[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber
IV
Haec pagina telaris liber est operis
De Medicina

A. Cornelii Celsi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXXV

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
quos si invenies te rogo mihi scribere.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber VI

A. Cornelii Celsi
De Medicina

 p2  Liber V

Dixi de iis malis corporis, quibus victus ratio maxime subvenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis medicamentis pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo viro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt vel Zenonis vel Andriae vel Apolloni, qui Mys cognominatus est. 2 [link to English translation]Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius victu rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem pervenire non possunt. Illud ante omnia scire convenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab  p4 eo nomen trahant, a quo plurimum petunt. 3 [link to English translation]Ergo et illa, quae victu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam ratione victus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit.

Sed cum omnia medicamenta propria facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum videtur ante proponere et nomina et vires et mixturas eorum (capp. I‑XXV), qui minor ipse nobis curationes exsequentibus mora sit.

1 [link to English translation] Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcities, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta vel Cimolia vel figularis, misy; frigida aqua, vinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubria aeris.

2 [link to English translation] Glutinant vulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; ovi album, gluten, icthyocolla; vitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia vel ex aqua frigida vel ex vino vel ex aceto expressa; ex iisdem lana sucida; si levis plaga est, etiam aranea.

Reprimunt alumen et scissile, quod σχιστόν vocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.

 p6  3 [link to English translation] Concoqunt et movent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.

4 [link to English translation] Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stomun Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces; iuncus quadratus, puleium et flos albae violae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum vetus; piper, pyrethrum, chamaepitys, uva taminia; sulpur, alumen, rutae semen.

5 [link to English translation] Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur huic autem et sandaracae in omnia eadem vis, sed validior est squama aeris, pumex; iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis; Hammoniacum, bdellium quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed valentius est habrotonum, ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique validior est, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uva taminia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, ervum.

6 [link to English translation] Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum,  p8 aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaraca, minium Sinopicum; galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum; auripigmentum, calx, nitrum et spuma eius; 2 apii semen, narcissi radix, omphacium alcyonium, oleum ex amaris nucibus, alium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.

7 [link to English translation] Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici vel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, vinum, acetum.

8 [link to English translation] Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.

 p10  9 [link to English translation] Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.

10 [link to English translation] crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.

11 [link to English translation] ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, viola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uva taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus vitellus, amarae nuces, sulpur.

12 [link to English translation] Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebennus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.

13 [link to English translation] Levat id, quod exasperatum est, spodium, hebenus, cummi, ovi album, lac, tragacanthum.

14 [link to English translation] Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice vel Scyrice, cera, buturum.

15 [link to English translation] Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaveris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum,  p12 sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, stibi, pix, coclea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum (σκωρίαν μολύβδου Graeci vocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uva taminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta.

16 [link to English translation] Cute purgat mel, sed magis si est cum galla vel ervo vel lenticula vel marrubio vel iride vel ruta vel nitro vel aerugine.

17 [link to English translation] Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem varie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, iisdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatem materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset supervacuum. bNam et idem effectus intra paucas conpositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus iis ero, quas accepi velut nobilissimas. In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: csi qua singulis vel etiam parvis adcommodata sunt, in ipso locum differam. Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denarium septem  p14 esse, unius deinde denarii pondus dividi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.

2 [link to English translation]Malagmata vero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci vocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odor​JJJ eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, cum inposita sunt. bInter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea vero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur. cInterdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur: ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta  p16 contrita umore non pingui, ut vino vel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.

18 [link to English translation] His cognitis, primum malagmata subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum, Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant, selibram.

Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστικά vocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.

2 [link to English translation]Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppurationeque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. 𐆖 II; Hammoniaci salis P. 𐆖 VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. 𐆖 VIII; resinae aridae P. 𐆖 XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.

3 [link to English translation]Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. 𐆖 XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. 𐆖 XVI.  p18 Quibus adicitur nardum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si vero servandum est, resinae terebenthinae P. 𐆖 XVI, cerae P. 𐆖 X ex vino leni contunduntur, tum eo miscentur.

4 [link to English translation]At si lienis torquet, glandis, quam balanon μυρεψικήν Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri.

5 [link to English translation]Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni ventris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P. 𐆖 II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P. 𐆖 IIII; cachryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur.

6 [link to English translation]Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P. 𐆖 IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi vitulini aut caprini a renibus, visci, singulorum P. 𐆖 IIII. Haec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.

7 [link to English translation]A idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resolvit, educit umorem, pus maturat,  p20 ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura at inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique valet, quae adiuvare calor potest. bId habet cerae P. 𐆖 I; visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae, singulorum P. 𐆖 I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. 𐆖 Z; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. 𐆖 XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.

8 [link to English translation]Praecipuum vero est ad resolvenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.

9 [link to English translation]Aliud ad eadem nilei: croci magmatis, quod quasi recrementum eius est, P. 𐆖 IIII; Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P. 𐆖 XX. Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.

j100 Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam; turis fuliginis P. =; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P. II; aceti heminas tres.

 p22  11 [link to English translation]Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. =; panacis P. S.; squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I; plumbi combusti P. IS.

12 [link to English translation]Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. IIS.

13 [link to English translation]Ad strumam multa malagmata invenio. Credo qum, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis varie responderunt.— 14 [link to English translation]Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P. 𐆖 I; piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron vocatur, pares portiones. bHoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum P. 𐆖 VIII; quae ex leni vino contunduntur.

15 [link to English translation]Expeditius ad idem fit, quod habet visci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P. 𐆖 I, lapidis quem pyriten vocant P. 𐆖 IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres.

16 [link to English translation]Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientis tubercula, quae phymata vocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae,  p24 singulorum P. 𐆖 I; lapidis eius quem pyriten vocant P. 𐆖 IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II.​JJJ

17 [link to English translation]Est etiam proficiens in struma et in iis tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in iis, quae carcinode vocantur, quod ex his constat: sulpuris P. 𐆖 II; nitri P. 𐆖 IIII, murrae P. 𐆖 Vi, fuliginis turis P. zzz,​JJJ salis Hammoniaci P. =, cerae P. I.

18 [link to English translation]Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides favi vel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. 𐆖 VIII cum cerae P. 𐆖 VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.

19 [link to English translation]At adversus panum, . . .​JJJ tum primum orientem, quod phygetron Graeci vocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.

20 [link to English translation]Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma vocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. 𐆖 I; galbani P. 𐆖 II; salis P. 𐆖 IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto.

21 [link to English translation]Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. 𐆖 I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P. 𐆖 IIII. Satisque omni abscedentia digerit murex combustus et bene contritus aceto subinde adiecto.

 p26  22 [link to English translation]At si satis sanguis subit, recte imponitur quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellis, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. 𐆖 II.

