut tradit Lib. pont. in Sergio II (in cujus editionibus 'Gregorius' scribitur, quem Dümmler, Ostfr. I.239, 495 non recte Georgii successorem fuisse putat). Quo anno mortuus sit, non satis constat; cf. tamen Amadesi II, p541.


Adnotatio Thayeri:

a "Tenebrosus", quia Ravenna non in semita haec eclipsis totalitatis sita erat. Secundum paginam eclipsis 5 Maii a. 840 apud NASA, sive, fortasse melius, ejusdem eclipsis apud Espenak, maxima obscuratio solis Ravennae (44.42N, 12.20E) fuit ad 97%; initium 11:37 UT finisque 14:08, id est hora locali 12:26 et 14:57 — sic ut legimus in textu Agnelli.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: pridie Kal. Mai. 20