Brevis URL huic paginae:
bit.ly/Ampelius
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|||
|
Volenti tibi omnia nosse scripsi hunc librum memorialem, ut noris, quid sit mundus, quid elementa, quid orbis terrarum ferat, vel quid genus humanum peregerit.
1 Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt et extra quem nihil, qui graece dicitur κόσμος. 2 Elementa mundi quattuor: ignis, ex quo est caelum; aqua, ex qua mare Oceanum; aër, ex quo venti et tempestates; terra, quam propter formam eius orbem terrarum appellamus. 3 Caeli regiones sunt quattuor: oriens, occidens, meridies, septentrio. 4 Caelum dividitur in circulos quinque: arcticum et antarcticum, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles sunt; aequinoctialem, cui subiacet regio quae κατακεκαυμένη dicitur neque incolitur ob nimiam vim ardoris; brumalem et solstitialem, sub quibus habtiatur: sunt enim temperatissimi, per quos oblicus circulus vadit cum duodecim signis, in quibus sol annuum conficit cursum.
1 Signa sunt in caelo duodecim. Aries beneficio Liberi, quod, is cum exercitum in Indiam per Libyam duceret per loca sicca et arenosa, cum aquae inopia esset et exercitus eius siti adfligeretur, aries eis aquam demonstravit, et ob id a Libero Iovis Ammon est appellatus, eique fanum magnificum fecit ad eum locum, ubi aquam invenit, quod abest ab Aegypto p2 et Alexandria milia passuum novem. Ob eam rem a Iove petiit ut inter sidera reciperetur. Alii putant eum esse, qui Hellen et Phrixum vexerit. 2 Taurus beneficio Iovis, quem Iuppiter a Neptuno fratre per gratiam abduxit, qui sensum humanum figura tauri continebat, isque Iovis iussu Europam Agenoris filiam Sidoniam adludens decepit et eam Cretam deportavit. Ob eam rem Iuppiter in sideribus eum dignatus est immortali memoria. 3 Gemini, qui dii Samothraces nominantur esse, quorum argumentum nefas est pronuntiare praeter eos, qui initiis praesunt. Alii Castorem et Pollucem dicunt, quod ii principes mare tutum a praedonibus praestitissent. Sunt qui dicant Herculem et Theseum, quod similia athla sint adepti. 4 Cancer, καρκίνος, receptus beneficio Iunonis, quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad hydram Lernaeam, quam nos excetram dicimus, interficiendam, carcinus ingressus Herculis pedes et crura lanians incommodiorem faciebat eum, quam ipsa excetra: idque malum Hercules difficillimum habuit, carcinumque ob id factum Iuno sideribus est dignata. 5 Leo, λέων, qui educatus est Nemeae, Iunonis consilio ad Herculis interitum missus in terram Argiam diu spelunca latitavit, quem Hercules dicitur interfecisse cum Molorcho hospite suo, cuius clavam ei tributam tum principio est adeptus, qua leonem interfecit, eiusque pellem postea pro tegumento habuit. Ob id factum Iunoni odio esse coepit, leonemque caelesti dignitate est honorata. 6 Virgo, quam nos Iustitiam dicimus, fuit cum hominibus. Sed postquam homines male facere coeperunt, Iovis eam inter signa posuit. Sunt qui Erigonam Icari filiam Atheniensem dicunt, cuius patri Liber vinum dedit, ut hominibus ad suavitatem daret: quibus dedit, ebriati sunt et lapidibus eum occiderunt. Canis, qui cum illo erat, vidit dominum occisum, et cum ululatu ad Erigonam rediit; quem ut maestum et singularem vidit, sollicita proficiscitur cum eo. Venere ad locum, ubi Icarius iacebat. Vidit corpus patris; magna lamentatione p3 in Hymetto monte sepelivit, ipsa vero se suspendit laqueo. Canis ad pedes eius discumbens diutius et sine alimentis deficiens post aquam anhelans in puteum se proiecit. Tum Liber a Iove petiit, quod suo imperio defecerint, ut inter siderum cursus poneretur virgo. Icarius autem Arcturus nominatus est, cuius stella cum exoritur, continuas tempestates facit: canis Canicula. 7 Libra, quam Graeci ζυγόν appellant, virile nomen est † adeptus: qui insigni clementia et iustitia † Mochos dictus; qui primus dicitur librae pondus hominibus invenisse, quae utilissima mortalibus existimatur, ideoque in numerum stellarum receptus est et Libra est dictus. 8 Scorpius, qui dicitur ad perniciem Orionis in insula Chio in monte Pelinaeo voluntate Dianae natus. Orion autem, dum venatur, visa Diana stuprare eam voluit. Illa scorpionem subiecit, qui eum vita privaret. Iuppiter et scorpionem et Orionem inter sidera recepit. 9 Sagittarius, Croton, filius Euphemes nutricis Musarum, quem Musae semper dilexerunt eo, quod plausu et lusu sagittarum eas avocaret. Allii Chironem dicunt, quod iustus et pius, doctus, hospitalis fuerit. Ab eo Aesculapius medicinam, Achilles citharam et alii alia multa. 10 Capricornus, cui nomen Pan. Quo tempore Typhon speluncas incolens in monte Tauro Aegyptum profectus est ad bellum, Pan se in caprae figuram convertit. Igitur dii immortales, postquam Typhonem digna poena affecerunt, Pana astrorum memoria decoraverunt. 11 Aquarius, qui putatur esse Ganymedes, dicitur Deucalion Thessalus, qui, cum maximo cataclysmo cum uxore Pyrra solus evasisset, hic pietatis causa inter sidera locatus est. 12 Pisces, ideo pisces, quia bello Gigantum Venus perturbata in piscem se transfiguravit. Nam dicitur et in Euphrate fluvio ovum piscis ** in ora fluminis columba adsedisse dies pluos et exclusisse deam benignam et misericordem hominibus ad bonam vitam. Utriusque memoriae causa pisces inter sidera nobilitati.
1 Praeter duodecim signa potentissima sidera in caelo: septentriones duo, maior et minor, qui numquam merguntur ideoque navium cursus regunt, quorum alter Cynosura dicitur. Bootes, idem Arcturus. 2 Orion, qui magnitudine sua dimidiam caeli obtinet partem. Pliades, quae latine Vergiliae dicuntur. Hyades, quae a nobis Suculae dicuntur, quarum ortus et occasus a nautis et ab agricolis observantur. Canicula, cuius vis praecipue solstitio est. 3 Stellae potentissimae in caelo sunt septem: Saturnus, Sol, Luna, Mars, Mercurius, Iuppiter, Venus, quae a Graecis planetae, a nobis erraticae dicuntur, quia ad arbitrium suum vagantur et motu suo hominum fata moderantur: item adverso cursus contra caelum feruntur.
Aries in africum, Taurus in circium, Gemini in aquilonem, Cancer in septentrionem, Leo in thrasciam, Virgo in argesten, Libra in zephyron, Scorpius in agricum, Sagittarius in austrum et africum, Capricornus in austrum, Aquarius in eurum et notum, Pisces in eurum.
1 Venti fiunt ex aëris motu et inclinatione; sunt autem generales quattuor: eurus, idem apeliotes, idem volturnus ab oriente: ab occidente zephyrus, idem corus, idem favonius: aquilo, boreas, aparctias idem a septentrione: notus, idem libs et auster et africus a meridie. 2 Hi sunt quattuor generales; ceteri speciales adscribuntur, ut iapyx zephyro, qui ab Iapygio Apuliae promontorio flat; leuconotus noto, cum sereniore flat; circius aquiloni, cum vehementior Gallias perflat; item etesiae, qui statis diebus flant per aestatem.