23 [link to English translation]Carcinode vero phymata commode his leniuntur: galbani, visci, Hammoniaci, resinae terebenthinae, JJJ in, singulorum P. 𐆖 I; sebi taurini P. S.; faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.

24 [link to English translation]Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit: aristolochiae, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. 𐆖 IIII. Idem faba quoque imposita proficit.

25 [link to English translation]Sunt etiam quaedam malagmata, quae anastomotica Graeci vocant, quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. 𐆖 II; erysimi P. 𐆖 IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est . . .​JJJ vehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. 𐆖 IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P. 𐆖 XII; mellis P. =; olei heminam.

 p28  26 [link to English translation]Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.

27 [link to English translation]Ad spissa​JJJ autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P. 𐆖 I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. 𐆖 II; turis fuliginis P. 𐆖 VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P. 𐆖 VIII; cerae P. 𐆖 XII; iridis Macedonicae P. 𐆖 VI; sesami fricti acetabulum

28 [link to English translation]Maximeque nervis et articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad vesicae, et ad recenti cicactrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli . . .​JJJ P. 𐆖 III . . . singulorum P. =; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P. 𐆖 XIIII; resinae liquidae P. 𐆖 VI; cerae P. 𐆖 XVI.

29 [link to English translation]Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, ceae, pares portiones.

30 [link to English translation]Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P. 𐆖 XII; quibus cerae paulum adicitur.

31 [link to English translation]Clesiphontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi  p30 tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.

32 [link to English translation]Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam vel uvam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.

33 [link to English translation]Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. 𐆖 VIII; sebi caprini ex irino liquati P. 𐆖 XX. iridis P. 𐆖 I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.

34 [link to English translation]At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum signum iniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.

35 [link to English translation]At Numerinus podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 III; resinae terebenthinae P. 𐆖 IIII; turis, spumae nitri, singulorum P. 𐆖 VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P. 𐆖 XII; cerae​JJJ P. III; quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius.

36 [link to English translation]Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit inponere calcis P. 𐆖 IIII; cerussae P. VIII; resinae pineae P. 𐆖 XX; piperis grana XXX; cerae P. =; quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.

 p32  19 [link to English translation] Ex emplastris autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus iniciuntur: enhaema Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant vulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipene nominantur.

bOptimum ex his est quod barbarum vocatur. Habet aeruginis rasae P. 𐆖 III; spumae argenti P. 𐆖 XX; aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum P. 𐆖 I; quibus adiciuntur olei et aceti singulae heminae.

2 [link to English translation]Alterum ad idem, quod Coacon vocant, habet spumae argenti P. 𐆖 C; resinae aridae tantundem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus, ex aerugine aut aeris squama viridis, ex minio ruber, ex cerussa albus.

3 [link to English translation]Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum est, quod basilicon nominatur. Habet panacis P. 𐆖 I; galbani P. 𐆖 II; picis et resinae singulorum P. 𐆖 X; olei dimidium cyathum.

4 [link to English translation]At, quia perviride est, zmaragdinum appellatur in quo sunt: resinae pineae P. 𐆖 III; cerae P. 𐆖 I; aeruginis P. S.; turis fuliginis P. =; olei tantundem; aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.

 p34  5 [link to English translation]Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur. Habet turis P. 𐆖 I; resinae P. 𐆖 II; squamae aeris P. 𐆖 IIII; spumae argenti P. 𐆖 XX; cerae P. 𐆖 C, olei heminam.

6 [link to English translation]Praeterea est quam ῥάπτουσαν a glutinando vocant. Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis P. 𐆖 IIII; spumae argenti P. 𐆖 XL; olei veteris hemina.

7 [link to English translation]Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae quia capitibus fractis maxime conveniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. 𐆖 IIII; murrae, aeris combusti, singulorum P. 𐆖 X; icthyocollae singulorum P. 𐆖 VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P. 𐆖 VIII; squamae aeris P. 𐆖 X; turis masculi P. 𐆖 II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.

8 [link to English translation]Aliud ad idem viride: aeris combusti, squamae aeris, murrae, icthyocollae, singulorum P. 𐆖 VI; misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum P. 𐆖 VIII; cerae P. 𐆖 I, olei hemina, aceti quod satis sit.

9 [link to English translation]Puri autem movendo non aliud melius quam quod expeditissimum est: tetrapharmacon a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sebi taurini, si id non est, vitulini.

10 [link to English translation]Alterum ad idem enneapharmacum nominatur quod magis purgat. Constat ex novem rebus: cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla vel cervina  p36 vel vitulina vel bubula, oesypo, buturo. Quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur.

11 [link to English translation]Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si​JJJ . . . singula habenda sunt, meliora sunt: sed in copia reicienda sunt, iis potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur. Exempli causa duo proponam.

Est igitur ad vulnera Attalium, quod habet: squamae aeris P. 𐆖 XVI; turis fuliginis P. 𐆖 XV; Hammoniaci tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. 𐆖 XXV; sebi taurini tantundem; aceti heminas tres, olei sextarium.

bAt inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P. 𐆖 IIII; squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P. 𐆖 XII; Hammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P. 𐆖 XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi vitulini curati, singulorum P. 𐆖 XX; aceti sesquicyatho, olei minus cyatho. τεθεραπευμένα Graeci appellant, quae curata vocant, cum ex sebo puto omnes membranulae diligenter exemptae sunt ex alio medicamento.

12 [link to English translation]Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque ἐπισπαστικά nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae terebenthinae  p38 P. 𐆖 X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. 𐆖 XX; olei paulum. Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.

13 [link to English translation]Aliud eodem nomine, quod puri quoque movendo est: sebi vitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitro, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.

14 [link to English translation]Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P. 𐆖 VII; aristolochiae P. 𐆖 VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. 𐆖 XV; spumae argenti P. 𐆖 XXXII, quibus, ut pus quoque moveant, iridis P. 𐆖 IIII et galbani P. 𐆖 VI adiciuntur.

15 [link to English translation]Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, visci, singulorum P. 𐆖 IIII; aristolochiae P. 𐆖 VIII; squamae aeris P. 𐆖 XVI; resinae terebenthinae P. 𐆖 LXXV; cerae et sebi vel taurini vel hircini, singulorum P. 𐆖 C.

16 [link to English translation]Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his: galbani P. 𐆖 II; fuliginis turis P. 𐆖 IIII; picis P. 𐆖 VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P. 𐆖 VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur.

