Liber XXI | Index | Liber XXIII |
LIBER XXII
I
1 Dum haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, avesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus. 2 Eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus quod operimento duplici viderat tectum cumque ille timeret ne cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constanti clare monstrabat. Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrato exclamavit ilico audientibus multis cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum. Et quamquam haec laetifica sciret, velut fixa tamen firmitate consistens intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. Nec enim cautum ducebat coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.
II
1 Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis. 2 Qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas in inmensum elatus, iamque vaticiniis credens et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis emensa declivitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu, sequentibus quos duxerat cunctis. 3 Advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum. Utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior ut quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa vetustas inponit: perque terras et maria formidatus, nullis obstantibus muris, Heracleam ingressus est Perinthum. 4 Quo apud Constantinopolim mox conperto effundebatur aetas omnis et sexus tamquam demissum aliquem visura de caelo. Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato sed cum admiratione magna defixis. 5 Somnio enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti absque ulla publicae rei suscepisse iactura.
III
1 Brevi deinde Secundo Sallustio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido conmisit: Mamertino et Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto. 2 Qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt praeter paucas, in quibus veritas reos nocentissimos offerebat. 3 Et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt suspicione tenus insimulatum quaedam in Gallum conposuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister. 4 Dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores videri potuit veniae plenum. Quid enim deliquit si ortum turbinem veritus ad tutelam principis sui confugit? et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium ���consulatu Tauri et Florenti inducto sub praeconibus Tauro���. 5 Ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus notis excepit, quae propinquante pernicie super multis interrogatus responderat Gallus. Sed cum se iuste defenderet tandem abiit innoxius. 6 Iniquitate simili Florentius tunc magister officiorum, Nigriniani filius, contrusus est in insulam Delmatiam Boas. Alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiam tum, rerum mutatione subita territus cum coniuge periculis exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens. 7 Pari sorte Evagrius comes rei privatae et Saturninus ex cura palatii et Cyrinus ex notario portati sunt in exilium. Ursuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar procul dubio iusserat dari. 8 Quo extincto cum maledicis exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, inpurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam vidisset excisam. 9 Ideoque timidus videbatur vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participern fortem.
10 Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta. Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos qui sperari debuit, oppressit eventus. 11 Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem ��� quod dicitur ��� vellens monensque ut castigatius viveret, reluctantem praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
IV
1 Conversus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt quique esse possunt, non ut philosophus veritatis indagandae professor. 2 Laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset morumque probitate conpertos. Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent multos. 3 Pasti enim ex his quidam templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium, nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper adsuefacti. 4 Unde fluxioris vitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat. 5 Inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
6 Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut antehac armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli et graviora gladiis pocula ��� testa enim bibere iam pudebat ��� quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto. 7 Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit. 8 Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto gregarium quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum.
9 Evenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor venire praeceptus introiret quidam ambitiose vestitus. Quo viso Iulianus obstupuit ���ego��� inquit ���non rationalem iussi sed tonsorem acciri���. Interrogatus tamen ille quid haberet ex arte conpendii, vicenas diurnas respondit annonas totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave absque fructuosis petitionibus multis. 10 Unde motus omnes huius modi cum cocis similibusque aliis eadem paene accipere consuetos, ut parum sibi necessarios, data quo velint eundi potestate, proiecit,
V
1 Et quamquam a rudimentis pueritiae primis inclinatior erat erga numinum cultum paulatimque adulescens desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime. 2 Ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana et planis absolutisque decretis aperiri templa arisque hostias admovere et reparari deorum statui cultum. 3 Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos monebat civilius, ut discordiis consopitis quisque nullo vetante religioni suae serviret intrepidus. 4 Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus. Saepeque dictitabat ���audite me quem Alamanni audierunt et Franci��� imitari putans Marci principis veteris dictum. Sed parum advertit hoc ab eo nimium discrepare. 5 Ille enim cum Palaestinam transiret Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus dolenter dicitur exclamasse ���o Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inertiores inveni���.
VI
1 Per hoc idem tempus rumoribus exciti variis Aegyptii venere conplures, genus hominum controversum et adsuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si conpulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre, quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare. 2 Hi omnes densati in unum, principem ipsum et praefectos praetorio graculorum more strepentes interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes quae dedisse se iure vel secus plurimis adfirmabant. 3 Cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniret, cuncta eorum negotia finiturus. 4 Quibus transgressis mandatum est navigiorum magistris ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati redierunt ad lares. 5 Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem super his quae eum recte constiterit accepisse.