1 Orbis terrarum, qui sub caelo est, quattuor regionibus incolitur. Una pars eius est, in qua nos habitamus; altera huic contraria, quam qui incolunt vocantur antichthones: quarum inferiores duae ex contrario harum sitae, quas qui incolunt vocantur antipodes. 2 Orbis terrarum, quem nos colimus, in tres partes dividitur totidemque nomina: Asia, quae est inter Tanain et Nilum: Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum: Europa, quae est inter fretum et Tanain.
3 In Asia clarissimae gentes: Indi, Seres, Persae, Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces, Cilices, Syri, Lycii. 4 In Europa clarissimae gentes: Scythae, Sarmatae, Germani, Daci, Moesi, Thraces, Macedones, Dalmatae, Pannonii, Illyrici, Graeci, Itali, Galli, Spani. 5 In Libya gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri, Numidae, Poeni, Gaetuli, Garamantes, Nasamones, Aegyptii.
6 Clarissimi montes in orbe terrarum: Caucasus in Scythia, Emodus in India, Libanus in Syria, Olympus in Macedonia, Hymettus in Attica, Taygetus in Lacedaemonia, Cithaeron et Helicon in Boeotia, Parnasos ** et Acroceraunia in Epiro, Maenalus in Arcadia, 7 Apenninus in Italia, Eryx in Sicilia, Alpes inter Galliam et Italiam, Pyrenaeus inter Galliam et Spaniam, Atlas in Africa, Calpe in freto Oceani.
8 Clarissima flumina in orbe terrarum: Indus, Ganges, Hydaspes in India; Araxes in Armenia; Thermodon et Phasis in Colchide; 9 Tanais in Scythia; Strymon et Hebrus in Thracia; Sperchios in Thessalia; Hermus et Pactolus auriferi, Maeander et Caystrus in Lydia; Cydnus in Cilicia; Orontes in Syria; Simois et Xanthus in Phrygia; 10 Eurotas Lacedaemone; Alpheus in Elide; Ladon in Arcadia; Achelous et Inachus in Epiro; Savus et Danubius, qui idem Ister cognominatur, in Moesia; Eridanus et Tiberinus in p6 Italia; Timavus in Illyrico; Rhodanus in Gallia; Iberus et Baetis in Spania; 11 Bagrada in Numidia; Triton in Gaetulia; Nilus in Aegypto; Tigris et Euphrates in Parthia; Rhenus in Germania.
12 Clarissimae insulae in mari nostro undecim: Sicilia, Sardinia, Crete, Cypros, Euboea, Lesbos, Rhodos, due Baleares, Ebusus, Corsica, Gades. In Oceano ad orientem Taprobane, ad occidentem Brittannia, ad septentrionem Thyle, ad meridiem insulae fortunatae. 13 Praeter has in Aegaeo mari Cyclades duodecim:º Delos, Gyaros, Myconos, Andros, Paros, Olearos, Tenos, Cythnos, Melos, Naxos, Donusa. 14 Praeter has Sporades innumerabiles; ceterum celeberrimae Aegina, Salamina, Coos, Chios, Lemnos, Samothracia. 15 In Ionio Echinades, Strophades, Ithace, Cephalenia, Zacynthos. In Hadriatico Crateae circiter mille, in Siculo Aeoliae octo, in Gallico Stoechades tres, in Syrtibus Cercina et Meninx et Girba.
1 Mare quo cingimur universum vocatur Oceanum. Hoc quattuor regionibus inrumpit in terras: a septentrione vocatur Caspium, ab oriente Persicum, a meridie Arabicum, idem rubrum et erythraeum, ad occasum magnum mare, idem Atlanticum, quod commerciis totius generis humani peragitur. 2 Hoc intrat in fretum Gaditanum inter duos montes clarissimos Abylam et Calpen ob impositas Herculis columnas; dein latissime simul et longissime fusum medium terrarum orbem inundat et nomina adquirit; 3 Balearicum, quod Hispaniam adluit; Gallicum, quod Gallias tangit; Ligusticum, quod Liguribus infunditur; Tuscum, Tyrrhenum, idem inferum, quod dextrum Italiae latus circuit, Hadriaticum, idem superum, quod sinistrum Italiae latus circuit; 4 Siculum, in quo Sicilia; Creticum, in quo insula est Creta; Ionium et Aegaeum, quis Achaiam id est Peloponnesum ita ambiunt, ut interveniente Isthmo paene insulam faciant; Myrtoum p7 et Icarium, quae adhaerent Aegaeo mari, illud a Myrtilo, hoc ab Icaro cognominata; Euxinum, Ponticum, quod ingenti sinu Scythis infunditur; Hellesponticum fauce transmissum inter duas celeberrimas urbes, Seston Europae, Abydon Asiae; 5 Tanaiticum, quo Asia alluitur; Aegyptium ab Aegypto, Libycum a Libya cognominatur; Syrticum a duabus Syrtibus reciprocis aestibus retorquetur.
1 Miracula quae in terris sunt. Ab Apollonia † et cathamantie milia passus quinque in monte Nymphaeo: ibi ignis est et de terra exit flamma. In silva Panis symphonia in oppidum auditur. Item sub eo monte in campo lacus sunt aquae pleni; inde pix exit et bitumen: cum manibus subplodas, pix alte attollitur et quasi ab aqua bullescit. 2 Ambraciae in Epiro in pariete sunt picti Castor et Pollux et Helena manu autochthonis, et nemo neque invenire potest quis pinxerit. 3 Argis in Epiro quod Hippoboton appellatur: ibi pons magnus columnatus duplex, quem Medea aedificari imperasse fertur. Ibi picta sunt gubernacula Argonautarum, † quae coepta navis: ibi Iovis templum Trophonii, unde est ad inferos descensus ad tollendas sortes: in quo loco dicuntur ii qui descenderunt Iovem ipsum videre. 4 Leucade mons, unde se Sappho deiecit propter virum: in summo monte fanum est Apollinis, ubi sacra fiunt; et cum homo inde desiluit, statim excipitur lintribus. 5 Sicyone in Achaia in foro aedis Apollinis est: in ea sunt posita Agamemnonis clipeus et machaera, Ulixis chlamys et thoracium, Teucri sagittae et arcus; Adrasti arca, quam deposuit, in qua quid sit ignoratur; sed et olla aerea in qua Pelias coctus dicitur: item Palamedis litterae: Marsyae autem † quaequae corium; remi Argonautarum cum gubernaculis. † Brachia calculus, quem Minerva sortita est de Oreste ***: una proci parasiti palla pendet, quam si quis halitu afflaverit, tota patefit: Penelopae tela. Ibi de p8 terra oleum scaturit. 6 Argis in Achaia Iunonis templum magnifice ornatum, quod asylum vocant. 7 Olympiae templum Iovis nobile, ubi athletae initiantur. 8 Corinthi balaenae costa est magna secundum mare, quam homo complecti non potest. Eodem in loco fanum est Veneris, in quo vas marmoreum Laidos. 9 Boeotiae lacus sacer, ubi Amphiaraus devoratus in eo lacu est. Urceus fictilis fractus pendet testa inter se composita; unde autem pendeat non apparet, nisi a vento moveatur. 10 Athenis Minervae aedes nobilis, cuius ad sinistram clipeus appositus quem digito tangit: in quo clipeo medio Daedali est imago ita collocata, quam si quis imaginem e clipeo velit tollere, perit totum opus; solvitur enim signum: ipsa autem dea habet hastam de gramine. 