[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
De VI Consulatu Honorii Augusti

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Vol. II
p70
C. Claudiani
De Sexto Consulatu
Honorii Augusti

PRAEFATIO
 
(XXVII)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
 
25
Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
    pectore sopito reddit amica quies.
venator defessa toro cum membra reponit,
    mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
iudicibus lites, aurigae somnia currus
    vanaque nocturnis meta cavetur equis.
furto gaudet amans, permutat navita merces
    et vigil elapsas quaerit avarus opes,
blandaque largitur frustra sitientibus aegris
    inriguus gelido pocula fonte sopor.

Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
    artibus adsuetis sollicitare solet.
namque poli media stellantis in arce videbar
    ante pedes summi carmina ferre Iovis;
utque favet somnus, plaudebant numina dictis
    et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
    hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.
 p72  quam laetum post bella Iovem susceperat aether
    Phlegraeae referens praemia militiae!

Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
    inrita nec falsum somnia misit ebur.
en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
    en quales memini, turba verenda, deos!
fingere nil maius potuit sopor, altaque vati
    conventum caelo praebuit aula parem.
 p74 

PANEGYRICUS
 
(XXVIII)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
325
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
340
 
 
 
 
345
 
 
 
 
350
 
 
 
 
355
 
 
 
 
360
 
 
 
 
365
 
 
 
 
370
 
 
 
 
375
 
 
 
 
380
 
 
 
 
 
385
 
 
 
 
390
 
 
 
 
395
 
 
 
 
400
 
 
 
 
405
 
 
 
 
410
 
 
 
 
415
 
 
 
 
420
 
 
 
 
425
 
 
 
 
430
 
 
 
 
435
 
 
 
 
440
 
 
 
 
 
445
 
 
 
 
450
 
 
 
 
455
 
 
 
 
460
 
 
 
 
465
 
 
 
 
470
 
 
 
 
475
 
 
 
 
480
 
 
 
 
485
 
 
 
 
490
 
 
 
 
495
 
 
 
 
500
 
 
 
 
505
 
 
 
 
510
 
 
 
 
515
 
 
 
 
520
 
 
 
 
525
 
 
 
 
530
 
 
 
 
535
 
 
 
 
540
 
 
 
 
545
 
 
 
 
550
 
 
 
 
555
 
 
 
 
560
 
 
 
 
565
 
 
 
 
570
 
 
 
 
575
 
 
 
 
580
 
 
 
 
585
 
 
 
 
590
 
 
 
 
595
 
 
 
 
600
 
 
 
 
605
 
 
 
 
610
 
 
 
 
615
 
 
 
 
620
 
 
 
 
625
 
 
 
 
630
 
 
 
 
635
 
 
 
 
640
 
 
 
 
645
 
 
 
 
650
 
 
 
 
655
 
 
 
 
660
    [link to English translation] Aurea Fortunae Reduci si templa priores
ob reditum vovere ducum, non dignius umquam
haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes,
quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi
maiestas: neque enim campus sollemnis et urna
luditur in morem, species nec dissona coetu
aut peregrina nitet simulati iuris imago.
indigenas habitus nativa palatia sumunt,
et, patriis plebem castris sociante Quirino,
Mars augusta sui renovat suffragia campi.
qualis erit terris, quem mons Euandrius offert
Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni
semper inoffensum dederint successibus omen
sintque tropaea tuas semper comitata secures,
hic tamen ante omnes miro promittitur ortu,
urbis et Augusti geminato numine felix.
namque velut stellas Babylonia cura salubres
optima tunc spondet mortalibus edere fata,
caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur
 p76  cardine nec radios humili statione recondunt:
haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae,
imperii sidus propria cum sede locavit,
auget spes Italas; et certius omina surgunt
victrici concepta solo.
                                     [link to English translation] Cum pulcher Apollo
lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras,
nil tum Castaliae rivis communibus undae
dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus,
antraque maesta silent inconsultique recessus.
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem
Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe,
tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes,
tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo
clarior et doctae spirant praesagia rupes.
ecce Palatino crevit reverentia monti
exultatque habitante deo potioraque Delphis
supplicibus late populis oracula pandit
atque suas ad signa iubet revirescere laurus.

