ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
p92 91 Aream sic facito. Locum ubi facies confodito. Postea amurca conspargito bene sinitoque conbibat. Postea conminuito glebas bene. Deinde coaequato et paviculis verberato. Postea denuo amurca conspargito sinitoque arescat. Si ita feceris, neque formicae nocebunt neque herbae nascentur.
92 Frumento ne noceat curculio neu mures tangant. Lutum de amurca facito, palearum paulum addito, sinito macerescant bene et subigito bene; eo granarium totum oblinito crasso luto. Postea conspargito amurca omne quod lutaveris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum condito; curculio non nocebit.
93 Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea stramenta circumponito. Postea amurcam cum aqua conmisceto aequas partes. Deinde ad oleam circumfundito. Ad arborem maxumam urnam conmixti sat est; ad minores arbores pro ratione indito. Et idem hoc si facies ad arbores feraces, eae quoque meliores fient. Ad eas stramenta ne addideris.
94 Fici uti grossos teneant, facito omnia quo modo oleae, et hoc amplius, cum ver adpetet, terram adaggerato bene. Si ita feceris, et grossi non cadent et fici scabrae non fient et multo feraciores erunt.
95 Convolvulus in vinia ne siet. Amurcam condito, puram bene facito, in vas aheneum indito congios II. Postea igni leni coquito, rudicula agitato crebro usque adeo, dum fiat tam crassum quam mel. Postea sumito bituminis tertiarium et sulpuris quartarium. p94 2 Conterito in mortario seorsum utrumque. Postea infriato quam minutissime in amurcam caldam et simul rudicula misceto et denuo coquito sub dio caelo. Nam si in tecto coquas, cum bitumen et sulpur additum est, excandescet. Ubi erit tam crassum quam viscum, sinito frigescat. Hoc vitem circum caput et sub brachia unguito; convolvulus non nascetur.
96 Oves ne scabrae fiant. Amurcam condito, puram bene facito, aquam in qua41 lupinus deferverit et faecem de vino bono, inter se omnia conmisceto pariter. Postea cum detonderis, unguito totas, sinito biduum aut triduum consudent. 2 Deinde lavito in mari; si aquam marinam non habebis, facito aquam salsam, ea lavito. Si haec sic feceris, neque scabrae fient et lanae plus et meliorem habebunt, et ricini non erunt molesti. Eodem in omnes quadripedes utito, si scabrae erunt.
97 Amurca decocta axem unguito et lora et calciamenta et coria; omnia meliora facies.
98 Vestimenta ne tiniae tangant. Amurcam decoquito ad dimidium, ea unguito fundum arcae et extrinsecus et pedes et angulos. Ubi ea adaruerit, vestimenta condito. Si ita feceris, tiniae non nocebunt. 2 Et item ligneam supellectilem omnem si ungues, non putescet, et cum ea terseris, splendidior fiet. Item ahenea omnia unguito, sed prius extergeto bene. Postea cum unxeris, cum uti voles, extergeto. Splendidior erit, et aerugo non erit molesta.
p96 99 Fici aridae si voles uti integrae sint, in vas fictile condito. Id amurca decocta unguito.
100 Oleum si in metretam novam inditurus eris, amurca, ita uti est cruda, prius conluito agitatoque diu, ut bene conbibat. Id si feceris, metreta oleum non bibet, et oleum melius faciet, et ipsa metreta firmior erit.
101 Virgas murteas si voles cum bacis servare et item aliut genus quod vis, et si ramulos ficulneos voles cum foliis, inter se alligato, fasciculos facito, eos in amurcam demittito, supra stet amurca facito. Sed ea quae demissurus eris sumito paulo acerbiora. Vas, quo condideris, oblinito plane.
102 Si bovem aut aliam quamvis quadrupedem serpens momorderit, melanthi acetabulum, quod medici vocant zmurnaeum, conterito in vini veteris hemina. Id per nares indito et ad ipsum morsum stercus suillum adponito. Et idem hoc, si usus venerit, homini facito.
103 Boves uti valeant et curati bene sint, et qui fastidient cibum, uti magis cupide adpetant, pabulum quod dabis amurca spargito; primo paululum, dum consuescant, postea magis, et dato rarenter bibere conmixtam cum aqua aequabiliter. Quarto quinto quoque die hoc sic facies. Ita boves et corpore curatiores erunt, et morbus aberit.
41 in qua added by Keil.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
de Agricultura |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita IV Kal. Oct. 04