11 Ilio lapis quadrata ubi Cassandra fuit alligata; quam si ante tangas aut fricueris, lac demittit; ex altera autem parte similiter si frices, † ac si sanguinem remittit. Iuxta autem mare qui locus Rhoeteon vocatur; ibi est Achillis et Patrocli tumulus et flumen Scamandros. 12 Ephesi Dianae fanum nobilissimum, maximum pulcherrimumque orbis terrarum. Introitu dextra ac sinistra postes marmorei monolithi longi cubitis viginti, qua super templum ascensu sunt † centum quadraginta milia. 13 Samo in templo Iunonis est scyphus factus ex hedera, cuius capita foras quattuor arietina magna cornibus mirae magnitudinis contortis. 14 Pergamo ara marmorea magna, alta pedes quadraginta cum maximis sculpturis; continet autem gigantomachiam. 15 Rosi signum Dianae marmoreum pulcherrimum quod stat sub divo caelo, nec cum pluit aqua tangitur. 16 Argyro est fanum Veneris super mare: ibi est lucerna super candelabrum posita lucens ad mare sub divo caelo, quam neque ventus exstinguit nec pluvia aspargit: sed et Herculis aedes antiqua; ibi e columna pendet cavea ferrea rotunda, in qua conclusa Sibylla dicitur. Ibi iacent ossa balaenae quasi lapides quadrati. 17 Magnesia apud Sipylum columnae sunt quattuor: inter has columnas p9 est Victoria ferrea pendens sine aliquo vinculo in aëre ludens; sed quotiens ventus aut pluvia fuerit non movet. 18 Aedis Dianae Epheso est quam constituit Amazon; ibi et sepulcrum Icari stertentis quasi dormiat mirae magnitudinis ex orichalco et ferro. 19 Rhodi colossicum signum Solis altum ** super columna marmorea cum quadriga; columna vero habet cubitos centum. 20 Cypro signum Iovis Olympii aereum, facies ex auro, quem fecit Phidias † in cubitis centum quinquaginta et latum cubitis sexaginta. 21 Domus illic Cyri regis aedificata lapidibus candidis et nigellis auro iunctis, ubi sunt columnae diversis coloribus et innumerabiles lamnae ferreae, fenestrae ex argento et tegulae ex lapide prasino. 22 Murus intus medio Babyloniae, quem Memnon aedificavit lapide cocto et sulfure, ferro intermixtus, ubi sunt iuncturae. Latitudo eius cubitis triginta, altus cubitis centum et triginta: cingitur milia passuum triginta. Hunc coepit Semiramis, filius eius perfecit. 23 Pyramides in Aegypto, quas aedificavit **. 24 Agartus oppidum: ibi est Nilus fluvius aere factus, † plexilis in cubitis trecentis, cuius facies smaragdo limpido, brachia ex ebore magno, adspectu et bestiae terrentur. 25 Athenis signum Iovis Olympii, Alexandriae flumen ilum maxime colunt.
1 Ioves fuere tres. Primus in Arcadia, Aetheris filius, cui etiam Aetherius cognomen effectus: hic primum Solem procreavit. Secundus † abide in Arcadia, qui Saturnius cognominatur, qui ex Proserpina Liberum patrem procreavit primum victoriam **. Tertius Cretae, Saturni et Opis filius, optimus maximusque est appellatus. 2 Martes fuere duo: primus ex † Enoposte, ut eum Homerus ait, et noster Mars † Leucarpis et alter Mars † enius; secundus ex Iove et Iunone. 3 Soles fuere quinque: primus Iovis filius; p10 secundus Hyperionis; tertius Nili filius, cui Aegyptus est consecrata; quartus, qui Rhodi natus est, cuius etiam † Zemintus est filius; quintus, Colchi filius, ex quo Circe et Medea et Phaëthon nati sunt. 4 Volcani fuere quattuor: primus † Crio et Ioppe natus; secundus Nili filius; tertius Saturni et Iunonis; quartus in Sicilia Melites filius. 5 Mercurii quattuor: primus Caeli et Diei filius; secundus Iovis et Croniae filius vel Proserpinae; tertius Croni filius et Maiae, qui est inventor lyrae; quartus Cyllenii filius, qui Aegyptiis litteras et numerum dixit. 6 Apollines quinque: primus Volcani et Minervae; secundus ex Corybante; tertius Iovis filius ex Latona; quartus Sileni filius in Arcadia; quintus Ammonis filius in Libya natus. 7 Dianae tres: prima Iovis Cronii filia ex Proserpina, quae est Liberi soror; secunda Iovis et Latonae, Apollinis soror; tertia, quae videre Ops, de Glauce. 8 Aesculapii tres: primus Apollo † dictus Volcani filius; secundus Elati filius; tertius † Aristeti et Alcippes filius. 9 Veneres quattuor: prima Caeli et Diei filia; secunda quae ex spuma nata esse dicitur Aetheris et Oceani filia; tertia quae Volcano nupsit, quae cum Marte se miscuit, unde Cupido natus esse dicitur; quarta Cypri et Syriae filia, quam Adon habuit. 10 Minervae quinque: prima Volcani filia, unde Athenarum est civitas; secunda Nili filia, quam Aegyptii colunt; tertia Iovis filia, quae in bellicis rebus se exercuit; quarta Solis filia, quae quadrigas iunxit; quinta Pallantis et Titanidos filia. Haec patrem occidit pro suae virginitatis observatione, quia eius cupidus fuit: unde et Pallas dicta est. 11 Liberi quinque: primus ex Iove et Proserpina: hic agricola et inventor vini, cuius soror Ceres. Secundus Liber ex Melone et Flora, cuius nomine fluvius est † Granicus; tertius de Cabiro, qui regnavit in Asia; quartus ex Saturnio et Semela, ** dicunt; quintus Nisi et Thyonae filius. 12 Hercules sex: primus Iovis Aetheris filii filius; secundus Nili filius, quem principem colunt Aegyptii; p11 tertium conditorem † loci sui Hellenes dicunt; quartus Croni filius et Cartheres, quem Carthaginienses colunt, unde Carthago dicta est; quintus Libani filius, qui cum rege Medorum pugnavit; sextus Iovis ex Alcumena, qui † Atlanta docuit.
Imperia ab ineunte aevi memoria fuerunt septem. Primi rerum potiti sunt Assyrii, deinde Medi, postea Persae, tum Lacedaemonii, dein Athenienses; post hos inde Macedones: sic deinde Romani.
1 Belus rex, Iovis filius, cuius posteri per Ninum Asiae regnaverunt, per Aegyptum Libyae, per Danaum Europae. 2 Ninus rex, qui primus exercitu prope totam Asiam sub se redegit et clarissimam urbem nominis sui condidit Ninon. 3 Semiramis, Dercetis nymphae filia, a columbis educta, uxor Nini regis, cuius post mortem regnum Nini ampliavit armis; Indiam quoque parum prospera expeditione temptavit. Haec urbem pulcherrimam omnium, quae umquam fuerunt, Babylona constituit supra flumen Euphraten. 4 Sardanapallus, qui ob nimias delicias et luxuriam perdito regno, ne in potestatem hostium veniret, cum exoletis suis venenum bibit et igni subiecto cum regia sua conflagravit.