[link to English translation] Non alium certe decuit rectoribus orbis
esse larem, nulloque magis se colle potestas
aestimat et summi sentit fastigia iuris;
attollens apicem subiectis regia rostris
tot circum delubra videt tantisque deorum
cingitur excubiis! iuvat infra tecta Tonantis
cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas
caelatasque fores mediisque volantia signa
nubibus et densum stipantibus aethera templis
aeraque vestitis numerosa puppe columnis
consita subnixasque iugis inmanibus aedes,
 p78  naturam cumulante manu, spoliisque micantes
innumeros arcus. acies stupet igne metalli
et circumfuso trepidans obtunditur auro.

[link to English translation] Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?
haec sunt, quae primis olim miratus in annis
patre pio monstrante puer. nil optimus ille
divorum toto meruit felicius aevo,
quam quod Romuleis victor sub moenibus egit
te consorte dies, cum se melioribus addens
exemplis civem gereret terrore remoto,
alternos cum plebe iocos dilectaque passus
iurgia patriciasque domos privataque passim
visere deposito dignatus limina fastu.
publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis
inclinat populo regale modestia culmen.
teque rudem vitae, quamvis diademate necdum
cingebare comas, socium sumebat honorum
purpureo fotum gremio, parvumque triumphis
imbuit et magnis docuit praeludere fatis.
et linguis variae gentes missique rogatum
foedera Persarum proceres cum patre sedentem
hac quondam videre domo positoque tiaram
summisere genu. tecum praelarga vocavit
ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum
collecti trabeatus adit delubra senatus
Romano puerum gaudens offerre favori,
ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres.
 p80    [link to English translation] Hinc tibi concreta radice tenacius haesit
et penitus totis inolevit Roma medullis,
dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue
tecum crevit amor. nec te mutare reversum
evaluit propria nutritor Bosphorus arce.
et quotiens optare tibi quae moenia malles
adludens genitor regni pro parte dedisset,
divitis Aurora solium sortemque paratam
sponte remittebas fratri: "regat ille volentes
Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum;
contingat mea Roma mihi." nec vota fefellit
eventus. Fortuna novum molita tyrannum
iam tibi quaerebat Latium belloque secundo
protinus Eoa velox accitus ab aula
suscipis Hesperiam patrio bis Marte receptam.
ipsos per Illyricas urbes Oriente relicto
ire Serena comes nullo deterrita casu,
materna te mente fovens Latioque futurum
rectorem generumque sibi seniore supernas
iam repetente plagas. illo sub cardine rerum
sedula servatum per tot discrimina pignus
restituit sceptris patrui castrisque mariti.
certavit pietate domus, fidaeque reductum
coniugis officio Stilichonis cura recepit.

[link to English translation] Felix ille parens, qui te securus Olympum
succedente petit! quam laetus ab aethere cernit
se factis crevisse tuis! duo namque fuere
 p82  Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas
Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce
nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana
mente patrem. Thracum venienti e​1 finibus alter
Hebri clausit aquas; alter praecepta vocantis
respuit auxiliisque ad proxima bella negatis
abiurata palam Libyae possederat arva:
quorum nunc meritam repetens non inmemor iram
suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.
ense Thyestiadae poenas exegit Orestes,
sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis
gloria, materno laudem cum crimine pensat;
pavit Iuleos inviso sanguine manis
Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit
in luctum patriae civili strage parentans:
at tibi causa patris rerum coniuncta saluti
bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis
reddita libertas orbi, vindicta parenti.

[link to English translation] Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum
Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum
nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
adventus nunc sacra tui libet edere Musis
grataque patratis exordia sumere bellis.

[link to English translation] Iam Pollentini tenuatus funere campi
concessaque sibi (rerum sic admonet usus)
luce, tot amissis sociis atque omnibus una
direptis opibus, Latio discedere iussus
 p84  hostis et inmensi revolutus culmine fati
turpe retexit iter. qualis piratica puppis,
quae cunctis infensa fretis scelerumque referta
divitiis multasque diu populata carinas
incidit in magnam bellatricemque triremim,
dum praedam de more putat; viduataque caesis
remigibus, scissis velorum debilis alis,
orba gubernaclis, antennis saucia fractis
ludibrium pelagi vento iactatur et unda,
vastato tandem poenas luitura profundo:
talis ab urbe minas retro flectebat inanes
Italiam fugiens, et quae venientibus ante
prona fuit, iam difficilis, iam dura reversis.
clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos
quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes.