17 [link to English translation]Valensque ad idem emplastrum viride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. 𐆖 VIII; salis Hammoniaci P. 𐆖 VIII =; squamae aeris P. 𐆖 XVI; murrae, turis, singulorum P. 𐆖 XVIII; cerae P. 𐆖 CL; resinae Colophoniacae aut pineae P. 𐆖 CC; olei heminam, aceti sextarium.

 p40  18 [link to English translation]Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci vocant; quale est id, quod habet resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. =; squamae aeris P. 𐆖 I; ladani P. 𐆖 II; aluminis tantundem; spumae argenti singulorum P. 𐆖 IIII.

19 [link to English translation]Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis Assii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; vini Aminaei tantundem.

20 [link to English translation]Sunt etiam adversus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet: bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum P. 𐆖 XX; spumae argenti P. 𐆖 C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. 𐆖 IIII; cerussa et aeruginis rassae, singulorum P. 𐆖 VIII; Hammoniaci P. 𐆖 XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. 𐆖 XXV; spumae argenti P. 𐆖 C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. 𐆖 XIIII; galbani P. 𐆖 VI; cerussae et aeruginis rasae, singulorum P. 𐆖 VIII; Hammoniaci P. 𐆖 XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. 𐆖 XXXV . . .​JJJ spuma argenti concoquitur.

21 [link to English translation]Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebenthinae P. 𐆖 II; galbani P. 𐆖 IIII; minii Sinopici P. 𐆖 VI; turis fuliginis P. 𐆖 VI; cerae P. 𐆖 VIII; spumae argenti P. 𐆖 XXXVI; olei veteris heminam.

 p42  22 [link to English translation]Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. 𐆖 IIII; galbani P. 𐆖 VI; salis Hammoniaci P. 𐆖 XII =; cerae P. 𐆖 XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur.

23 [link to English translation]Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci vocant) fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P. zorkZZZ XXXII; sebi vitulini curati et cerae, singulorum P. 𐆖 XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur.

24 [link to English translation]Aliud quod habet cerussae P. 𐆖 XX; cerae P. 𐆖 XXXV, olei heminam, aquae sextarium. Quae quotiens adiciuntur cerussae bl spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio quae supra posita est, ideoque elephantine nominatur.

25 [link to English translation]Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant; ut id, quod habet mini P. 𐆖 IIII; spumae argenti P. 𐆖 XXV; cerae et adipis suillae, singulorum P. 𐆖 XXXVI; vitellos quattuor.

26 [link to English translation]Alia compositio generis eiusdem: cerae, resinae terebenthinae, singulorum P. 𐆖 VI; cerussae P. 𐆖 VIII; spumae argenti, plumbi recrementi (σκωρίαν μολύβδου Graeci vocant), singulorum P. 𐆖 XX; cicini olei et murtei singulorum heminae.

27 [link to English translation]Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur; misy cocti, aeris combusti, singulorum P. 𐆖 IIII; cerussae coctae P. 𐆖 VIII; resinae terebenthinae P. 𐆖 X; spumae argenti P. 𐆖 VI.

 p44  28 [link to English translation]Etiamnum generis eiusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum P. 𐆖 XXVII; vitelli cocti IIII; rosae hemina. Aut: cerati ex oleo myrteo facti partes tres; adipis suillae pars quarta; paulum ex plumbi recremento. Aut: spumae argenti selibra, ex olei hemina et aquae marinae altera cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adiectum. Aut: pares portiones cerae, sebi, stibis, spumae argenti, cerussae.

20 [link to English translation] Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P. 𐆖 I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. 𐆖 III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.

bAlius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P. 𐆖 I; aeris combusti P. 𐆖 IIII; spumae argenti P. 𐆖 XI; olei sextario.

2 [link to English translation]Sed longe Polyidi celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P. 𐆖 I =; atramenti sutorii P. 𐆖 II; murrae P. 𐆖 V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. 𐆖 VI; quae contrita vino austero excipiuntur.

Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P. 𐆖 I; atramenti sutori, aluminis scissilis,  p46 singulorum P. 𐆖 II; halicaccabi corticis P. 𐆖 IIII; mini P. 𐆖 VI; spumae argenti P. 𐆖 XII; cerussae P. 𐆖 XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.

4 [link to English translation]Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. 𐆖 I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. 𐆖 II; capitulorum Punici mali P. 𐆖 XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut lenius vitium est, cui medendum est.

5 [link to English translation]Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum: aeruginis P. 𐆖 II; murrae P. 𐆖 IIII; cummis P. 𐆖 VIII; turis P. 𐆖 XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. 𐆖 XVI. Quae ex vino et teruntur et in ipso usu deliquantur.

6 [link to English translation]Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. 𐆖 =, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.

21 [link to English translation] Haec tria compositionum genera id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: pessos Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.

 p48  bAd sanguinem autem evocandum Cauneis duabus adicitur nitri P. 𐆖S =; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento Susino miscetur; aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.

2 [link to English translation]Ad vulvam mollienda ovi vitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur. Aut elateri P. 𐆖 =; salis tantundem; uvae taminiae P. 𐆖 VI melle excipiuntur.

3 [link to English translation]Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P. 𐆖 IIII; murrae P. 𐆖 = =; rosae P. 𐆖 I; sebi vitulini P. 𐆖 I =; cerae P. 𐆖 II miscentur.

4 [link to English translation]Optuma autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet: croci P. 𐆖 = -; cerae P. 𐆖 I; buturi P. 𐆖 VIII; adipis anserini P. 𐆖 XII; vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.

5 [link to English translation]Si vero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, maliciorum ex aqua terendum eoque utendum est.

6 [link to English translation]Si concidere vitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.

7 [link to English translation]Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.

22 [link to English translation] Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P. 𐆖 I; aeruginis P. 𐆖 II. Haec qum eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent.  p50 Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt; eaque vel arida inspergere licet vel excepta cadmina inlinere.

2 [link to English translation]Putrem vero carnem continet neque ultra serpe patitur et leniter exest mel vel cum lenticula vel cum marrubio vel cum oleae foliis ante ex vino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P. 𐆖 VI; cornu bubuli combusti P. 𐆖 XII; olei murtei et vini cyathos ternos. bAut quod ex his constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P. 𐆖 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. 𐆖 IIII; gallae P. 𐆖 VIII; aristolochiae P. 𐆖 X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P. 𐆖 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. 𐆖 IIII; gallae P. 𐆖 VIII; aristolochiae P. 𐆖 X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. cVel cantharidum P. 𐆖 I; sulpuris P. 𐆖 I; lolii P. 𐆖 III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges; aut uva taminia cum pice liquida. Idem vero possunt et faecis vini combustae et calcis et nitri pares portiones; vel aluminis scissilis P. 𐆖 = =; turis, sandaracae, nitri, singulorum P. 𐆖 I; gallae P. 𐆖 VIII; aristolochia P. 𐆖 X; mellatque quantum satis sit.

 p52  3 [link to English translation]Est etiam Herae compositio, quae habet murrae, chalcitidis, singulorum P. 𐆖 II; aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum P. 𐆖 IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P. 𐆖 VIII; malicori contriti P. 𐆖 X.