Arbaces, primus rex, qui eversas Assyriorum opes luxuria Sardanapalli transtulit *** eosque iustissime rexit. Astyages, vir fortis et iustus, qui per insidias victus a Cyro est, et dissolutum est Mediae regnum.
1 Cyrus, rex fortissimus, qui maiore parte Asiae subacta Europam quoque inrupisset, ni a Tomyri Scytharum p12 regina victus oppressusque esset. 2 Cambyses, filius † equae Cyri; qui, cum septuaginta milia hominum subegisset in Aegypto et regem eius Amasin, Aethiopiam profectus, magna parte militum per famem omissa, inritus rediit; urbem tamen ibi condidit Meroën. Is quia Apin sacrum bovem interfici iusserat, ira deorum ex equo praeceps super gladium suum ruit extinctusque est. 3 Darius rex, unus ex septem Persis, hinnitu equi regnum adsecutus, cum CCLXX milibus Europam transivit. Victus ab Atheniensibus duce Miltiade apud Marathona recessit. 4 Xerxes, Darii filius, cum decessisset pater eius, aliquantis navibus armatis militibus in Europam transivit contabulato Hellesponto et forato Atho monte, nec quicquam aliud egit quam ut Athenas incenderet. Mari victus a Lacedaemoniis et Atheniensibus in Asiam rediit ibique suorum fraude interfectus est.
1 Eurysthenes et Procles gemini, qui genus ab Heraclidis deducentes primi Spartae regnaverunt. 2 Lycurgus legum lator, quibus Lacedaemonii principes Graeciae per annos septingentos innisi fuerunt. 3 Theopompus et Polydorus reges, qui Messenium bellum viginti annis gesserunt. 4 Othryades vir bellator, qui Messenio bello, quo centeni et quinquageni concertaverunt, tropaeum suo sanguine scripsit. 5 Tyrtaeus, qui Messenio bello ex oraculo Apollinis dux ab Atheniensibus per ludibrium missus poemate suo ita militum animos concitavit, ut tam diuturnum proelium victoria consummarent. 6 Leonidas, dux Persico bello, qui cum trecentis Lacedaemoniis apud Thermopylas totam vim Persici belli morte sua ac suorum sustinuit. 7 Pausanias, qui Persico bello Mardonium praefectum Xerxis cum pedestribus copiis aput Asopum Boeotiae flumen debellavit; mox proditionis a rege suspectus ideoque accusatus, in asylum Minervae confugit et ibi fame p13 confectus est. 8 Lysander dux, qui dominantem toto mari classem Atticam aput Aegos potamos oppressit et victis Atheniensibus triginta tyrannos inposuit. 9 Xanthippus, vir Lacedaemoniorum fortissimus, qui bello Punico primo Carthaginiensibus dux missus Regulum cepit. 10 Agesilaus, cuius inventum est in hostili quam in sua terra pugnare ideoque in Asiam missus, vastata ea, cum iam regi immineret, revocatus Athenienses aput Coroneam vicit. Postea aput Corinthios flevit, quod decem milia Graecorum occisa cognovisset, nec voluit Corinthum delere cum posset.
1 Cecrops rex, qui urbem condidit Athenas et ex suo nomine Cecropidas appellavit cives: idem fabulose, quia indigena fuit, ab inguinibus serpens fuisse narratur. 2 Erichthonius rex, qui mysteria Eleusine constituit Celeo † hospite, Eumolpo sacerdote, filiabus virginibus ministris, Triptolemo frugum praefecto, qui fame laborantem Graeciam circumlato frumento restituit. 3 Pandion rex, qui filias suas Procnen et Philomelam Thraciae regibus tradidit, ut barbaras sibi gentes adfinitate sociaret. 4 Theseus, Aegei filius, qui Minotaurum interfecit. 5 Demophontes, eius filius, qui cum Graecis Ilium expugnavit. 6 Codrus rex, qui pro salute et victoria patriae secundum oraculum Apollinis bello Peloponnesio se devovit. 7 Pisistratus, vir fortis et sapiens, qui adversus principes populari causa tyrannidem invasit eamque iustissime administravit. 8 Harmodius et Aristogiton, homines plebei, qui Hippiam et Hipparchum Pisistrati filios saeve dominantes facta coniuratione oppresserunt, ideoque ut conservatoribus divini honores eis sunt constituti. 9 Miltiades dux, qui octoginta milia militum Persarum Darii regis, praefectis Date et Tisapherne, in saltu Marathonio superavit. 10 Aristides Dicaeos, qui hoc agnomen moribus est consecutus ob id ipsum exilio multatus est. p14 11 Cimon dux, qui Persico bello Xerxis copias, pedestris simul atque navalis, in ipsa Asia apud Eurymedonta fluvium uno die vicit. 12 Alcibiades dux, vir genere, copia, opibus illustris, qui propter detruncatos nocte Mercurios reus factus ad Lacedaemonios confugit Peloponnensi bello, et, cum fecisset eos superiores, adflictorum civium misertus rediit in patriam, et dux creatus iterum victores Athenienses fecit. 13 Thrasybulus, qui triginta magistratus Lacedaemonios tyrannidis dominatione saevientis facta coniuratione adflixit et libertatem Atheniensibus reddidit. 14 Conon dux, qui omnes Lacedaemoniorum copias apud Cnidum insulam cepit et imperium maris Athenis restituit. 15 Dion, qui octo onerariis navibus Dionysium regem Siciliae centum rostratas habentem, dum in Italiam abest, regno expulit occupatis Syracusis. 16 Iphicrates, rei militaris peritissimus, qui arma habiliore pondere et modo fecit. 17 Phocion, qui vir bonus cognominatus est, neque ulla pecunia a Philippo potuit sollicitari ut ad eum discederet: qui admonentibus amicis, ut liberis suis consuleret, 'si boni,' inquit, 'erunt, hic agellus eis sufficiet; si mali, nihil.' 18 Chabrias dux, qui gladiatoria arte pugnare militem docuit, Cypron et Naxon et omnes Asiaticas insulas Athenis adiunxit, et circa Chion navali bello occidi maluit quam abiectis armis enatare. 19 Demetrius Phalereus, qui vir bonus existimatus ideoque ob insignem iustitiam statuis trecentis est honoratus, quas ei pro libertate posuerunt in † facie publica.
1 Philippus, Amyntae filius, primus Macedonum obtinuit Thraciam redegitque in suam potestatem; et cum transire in Asiam vellet, sub ipso belli apparatu in theatro a Pausania est interfectus. 2 Alexander, Philippi et Olympiadis filius, ex urbe Pella Macedoniae cum quadraginta milibus militum in Asiam transisset, Darium regem Persarum primum aput Granicum p15 fluvium, tum aput Issum Ciliciae, tertio apud Arbela, tribus proeliis trecenta peditum, † legionum equitum, duo milia falcatorum curruum vicit. Mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub potestatem suam redegit et nobilissimas urbes Asiae cepit, Sardes, Bactra, Susa, Babyloniam, ubi etiam defunctus est, dubium a vinolentia an veneno, cum tamen prius et Africam peragrasset usque ad Iovem Ammonem et Oceanum primus omnium navigasset. 3 Philippus, qui post Alexandrum Macedonem septimo gradu Macedoniae regnavit, invectus in Graeciam cum saeve dominaretur, a Sulpicio consule in Phocide victus est, mox a Flaminino in Macedonia Thessalia aput Cynoscephalas, ubi dato obside filio Demetrio regni parte multatus est. 4 Perses Philippi filius, cum maximis copiis Macedoniis ** et cum in Graeciam impetum fecisset, cum inanibus elephantorum simulacris a Marcio consule apud Ascuridem paludem victus, praecipitatis in mare thesauris profugit; mox ab Aemilio Paulo tota Macedonia fugatus Samothraciam confugit in asylum, unde data fide cum se Paulo commisisset, ante currum eius in triumphum productus mox libera custodia in Albano consenuit. 5 Pseudophilippus, vir plebeius et degener, cum ex similitudine formae Philippus filium se esse persuasisset et Macedonas in bellum excitasset, inter initia tumultus comprehensus sub custodia missus est Romam, ubi cum ex custodia aufugisset, concitata rursus Macedonia Thraciam bello recepit. In arce regni paludatus ius dixit; mox a Caecilio Metello ingenti proelio victus, cum profugisset in Thraciam, a regibus deditus est et in triumphum deportatus.
