Brevis URL huic paginae:
bit.ly/LibPRavPro
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
![]() Italianoº |
![]() Adiutorium |
![]() Altius |
![]() Ostium |
|||
|
In Patris Natique et sancti nomine Flatus! Cum certum propter secli indicium studuissent, Atque1 redemptoris hominum natalis Iesus Regum et pontificum multi scripsisse magistri, 5 Quod quisquis tempus sedisset in imperiali Rector et egregius pastor quod pontificali Sede: augustorum scripserunt ferrea regna, Inperium quorum tandem ceu claruit altum Partibus occiduis, laticum qua copia surgunt,2 10 Et sanctae vitae ceu tempus apostolicorum, Quoque modo insignes radiarunt ore manuque. Scriptorumque Ravennatum per circiter annos Penna diu segnis neglexit centies octo,3 Almae summorum moderamina clara per orbem 15 Pontificum vitae passim narrasse suorum. Vespere quamquam etenim, tamen orsa fidesque manusque, Scribere feliciter nostratum Pontificale, Agnelli lepidi, patriarcharum istud opusclum, Tempore, apostolicus Gregorius4 alta salubris 20 Solvendi et contra5 almifici quo numina Petri Compte habet, et sceptra imperii augustus tenet almus, Armipotens, satus Magno Karolo, Lodovicus, Pacificus, natusque suus Lotharius acer, Belliger, Itala regna tenens Romaque potitus, 25 Regibus et populis lectus solio imperiali; Archiepiscopus almus ovans Petronacis6 agitque Quoque Ravennatis clerum ecclesiae populumque. Alterum ab undecimo quem presbyterumque beavit p276 Summus is antistis7 merito sede urbis opimae. 30 Quis cunctis sancta sapientior iste sacerdos Claruit ingenio et natura. Nomine dictus A puero Agnellus fuit Andreasque iuventa. Euge satus cretusque nimis de stirpe superba, Euge Ravenna dedit quantum nullique secundum: 35 Formosum facie, verbo rutilum, ore loquacem, Corporis exiguum membris, sed mente capacem, Quam magnum sensum,8 quamquam de corpore paulum. Qualis inest tantilla canens philomena suave Florigeris verno silvis, cum gutture flexo 40 Vociferans caelum cumplet clamoribus altum, Stirpe sedens viridi subter folio modulatrix: — Sub dio enim aut modulator ovans, audire, viator, Pastor, eques vigilans, cupientes dulcia cuius Carmina gratis ubique optant et sedula curant 45 Quam nequeunt unquam longo ullo vincere cantu — Talis et iste sedens tectis nimiumque superbis, Quae genitor procerus cessit sibi iure paterno, Sede suburbanisque Ravennae, aut quae vocitatur Antiquo Blacherna,9 locis, de nomine, structa 50 In genitricis honore Dei Dominique Mariae. Qua lepidus scriptor praefatus, Pontificali Neglectoque diu suspirans, aestuat angens Moliturque hiens, gratis tantae dare sese Moli operis; recolens monimenta patrumque senumque, 55 Haud surdus vatum auditor, sed mente volente Dicentis solers Mosis praecepta secutus: 'Posce10 tuos patres, tibi nuncii erunt seniores. Te multum semperque petentem gesta priorum Atque Dei Dominique tui miracula prisca 60 Et visu audituque monebunt, vera docentes'. Cum patriarcharum simul aggerat acta priorum, Edidit istud opus, tenpus quorum, quia muro Depictum, nomen seriemque excerpsit eorum, Et vitae partim lectu moderamina, partim 65 Colligit aure sua, biblis glomerare suetus.11 Aderidi12 capite scripsit, calce