[link to English translation] Undosa tu forte domo vitreisque sub antris
rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas
volvebat pater Eridanus: quis bella maneret
exitus? imperiumne Iovi legesque placerent
et vitae Romana quies, an iura perosus
ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
talia dum secum movet anxius, advolat una
Naiadum resoluta comam, complexaque patrem
"en Alaricus" ait "non qualem nuper ovantem
vidimus; exangues, genitor, mirabere vultus.
percensere manum tantaque ex gente iuvabit
relliquias numerasse breves. iam desine maesta
fronte queri Nymphasque choris iam redde sorores."

[link to English translation] Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis
extulit, et totis lucem spargentia ripis
 p86  aurea roranti micuerunt cornua vultu.
non illi madidum vulgaris harundine crinem
velat honos; rami caput umbravere virentes
Heliadum totisque fluunt electra capillis.
palla tegit latos umeros, curruque paterno
intextus Phaëthon glaucos incendit amictus.
fultaque sub gremio caelatis nobilis astris
aetherium probat urna decus. namque omnia luctus
argumenta sui Titan signavit Olympo:
mutatumque senem plumis et fronde sorores
et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;
stat gelidis Auriga plagis; vestigia fratris
germanae servant Hyades, Cygnique sodalis
lacteus extentas adspergit circulus alas;
stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans
clara Noti convexa rigat gladioque tremendum
gurgite sidereo subterluit Oriona.

[link to English translation] Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes
deiecta cervice Getas; tunc talia fatur:
"sicine mutatis properas, Alarice, reverti
consiliis? Italiae sic te iam paenitet orae?
nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis,
ut rebare, tuum? Tuscis nec figis aratrum
collibus? o cunctis Erebi dignissime poenis,
tune Giganteis urbem temptare deorum
adgressus furiis? nec te meus, improbe, saltem
terruit exemplo Phaëthon, qui fulmina praeceps
in nostris efflavit aquis, dum flammea caeli
 p88  flectere terrenis meditatur frena lacertis
mortalique diem sperat diffundere vultu?
crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis
adspirat Romae spoliis aut Solis habenis."

[link to English translation] Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes
magna voce ciet. frondentibus umida ripis
colla levant: pulcher Ticinus et Addua visu
caerulus et velox Athesis tardusque meatu
Mincius inque novem consurgens ora Timavus.
insultant omnes profugo pacataque laetum
invitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum,
iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos.

[link to English translation] Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho
adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus
contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.
hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus
extremo mutare parat praesentia casu,
nil sibi periurum sensit prodesse furorem
converti nec fata loco, multisque suorum
diras pavit aves, inimicaque corpora volvens
Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.

[link to English translation] Oblatum Stilicho violato foedere Martem
omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo
iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
iamque opportunam motu strepuisse rebelli
gaudet perfidiam praebensque exempla labori
sustinet accensos aestivo pulvere soles.
ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis
 p90  instruit arma locis et qua vocat usus ab omni
parte venit. fesso si deficit agmine miles,
utitur auxiliis damni securus, et astu
debilitat saevum cognatis viribus Histrum
et duplici lucro committens proelia vertit
in se barbariem nobis utrimque cadentem.
ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset,
ni calor incauti male festinatus Alani
dispositum turbasset opus; prope captus anhelum
verbere cogis equum, nec te vitasse dolemus.
i potius genti reliquus tantisque superstes
Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum.

[link to English translation] Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox
deicit: occulto temptabat tramite montes,
si qua per scopulos subitas exquirere posset
in Raetos Gallosque vias. sed fortior obstat
cura ducis. quis enim divinum fallere pectus
possit et excubiis vigilantia lumina regni?
cuius consilium non umquam repperit hostis
nec potuit texisse suum. secreta Getarum
nosse prior celerique dolis occurrere sensu.