VII
1 Adlapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii, quidam ut adfectatum et vile carpebant. 2 Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium decem libris auri semet ipse multavit. 3 Frequentabat inter haec curiam agendo diversa, quae divisiones multiplices ingerebant. Et cum die quodam ei causas ibi spectanti venisse nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus exosculatum susceptumque reverenter secum induxit per ostentationem intempestivam nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti inmemor Tulliani, quo tales notando ita relatum: 4 ���ipsi illi philosophi etiam in his libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt ut in eo ipso, quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac se nominari velint���.
5 Haut multo deinceps duo agentes in rebus ex his, qui proiecti sunt, eum adiere fidentius, promittentes latebras monstrare Florentii, si eis gradus militiae redderetur, quos incessens delatoresque adpellans addebat non esse imperatorium, obliquis flecti indiciis ad retrahendum hominem mortis metu absconditum, qui forte non diu latitare citra spem veniae permitteretur.
6 Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis gravitatisque priscae senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim, quem arbitrio suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate.
7 Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos adponens, urbes quin etiam per Thracias omnes cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma vel indumenta aut stipendium vel alimenta deessent his quos per supercilia Histri dispersos excursibusque barbarorum oppositos agere vigilanter audiebat et fortiter. 8 Quae cum ita divideret nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut adgrederetur propinquos Gothos saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine venundantur.
9 Haec eum curantem et talia commendabat externis nationibus fama ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens ambitum oppleverat mundi. 10 Proinde timore eius adventus per finitimos longeque distantes latius explicato legationes undique solito ocius concurrebant: hinc Transtigritanis pacem obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis optimates mittentibus ante tempus ab usque Divis et Serendivis, ab australi plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone et regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque antehac ignotis legationes vehentibus supplices, ut annua conplentes sollemnia intra terrarum genitalium terminos otiose vivere sinerentur.
VIII
1 Adpositum est, ut existimo, tempus ad has partes nos occasione magni principis devolutos super Thraciarum extimis situque Pontici sinus visa vel lecta quaedam perspicua fide monstrare.
2 Athos in Macedonia mons ille praecelsus navibus quondam Medicis pervius, et Caphareus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem conlisit Argivam, licet longo spatio controversi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra, qua late protenditur, per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeva Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo inliditur violentius. 3 Unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum et Troada perstringit et Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana sinum oppositum Zephyro, cuius apud principium Abdera visitur Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque Diomedis Thracii sedes et convalles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea et Aenus, qua diris auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam veterem ductu numinum properavit Aeneas.
4 Hinc gracilescens paulatim et velut naturali quodam commercio ruens in Pontum eiusque partem ad se iungens, in speciem �� litterae formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema, ubi sepulta creditur Hecuba, et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin contra per Achillis Aiacisque sepulchra Dardanum contingit et Abydon, unde iunctis pontibus Xerxes maria pedibus peragravit, dein Lampsacum Themistocli dono datam a rege Persarum et Parion, quam condidit Iasionis filius Paris. 5 Unde semiorbe curvescens altrinsecus, lataque aperiens terrarum divortia, circumfluis spatiis Propontidos respergit ex eoo latere Cyzicum et Dindyma, religiosa Matris Magnae delubra, et Apamiam Ciumque, ubi Hylam insecuta rapuit Nympha et Astacum secuto tempore Nicomediam a rege cognominatam, qua in occasum procedit Cherronesum pulsat et Aegospotamus, in quo loco lapides casuros ex caelo praedixit Anaxagoras, et Lysimachiam et civitatem, quam Hercules conditam Perinthi comitis sui memoriae dedicavit. 6 Et ut effectae plenaeque �� litterae figura servetur, in meditullio ipso rotunditatis Proconesus insula est oblonga et Besbicus.
7 Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et Bithyniam intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes transit obscuras.