4 [link to English translation]Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.

5 [link to English translation]At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P. 𐆖 I; calcis P. 𐆖 II; auripigmenti tantundem miscebat.

6 [link to English translation]Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. 𐆖 I; sandaracae P. 𐆖 II; marmoris cocti P. 𐆖 IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. 𐆖 II; calcis P. 𐆖 IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent.

Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P. 𐆖 II: turis, atramenti sutori,º singulorum P. 𐆖 III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. 𐆖 IIII; gallae P. 𐆖 VI; cerussae combustae P. 𐆖 VIII. Ea vel arida inspersa vel melle excepta idem praestant.

8 [link to English translation]Sternumenta vero vel albo veratro vel struthio coiecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum P. 𐆖 =; castorei P. 𐆖 yyy; spumae nitri P. 𐆖 I; struthi P. 𐆖 IIII.

9 [link to English translation]Gargarizationes autem aut levandi causa fiunt aut  p54 reprimendi aut evocandi. Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt. Evocant sinapi, piper.

23 [link to English translation] Antidota raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.

bUnum est, quod habet lacrimae papaveris P. 𐆖 =; acori, malabathri P. 𐆖 V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. 𐆖 II; anesi P. 𐆖 III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. 𐆖 IIII; petroselini P. 𐆖 IIII = (vel folii P. 𐆖 V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. 𐆖 V =; styracis P. 𐆖 V - murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. 𐆖 VI; castorei P. 𐆖 VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, dulcis radicis P. 𐆖 VIII = -; quae vel melle vel passo excipiuntur.

2 [link to English translation]Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. 𐆖 = =; piperis albi P. 𐆖 = -; floris iunci rotundi P. 𐆖 II;  p56 cinnamomi P. 𐆖 III; casiae nigrae P. 𐆖 IIII; croci Cilici P. 𐆖 IIII = -; murrae, quam stacten nominant, P. 𐆖 V; nardi Indidi P. 𐆖 V = -. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.

3 [link to English translation]Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. 𐆖 = = -; acroi P. 𐆖 V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. 𐆖 II; anesi P. 𐆖 III; nardi Gallici, gentianae eradj, aridorum rosae foliorum, singulorum P. 𐆖 IIII; papaveris lacrimae, petroselini, singulorum P. 𐆖 IIII = -; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. 𐆖 V =; styracis P. 𐆖 V = -; bcastorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. 𐆖 VI =; nardi, opobalsami, singulorum P. 𐆖 VI = -; thlaspis P. 𐆖 VI = -; radicis Ponticae P. 𐆖 VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. 𐆖 VII = -. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus venenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex vino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum vel quod Aegyptiae fabae vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.

24 [link to English translation] Acopa quoque utilia nervis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. 𐆖 II = =; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. 𐆖 IIII = -; murrae, aeris combusti, singulorum P. 𐆖 VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. 𐆖 XIIII; Alexandrini calami,  p58 iunci rotundi, aspalathi, xylobalsami, singulorum P. 𐆖 XXVIII; sebi P. 𐆖 I; unguenti irini cyathum.

2 [link to English translation]Alterum, quod euodes vocant, hoc modo fit: cerae P. = -; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul inconcuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.

3 [link to English translation]Enchrista autem Graeci vocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae vitulinae, sebi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.

4 [link to English translation]Et ad sacrum ignem: spumae argenti P. 𐆖 VI; cornu bubuli combusti P. 𐆖 XII conteruntur, adiciturque invicem vinum et id quod specialiter sil vocatur, et murteum donec utriusque teni cyathi coiciantur.

25 [link to English translation] Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. Anodyna vocant, quae somno dolorem levant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex vehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P. 𐆖1; murrae, castorei, piperis, singulorum P. 𐆖 II. Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.

 p60  2 [link to English translation]Alterum stomacho peius, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae P. 𐆖 = -; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. 𐆖 IIII; quae ex vino teritur. Unum autem eiusdem magnitudinis, quae supra (1) posita est, abunde est sumpsisse.

3 [link to English translation]Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes . . .​JJJ sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: bsilis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum P. 𐆖1; castorei, cinnamomi, singulorum P. 𐆖 II; papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae malorum aridorum,​JJJ iunci rotundi floris, singulorum P. 𐆖 II = -; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur.

4 [link to English translation]Quin etiam silvestris papaveris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi iam bene manipellus is coctus est ibidem​JJJ expressus proicitur; et cum eo umore passi par mensura miscetur, infervescitque, donec crassitudinem sordium habeat. bCum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt vel per se  p62 adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco​JJJ ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent.

5 [link to English translation]Item si vulva dolens somnum prohibet, croci P. 𐆖 = =; anesi, murrae, singulorum P. 𐆖1; papaveris lacrimae P. 𐆖 III; cicutae seminis P. zorkZZZ VIII miscentur excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.

6 [link to English translation]Ad iecur sanandum nitri P. 𐆖 = -; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P. 𐆖1 melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat.

7 [link to English translation]Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones.

8 [link to English translation]Ad thoracis nardi P. 𐆖1; turis, casiae, singulorum P. 𐆖 III; murrae, cinnamomi, singulorum P. 𐆖 VI; croci P. 𐆖 VIII; resinae terebenthinae P. 𐆖 = -; mellis heminae tres.

9 [link to English translation]Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. zorkZZZZ =; castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖1. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapoita mane, bina noctu dormituro dantur.

10 [link to English translation]Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. 𐆖 =; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. 𐆖 = -; cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖1.

 p64  11 [link to English translation]Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P. 𐆖 =; hysopi P. 𐆖 = - conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.

12 [link to English translation]Colice vero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P. 𐆖 III; petroselini P. 𐆖 IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P. 𐆖 V; papaveris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P. 𐆖 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.

13 [link to English translation]Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. 𐆖1, aut cui dictamni Cretici P. 𐆖1 adiectum est.

14 [link to English translation]Ex part laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet.

15 [link to English translation]Vocem adiuvat turis P. 𐆖1 in duobus cyathis vini datum.

16 [link to English translation]Adversus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi uncia singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.

17 [link to English translation]Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. 𐆖1; croci P. 𐆖1 = -; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P. 𐆖1 coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo  p66 coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P. 𐆖1.