Romulus, qui urbem condidit. Numa Pompilius, qui sacra constituit. Tullus Hostilius, qui Albam diruit. Ancus Martius, qui leges plurimas tulit et Ostiam coloniam constituit. Servius Tullius, qui primum p16 censum egit. Priscus Tarquinius, qui insignibus magistratus adornavit. Tarquinius Superbus, qui ob nimiam superbiam regno pulsus est.
1 Brutus, qui pro libertate publica liberos suos interfecit. 2 Valerius Publicola, qui propter eandem libertatem adversus Tarquinios bellum exercuit: idem ius libertatis dando populum ampliavit. 3 Manlius Torquatus, qui ad confirmandam castrorum disciplinam filium suum interfecit. 4 Quinctius Cincinnatus item Serranus, cui aranti dictatura delata est. 5 Camillus, qui Senonum gente deleta Gallorum incensam ab eis urbem restituit. 6 Fabii duo, quorum alter una pugna Etruscos, Samnitas, Umbros Gallosque subegit, libertinos e tribubus repurgavit ideoque Maximus cognominatus: alter Fabius Annibalem mora fregit, ex quo Cunctator est cognominatus. 7 Papirius Cursor: hic Samnites, qui Romanos sub iugum pugnando miserant, victos ignominia pari adfecit et a velocitate Cursor est appellatus. 8 Curius, cum in foco rapas torreret, legatis Samnitium aurum offerentibus 'malo,' inquit, 'in fictilibus meis esse et aurum habentibus imperare.' 9 Fabricius Luscinius, qui Cornelium Rufinum consularem virum senatu amovit, luxuriae et avaritiae damnatum, quod decem pondo argenti possideret. 10 Claudius Marcellus, qui Annibalem primus in Campania proelio vicit idemque docuit in bello quomodo equites sine fuga cederent. 11 Scipiones duo, quorum alter prior Africanus, qui Annibalem et in eo Africam debellavit; alter Scipio minor, Numantinus, qui Carthaginem et Numantiam dirunedo in hac Africam, in illa Hispaniam fregit. 12 Claudius Nero, qui Annibale in Apulia relicto venientem ab Hispania Asdrubalem excepit copiasque eius uno die aput Metaurum flumen devicit: qui, si se cum Annibale iunxisset, p17 dubitari non potest eis populum Romanum futurum non fuisse. 13 Paulus, qui cum Macedoniam vicisset et Graeciam liberasset et opulentissimum triumphis reportasset, inter ipsos triumphi dies amissis duobus liberis pro contione dixit gratias se agere fortunae, quod in suam potius domum quam in rem publicam saevisset. 14 Duo Metelli, quorum alter Macedonicus devictis Macedonibus, qui Contrebiam, inexpugnabilem Hispaniae civitatem, iussis testamenta scribere et vetitis redire nisi vicissent militibus occupavit: alter Numidicus victa Numidia, qui cum perniciosas rei publicae leges ferret Apuleius tribunus plebis totusque senatus in eas iurasset, maluit in exilium ire quam iurare. Huius filius Pius cognominatus est, quod patrem in exilium secutus est. 15 Gaius Marius, qui in Africa Numidis, in Gallia Cimbris Teutonibusque superatis a caliga pervenit usque septimum consulatum. 16 Sulla, qui bello civili victoria perpotitus Romanum primus invasit imperium solusque deposuit. 17 Sertorius, qui proscriptus a Sulla cum in exilium profugisset, quam brevissimo tempore prope totam Hispaniam redegit in suam potestatem et ubique adversante fortuna insuperabilis fuit. 18 Lucullus, qui Asiacae provinciae spoliis maximas opes est consecutus et aedificiorum tabularumque pictarum studiosissimus fuit. 19 Pompeius, qui Armenios sub rege Tigrane, Ponticos sub rege Mithridate, Cilicas toto mari dominantis intra quadragesimum diem vicit et magnam partem Asiae inter Oceanum, Caspium rubrumque victoriis suis triumphisque peragravit. 20 Gaius Caesar, qui Gallias Germaniasque subegit et primus Romanorum navigavit Oceanum, in quo Brittanniam invenit et vicit. 21 Iulius Caesar Augustus, qui perpacatis omnibus provinciis exercitus toto orbe terrarum disposuit et Romanum imperium ordinavit, post cuius consecrationem perpetua Caesarum dictatura dominatur.
p18
1 Menenius Agrippa, qui dissidentem populum senatui conligavit is conciliavit. 2 Appius Caecus, qui pacem Pyrrhi diremit, ne populus, qui suis parere voluerat, sub externis regibus regeretur. 3 Tiberius Gracchus, qui Scipionem Asiaticum quamvis inimicum haberet, non est passus a tribunis in carcerem duci, quod diceret nefas ibi esse Scipionem, ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur. Hic est Gracchorum pater, qui in tribunatu, cum agrariis legibus seditiones excitarent, interfecti sunt. 4 Decimus Brutus Callaicus, qui C. Gracchum generum agrariis legibus rei publicae statum turbantem cum Opimio consule oppressit. 5 M. Brutus, qui Pompei partes secutus, mox a Caesare restitutus in mortem eius coniuravit, quod affectare nomen regium videretur. 6 Livius Drusus, qui agrariis legibus promulgatis summum populi Romani favorem consecutus, ne promissa perficeret, per insidias a Philippo consule domi suae interfectus est. 7 Lutatius Catulus, qui Lepidum acta Sullae rescindere volentem admoto exercitu Italia fugavit et solus omnium sine sanguine bellum civile confecit. 8 Cato Censorius, qui totiens accusatus est, et quoad vixit nocentis accusare non destitit. Hic est omnium rerum peritissimus et, ut Sallustio Crispo videtur, Romani generis disertissimus. 9 Cato praetorius, qui bello civili partes Pompei secutus mori maluit quam superstes esse rei publicae servienti. 10 Scaurus, qui vetuit filium in conspectum suum venire, quia bello Cimbrico deseruerat. 11 Scipio Nasica, qui, quia non rite inauguratus consul videretur, consulatu se abdicavit et domitis Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudiavit statuasque, quas sibi quisque in publico posuerat, in censura sua sustulit. Censuit in senatu tamen Carthaginem non esse delendam: propterea optimus iudicatus. 12 Cornelius Cethegus, qui p19 fratrem suum Cethegum, quod cum Catilina coniurasset, morte multandum censuit. 13 Tullius Cicero, qui in consulatu suo Catilinae coniurationem fortissime oppressit.