8 nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et Constantinopolis, vetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras praelucentem navibus vehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas adpellatur ventus inde suetus oriri praegelidus. 9 Hoc modo fractum et participatione maris utriusque finitum iamque mitescens in aequoream panditur faciem. Quantum potest cadere sub aspectum late diffusum et longe. 10 Omnis autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes adfirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius adsensione formatur. 11 Et qua sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in vesperum, Romanis provinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli devexitate subductum. 12 Per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse. 13 Extremitates autem arcus utrimque tenues duo exprimunt Bospori e regione sibi oppositi Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori vocitati, quod per eos quondam Inachi filia mutata, ut poetae locuntur, in bovem ad mare Ionium permeavit.
14 Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat; per quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus et Rhebas fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt Synplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti diruptos, adsueti priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore conlisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri adsultu ad ea reverti, quae pulsarant. Per has saxorum dehiscentium concursantiumque crebritates si etiam ales intervolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat quin interiret oppressa. 15 Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos ad direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, inmobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando Ivisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.
16 Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius modi poma Lucullus, insulaeque arduae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non obscura. 17 Ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae ��������������� adpellant, et portus Acone, fluvii diversi, Acheron, idemque Arcadius, et Iris et Tibris et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodon his est proximus ab Armonio defluens monte et Themiscyraeos interlabens lucos, ad quos Amazonas quondam migrare necessitas subegerat talis.
18 Adtritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius adpetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae omnes nudatis equitatus sui lateribus conruere. 19 Harum interitu cognito residuae ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, vicinitatis eis repensantis similia funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata per numerosam subolem manu firmissima ad loca reverterat genitalia, secuto tempore populis diversarum originum formidabilis.
20 Haut procul inde attollitur Carambis placide collis contra [septentrionem] Helicen exsurgens, cuius e regione est Criumetopon, Tauricae promuntorium, duobus milibus et quingentis stadiis disparatum. Hocque ex loco omnis ora maritima, cuius initium Halys est amnis, velut longitudine lineali directa nervi efficit speciem, duabus arcus summitatibus conligati. 21 His regionibus Dahae confines sunt, acerrimi omnium bellatores, et Chalybes, per quos erutum et domitum est primitus ferrum. Post quos terras patentes Byzares obtinent et Sapires et Tibareni et Mossynoeci et Macrones et Philyres, populi nulla nobis adsuetudine cogniti. 22 A quibus brevi spatio distant virorum monumenta nobilium, in quibus Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius Amazonico bello letaliter vulneratus, alter augur Argonautarum, tertius eiusdem navis cautissimus rector. 23 Praetercursis partibus memoratis Aulion antron est, et fluenta Callichori ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas virides et opacas orgia pristina reparavit et choros: trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari��. . . . . . 24 Post haec confinia Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter civitates alias Phasis est nomine fluvii dictitata, et Dioscurias nunc usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta. 25 Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummato, non cum super Helena certaretur, ut auctores prodidere non nulli, in Pontum reflantibus ventis errore delati cunctisque hostilibus, stabilem domiciliis sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum etiam sibi cum periculis rapto parare adsuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt. Super Cercetis, qui isdem adnexi sunt, nihil memoratu traditur dignum.
26 Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis fluvius genuinis intumescens aquis et externis. 27 Itineribus hinc extensis Amazones ad usque Caspium mare porrectae circumcolunt Tanain, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa, in stagnis Maeoticis delitescit. 28 Huic Ra vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplices medelarum.
29 Ultra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes fluunt perpetui Marabius et Rombitus et Theophanius et Totordanes. Licet alia quoque distans inmanibus intervallis Sauromatarum praetenditur natio litori iuncta, quod Coracen suscipiens fluvium in aequor eiectat extremum.
30 Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius uberrimis venis per Panticapes angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum, cuius in dextro latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa studio constructae Graecorum. 31 Circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles, Iaxamatae et Maeotae et Iazyges, Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis: aliique ultra latentes, quod sunt omnium penitissimi. 32 Sed Maeotidos lateri laevo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena Graecarum. Unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes vomeri curam et proventibus fructuariis victitantes.
33 A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos inmani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινος appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδας. 34 Dis enim hostiis litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium perpetua monumenta facinorum.
35 In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. In quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigiis temploque et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves: aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. Ibi et aquae sunt et candidae aves nascuntur halcyonibus similes, super quarum origine et Hellespontiaci proelii tempore disserebamus. 36 Sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis inpiatae.