26 [link to English translation] Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus (capp. XXVI, XXVII); cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro (cap. XXVIII); cum quid innatum est, ut in vesica calculus; cum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est.

bEx his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant (libb. VII, VIII), nunc de iis dicam, quae maxime medicamentis egent. Dividam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem (III.1.3; I.4.1) et ante dicam de iis, quae in quamlibet partem corporis incidunt, tum de iis, quae certas partes infestant (VI.1 seqq.). Incipiam a vulneribus.

cIn his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis primum eum, qui servari non potest, non adtingere, nec subire speciem . . .​JJJ eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit; deinde ubi gravis metus sine certa  p68 tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse vel fefellisse videatur. dSed ut haec prudenti viro conveniunt, sic rursus histrionis est parvam rem adtollere, quo plus praestitisse videatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat.

2 [link to English translation]Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut ventriculus aut renes vulnerati sunt; cuive cca fauces grandes venae vel arteriae praecisae sunt.

3 [link to English translation]Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut vulva aut vesica aut ullum intestinum aut saeptum transversum vulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam vulnera sunt, ubicumque venae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. bIdque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis, quae ad anum testiculosque perveniunt. Praeter haec malum vulnus est, quodcumque in alis vel feminibus vel inanibus locis vel in articulis vel inter digitos est; item quodcumque musculum aut nervum aut  p70 arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est.

4 [link to English translation]Et haec quidem loco vel peiora vel mitiora sunt. Modo vero periculum facit, quodcumque magnum est.

5 [link to English translation]Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo vulnerari commodius sit. Peius etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est, exve quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curva est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.

6 [link to English translation]Quinem confert aliquid et aetas et corpus et vitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer vel adulescens quam senior, valens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam vino venerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens neque frigidum, siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum varietas; ideoque perniciosissimus autumnus est.

7 [link to English translation]Sed pleraque ex vulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco (IV.1.1 seqq.) demonstravimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam vicina sunt, interestque vulnus in summa parte sit  p72 an penitus penetraverit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus vel spes vel desperatio oriatur.

8 [link to English translation]Igitur corde percusso sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.

9 [link to English translation]Pulmone vero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in vulnus inclinari iuvat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.

10 [link to English translation]Iocineris autem vulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in ventrem cuba dulcedo; punctiones doloresque usque iugulum iunctumque ei latum scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.

11 [link to English translation]Renibus vero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruror fertur.

12 [link to English translation]At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere vulnerato veni.

13 [link to English translation]At cum vulva percussa est, dolor inguinibus et  p74 coxis et feminibus est; sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit; vomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde vulnerato, patiuntur.

14 [link to English translation]Sin cerebrum membranave eius vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis vomitus insequitur. Quorundam sensus obtunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux vultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc moventur; fereque tertio vel quinto die delirium accedit; multorum etiam nervi distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.

15 [link to English translation]Ubi stomachus autem percussus est, singultus et bilis vomitus insequitur; si quid cibi vel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.

16 [link to English translation]Communes vero ieiuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt: nam cibus et potio per vulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta vel stercus vel odorem eius exhibent.

17 [link to English translation]Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen vel urinam vel etiam stercus excernunt.

18 [link to English translation]At si saeptum transversum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.

19 [link to English translation]Vesica vero vulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso vulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur.

20 [link to English translation]His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum abidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex vulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante. bRursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae vel hidros vel melitera nominatur; est pus, quod elaeodes appellatur. Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est. Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. cFertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile;  p78 apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore vel lividus vel niger, aut pituita mixtus aut varius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. dItaque protinus eius vulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in iis maior est, ex quibus melioris generis quaeque proveniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida. eHidros autem peior est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Melitera autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. fMelius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leve est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen convenire et magnitudini vulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. Elaeodes quoque peius sacrificium multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.

 p80  21 [link to English translation]Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neve inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede vulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis vulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. bSi parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id volneri infundunt. Sed alius rursus metus subest, ne nimis valenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moveat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, iis potius, quae mitius idem efficiunt. cQuod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque nervus neque musculus est, ut puta in fronte vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.

 p82  22 [link to English translation]Et adversus profusionem quidem in his auxilium est: adversus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est vel os vel nervus vel cartilago vel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo vulneris fluxit. Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse videbitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus iuvenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id vulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus videbitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipiti.

23 [link to English translation]Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari. Potest autem id, quod vel in vute vel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fovetur. In iis vero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est vel imus nasus vel frons vel bucca vel palpebra vel labrum vel circa guttur cutis vel venter. bSi vero in carne vulnus est hiatque neque in unum ore facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponenda vero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae  p84 oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix est. Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens ali inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus volnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. cId enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari volnus prohibet. Ne linamentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat. Utraque optima insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est. dSi nimis rara est, non continet; si nimis crebra est, vehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum vinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam vim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet. eSi quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo inponenda  p86 est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti vim np, vino utendum est. Levis plaga iuvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non est committendum. fLicet sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo conpositum sit ex iis, quae cruentis vulneribus apta esse proposui 19,1): maximeque, si caro est, barbarum; si nervi vel cartilago vel aliquid ex eminentibus, quales aures vel labra sunt, Polyidi sphragidem: Alexandrinum quoque viride nervis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci rhaptusam vocant. gSolet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi nervique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Ubi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes vocari proposui (19.15). hNon alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id iuvetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; vel cataplasma, si mollis is  p88 locus est, quod leniter reprimat; si nervosus aut musculosus, quod emolliat.

24 [link to English translation] Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta ne vulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transversa conprehendere oras debet; aut si id vulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. bSic autem deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi tamen longe est.

cIllo neminem decipi decet, ut propriam viscerum curationem requiat: de quibus supra (IV.14 seqq.) posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est: in visceribus nihil movendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui volnus interius ea victus ratio eaque medicina sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro (IV.15 seqq.) posui.

25 [link to English translation]His ita primo die ordinatis, homo lecto conlocandus  p90 est; isque, si grave vulnus est, abstinere, quantum vires patiuntur, ante inflammationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; vel, si aestas est ac neque febris neque dolor, etiam frigidam. bAdeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum vulneri est.

26 [link to English translation]Nimis vero intumescere vulnus periculosum; nihil intumescere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. Ille aperniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, columna delirium movet; vel, si nervorum rigor aut distentio, quae ex vulnere orta est, eam non finit. bVomitus quoque bilis non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen vomere non alienum est, praecipue iis, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione  p92 orta, neque cum in superioribus partibus plaga est.