1 Horatii trigemini, qui adversus Curiatios Albanorum de summo imperio dimicaverunt. 2 Fabii, qui trecenti, cum omnes patriciae stripis essent, bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt. 3 Mucius Cordus, qui ignibus manum imposuit. 4 Horatius Cocles, qui ponte rescisso Tiberis armatus transiit natans. 5 Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos, qui in Siciliensi saltu morte sua exercitum populi Romani liberaverunt, ut plane trecentorum Lacedaemoniorum apud Thermopylas gloriam adaequarent. 6 Duo Decii, quorum alter Latino bello, alter Samnitico dis manibus se devoverunt. 7 Fabius pontifex, qui urbe a Gallis Senonibus incensa se aliosque senes dis manibus devovit. 8 Regulus, qui tormenta Carthaginiensium maluit pati, quam ut inutilis pax cum eis fieret aut ipse iuris iurandi fidem falleret. 9 Curtius, qui se in hiatum terrarum immisit, cum ex oraculo quod optimum esset in urbe Romana posceretur. 10 Spurius Postumius, qui a Pontio Telesino Samnitum duce sub iugum missus cum exercitu auctor fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit esse dedendum. 11 Caecilius Metellus pontifex, qui ex ardente templo Vestae Palladium extulit et oculos amisit.
Romulus de Acrone Caeninensium rege. Cossus Cornelius de Larte Tolumnio Veientium rege. Claudius Marcellus de Viridomaro rege Gallorum.
1 Manlius Torquatus, qui Gallo torquem detraxit eumque sibi circumdedit. 2 Valerius Corvinus, qui a Gallo provocatus cum pugnaret, corvus galeam eius insedit et hostem perturbavit. 3 Scipio Aemilianus, cum esset legatus sub Lucullo imperatore, apud Intercatiam Vaccaeorum urbem provocatorem barbarum occidit. 4 Lucius Opimius sub Lutatio Catulo consule in saltu Tridentino provocatorem Cimbrum interfecit.
Scipio Africanus, Scipio Numantinus, Scipio Asiaticus, Mummius Achaicus, Servilius Isauricus, Brutus Callaicus, Paulu Macedonicus, Metellus Creticus, Caesar Germanicus, Caesar Dacicus.
Scipio magnus Africanus, qui vicit Annibalem. Scipio minor Numantinus, qui Numantiam et Carthaginem diruit. Scipio Asiaticus, qui de Antiocho triumphavit. Scipio Nasica, qui a senatu vir optimus est iudicatus. Scipio ***, qui occiso Pompeio partes restituit et victus se interfecit.
1 Secessiones plebis a patribus fuerunt quattuor. Prima secessio propter impotentiam feneratorum, cum in sacrum montem plebs armata secessit. 2 Secunda propter impotentiam decemvirum, cum interfecta filia sua Virginius Appium et totam eius factionem in Aventino monte circumvenit effecitque, ut abdicato magistratu accusati atque damnati variis suppliciis punirentur. 3 Tertia propter matrimonia, plebei ut patriciis nuberent, quam Canuleius concitavit in monte Ianiculo. p21 Quarta secessio in foro propter magistratus, ut plebei consules fierent, quam Sulpicius Stolo concitavit.
1 Seditiones in urbe quattuor. Prima seditio Tiberi Gracchi, quem de iudiciariis et agrariis legibus statum civitatis moventem Scipio Nasica facta manu in Capitolio oppressit. 2 Secunda seditio C. Gracchi fratris eius, quem ob similes largitiones novos motus excitantem Opimius consul cum Decimo Bruto Callaico, socero eius, convocatis ad pileum servis in Aventino monte oppressit. 3 Tertia seditio Apulei Saturnini tribuni plebis et Glauciae consulis, quos comitia in campo caedibus perturbantes Marius in Capitolium persecutus obsedit et conficiendos fustibus saxisque curavit. 4 Quarta seditio fuit Livi Drusi et Quinti Caepionis, cum ille senatum, hic equestrem ordinem adsereret. Praecipua tamen ad motus excitandos fuit causa, quod Drusus civitatem omnibus Italicis pollicebatur; sed tum a Philippo consule in domo sua interfectus est.
1 Coriolanus ob asperiorem annonam in exilium actus Vulscorum exercitu admoto patriam expugnare voluit, sed Veturiae matris precibus victus, tum ab exercitu suo confossus est. 2 Marcus Maelius cum frumentaria largitione affectare regnum videretur, iussu Quinctii Cincinnati dictatoris a magistro equitum in rostris occisus sacrificium. 3 Spurius, cum agrariis legibus factionem et dominationem pararet **. 4 Manlius Capitolinus, cum pecunia complures debitores liberaret, suspectus regni affectati de Tarpeio saxo praecipitatus est. 5 Catilina cum in caedem senatus, incendium urbis, direptionem aerarii coniurasset et in id facinus p22 Allobrogas sollicitasset, ab Cicerone in senatu accusatus, ab Antonio in Apulia debellatus est.
1 Populus Romanus sub Romulo pugnavit cum Sabinis prius propter virgines raptas: sub Tullo cum Albanis ***
2 Pontius Telesinus, dux Samnitum, qui ad Caudinas furculas Romanos sub iugum misit.
3 Pyrrus, rex Epirotarum, qui pro Tarentinis bellum cum Romanis gessit vastataque Campania ad vicesimum ab urbe lapide pervenit, mox a Curio et Fabricio victus in patriam concessit, et cum Achaiam armis sub se redegisset, Macedoniam quoque Antigono regi eripuisset, dum Argos expugnat, occisus est. Omnium Graecorum sapientissimus et militaris disciplinae peritissimus fuit. 4 Annibal, qui novem annorum patrem in Hispaniam secutus, minor annorum XXV imperator factus triennio in Hispania vicit et eversione Sagunti rupto foedere per Pyrenaeum et Alpes in Italiam venit, et Scipionem ad Liternum, Tiberium Claudium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimennum, Paulum et Varronem apud Cannas, Gracchum in Lucania, Marcellum in Campania superavit. ***
1 Populus Romanus primum sub regibus fuit: deinde post superbiam Tarquinii et inlatum Lucretiae stuprum expulsis regibus tutelam sui consulibus tribunisque commisit. 2 Deinde tribuniciis seditionibus agitatus, abdicatis omnibus magistratibus decemviros legum ferendarum et rei publicae constituendae causa paravit. 3 Horum quoque dominationem et libidinem detestatus rursus ad consules rediit, donec exortis bellis civilibus p23 inter Caesarem et Pompeium et oppressa per vim libertate sub unius Caesaris potestatem redacta sunt omnia. Ex eo perpetua Caesarum dictatura dominatur.
1 Cyrus rex Persarum primus imperium Medis ademit: duos filios reliquit Cambysen et Smerden. Horum Cambyses defuncto patre, quod maior esset, Smerden in solio sedentem capite caelum pulsare in somnis videns occidendum eum curavit: ipse deinde revertens ab Aethiopia rebus † perfractis cum in Aegyptum Memphin venisset incolasque eius loci laetantes advertisset, 2 ratus illos adversis suis insultare Apin in femine vulneravit eodemque ictu occidit. Interim magus quidam, Smerdes, Patizithae frater, abutens nomine, ex formae suae similitudine filium se Cyri professus regnum Persicum invaserat. Quod ubi Cambysi nuntiatum est, regredi in patriam maturans oblitus est gladium, quo Apin interfecerat, vaginae reddere: quod cum conaretur efficere, femen suum vulneravit et eam partem, qua Apin vulneraverat. Ex eodem vulnere in paucis diebus obiit. 3 De cuius morte postquam certior nuntius ad Persas venit, Otanes Phaedymam filiam suam, quacum Smerdes consuetudinem habebat, edocuit, ut, cum ille sopitus esset, utrum aures tectas comis haberet periclitaretur; sciebat enim a Cyro Smerdi mago ademptas aures. Illa falsum esse Smerden confirmavit. 4 Tunc septem nobilissimi Persae inter se coniuraverunt; eorum nomina haec sunt: Otanes, Hydarnes, Aspathines, Intaphernes, Megabyzus, Gobries, Darius. Deinde mago Smerde interfecto constituerunt, uti excepto posthac Otane ex † illis regnaret, cuius equus primus in loco quem delegissent hinnisset. 5 Tunc Oebares, agaso Darii, equum domini ad locum praedictum duxit: † ille alio loco abscondet: tunc equus Darii magnum hinnitum dedit. Ita Darius regnum optinuit, a quo Artabazes p24 originem ducit, quem conditorem regni Mithridatis fuisse confirmat Sallustius Crispus.