37 Hactenus arcus apex protendi existimatur. Eius nunc residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti ad usque laevum Bospori Thracii latus, ut ordo postulat, exsequemur id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus effigiem lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente.
38 Ergo in ipso huius conpagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant Arimphaei iusti homines, placiditateque cogniti, quos amnes Chronius et Visula praeterfluunt; iuxtaque Massagetae Halani et Sargetae, aliique plures obscuri, quorum nec vocabula nobis sunt nota nec mores. 39 Interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque nominis fluvius, et religiosus per eas terras Triviae lucus. 40 Dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae. 41 Longo exinde intervallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post heriles in Asia casus coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus Ἀχιλλέως vocant indigenae δρόμον, exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. Eique proxima est civitas Tyros colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.
42 In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedito viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas, quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris inpositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.
43 Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus figuram determinat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et Peucini minoresque aliae gentes, et Histros quondam potentissima civitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odissos, aliae praeterea multae, quas litora continent Thraciarum. 44 Amnis vero Danubius oriens prope Rauracos monte confine limitibus Raeticis per latiorem orbem praetentus ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare. 45 Quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt vocabula Graeco sermone, secundam Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma languidiora sunt ceteris; septimum segnius et palustri specie nigrum.
46 Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et inruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum globosque adgerente multitudine circumvenientium fluentorum. 47 Et constat ab ultimis nostri finibus maris agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis ��� quae sunt ibi densissima ��� securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et paucos. 48 Quicquid autem eiusdem pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur ne per infidum et labile solum gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum sed permixtum aquis amnicis temptat. ��� prolati aliquantorsum longius quam sperabamus pergamus ad reliqua.
49 Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum diu quidem speratum, sed dilationum ambage multiplici tractum. Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium postea quaestorem Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos auctores prodidisse turbarum, isdemque vivis exustis, ut supra relatum est, omnes concessionem inpetrasse delictorum et veniam.
IX
1 At prosperis Iulianus elatior ultra homines iam spirabat, periculis expertus adsiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti velut mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis victoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines: populi omnes, aviditate semper insectandi praeterita ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis miris accendebantur.
2 Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris stipendioque conpetenti ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum favore sublimis Antiochiam ire contendens reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam: natus enim illic diligebat eam ut genitalem patriam et colebat. 3 Transgressus itaque fretum praetercursa Chalcedona et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam venit urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam inpensis, ut aedium multitudine privatarum et publicarum recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae. 4 Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles concidisse, angorem animi tacitis fletibus indicans pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius inlacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus; et agnoscebat quosdam ibidem ab Eusebio educatus episcopo, quem genere longius contingebat. 5 Hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subverterat tremor, abunde praestitis plurimis per Nicaeam venit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato Pessinunta convertit, visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam. 6 Cuius super adventu in Italiam pauca cum aliis huic materiae congruentibus in actibus Commodi principis digessimus per excessum. Quam autem ob rem hoc nomine oppidum sit appellatum, variant rerum scriptores: 7 Quidam enim figmento deae caelitus lapso ἀπὸ τοῦ πεσεῖν, quod cadere nos dicimus, urbem adseruere cognominatam. Alii memorant Ilum, Trois filium Dardaniae regem, locum sic appellasse. Theopompus non Ilum id egisse, sed Midam adfirmat Phrygiae quondam potentissimum regem.
8 Venerato igitur numine hostiisque litato et votis Ancyram redit: eumque exinde progredientem ulterius multitudo inquietabat, pars violenter erepta reddi sibi poscentium, alii querentes consortiis se curiarum addictos iniuste, non nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem, ut adversarios suos laesae maiestatis criminibus inligarent. 9 Verum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam ad usque discrimen expertus dum esset adhuc humilis et privatus. 10 Exemplumque patientiae eius in tali negotio, licet sint alia plurima, id unum sufficiet poni. Inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit, municipem locupletem. Quo audito princeps renidens ���quibus indiciis��� ait ���ad hoc pervenisti?���. 11 Et ille ���purpureum sibi��� inquit ���indumentum ex serico pallio parat��� iussusque post haec ut vilis arduae rei vilem incusans abire tacitus sed innoxius, nihilo minus instabat. Quo taedio Iulianus defatigatus ad largitionum comitem visum propius ���iube��� inquit ���periculoso garrulo pedum tegmina dari purpurea ad adversarium perferenda, quem, ut datur intellegi, chlamydem huius coloris memorat sibi consarcinasse, ut sciri possit sine viribus maximis quid pannuli proficiant leves���.