[link to English translation] Omnibus exclusus coeptis consedit in uno
colle tremens; frondesque licet depastus amaras
arboreo figat sonipes in cortice morsus
et taetris collecta cibis annique vapore
 p92  saeviat aucta lues et miles probra superbus
ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
non tamen aut morbi tabes aut omne periclum
docta subire fames aut praedae luctus ademptae
aut pudor aut dictis movere procacibus irae,
ut male temptato totiens se credere campo
comminus auderet. nulla est victoria maior,
quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
iamque frequens rarum decerpere transfuga robur
coeperat inque dies numerus decrescere castris,
nec iam deditio paucis occulta parari,
sed cunei totaeque palam discedere turmae.
consequitur vanoque fremens clamore retentat
cumque suis iam bella gerit; mox nomina supplex
cum fletu precibusque ciet veterumque laborum
admonet et frustra iugulum parcentibus offert,
defixoque malis animo sua membra suasque
cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans
Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces
tinnitu conatur apes, quae sponte relictis
descivere favis, sonituque exhaustus inani
raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae
perfida deplorat vacuis examina ceris.

[link to English translation] Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit
frena dolor, notas oculis umentibus Alpes
adspicit et nimium diversi stamine fati
 p94  praesentes reditus fortunatosque revolvit
ingressus: solo peragens tum murmure bellum
protento leviter frangebat moenia conto
inridens scopulos; nunc desolatus et expes
debita pulsato reddit spectacula monti.
tunc sic Ausonium respectans aethera fatur:

[link to English translation] "Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris
auguriis calcata mihi, satiare nocentum
cladibus et tandem nostris inflectere poenis!
en ego, qui toto sublimior orbe ferebar
ante tuum felix aditum, ceu legibus exul
addictusque reus flatu propiore sequentum
terga premor. quae prima miser, quae funera dictis
posteriora querar? non me Pollentia tantum
nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati
sors tulerit Martisque vices. non funditus armis
concideram; stipatus adhuc equitumque catervis
integer ad montes reliquo cum robore cessi,
quos Appenninum perhibent. hunc esse ferebat
incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum
finibus ab Ligurum populos complectitur omnes
Italiae geminumque latus stringentia longe
utraque perpetuo discriminat aequora tractu.
haec ego continuum si per iuga tendere cursum,
ut prior iratae fuerat sententia menti,
iam desperata voluissem luce, quid ultra?
omnibus oppeterem fama maiore perustis!
et certe moriens propius te, Roma, viderem,
ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto
victori damnosa foret. sed pignora nobis
 p96  Romanus carasque nurus praedamque tenebat.
hoc magis exertum raperem succinctior agmen.

[link to English translation] "Heu, quibus insidiis, qua me circumdedit arte
fatalis semper Stilicho! dum parcere fingit,
rettudit​2 hostiles animos bellumque remenso
evaluit transferre Pado. pro foedera saevo
deteriora iugo! tunc vis extincta Getarum;
tunc mihi, tunc letum pepigi. violentior armis
omnibus exugnat nostram clementia gentem,
Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim
fraudibus ipse meis. quis iam solacia fesso
consiliumve dabit? socius suspectior hoste.

[link to English translation] "Atque utinam cunctos licuisset perdere bello!
nam quisquis duro cecidit certamine, numquam
desinit esse meus. melius mucrone perirent,
auferretque mihi luctu leviore sodales
victa manus quam laesa fides. nullusne clientum
permanet? offensi comites, odere propinqui.
quid moror invisam lucem? qua sede recondam
naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram,
in quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis
Italiae nomen nostras circumsonet aures?"

[link to English translation] Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit
expertas horrens aquilas; comitatur euntem
Pallor et atra Fames et saucia lividus ora
Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
lustralem tum rite facem, cui lumen odorum
 p98  sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat,
circum membra rotat doctus purganda sacerdos
rore pio spargens, et dira fugantibus herbis
numina purificumque Iovem Triviamque precatus
trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum
secum rapturas cantata piacula taedas.

[link to English translation] Acrior interea visendi principis ardor
accendit cum plebe patres et saepe negatum
flagitat adventum; nec tali publica vota
consensu tradunt atavi caluisse per urbem,
Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma
atque indignantes in iura redegerat Arctos,
cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges
Romanum stupuit Maeotia terra tribunal.
nec tantis patriae studiis ad templa vocatus,
clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam
exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.
laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
decidit; hunc dorso trepidum fumante ferebat
ambustus sonipes; hic tabescente solutus
subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis
canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
tum contenta polo mortalis nescia teli
pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu
armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis
obsequium Marci mores potuere mereri.
nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,
deficeret si nostra manus; sed providus aether
 p100  noluit humano titulos auferre labori,
ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam,
quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.