et Petronacis, Utrius medio componens corpus opuscli, Quatuor undecies13 patriarcharum sapienter p277 Exarans cuiusque manus, linguae moderamen 70 Magnificum, regulans auditaque lectaque, certa Astutu vigilans, studioque incerta reliquit. Instar agens cupidi, quaerentis litore curvo Terrigeri Padi refluentis fulva metalla Acre sibi, qui de lecto conculcat harenam: 75 Quorundam, nigrum fundens cartaeque liquorem, Sancta beatorum pandens miracula vulgo, Nobiliter sermone locavit harundo sonora. Multiplici cuius quoniam fuit aure relatu Veredico plenus, quin sed titubans, aliorum, 80 Maluit is comptu breviter sermone monere. Sicut ovans, sidens transtris et pocula sumens, Lancibus adlatis fartis, et carmina ructans, Suspiciens placidum caelum, nauta ore sereno, Aequora tonsilis, certatim vela secundis 85 Flaminibus tribuit, decurrens vitrea rura, Quando timore caret scopuli nec conspicit arva, Nec tangit demissa tenax alto anchora Sirtes. At moestus, densis caelum cum nubibus atrum, Per vacuum quoniam cursantes undique ventos 90 Conspicit, aut scopulum sperat vel cominus esse, Tum remos cursim retrahens et vela deorsum, Et navim timidus nectitque rudentibus agens, Demissisque mari plunbo imo restibus unco, Exoptat multum cupiens statione potiri: 95 Conscius14 haud secus is voluit sermone locasse Multiplici, uberius passim comensque loquelam, Magnifico auditu laetus fastuque priorum, Eloquitur laxis qui gloriosa oris habenis. Inscius auditus optavit paulula verba, 100 Deposito fastu fandi, stricto ore loquaci, |
Tetrasticon. Poeta. |
Fortuitu quondam venisse presbiterorum | ||
Turba Ravennatum simul, inter quos fuit unus | |||
Andreas dictus, fratres quem voce precari | |||
Demissa, scripsisse sui quo Pontificalem. | |||
Agnellus. |
5 |
p278 Tum respondit ei humilis, sed mente sagaci: | |
'Quis mihi sensus inest, aut est quae lectio, possim | |||
Tantillo sensu comprendere centies octo15 | |||
Annorum cursus vel gesta priorum'? | |||
Presbiteri. |
'Talia dum fallens promiseris fronte duelli16 | ||
10 |
Assolitus iugiter, quia nobis intima quaeque | ||
Clausa videntur, in auditu nudare patendo, | |||
Tristamur nimium quantum, crudelis amice'. | |||
Andreas. |
'Sum quoniam victus, rogo vos, orate tonantem | ||
Sidera qui torquit latices frenatque marinos, | |||
15 |
Vita praecipite cursum convertat in ortum | ||
Et sensum tribuat scribendi Pontificalem'. | |||
Disticon. Sacerdotes. |
'Sic nimium cupidi faciemus, cunque precantem | ||
Sic fiemus, opus verbis respondeat usque. | |||
Agnellus. |
Hic quanquam durus, tantum laborat tamen ultro'. | ||
20 |
'Actus pontificum referam et acta priorum'. | ||
Monosticon. Presbiteri. |
'Agnellus quondam, nunc Andreas, iuge salve'! | ||
Andreas. |
'Salvete sacerdotes per secula cuncta'! | ||
Clare fidelis! | Carmina parva | ||
Edita vobis, | suggere tuque, | ||
Musa regalis, | erga fidelis | ||
Dicere laudes, | semper amicis. |
Vobis rogantibus ordinatum libellum de ordine pontificalis successionis pontificum, qui sedem sancti Apolenaris intraverant, sicut veritas et argumentatio vestri Agnelli, qui et Andreas, ipsum ortodoxae sedis Ravennae potuit reperire et cognoscere.