1 Seleucus Alexandri Macedonis amicus. Huius post mortem ab Aridaeo fratre eius iussus Babylonem optinere finitimos sub se redegit, unde Nicator est appellatus, et tres validissimas urbes constituit, Antiochiam, Seleuciam, Laodiciam. 2 Arsaces, forma et virtute praecipuus, cuius posteri Arsacidae cognominati sunt, qui pacem cum Sulla imperatore fecit. Orodes, qui foedus cum Cn. Pompeio percussit, 3 et Crassum cum legionibus apud Carras funesta clade delevit. 4 Pacorus, qui filium suum eiusdem nominis misit in Syriam, ut Romanas provincias popularetur, atque ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est.
1 Tigranes, qui iam scriptus est; qui tertio Punico bello perdomuit sub Mancino consule et Scipione Aemiliano. 2 Bellus, rex Armeniae qui cum impetum in Graeciam fecisset et Pythii Apollinis templum incendisset, tempestate et frigore exercitum amisit. 3 Polycrates rex Cappadociae qui somniavit solem et lunam uri qui a praefecto Darii regis occisus est. 4 Epaminondas eius filius rex, qui Thebas Graecorum ** pugnando vicit. 5 Periander rex, qui Corinthi regnavit ** omnia terra et mari Romanis subiugavit. 6 Timoleon, qui Corinthi fratrem suum regnantem interfecit: idem et Dionysium Siciliae regem expulit neque ipse ab offerentibus regnum accepit, sed arcem quoque demolitus est. Hic cum convitia mala audiret, ait: 'tota vita mea id egi ut omnes liberi essemus.'
1 Eumenes Cardianus Philippi ** Alexandri armiger bellicosissimus, sed parum prospera fortuna usus, adeo tamen terribilis, ut vivente eo nemo ausus sit p25 rex appellari. 2 Antiochus, qui iam scriptus est. Eumenes alius, qui Romanos Macedonico bello iuvit cum milite suo. 3 Attalus, qui pro Romanis saepe pugnavit; idem testamento suo populum Romanum heredem fecit.
1 Pharnaces, rex Bithyniae, filius Mithridatis, qui bello civili quod in Pharsalia gestum est, milite patris sui Syriam invasit, et adventu Caesaris, antequam in congressum eius veniret, ipso terrore nominis victus refugit in Pontum. 2 Prusias rex, amicus populi Romani, ad quem Annibal victo Antiocho confugit, et cum a rege exposceretur per legatos veneno se liberavit. 3 Nicomedes, socius et amicus populi Romani, in cuius amicitia prima aetate Caesar fuit, qui moriens testamento et ipse populum Romanum heredem † dimisit.
1 Post mortem Alexandri Macedonis regnaverunt Alexandriae † Aegyptum octo Ptolemaei nomine, multi clarissimi viri. 2 Ptolemaeus Euergetes, qui Alexandrum aput Oxydracas obiecto clipeo protexit. Ptolemaeus, eius filius, Philadelphus, litteratissimus, qui plurimos libros Graecos scripsit. 3 Ptolemaeus Soter, qui ingenti classe Rhodios vicit. Ptolemaeus Tryphon, qui seditiosos in theatro sagittis occidit, alios flammis dedit. 4 Huius filius † Cipris pro Romanis multa bella gessit adversus Garamantas et Indos. Ptolemaeus, Pupillus dictus, qui Pompeium tutorem a senatu accepit, donec pubesceret, et postea civili bello a Pothino interfectus est.
1 Hanno et Mago, qui primo Punico bello Cornelium consulem apud Liparas ceperunt. 2 Hamilcar, qui p26 Barcas cognominatus est, primo Punico bello magnam partem Hispaniae sub imperium Carthaginiensium redegit relictis filiis quattuor, Asdrubale, Annibale, Hamilcare et Magone. 3 Asdrubal, frater Annibalis, qui secundo Punico bello cum ingentibus copiis ab Hispania veniens, antequam se fratri coniungeret, a Claudio Nerone exspoliatus est.
Syphax, quem Scipio Africanus victum in triumphum traxit regnoque eius imposuit Masinissam. Masinissa rex, qui Scipionem adversus Carthaginem et Syphacem equitatu adiuvit: ab eo inter praemia commilitii Numidiae regno donatus est. Iugurtha, qui scriptus est.
Iuba rex, qui Curionem legatum Caesaris oppressit; mox occiso Pompeio Catonis et Scipionis partes firmare conatus, cum se in regiam recepisset, post magnificam cenam interficiendum se dedit. Iuba, rex litteratissimus, qui Caesaris Augusti iussu regnavit et magnificentissimam urbem Caesaream condidit.
1 Tatius rex Sabinorum, qui occupata arce Tarpeia in ipso foro cum Romulo decertavit et interventu Sabinarum pacem cum Romulo fixit. 2 Mettus Fuffetius, rex Albanorum, qui contra foedus ad Fidenatis descivit et iussu Tulli Hostilii deligatus ad currum et in diversa actis equis laceratus est. 3 Porsenna, rex Etruscorum, qui Romanos ad Ianiculum obsedit propterque Tarquinios ***
4 Tiridates, qui a Corbulone consulari viro victus et restitutus est.
1 Civilia bella quattuor mota sunt in urbe a Romanis. Civile bellum primum Sulpicius tribunus excitavit, quod susceptam provinciam Mithridaticam Sulla in Marium transferri noluisset. 2 Secundum bellum Lepidus contra Catulum † ob metum Siciliae expoliatae. 3 Tertium bellum Caesar et Pompeius. Belli species magis quam causa fuit negatus a senatu Caesari consulatus, ceterum utriusque aemulatio et cupiditas imperii occupandi. Nam cum secundum mores legemque maiorum dimisso exercitu venire in urbem Caesar deberet et docere senatum de rebus a se gestis atque ita triumphum consequi, simulans se gratiam timere Pompei negavit se missurum exercitum, nisi consularibus comitiis ratio absentis sui habita fuisset. Quam ob rem hostis a senatu iudicatus statuit id bello vindicare; ac sic non consulatum modo ac triumphum, sed totum populi Romani imperium redegit in suam potestatem. 4 Quartum bellum Caesar Augustus adversus complures duces: contra Pompeium iuvenem bona paterna repetentem, mox adversus Cassium et Brutum in ultionem interempti patris, deinceps adversus Antonium et Cleopatram ultro bellum patriae inferentis.