[link to English translation] Iam totiens missi proceres responsa morandi
rettulerant, donec differri longius urbis
communes non passa preces penetralibus altis
prosiluit vultusque palam confessa coruscos
impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:

[link to English translation] "Dissimulata diu tristes in amore repulsas
vestra parens, Auguste, queror. quonam usque tenebit
praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua
luce frui, spatiis discernens gaudia parvis,
torquebit Rubicon vicino numine​3 Thybrim?
nonne semel sprevisse satis, cum reddita bellis
Africa venturi lusit spe principis urbem
nec duras tantis precibus permovimus aures?
ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,
electi candoris equos et numinis arcum
iam molita tui, per quem radiante decorus
ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam
defensam titulo Libyam testata perenni.
iamque parabantur pompae simulacra futurae
Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo
classis ut auratum sulcaret remige fluctum,
ut Massyla tuos anteirent oppida currus
 p102  Palladiaque comas innexus harundine Triton
edomitis veheretur aquis et in aere trementem
succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes,
ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam
praeberet fera colla iugo, vi captus et armis,
non Bocchi Syllaeque dolis.
                                                 [link to English translation] "Sed prima remitto.
num praesens etiam Getici me laurea belli
declinare potest? sedesve capacior ulla
tantae laudis erit? tua te benefacta morantem
conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus
quod servavit amat. iam flavescentia centum
messibus aestivae detondent Gargara falces,
spectatosque iterum nulli celebrantia ludos
circumflexa rapit centenus saecula consul:
his annis, qui lustra mihi bis dena recensent,
nostra ter Augustos intra pomeria vidi,
temporibus variis; eadem sed causa tropaei
civilis dissensus erat. venere superbi,
scilicet ut Latio respersos sanguine currus
adspicerem! quisquamne piae laetanda parenti
natorum lamenta putet? periere tyranni,
sed nobis periere tamen. cum Gallica vulgo
proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar.
namque inter socias acies cognataque signa
ut vinci miserum, numquam vicisse decorum.
restituat priscum per te iam gloria morem
verior, et fructum sincerae laudis ab hoste
 p104  desuetum iam redde mihi iustisque furoris
externi spoliis sontes absolve triumphos.

[link to English translation] "Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas
exulat imperiumque suis a sedibus errat?
cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen
neglecto squalent senio? nec creditur orbis
illinc posse regi? medium non deserit umquam
caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,
qui nostram coluere domum? leviusve timebant
Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus
hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?
hic illi mansere viri, quos mutua virtus
legit et in nomen Romanis rebus adoptans
iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
hic proles atavum deducens Aelia Nervam
tranquillique Pii bellatoresque Severi.
hunc civis dignare chorum conspectaque dudum
ora refer, pompam recolens ut mente priorem,
quem tenero patris comitem susceperat aevo,
nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret."

[link to English translation] Orantem medio princeps sermone refovit:
"Numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis,
o dea, nec legum fas est occurrere matri.
sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis
incusare tuos) patriae mandata vocantis
sprevimus: advectae misso Stilichone curules,
ut nostras tibi, Roma, vices pro principe consul
impleret generoque socer. vidistis in illo
 p106  me quoque; sic credit pietas non sanguine solo,
sed claris potius factis experta parentem.
cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis,
quae pro me mundoque gerit; sed ab omnibus unum,
si fama necdum patuit, te, Roma, docebo
subiectum nostris oculis et cuius agendi
spectator vel causa fui.
                                           [link to English translation] "Populator Achivae
Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens
et ruptas animis spirans inmanibus Alpes
iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris
tutior auxilio brumae (quo gentibus illis
sidere consueti favet inclementia caeli)
meque minabatur calcato obsidere vallo
spem vano terrore fovens, si forte, remotis
praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem
condicione fidem; nec me timor impulit ullus
et duce venturo fretum memoremque tuorum,
Roma, ducum, quibus haud umquam vel morte parata
foedus lucis amor pepigit dispendia famae.
nox erat et late stellarum more videbam
barbaricos ardere focos; iam classica primos
excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto
adventat Stilicho. medius sed clauserat hostis
inter me socerumque viam pontemque tenebat,
Addua quo scissas spumosior incitat undas.
quid faceret? differret iter? discrimina nullas
nostra dabant adeunda moras. perrumperet agmen?
sed paucis comitatus erat; nam plurima retro,
dum nobis properat succurrere, liquerat arma
extera vel nostras acies. hoc ille locatus
 p108  ancipiti, longum socias tardumque putavit
expectasse manus et nostra pericula tendit
posthabitis pulsare suis mediumque per hostem
flammatus virtute pia propriaeque salutis
inmemor et stricto prosternens obvia ferro
barbara fulmineo secuit tentoria cursu.