27 [link to English translation]Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die rursus detecto vulnere considerandus color est. Qui si lividus aut pallidus aut varius aut niger est, scire licet malum vulnus esse; idque quandocumque animadversum est, terrere nos potest. Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens percu ostendit. bBona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur vulnus aut leviter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt: si gravis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moveant. Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur. cPost id fomentum si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande vulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes: et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam.  p94 Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.

28 [link to English translation]Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in quibus, si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto tela plaga est, ea transversa comidior est; si retuso et gravi, nullum in figura discrimen est. Sed videndum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. bQuamvis autem non abscisus nervus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id vel extendatur vel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recurvato curatio adhibita est, quam in recurvando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. cSi glutinandum est, ut superius sit; si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam prus profluit, ut devexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moveri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite vel brachiis quam qui in inferioribus partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio convenit femine aut crure aut pede laborante. dLocus, in quo cubabit, tepidas esse  p96 debebit. Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit. Levis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a vulnere.

29 [link to English translation]Inflammatione finita vulnus purgandum est. Et id optime faciunt tincta in melle linamenta, supraque idem emplastrum vel enneapharmacum dandum est. Tum demum vero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut lividum aut nigrum est, id purum non est.

30 [link to English translation]Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur. Lanae sucidae supervacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem vulnus proficiunt quidem e medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. bPlus tamen proficit balneum rarum, cibi noni suci, vitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et avis et venatio et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nervi musculive vulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis  p98 tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. cSi quod molliendum est, quod in nervosis locis musculosisve necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est. At si caro supercrevit, modice reprimit siccum lineamentum, vehementius squama aeris. Si plus est, quod tollis ipf, adhibenda sunt etiamnum vehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, vel etiam per se impositum siccum linamentum.

31 [link to English translation]Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter curatio ulceri supervenit. Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus inmodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat. bId genus a Graecis diductum in species est, nostris vocabulis non est.

Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque vehementius etiam putrescendo intenditur ubi vulnus umidum  p100 est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est carunculaeque corruptae: cinterdum etiam nervi ac membranae resolvuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque vitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci gangrenam appellant. Prior in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in iis, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere vel nigra vel livida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima vel pallida vel livida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior in inflammatione est. dOmniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut livet, pallor aut livor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. eInter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem: ubi vero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.

32 [link to English translation]Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas livet, aeque incidendum. Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis  p102 emissus novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus (§ 23 A) exposita est. Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix induci.

33 [link to English translation]Id autem, quod erysipelas vocari dixi (§ 31 B), non solum vulneri supervenire sed sine hoc quoque oriri consuevit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa cervices aut caput constitit. — Oportet, si vires patiuntur, sanitatem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam creatam aqua pluviali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. bQuicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P. 𐆖 I; cerussae, croci singulorum P. 𐆖 XII S.; eaque cum vino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.

cAt si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt quae carnem putrem lenus edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est. Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus. Si ne haec quidem evincunt, aduri  p104 locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur. dPost ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a vivo resolvant: eas escharas Graeci nominant. Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.

34 [link to English translation]Gangrenam vero, si nondum plane tentet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuvenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium; quod maxime fieri in digito potest.— bIn eiusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo sanum corpus concidere. Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia, aliena sunt sed his quam levissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. cSi nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac vitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a victus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum;  p106 deinde danda quae per cibum potionemque alvum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea levia. Postea si vitium constitit, inponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt (§ 33 C). dAc tum quoque ut plenioribus cibis ut licebit ex media materia, sic tamen non nisi alvum corpusque siccantibus; aqua vero pulviatili frigida. Balneum, nisi iam certa fiducita redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere in cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.

35 [link to English translation]Hae gravissimorum vulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; aut ubi derasum adtritumve aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum vulnus insedit.

In primo casu commodissimum est maliciorum ex vino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.

bDerasso vero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et vinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex  p108 eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si levius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.

Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu vel etiam ferramento eicere. Si vel praefractus est vel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento evocandus est. cOptume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in filice est. Sed usu cognitum est utramque adversus posita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet.

Idem altis tenuibusque vulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime convenit.

36 [link to English translation]Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, siccum inponendum est, donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et bcolorem maxime corpori sano similem accipit. Idem radix silvestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri P. 𐆖1; spumae  p110 argenti P. 𐆖 II; unguenti pondo 𐆖 IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; sive unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est. cAt si vel excrevit cicatrix vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mavult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata coicienda sunt, super concavam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur et tum cicatrix inducatur.

27 [link to English translation] Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam virus: itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est; si levius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogeni. bSi id non est, quodlibet ex is, quae adversus Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pinguae ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus vulneri inponitur  p112 superque id duobus digitis verberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id vulnus deligatur.

2 [link to English translation]Utique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus eius extrahendum est; deinde si locus neque nervosus neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed iam supra (26, 30, 36) posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum. bQuidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet; deinde multo meracoque vino accipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo videtur.

cSolet autem ex eo vulnere, ubi parum occursum est, aquae timo nasci (hydrophoas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei provisam proiecere. Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur; sic enim simul et sitis et aquae metus  p114 tollitur. dSed aliud periculum excipiti, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco (23, 1 B) posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam is morbus occupavit, per catapotia sumi potest.

3 [link to English translation]Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt.— Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium vehementer, ne torpeat; deinde venenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati iam sanguinis extrahatur. bSi cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit; si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id vulnus exsugat. Neque Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam venatoria venena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. cIdeoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta  p116 circulatores faciunt, in os digitum quis insidit neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud ne intereat ante debebit adtendere, ne quod in gingivis palatove aliave parte oris ulcus habeat. dPost haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere et protinus alidum super volnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusve discissus, et calida eius caro statim super volnus inposita. Emplastra quoque si qua . . .​JJJ supra (19, 20 seqq.) conprehensa sunt; aptissimumque est vel Ephesium vel id, quod ei subiectum est (19, 22). ePraesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud quod calori movendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars venenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia sunt.

4 [link to English translation]Haec adversus omnes ictus communia sunt. Usus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum  p118 potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum volnus partim ob inmodicus aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.

5 [link to English translation]In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super volnus imponunt: quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super volnus deligant. bBibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci vocant, semen vel certe folia ex vino. Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.

6 [link to English translation]Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.

7 [link to English translation]At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit,  p120 poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.

8 [link to English translation]Adversus chelydri vero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S.​JJJ 𐆖1, vel porri sucus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.

9 [link to English translation]Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est; dandusque ei murrae et uvae taminia par modus ex passi hemina; vel radiculae semen aut lolii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat.

