ad litteras
mittendas Bill Thayer |
![]() English |
![]() Italiano |
![]() Adiutorium |
![]() Altius |
![]() Ostium |
|||
|
XVII (L)
divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces. 5 complexi manibus fultos cervice parentes attollunt vultus accelerantque gradus. grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora. nonne vides, ut saeva senex incendia monstret? 10 ut trepido genetrix invocet ore deos? erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor. in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui. 15 reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille contentus laeva sustinuisse patrem; ast illi duplices in nodum colligit ulnas cautior in sexu debiliore labor. hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas, 20 artificis tacitae quod meruere manus: nam consanguineos eadem cum forma figuret, hic propior matri fit tamen, ille patri p190 dissimiles annos sollertia temperat artis: alter in alterius redditur ore parens, 25 et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
iustitiae, iuvenum numina, vota senum: qui spretis opibus medios properastis in ignes 30 nil praeter sanctam tollere canitiem. haud equidem inmerito tanta virtute repressas Enceladi fauces obriguisse reor. ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam, laederet exempli ne monumenta pii. 35 senserunt elementa fidem. pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
Aenean Phrygio raptus ab igne pater, si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres, 40 qui sua materno colla dedere iugo: cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi, aeternum Siculus templa dicavit honos? plura licet summae dederit Trinacria laudi, noverit hoc maius se genuisse nihil; 45 nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos. |
The Loeb edition of this poem has no critical notes. A slightly different text of the poem, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below), with several variant readings.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
![]() Carmina Minora |
![]() Claudianus |
![]() Textus Aevi Classici |
![]() LacusCurtius |
![]() Ostium |
|
APVD
ALIOS: |
![]() Curculio |
|||||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: VII Id. Aug. 07