Bellorum genera sunt quattuor. Gentile, quod cum externis geritur, ut Romani cum Latinis, Athenienses cum Lacedaemoniis. *** Servile, quod Romani adversus fugitivos gesserunt et contra duces eorum Spartacum, Crixum et Oenomaum. Civile, quo inter se certant cives, ut Marius et Sulla, Caesar et Pompeius, Augustus et Antonius.
1 Inexplebilis honoris Marii cupiditas decretam Sullae Ponticam provinciam voluit eripere per rogationem Sulpici tribuni plebis. Sulla indignatus continuo p28 ad exercitum perrexit et eum urbi admovit et in patriam ingressus Capitolium occupavit, quo terrore victus senatus Mario totique factioni eius interdixit. 2 Profecto deinde in Asiam Sulla Marius exul cum profugisset ac primum Minturnis in palude latuisset, tum coniectus in carcerem evasisset, interim Cinna et Octavius in urbe ***, hac occasione data Marius rediit et secum Cinnam adduxit victis Octavianis partibus. Septimum consul creatus saevissimis caedibus totam urbem funestavit. 3 Sulla interim victo Mithridate in urbem reversus prope totam Italiam in armis invenit sub iuvene Mario Mari filio, sed omnes eius copias partim in Etruria ad Sacriportum, partim ad Collinam portam prostravit et reliquias adversariorum eorum, qui se dediderant, in villa publica trucidavit: qui diffugerant, in tabula proposuit iure permisso ut interficerentur.
Caesar et Pompeius et Crassus inita societate imperium Romanorum possidebant: Caesar Gallicos, Crassus Syriacos in senatu dominabantur. Post Crassi mortem apud Parthos ***
† Musus Barbarus Asculanus, Quintus Lutatius Catulus.
Populus Romanus cum Macedonibus bellum ter gessit. Sub Flaminino consule regem eorum Philippum vicit, sub Paulo Persen Philippi filium, sub Metello Macedonico Pseudophilippum. Primi belli causa, quod de iniuriis Macedonium Graeci querebantur; secundi, quod foedus cum patre suo percussum ruperit Perses; tertii, quod falso nomen regum Macedonium Pseudophilippus invasit.
1 Etrusco bello, cum Porsenna rex Ianiculum obsedit: Gallico bello, cum Galli Senones exercitu apud Aliam deleto, urbe incensa Capitolium obsederunt: 2 Tarentino bello, cum Pyrrus ad vicesimum lapidem totam Campaniam populatus accessit: Punico bello, cum Annibal Cannensi exercitu fuso ad tertium lapidem castra potuit: Cimbrico bello, cum Cimbri Tridentinas Alpes occupaverunt: 3 servili bello, cum Spartacus, Crixus et Oenomaus gladiatores populata prope tota Italia, cum ad incendendam urbem pergerent, in Lucania a Crasso, in Etruria a Pompeio consule opprimuntur.
1 Populus Romanus cum Carthaginiensibus ter dimicavit. Primum Punicum bellum navalibus copiis gestum est: causa motus praetendebatur duplex; 2 altera, quod Carthaginienses Tarentinis adfuissent; altera, quod Mamertini adversus Poenos auxilium poscerent: ceterum re vera praemium fuit Siciliae et Sardiniae possessio fertilissimarum insularum. 3 Appius Claudius bellum in Siculo freto commisit; Manlius et Regulus in ipsa Africa profligaverunt; Duillius consul apud Liparas insulas, Lutatius Catulus apud Aegates mersis hostium classibus consummaverunt. 4 Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit: causa, quod Annibal contra foedus Saguntum evertisset. 5 Prima clades huius belli aput Liternum vulnerato patre Scipione, quem Publius Scipio nondum pubes protexit ac liberavit. Secunda clades apud Trebiam vulnerato Flacco consule; tertia apud Trasimennum vastato Flamini exercitu; quarta aput Cannas deletis duobus exercitibus Pauli consulis morte, Terentii fuga Varronis. 6 Postea vero quattuor duces Punici belli gloriam sibi vindicant: Fabius sive cunctator, qui imminentem urbis excidio Annibalem mora p30 fregit. Marcellus, qui primus Annibali aput Nolam restitit et inclinatam eius aciem penitus trucidavit: Claudius Nero, qui venientem ab Hispania Asdrubalem cum ingentibus copiis, priusquam se Annibali iungeret, excepit et ingenti proelio vicit. 7 Tertium Punicum bellum maioris gloriae quam operis fuit. Nam Manilio consule inchoatum excidium Carthaginis Scipio Aemilianus consummavit, et una cum Tigrane incensa Carthagine totius Africae vires in perpetuum repressit, quod contra foederis pactionem Carthaginienses comparassent classes et arma finitimis intulissent.
1 Populus Romanus per Flamininum consulem Macedonas vicit; per Paulum consulem ** sub rege Perse rebellantes; 2 per Scipiones Africanos Carthaginienses; per Scipionem Asiaticum in Syria vicit regem Antiochum; per Scipionem Aemilianum Celtiberos et Numantiam; 3 per eundem Scipionem Lusitaniam et ducem Viriatum; per Decimum Brutum Callaeciam; per Mummium Achaicum et Corinthum et Achaeos; per Fulvium Nobiliorem Aetolos et Ambraciam; 4 per Marium Numidas et Iugurtham; per eundem Marium Cimbros et Teutones; 5 per Sullam Ponticos et Mithridatem: per Lucullum **; per Pompeium item eosdem Ponticos et Mithridatem, item Cilicas piratas et Armenios cum rege Tigrane et plurimas Asiacas gentes; sub hoc enim duce ad Indicum Oceanum et rubrum mare usque pervenit: 6 per Gaium Caesarem Gallias, Germanias et Brittanniam: sub hoc enim duce non tantum vidit sed etiam navigavit Oceanum: 7 per Caesarem Augustum Dalmatas, Pannonios, Illyricos, Aegyptios, Germanos, Cantabros totumque orbem perpacavit exceptis Indis, Parthis, Sarmatis, Scythis, Dacis, quod eos fortuna Traiani principis triumphis reservavit.
1 Comitia dicuntur a comitatu et frequentia, quod patres et classes ad suffragia vocantur creandorum magistratuum vel sacerdotum causa. 2 Comitiorum autem triplex ratio est: haec curiata, haec tributa, haec centuriata dicuntur, quia aut per curias, aut per tribus, aut per centurias explicantur. 3 Si translaticium sit et solitum, de quo populus **, curiatis transigitur: si amplius, tributis: si in summo discrimine est, tum miles ad suffragia vocatur et comitia centuriata dicuntur.
1 Antiquissima populi Romani distributio triplex est, quam Romulus fecit: in regem, in senatum, in populum, qui populus in tres tribus dividebatur, Titiensem, Lucerensem, Ramnetem. 2 Sequens populi Romani distributio sub Servio Tullio rege, qui eum in tribus, classes, centurias divisit et distribuit ratione census, ut optimus et locupletissimus quisque in suffragiis, id est in re publica plurimum valeret. 3 Tertia divisio est in patronos et clientelas, quia inferiores superiorum se fidei committebant.
Rerum publicarum tria genera sunt: regium, optimatum, populare. Aut enim sub regum sunt potestate, ut Seleucia Parthorum: aut senatus, ut Massilia Gallorum: aut se ipsi regunt, ut Athenienses solebant. Est et quartum genus, quod Romani commenti sunt, ut ex his tribus unum efficerent: nam et regiam potestatem consules habent, et penes senatum consilii publici summa est, et plebs habet suffragiorum potestatem.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Ampelius |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: IV Non. Iun. 20