10 [link to English translation]Verum haec genera serpentium et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficit herba Vettonica vel Cantabrica vel centaurios vel argimonia vel trixago vel personina vel marinae pastinacae, vel singulae binaeve tritae et cum vino potui data . . .​JJJ sunt et super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosissimae  p122 sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit.

11 [link to English translation]Non tam ex facili is opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, vel merum vinum.

12 [link to English translation]Sunt tamen quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum . . .​JJJ contusa vel galbanum vino adiecto dari, vel lac per se debet.

bSi cicutam, vinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde is vomere cogendus; posteaque laser ex vino dandum: isque, si febre vacat, in calidum balineum mittendus; si non vacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est.

Si hyoscyamum, fervens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum.

Si cerussam, ius malvae vel ius glandis ex vino contritae maxime prosunt.

cSi sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut coagulatum aut cum aceto laser.

Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut​JJJ  p124 pota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inferverunt, sive piri surculus cum his infervit, omni noxa vacant.

13 [link to English translation]Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in vetere vino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et sumam pelliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina vel myrra cum vino vel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incipit, aceto diluta. bEx insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit, farinam cum ruta vel porro vel marrubio, donec crustae cadant; tum ervum cum melle aut irim aut resinam terebenthinam, donec ulcus purum sit; novissime siccum linamentum.

28 [link to English translation] Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea veniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent,  p126 maxime nigrae, interdum sublividae aut pallidae: in his sanies esse videtur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. bSomnus urguet, nonnumquam horror aut febris oritur, aut utrumque. Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein lividum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesve incipit, subito spiritum saepe elidit.— Nihil melius est quam protinus adurere; neque id grave est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. cTum de vulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a viva carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum vel etiam adurentia. dVis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a vivo corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia potest fore, ut undique vitiosa caro excidat, qua huiusce rei medicamen exest. Si id non fit medicamentum malo vincitur, utique ad  p128 ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.

2 [link to English translation]Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: et in ulcere​JJJ autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent aut livent, nonnumquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet. bEt nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnumquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae vocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto feritur: nam protinus aut resolutio nervorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. cOb quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex  p130 eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increverunt, donec occiderent. dExcisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt et causam mortis adtulerunt; cum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicina, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipiti, a carcinomate, quod non recipit, nemo scite​JJJ potest sed tempore et experimento.— eErgo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent medicina adurentia. Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si potius inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rhypodes emplastrum satis sacrificium. fSi ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercrevit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur;  p132 sed ita, si nihil exacerbavit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.º

3 [link to English translation]Est etiam ulcus, quod θηρίωμα Graeci vocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto supervenit. Color est vel lividus vel niger, odor foetus, multus et muccis similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum movetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit. bAtque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus vorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inest multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Utrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus vel iis, quorum corpora mali habitus sunt.— Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. cAc primum a victus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; alvus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, vitatis omnibus acribus; potionis quantum volet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena vero etiam vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in iis, quos φαγέδαινα urgebit, atque iis, qui  p134 therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius est. dSuper ulcus vero inspergenda arida aloe . . .​JJJ oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. eSuperdanda cum melle sunt vel linamenta vel oleae folia ex vino decocta vel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis vel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.

4 [link to English translation]Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla alteri​JJJ maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnumquam sanescente eo, quod primum vitiatum est, nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus,  p136 praecipueque in plantis. bAlterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum videbatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora senior temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.— cOmnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex iis, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat. Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os vulnerum . . . laedi,​JJJ quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo alvi ductione opus est. dIn omni vero sacro igni neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est, sed iis, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aves, exceptoque apro omnis fere venatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si vehementius, vino calido fovenda sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae putrem carnem  p138 exedunt. eUbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui (B), satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.

5 [link to English translation]Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affet, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et vehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. 𐆖 IIII; cadmiae, cerae, singulorum P. 𐆖 VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam.

6 [link to English translation]Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus.  p140 Prurigo maior est: nonnumquam umor exit, sed non multus, qui referre vel pus vel saniem videtur.— In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. bSi nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.

7 [link to English translation]Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres movent nec unquam facile maturescunt; et sive ferro sive medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in alis et inguinibus . . .​JJJ lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse chirurgicus Meges auctor est.bPropter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem vel educant vel dissipent, quorum supra (cap. XVIII, 1‑7 A, 13 seqq.) mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur,  p142 quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc vero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.

8 [link to English translation]Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus vertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.— Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra (cap. XVIII) comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum; si ne id quidem est, vel resina vel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.

9 [link to English translation]Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consuevit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi divisum est, pus eodem modo apparet; ventriculus, ut in furunculo, non invenitur,  p144 verum omnis corrupta caro in pus vertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuvenibus rarius oritur et difficilius curatur. Ubi aetas induravit, ne nascitur quidem. Quibus vero medicamentis discuteretur, supra (18, 16‑20) propositum est.

10 [link to English translation]Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque vehemens est, et maior quam pro magnitudinem tumoris, interdum etiam febricula. Idque tarde maturescit neque magnopere in pus convertitur. Fit maxime aut in vertice aut in alis aut inguinibus. Panum a similitudine figurae nostri vocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra (18, 19) demonstravi.

11 [link to English translation]Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui ventrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma vocari proposui (§ 9), rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque innocenter JJJ indolescit et sitim vigiliamque exprimit: interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus movetur, sed cum siti vigiliaque sentitur intus aliquae  p146 punctiones. bEt quod desubito durius non est, melius​JJJ est et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, quae simul et reprimunt et refrigerant; qualia et alias (II.33, 2; V.18, 21) et paulo ante in erysipelate (V.26, 33) proposui: si iam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae. cLicet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, viscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra (18, 7‑20; 19, 9‑17) explicui. Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta . . .​JJJ recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra (§ 1‑10) reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio, tantum modo distat.

dCrudum est autem, in quo magis quasi . . .​JJJ venarum motus est, et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque  p148 condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi vel per ipsa medicamenta vel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. eTum si qua in alis vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamente supervacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi . . .​JJJ plaga est, imponi debent. Commode vero vel super linamenta vel sine his imponitur lentricula ex melle aut malicorium ex vino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt. fSi qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conveniuntque, in vulneribus (26, 27) exposita sunt.

