Brevis URL huic paginae:
bit.ly/CensorinusWPT
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Français |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
Textus latinus in situ meo a Johanno Cholodniaco editus est, typis Russicae Academiae Imperialis Scientiarum, Petropoli, 1889.
Textum latinum (et versionem Gallicam) quam diligentissime potui recensui, igitur mendis eum carere puto. Si tamen errorem quemlibet invenies, mihi, obsecro, scribe.
Fere nihil de eo scimus: non melius facere possum quam lectorem ad prolegomena Gallici translatoris remittere.
Latino in textu, divisionibus numerationeque Cholodniaci usus sum; in textu Gallico, divisionibus editionis Panckoucke, quae a Latinis paulum differunt.
Versio Gallica nullos sectionum numeros habet: fidelis illae remansi, sed inserui vexillulam Sanctae Sedis — unicae in toto orbe nationis ubi lingua Latina hodie publica permaneat — conexam textui latino, qui in altera fenestra legi poterit. Sectiones textus latini sectionibus Gallicae et futurae anglicae translationum retro conexae erunt.
Capitulorum titulos ad Gallicam translationem additos retinui, et ad textus latinum adiunxi; incommode, de illorum origine silet Mangeart. Si tamen Censorini textus sub eo aspectu similis sit libris omnium auctorum latinorum, tituli non auctore scripti, sed verisimiliter ad aetatem quae dicitur mediam pertinere videntur.
Praebet Cholodniak apparatus criticum copiosum, quod (Oct. 17) nondum in Rete edidi — fortasse veniet.
Prolegomena eius, qui modo de apparatu codicumque collatione disserunt, hic sunt, cum nomenclatura siglorum:
Haec pauca habeo, quae Censorino meo praemittam: nam optime O. Jahnium neque F. Hultschium deterius de eo meritos esse iam dudum constat constiterit. Occurrunt tamen hic illic quaedam, in quis codicum maxime accuratius tractandorum auxilio quin ad verum propius accedi possit, nullus dubito: "minora quidem illa", ut Quintiliani verbis utar, "sed quae si neglegas, non est maioribus locus". Contuli itaque ipse quam diligentissime potui codices Censorini hos:
1. Coloniensem 166 membranaceum s. VII exeuntis, omnium optimum antiquissimumque: quem quod otio meo, dum Coloniae moror, licuit mihi revolvere, R. P. Berlage, Ecclesiae Cathedralis Presbytero, nec non et D-ri Gentzen, bibliothecae eiusdem Ecclesiae custodi, viris indulgentissimis, laudes nunc gratesque summas agendas habendas censeo.1
2. Vaticanum 4929 membr. s. X, paulo quidem illo deteriorem, bonae tamen satis notae, ut in utroque Hultschium acquievisse neglectis ceteris haud facile quisquam miretur, cf. O. Jahnii prolegg. pp. XVI‑XVIII.
3. Vaticanum 4498 membr. s. XV exeuntis (non s. XIII aut XIV, ut Jahnio videbatur, prolegg. p. XIX), quod ad scripturam pertinet, ductibus exaratum elegantissimis, quod vero ad sensum, mira neglegentia, cf. F. C. Wexii prolegg. in edit. Agricolae Tacitei, p2 Braunschw. 1852; habet itaque longe plura "tollenda relinquendis", sed et bona quaedam, quae locis suis ne omitterentur curavimus.
4. Jesuiticum, cart. s. XV exeuntis Bibliothecae Nationalis Romanae; extat inter Jesuiticos Collegii Romani qui olim fuerunt codices mss. sub n. 344, in Censorino, quod sciam, numquam a quoquam collatus; cartis constat 366 formae oblongae (4¾‑3½ verschk. = 0,215‑0,159 m) compluribus manibus, ut in Censorino duabus, prescriptus; insunt in eo haec: ff. 1‑170* opuscula varia medica partim latino partim italico sermone medio, ut videntur, aevo composita; ff. 171‑191 "Hori apollinis Niliaci Hieroglypha quae in lingua Aegyptia edidit quidem ip̃e: in graec‑ Philippus vertit", cett.; ff. 191*-194* vacua relicta; ff. 195‑229* opusculum medicum anonymum eiusdem atque illa generis; f. 230 vacuum; ff. 231‑242* Vibius Sequester; ff. 243‑263* quaedam ex Plutarchi quaestt. romm. latine versa; ff. 264‑292 Censorini opusculum, nempe f. 264: "Censorinus de natali die | Munera ex auro" - f. 292 "fieri heroicum", fragmento quod dicitur Censorini scilicet adiuncto; priorem manum f. 283 excipit altera, quae pergit inde ad f. 292; sequuntur vacua ff. 292*‑295*; ff. 296‑363 "ex libris omnimode hystorie ab divo hyeronimo editis summariolum escriptum foeliciter incipit" cett.; sequuntur ff. 364‑366 vacua. Qui codex in Censorino etiam si cum Coloniensi illo Vaticanoque antiquiore contendere nequeat, longe tamen super Vaticanum alterum qua exaratus est eminet diligentia: velut qui graeca, in hoc constanter fere omissa, pleraque servavit; non ab re igitur fieri arbitramur, si lectiones eius adnotentur omnes: quod si cui parum prodesse haec ubertas videatur, non multum eandem obesse facile concessum iri opinor. Ceterum largior argumentandi copia ex ipso apparatu nostro trahatur velimus.
J. Ch.
C | Coloniensis 166, qui cum totus uncialibus quae dicuntur litteris exaratus sit, tamen scripturae ipsius imago typis non repraesentatur nisi ubi ad emendandum aliquid conferre videtur. |
V | Vaticanus 4929. |
v | Vaticanus 4498. |
I | Iesuiticus 344. |
m. 1, m. 2 = manus prima, m. secunda. |
m. 1/2 = manus prima vel secunda, ubi non satis acute discerni possunt. |
//, //// = rasurae unius vel plurium litterarum. |
uncis recurvis () addenda includuntur, quadratis [] eliminanda. At ego Thayer ad fines documenti Telarii modificavi. pro () color purpureus, pro [] color subgrisius: sic facilius scrutetur textus, signorum sine ulla additione. |
Jahn = Ottonis Jahnii editio Berol. 1845. |
Hultsch = Friderici Hultschii ed. Lipsiae 1867. |
Adnotatio Cholodniaci:Coloniensem 166: Post Crecelium (spicil. ex cod. Censorini Colon. Elberf. 1872), cuius collationis exemplar, non satis quidem accuratae, codici ipsi insertum inveni, librum illum attigisse mihi saltem constat neminem. |
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
|||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: IX Kal. Feb. 06