Gratias vobis necesse est agere Deo Patri et Filio eius simulque Spiritui sancto, trinae maiestati, unicae potestati, quod me pollutis labiis reclusit et linguam aridam, in quantum illi placuit, disertam fecit. Confido etenim orationibus vestris gratiam fandi meis sermonibus Deum donare, ut sanctorum praecedentium sedis antistitum patrum Ravennatis ecclesiae, qualiter unusquisque suis temporibus facta peregit, pro eo quod vos me sermonibus coegistis, in quantum potuero, ad memoriam revocem. Non solum quod eorum facta perspexi, verum etiam ex auditu, quae mihi seniores nostri retulerunt, vestris auribus patefaciam. Moises etenim praecellentissimus vir, inspirante Deo, Genesis librum descripsit. Ipse enim ait: 'Interroga patres tuos, et annunciabunt tibi, seniores tuos, et dicent tibi', et Iob: 'Interroga generationes pristinas, et diligenter investiga p279 patrum memoria'. Ex stirpe enim Abrahae Moyses descendit, et antequam Abraham nasceretur, totius huius mundi fabrica a Deo facta fuisse memoratur. Marcus17 etiam, Petri apostoli discipulus et in baptismate filius, non corporaliter Domini secutus fuit vestigia, neque ulla miracula ab eo facta vidit, sed Petro enarrante euangelium exaravit. Lucas vero, Pauli apostoli ministrator, inbutus ab eo doctrina, euangelii aperuit fontem. Multi etenim alii ex auditu rerum volumina condiderunt; sicut in Vitas patrum18 legitur: 'Narravit mihi quidam senex' etc. Nonne Gregorius sedis Romanae ecclesiae antistes in plurimis locis librum Dialogorum19 retulit dicens: 'Narravit mihi ille et ille homo' et reliqua? Sed minime me fari possum similem illis. Nam confiteor quippe, sicut modica scintilla posita in aspectu solis meridie ferventis obumbratur, et eius non apparet lumen: sic et mea ante conspectum totius philosoforum extinguitur pagina. Quantum est hoc, possum alia et his similia protelare sermonem, cartas et atramentum expendo. Similis enim sum illis, qui in silvis vel in heremis positi sunt, et videntes densas erga se arbores, opaca et obscura loca atque intransmeabilia veprium multarum, et nescientes partem, quam petant vel incidant, nisi tota20 via fuerit, et in cultum exierint: sic et ego propter relationem sanctorum pontificum sedis Ravennatis huius ingressus sum quasi in discrimina maris, et velut procellosa tempestas adversum me cunluctaret, totius gurgitis vel tumultus undarum ydata21 me sectaret caerulearum. Tunc non trepido, quia obsecrationibus vestris pene ligatus sum et Dominus mecum est, qui est benedictus in secula. Caritate vestra transeam ad superius studium, quod vobis urgentibus semel incepi. Dudum enim auribus vestris intimavi, quia de supradicta sede aliquid facere debeam, quod mihi narratum fuit. Fortasse si fefelli, indulgite. Exactor non molestus debet esse, quando debitum [debitor] est redditurus. Sed in his omnibus benedicamus Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
1 Atque scriptum pro Adque i.e. Abque; ad et ab etiam ab Agnello non discernuntur. Ideo interpretare cum Bacchinio: 'Inde a nativitate Christi auspicantes'.
2 i.e. ubi maris fluctus diffunduntur, quod de Ravenna dictum esse opinatur Bacchinius.
3 scil. ab Apollinare primo Ravennatum episcopo usque ad Agnelli tempus. Haec ex c. 32.
4 Quartus hujus nominis 827‑844.
5 i.e. et ligandi.
6 Circa 817‑835; cf. praef. p271.
7 scil. Petronacius Agnellum consecravit; cf. praef. p270.
8 i.e. quam maximum sensu.
9 scil. in monasterio suo S. Mariae ad Blachernas cujus abbas fuit; cf. c. 26 alia.
10 Cf. Deuter. 32.4. Eundem locum, hic pluribus ac mutatis verbis explicatum laudat Agnellus ipse in prologo.
12 Secundi episcopi Ravennatis; cf. praef. p271.
13 scil. praeter Aderitum et Petronacium, qui in nostro quidem codice quadragesimus septimus, in archetypo vero fortasse 46, ut hoc loco, numerabatur; cf. c. 166, 170 n.
14 V. 95‑101 haec est sententia: narrationes, quas ex auditu tradidit Agnellus, tumido verborum ornatu ac strepitu composuit, ceterum simplici sermone usus. Et ita plane res se habet.
17 Similia v. Gregorii M. Dial. lib. I, prol.
18 scil. in Gregorii Turon. libro de Vitis patrum, ubi eadem quidem verba non inveni, similia vero saepe leguntur, ut c. XIII, c.XIV.3, XVII.1.
19 Vide ibidem l. I, prol. c. 1‑5, 7, 9, II.6, 9 etc.
20 i.e. tuta, ut opinor.
21 i.e. ὕδατα.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
![]() Liber Pontificalis Ravennatis |
![]() Historia Catholica |
![]() Ostium |
|||
![]() Textus Latini Antiquiores |
![]() LacusCurtius |
|||||
A page or image on this site is in the public domain ONLY
if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: VI Non. Mai. 20