12 [link to English translation]Nonnumquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere parte corporis, habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breves sunt, aliae altius penetrant; aliae rectae  p150 intus feruntur, alia multoque plures transversae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplitesveº ab uno ore intus orsae quae fiunt; aut etiam in plures sinus dividuntur; aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt. bAlia intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perveniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur; atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur.— Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuvatque ipsum corpus, si iuvenile, si firmum est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os vel cartilaginem vel nervum vel musculos laesit; si articulum occupavit; si vel ad vessicamº vel ad pulmonem vel ad vulvam vel ad grandes venas arteriasve vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetravit. cAd intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus vel aegrum vel senile vel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat at quam alte perveniat, scire possumus, simul etiam protinus umida an siccior sit; quod extracto specillo patet. Si vero os in vicino est, id quoque disci potest, iam necne eo fistula pervenerit; . . .​JJJ penetravit, quatenus nocuerit. dNam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc vitium est: si magis id renititur, ad os ventum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, verum adhuc  p152 levis est: si inaequale quoque et asperum subest vehementius os exessum est. eAt cartilato ubi subsit, ipsa sedes docet perventumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, aptatia, noxae: simplices vero esse sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio convenit, plures sinus esse manifestam est; cumque fere iuxta sint caro et nervos et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint. fSiquidem in carne pus leve, album, copiosius fertur; at ex nervoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus; ex nervo pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterve membrum conlocavit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non solium alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. gSed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore movetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus inponitur, dum habeat vel sale vel alumen vel squamam aeris vel aeruginem vel ex metallicis  p154 aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat. hQuae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa; solvique quinto die satis est. Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui (V.14. 26, 30). Ac si longius a praecordiisº fistula est, ex intervallo ieiunum radiculas esse, deinde vomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus. iSed tum validioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaveris lacrimae P. 𐆖1; cummis P. 𐆖 III =; cadmiae P. 𐆖 IIII; atramenti sutori P. 𐆖 VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo sunt: gallae P. 𐆖 =-; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. yyy I; atramenti sutori conbusti P. yyy II. Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur. kExpeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. 𐆖 II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. zzz I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere; idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi  p156 effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est vel papyrum intortum vel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest. lSi quando vero longior sed transversa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut brevis intraque carnem sit, collyrium uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur: maut eadem ex vino liquanda, vel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum. Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui solverit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere; si plus puris fertur, vino; si callus durior est, aceto; si iam purgatur, mulso vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur. nFere vero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, victa medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque  p158 ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed celerius id glutinat quam impletur. Neque verendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus . . .​JJJ cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.

13 [link to English translation]Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine κηρίον a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus; neque tamen ad iustam maturitatem pervenit. Si divisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in scapulis. bAlterum . . .​JJJ est minus super corpus eminens, durum, latum, subviride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut visci referens, interdum olei. Si inciditur, viridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem movere consuerint.— Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra (cap. XII) posui. cSuper alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae  p160 misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum; et uvae taminiae pars quarta fico adiecta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Ulcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.

14 [link to English translation]Sunt vero quaedam verrucis similia, quorum diversa nomina ut vitia sunt. Acrochordona vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed fere plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus convertuntur.bAt thymion nominatur, quod super corpus quasi verrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur, vel in palmis vel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt. cMyrmecia autem vocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem movent: infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt;  p162 magnitudine vix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. Clavus autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamvis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti movet.

dEx his acrochordon et thymum saepe etiam per se finiuntur, et quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et clavi sine curatione vix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clavoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clavum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla vi sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. eTollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera vero genera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece vini; myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.

15 [link to English translation]At pusulae maxime vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similes iis pusulis, quae ex urtica vel sudore nascuntur: exanthemata Graeci vocant; eaque modo rubent,  p164 modo colorem cutis non excedunt. bNonnumquam plures similes varis oriuntur, nonnumquam maiores pusulae lividae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor. Ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece nominantur. Fiunt vel ex frigore vel ex igne vel ex medicamentis. Phylacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est. At ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut utrumque; maximeque id evenit in eminentibus partibus. cPessima pusula est, quae epinyctis vocatur: ea colore vel sublivida vel nigra vel alba esse consuevit. Circa hanc autem vehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est.— dIn omnium vero pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus: eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere  p166 oleoque vinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est. eEpinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali vel viridi coriandro curatur. Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten vocant, P. yyy VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.

16 [link to English translation]Scabies vero durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulcerato pruriens; serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis vero certo tempore anni revertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo difficilius tollitur: itaque eam, quae talis est, agrian id est feram Graeci appellant.— bIn hoc quoque victus ratio eadem quae supra (15 D) necessaria est: medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. yyy I; piperis albi, omphaci, singulorum P. 𐆖1; cadmiae P. yyy VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit  p168 ex sulpuris P. yyy I; cerae P. yyy IIII; picis liquidae hemina; olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit. cEst etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S.I.; nitri cyathos IIIIS. picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.

17 [link to English translation]Inpetiginis vero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et varis similis pusulas habet; videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interpositio tempore squamulae resolvuntur; certioribusque hoc temporibus revertitur. bAlterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras varias habet; squamulae ex summa cute discedunt; rosio maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit: rubrica cognominatur. Tertia etiamnumº deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et vehementius roditur. Ipsa  p170 quoque squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est. cQuartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis. Alioqui vero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec vero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli (28, 16 C). Serapion autem nitri P. yyy II, sulpuris P. yyy IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.

18 [link to English translation]Papularum vero duo genera sunt. Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leviterque roditur: medium habet pauxillo levius, tarde serpit. Idque vitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam agrian id est feram Graeci appellant; in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit. bMinus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in inpetiginem vertitur. Sed levis papula etiam, si ieiuna saliva cotidie defricatur, sanescit: maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est. Ut vero ad composita medicamenta veniamus, idem illud Protarchi (28, 17 C) tanto valentius in his est, quanto minus in his viti est.  p172 Alterum ad idem Myronis: nitri rubri, turis, singulorum P. 𐆖1; cantharidum purgatarum P. 𐆖 II; sulpuris ignem non experti tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. 𐆖 XX; farinae loli S. III; gitti cyathos IIIS.; picis crudae S.I.

19 [link to English translation]Vitiligo quoque quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit. Eius tres species sunt. Alphos vocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur. Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit. bMelas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam variis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupavit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum vix umquam sanescit; ac si quid ei vitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur. cUtrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id vero, quod curationem recipiti, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita  p174 ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto. dHis in sole vitiligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphox vocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulpur is P. 𐆖 =-; aluminis scissilis P. 𐆖 =; nitri P. 𐆖==; murti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. Ii vero, quos melanas vocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba; eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; tum genus id vitiliginis defricatur.


Adnotationes Editoris:

1 zzzz

2 zzzz

3 zzzz

4 zzzz

5 zzzz

6 zzzz

7 zzzz

8 zzzz

9 zzzz

Pagina recensita: V Kal. Apr. 05