12 Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam adpetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis��. . . . . . . . .
13 Itineribus itaque emensis cum ad Pylas venisset, qui locus Cappadocas discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem provinciae nomine Celsum, iam inde a studiis cognitum Atticis, adscitumque in consessum vehiculi Tarsum secum induxit. 14 At hinc videre properans Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus itineribus solitis venit, urbique propinquans in speciem alicuius numinis votis excipitur publicis, mi ratus voces multitudinis magnae, salutare sidus inluxisse eois partibus adclamantis. 15 Evenerat autem isdem diebus annuo cursu conpleto Adonea ritu veteri celebrari, amato Veneris, ut fabulae fingunt, apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum et visum est triste quod amplam urbem principumque domicilium introeunte imperatore nunc primum, ululabiles undique planctus et lugubres sonus audiebantur. 16 Hic patientiae eius et lenitudinis documentum leve quidem apparuit sed mirandum. Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore ���Thalassius��� clamitabant ���inimicus pietatis tuae nostra violenter eripuit���. 17 Et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens ���agnosco��� respondit ���quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satis���. Mandavitque adsidenti praefecto ne audiretur eorum negotium, antequam ipse cum Thalassio rediret in gratiam, quod brevi evenit.
X
1 Ibi hiemans ex sententia nullis interim voluptatis rapiebatur inlecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis iudicialibus causis intentus non minus arduis quam bellicis distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate librans, quibus modis suum cuique tribueret: iustisque sententiis et inprobi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis. 2 Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse. 3 Iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina iustum id est et iniustum, a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat abruptos. Hoc autem ideo adsequi potuit, quod levitatem agnoscens commotioris ingenii sui praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus suos aliorsum tendentes, ad quae decebat, monitu oportuno frenarent: monstrabatque subinde se dolere delictis et gaudere correctione. 4 Cumque eum defensores causarum ut conscium rationis perfectae plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus ���gaudebam plane prae meque ferebam si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem, siquid factum sit secus aut dictum���. 5 Sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum. Inducta in iudicium femina quaedam cum palatinum adversarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator ���prosequere��� ait ���mulier, siquid te laesam existimas: hic enim sic cinctus est ut expeditius per lutum incedat: parum nocere tuis partibus potest���.
6 Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat adsidue, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, imperante eo reversa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio, erransque aliquotiens obnubilaret gloriarum multiplices cursus. 7 Post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis, indicantia liquide quid iuberent fieri vel vetarent. Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos ritus christiani cultores.
XI
1 Isdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario earundem partium nimius fautor retracti sub vinculis, morte periere poenali. 2 Tunc et Artemius ex duce Aegypti Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole supplicio capitali multatus est. Post quem Marcelli ex magistro equitum et peditum filius ut iniectans imperio manus publica deletus est morte. Romanus quin etiam et Vincentius, Scutariorum scholae primae secundaeque tribuni, agitasse convicti quaedam suis viribus altiora, acti sunt in exilium.
3 Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini Artemii conperto interitu, quem verebantur, ne cum potestate reversus ��� id enim minatus est ��� multos laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt episcopum, vipereis, ut ita dixerim, morsibus ab eo saepius adpetiti. 4 In fullonio natus, ut ferebatur, apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna conplurium contra utilitatem suam reique communis episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu, et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides. 5 His efferatis hominum mentibus Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat. 6 Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine inpensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure. 7 Ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actus est in exitium praeceps. Reversus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus ���quam diu��� inquit ���sepulcrum hoc stabit?���. Quo audito velut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiis concitabant. 8 Ecce autem repente perlato laetabili nuntio indicante extinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens Georgium petit raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans divaricatis pedibus.
9 Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam, veluti comes, iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod aram in moneta, quam regebat, recens locatam evertit; alter quod dum aedificandae praeesset ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum existimans pertinere.