[link to English translation] "Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum,
quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis
indicio dapibusque simul religataque somno
Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi
Graiaque rettulerit captos ad castra iugales,
quorum, si qua fides augentibus omnia Musis,
impetus excessit Zephyros candorque pruinas.
ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis
ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus
et Diomedeis tantum praeclarior ausis,
quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!
adde quod et ripis steterat munitior hostis
et cui nec vigilem fas est componere Rhesum:
Thrax erat, hic Thracum domitor. non tela retardant,
obice non haesit fluvii. sic ille minacem
Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens
traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem,
Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus
Porsennam respexit aquis. celer Addua nostro
sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis
ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.
 p110    [link to English translation] "Exere nunc doctos tantae certamina laudis,
Roma, choros et, quanta tuis facundia pollet
ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem."

[link to English translation] Dixit et antiquae muros egressa Ravennae
signa movet; iamque ora Padi portusque relinquit
flumineos, certis ubi legibus advena Nereus
aestuat et pronas puppes nunc amne secundo,
nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu
deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.
laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto,
despiciturque vagus praerupta valle Metaurus,
qua mons arte patens vivo se perforat arcu
admisitque viam sectae per viscera rupis,
exuperans delubra Iovis saxoque minantes
Appenninigenis cultas pastoribus aras.
quin et Clitumni sacras victoribus undas,
candida quae Latiis praebent armenta triumphis,
visere cura fuit; nec te miracula fontis
praetereunt, tacito passu quem si quis adiret,
lentus erat; si voce gradum maiore citasset,
commixtis fervebat aquis; cumque omnibus una
sit natura vadis, similes ut corporis undas
ostendant, haec sola novam iactantia sortem
humanos properant imitari flumina mores.
celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum
regali calcatur equo, rarique coloris
non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:
ilice sub densa silvis artatus opacis
 p112  inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
inde salutato libatis Thybride lymphis
excipiunt arcus operosaque semita vastis
molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.

[link to English translation] Ac velut officiis trepidantibus ora puellae
spe propiore tori mater sollertior ornat
adveniente proco vestesque et cingula comit
saepe manu viridique angustat iaspide pectus
substringitque comam gemmis et colla monili
circuit et bacis onerat candentibus aures:
sic oculis placitum tuis insignior auctis
collibus et nota maior se Roma videndam
obtulit. addebant pulchrum nova moenia vultum
audito perfecta recens rumore Getarum,
profecitque opifex decori timor, et vice mira,
quam pax intulerat, bello discussa senectus
erexit subitas turres cunctosque coëgit
septem continuo colles iuvenescere muro.
ipse favens votis solitoque decentior aër,
quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre,
principis et solis radiis detersa removit
nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes
ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,
ut tibi servatum scirent convexa serenum.

[link to English translation] Omne Palatino quod pons a colle recedit
Mulvius et quantum licuit consurgere tectis,
 p114  una replet turbae facies: undare videres
ima viris, altas effulgere matribus aedes.
exultant iuvenes aequaevi principis annis;
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
gratantur durasse diem moderataque laudant
tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus
Romanos vetuit currum praecedere patres:
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,
atque Augusta soror fratri praeberet ovanti
militis obsequium; sic illum dura parentis
instituit pietas in se vel pignora parci
quique neget nato, procerum quod praestat honori.
haec sibi curva​4 senum maturaque comprobat aetas
idque inter veteris speciem praesentis et aulae
iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.

[link to English translation] Conspicuas tam flore genas, diademate crinem
membraque gemmato trabeae viridantia cinctu
et fortes umeros et certatura Lyaeo
inter Erythraeas surgentia colla smaragdos
mirari sine fine nurus; ignaraque virgo,
cui simplex calet ore pudor, per singula cernens
nutricem consultat anum: quid fixa draconum
ora velint? ventis fluitent an vera minentur
sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
ut chalybe indutos equites et in aere latentes
vidit cornipedes: "quanam de gente" rogabat
"ferrati venere viri? quae terra metallo
nascentes informat equos? num Lemnius auctor
 p116  indidit hinnitum ferro simulacraque belli
viva dedit?" gaudet metuens et pollice monstrat,
quod picturatas galeae Iunonia cristas
ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos
rubra sub aurato crispentur serica dorso.