10. Quo non contenta multitudo inmanis dilaniata cadavera peremptorum camelis inposita vexit ad litus isdemque subdito igne crematis cineres proiecit in mare id metuens, ut clamabat, ne collectis supremis aedes illis exstruerentur ut reliquis, qui deviare a religione conpulsi pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.
Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.
11. Hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.
XII
1 Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens gentem asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse orienti caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis. 2 Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod inpatiens otii lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis inlustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
3 Quae maximis molibus festinari cernentes obtrectatores desides et maligni, unius corporis permutatione tot cieri turbas intempestivas, indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. Et dictitabant his praesentibus, quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum, ni sedatius ageret, inmodica rerum secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum. 4 Et haec diu multumque agitantes frustra virum circumlatrabant inmobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo Lindius Herculem. 5 Ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem expeditionis secum commentans in praeparandis congruis operam navabat enixam.
6 Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens inmolando centenos et innumeros varii pecoris greges avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris inpositi transeuntium per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam concedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum. 7 Augebantur autem caerimoniarum ritus inmodice cum inpensarum amplitudine antehac inusitata et gravi: et quisque, cum inpraepedite liceret, scientiam vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata varietate quaerebatur. 8 Haecque dum ita procedunt more pacis, multorum curiosior Iulianus novam consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, veritus ne, ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam conperit, etiam alii similia docerentur: ac statim circumhumata corpora statuit exinde transferri eo ritu, quo Athenienses insulam purgaverant Delon.
XIII
1 Eodem tempore diem undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamenti aequiperans magnitudinem, subita vi flammarum exustum est. 2 Quo tam atroci casu repente consumpto ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet solito acriores et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi. Suspicabatur enim id christianos egisse stimulatos invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio. 3 Ferebatur autem licet rumore levissimo hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus efferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignesque aridis nutrimentis erecti omne quicquid contingi potuit, licet ardua discretum celsitudine concremarunt. 4 Eo anno sidere etiam tum instante brumali quarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent quidam et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt. 5 Et quartum nonas Decembres, vergente in vesperam die, reliqua Nicomedia conlapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.
XIV
1 Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen non contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei veniret optatum. Inter praecipua tamen et seria illud agere superfluum videbatur, quod, nulla probabili ratione suscepta, popularitatis amore vilitati studebat venalium rerum, quae non numquam secus quam convenit ordinata inopiam gignere solet et famem. 2 Et Antiochensi ordine id tunc fieri, cum ille iuberet, non posse aperte monstrante nusquam a proposito declinabat, Galli similis fratris licet incruentus. Quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen conposuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans addensque veritati conplura: post quae multa in se facete dicta conperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna. 3 Ridebatur enim ut Cercops, homo brevis, humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in inmensum tollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc oportune, cum ostentationis gratia vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis litabat. Et quamquam his paribusque de causis indignaretur, tacens tamen motumque in animi retinens potestate sollemnia celebrabat.
4 Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis videtur primo solis exortus. Cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam. Interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens adulando deformiter tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat lacrimas fingens et gemitum ut Iuliani ad eos mitteret caput perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum. 5 Quibus auditis ���accepi��� inquit, olim ���hoc dictum��� imperator ���relatione multorum, sed abi securus ad lares, exutus omni metu clementia principis, qui ut prudens definivit inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens���.
6 Exin sacrorum perfecto ritu digresso offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria tamen post tempus inveniri potuisse firmantis, quod ut earum regionum existimant incolae faustum et ubertatem frugum diversaque indicat bona.
7 Super qua re pauca conveniet expediri. Inter animalia antiquis observationibus consecrata Mnevis et Apis sunt notiora: Mnevis Soli sacratur, super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum sacro fonte inmersus e vita abierit ��� nec enim ultra eum trahere licet aetatem quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum ��� necatur choragio pari bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem frequentem praesentiaque numinis Aesculapii claram. 8 Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis signa rerum futurarum dicitur demonstrare et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem, sicut lectum est, aversatus portenderat paulo post eventura.
XV
1 Strictim itaque, quoniam tempus videtur hoc flagitare, res Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Severi principum digessimus late visa pleraque narrantes. 2 Aegyptiam gentem omnium vetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et Garamantes nationesque variae claudunt, qua orientem e regione prospicit, Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum et Catadupos rubrumque pelagus et Scenitas praetenditur Arabas, quos Sarracenos nunc appellamus, septentrioni supposita terrarum situ cohaeret inmenso, unde exordium Asia Syriarumque provinciae sumunt, a vespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominavere Parthenium.