[link to English translation] Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum
persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem
urbe triumphantem generum florente iuventa
conspiceres illumque diem sub corde referres,
quo tibi confusa dubiis formidine rebus
infantem genitor moriens commisit alendum.
virtutes variae fructus sensere receptos;
depositum servasse, fides; constantia, parvum
praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum.
hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites
evocat et solio fultus genitoris eburno
gestarum patribus causas ex ordine rerum
eventusque refert veterumque exempla secutus
digerit imperii sub iudice facta senatu.
nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;
fucati sermonis opem mens conscia laudis
abnuit. agnoscunt proceres; habituque Gabino
principis et ducibus circumstipata togatis
iure paludatae iam curia militat aulae.
adfuit ipsa suis ales Victoria templis
Romanae tutela togae: quae divite penna
patricii reverenda fovet sacraria coetus
 p118  castrorumque eadem comes indefessa tuorum
nunc tandem fruitur votis atque omne futurum
te Romae seseque tibi promittit in aevum.

[link to English translation] Hinc te iam patriis laribus via nomine vero
sacra refert. Flagrat studiis concordia vulgi,
quam non inlecebris dispersi colligis auri;
nec tibi venales captant aeraria plausus
corruptura fidem: meritis offertur inemptus
pura mente favor. nam munere carior omni
obstringit sua quemque salus. procul ambitus erret!
non quaerit pretium, vitam qui debet amori.

[link to English translation] O quantum populo secreti numinis addit
imperii praesens genius! quantamque rependit
maiestas alterna vicem, cum regia circi
conexum gradibus veneratur purpura vulgus,
adsensuque cavae sublatus in aethera vallis
plebis adoratae reboat fragor, unaque totis
intonat Augustum septenis arcibus Echo!
nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis
cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae
diffundit Libycos aliena valle cruores.
haec et belligeros exercuit area lusus,
armatos haec saepe choros, certaque vagandi
textas lege fugas inconfusosque recursus
et pulchras errorum artes iucundaque Martis
cernimus. insonuit cum verbere signa magister,
 p120  mutatos edunt pariter tot pectora motus
in latus adlisis clipeis aut rursus in altum
vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum
murmur, et umbonum pulsu modulante resultans
ferreus alterno concentus clauditur ense.
una omnis summissa phalanx tantaeque salutant
te, princeps, galeae. partitis inde catervis
in varios docto discurritur ordine gyros,
quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci
flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.
discreto revoluta gradu torquentur in orbes
agmina, perpetuisque inmoto cardine claustris
Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae
armorum innocuos paci largitur honores.

[link to English translation] Iamque novum fastis aperit felicibus annum
ore coronatus gemino; iam Thybris in uno
et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.
consule laetatur post plurima saecula viso
Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules
auditas quondam proavis, desuetaque cingit
regius auratis fora fascibus Ulpia lictor,
et sextas Getica praevelans fronde secures
colla triumphati proculcat Honorius Histri.
exeat in populos cunctis inlustrior annus,
natus fonte suo, quem non aliena per arva
induit hospes bonos, cuius cunabula fovit
curia, quem primi tandem videre Quirites,
quem domitis auspex peperit Victoria bellis!
 p122  hunc et privati titulis famulantibus anni
et, quos armipotens genitor retroque priores
diversis gessere locis, ceu numen adorent;
hunc et quinque tui vel quos habiturus in urbe
post alios, Auguste, colant. licet unus in omnes
consul eas, magno sextus tamen iste superbit
nomine: praeteritis melior, venientibus auctor.


Apparatus Criticus:

1 Birt prints the venientem finibus of A and B (the other MSS. have veniens e), and the aquis (l. 108) of the better MSS. I have adopted Heinsius' emendation venienti with some hesitation.

2 rettudit Isengr. mg.; Birt reads rettulit, following EVA.

3 numine Gessner; Birt accepts MSS. nomine.

4 curva Birt; codd. cura


[Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIII Kal. Feb. 04

Accessibility