3 Pauca itaque super [benivolo omnium flumine] Nilo, quem Aegyptum Homerus appellat, praestringi conveniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his regionibus admiranda. 4 Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi in diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut arbitror, expediam paucis. 5 Adfirmant aliqui physicorum in subiectis septentrioni spatiis, cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelascere, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur. 6 Ex Aethiopicis imbribus, qui abundantes in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus adserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare videtur a veritate. Imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per intervalla temporum longa cadere memorantur. 7 Opinio est celebrior alia, quod spirantibus prodromis, perque dies quadraginta et quinque etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit: et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime tegit omnia, et humo suppressa per supina camporum speciem exhibet maris. 8 Rex autem Iuba Punicorum confisus textu librorum a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur. 9 Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decursa, quae ei orbem peragranti nationes indidere conplures, aestuans inundatione ditissima ad cataractas id est praeruptos scopulos venit, e quibus praecipitans ruit potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium fragore adsiduo deminuto necessitas vertere solum ad quietiora coegit. 10 Exinde lenius means per ostia septem, quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. Et praeter amnis plurimos ex alveo derivatos auctore, cadentesque in suppares eius, septem navigabiles sunt et undosi, quibus subiecta vocabula veteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus. 11 Oriens autem inde, ut dictum est, propellitur e paludibus ad usque cataractas insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis aquis dicuntur extentae ut singulas aegre tertio die relinquat. 12 Inter quas duae sunt clarae Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. Cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens minuitur postea et mitigatis ponderibus aquarum navibus antea pervios equitabiles campos ostendit. 13 Abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior: gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes. Eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit. Et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae sementes in liquore pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur: solusque fluminum auras nullas inspirat.
14 Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles. Aliae quae humi et in humoribus vivunt unde ���������������� nominantur. Et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert.
15 Inter aquatiles autem bestias crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, adsuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia. 16 Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi versatur confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur. 17 Et saevientes semper eaedem ferae quasi pacto foedere quodam castrensi per septem caerimoniosos dies mitescunt ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili. 18 Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis mollibus serratis ferarum dorsualibus cristis, quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali. 19 Trochilus avicula brevis dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius inritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus ichneumonis genus oris aditum penetrat alite praevia patefactum et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit. 20 Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum, et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos nullo vesci dicitur cibo.
21 Hippopotami quoque generantur in illis partibus ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidas habentes ungulas caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet. 22 Inter arundines celsas et squalentes nimia densitate haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia ad segetes depascendas egreditur. Cumque iam coeperit redire distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius plani itineris lineas insidiatores secuti repertum sine difficultate confodiant. 23 Item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus sagina distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conveniant plagae. 24 Has monstruosas antehac raritates in beluis in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse conpulsi.
25 Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo conprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae. 26 Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus venena malignantes, eosque, antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus. 27 Serpentes quoque Aegyptus alit innumeras, ultra omnem perniciem saevientes: basiliscos et amphisbaenas et scytalas et acontias et dipsadas et viperas aliasque conplures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.
28 Multa in illis tractibus pretium est operae maximum cernere. E quibus pauca conveniet explicari. Templa ubique molibus magnis exstructa. Pyramides ad miracula septem provectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor Herodotus docet, ultra omnem omnino altitudinem, quae humana manu confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas desinentes. 29 Quae figura apud geometras ideo sic appellatur quod ad ignis speciem, τοῦ πυρὸς, ut nos dicimus, extenuatur in conum. Quarum magnitudo quoniam in celsitudinem nimiam scandens gracilescit paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit.
30 Sunt et syringes subterranei quidam et flexuosi secessus, quos, ut fertur, periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque, ne caerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras multas, quas hierographicas litteras appellarunt��. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
31 Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt. Inde si stipitem quisquam fixerit rectum vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant. 32 Quae quoniam miracula multa sunt opusculi nostri propositum excedentia, ad ingenia celsa paramus, pauca super provinciis narraturi.
XVI
1 Tres provincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam et Thebaidem et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.
2 Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet et Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui: hecatompylos enim Thebas nemo ignorat.
3 In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis adluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.
4 In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolomais et Arsinoe eademque Teuchira et Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant. 5 In sicciore vero Libya Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et brevia.
6 Aegyptus ipsa, quae iam inde, uti Romano imperio iuncta est regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et Thmui et Memphi maximis urbibus nitet.
7 Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnificentia conditoris altissimi et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra paenuria calcis ad momentum parum repertae omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit. 8 Inibi aurae salubriter spirantes, aer tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit per varias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident. 9 Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus adfligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum inlisae glutinosae mollitiae frangerentur. 10 Haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate ita magnitudine mira construxit ob causam notam et necessariam. Insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata Rhodiorum erat obnoxia vectigali. 11 Quod cum in die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum isdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mare, solo propinquanti terrae sunt vindicata. Quo cum vehiculo ingressa errare ait Rhodios insularum non continentis portorium flagitantes.
12 His accedunt altis sufflata fastigiis templa. Inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat. 13 In quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumentorum veterum concinens fides septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis conposita bello Alexandrino, dum diripitur civitas sub dictatore Caesare, conflagrasse.
14 Canopus inde duodecimo disiungitur lapide, quem, ut priscae memoriae tradunt, Menelai gubernator sepultus ibi cognominavit. Amoenus inpendio locus fanis et diversoriis laetis exstructus, auris et salutari temperamento perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se quisquam arbitretur in illis tractibus agens, cum saepe aprico spiritu inmurmurantes audierit ventos.
15 Sed Alexandria ipsa non sensim, ut aliae urbes, sed inter initia prima aucta per spatiosos ambitus, internisque seditionibus diu aspere fatigata, ad ultimum multis post annis Aureliano imperium agente, civilibus iurgiis ad certamina interneciva prolapsis dirutisque moenibus amisit regionis maximam partem, quae Bruchion appellabatur, diuturnum praestantium hominum domicilium. 16 Unde Aristarchus grammaticae rei doctrinis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris ubi non numquam inperfecte Tullium reprehendit sillographos imitatus scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut inmania frementem leonem putredulis vocibus canis catulus longius circumlatrans. 17 Et quamquam veteres cum his quorum memini floruere conplures, tamen ne nunc quidem in eadem urbe doctrinae variae silent; nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonica conticuit, et recalet apud quosdam adhuc licet raros consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt numeros haut pauci, super his scientiam callent quae fatorum vias ostendit. 18 Medicinae autem, cuius in hac vita nostra nec parca nec sobria desiderantur adminicula crebra, ita studia augentur in dies ut, licet opus ipsum redoleat, pro omni tamen experimento sufficiat medico ad commendandam artis auctoritatem, si Alexandriae se dixerit eruditum. 19 Et haec quidem hactenus. Sed si intellegendi divini aditionem multiplicem et praesensionum originem mente vegeta quisquam voluerit replicare, per mundum omnem inveniet mathemata huius modi ab Aegypto circumlata. 20 Hic primum homines longe ante alios ad varia religionum incunabula, ut dicitur, pervenerunt et initia prima sacrorum caute tuentur condita scriptis arcanis. 21 Hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila conloquens subinde visebatur. 22 Hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans tremores futuros praedixerat terrae. Et Solon sententiis adiutus Aegypti sacerdotum, latis iusto moderamine legibus, Romano quoque iuri maximum addidit firmamentum. Ex his fontibus per sublimia gradiens sermonum amplitudine Iovis aemulus Platon visa Aegypto militavit sapientia gloriosa.
23 Homines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati magis quam maesti oris, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes, controversi et reposcones acerrimi. Erubescit apud eos siqui non infitiando tributa plurimas in corpore vibices ostendat. Et nulla tormentorum vis inveniri adhuc potuit, quae obdurato illius tractus latroni invito elicere potuit, ut nomen proprium dicat.
24 Id autem notum est, ut annales veteres monstrant, quod Aegyptus omnis sub amicis erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen accepit ab Octaviano Augusto possessa. Aridiorem Libyam supremo Apionos regis consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis civitatibus Libyae Pentapoleos Ptolomaei liberalitate suscepimus. Evectus longius ad ordinem remeabo coeptorum.