[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Liber I
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

L. Junii Columellae

a H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXLI

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
quos si invenies te rogo mihi scribere.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber III

 p104  L. Junii Columellae
De Re Rustica
Liber II

1[link to English translation] Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem​1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locati sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse. 2 Nec te ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue Tremeli auctoritatem revereri, qui, cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, videlicet inlectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem. Quod ipse quoque confiterer, si in totum nullae fruges provenirent.​2 3 Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet. Itaque transactis iuventae temporibus, etiam si longe vita superest, partus tamen annis denegatus non restituitur.  p106 At e contrario seu sua sponte quolibet casu derelicta​3 humus, cum est repetita cultu, magno faenore cessatorum​4 colono respondet. 4 Non ergo est exiguarum frugum causa terrae vetustas, si modo, cum simul invasit senectus, regressum non habet nec revirescere​5 aut repubescere potest; sed ne lassitudo quidem soli minuit agricolae fructum. Neque enim prudentis est adduce tamquam in hominibus nimiae corporis exercitationi​6 aut oneris hominibus alicuius ponderi,​7 sic cultibus et agitationibus agrorum fatigationem succedere. 5 Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremellius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint​8 cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum? Videt sine dubio quid eveniat, sed cur id accidat non pervidet. Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit. 6 At eum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis  p108 et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus. 7 Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent. Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione​9 terra refoveatur. De cuius cultu dicturos nos prior volumine polliciti iam nunc disseremus.

2 Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem​10 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt. 2 Hostes autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae; neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed11 ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari. 3 Recurrendum est igitur ad qualitatum​12 inter se dissidentium quasi quasdam  p110 coniunctiones, quas Graeci συζυγίας ἐναντιοτήτων,​13 nos "discordantium comparationes" tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari. 4 De siccandis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt,​14 quae siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit,

et cui putre solum namque hoc imitamur arando.

Neque enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram; 5 ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur. 6 Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ. 7 Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter  p112 tractetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus:

λιμῷ δε’ οἴκτιστον θανέειν.

8 Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum formam redigenda​15 prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et​16 gramine vestitus an​17 filictis​18 aliisve frutectis impeditus. 9 Si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. Earum duo genera cognovimus, caecarum et patentium. Spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam occaecantur, ita ut in ora​19 hiantium  p114 fossarum competant. Sed​20 latius apertas summa parte declivesque et ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conveniet; nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris solis lapidibus replentur. 10 Opertae rursus occaecari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam depressis; qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere. 11 Tum per imum​21 contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus.

Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si rarae sunt, tantum succidendis incendendisque et inarandis. 12 Ac saxosum facile est expedire lectione  p116 lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi; quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas.​22 13 Iunci et graminis pernicies​23 repastinatio est, filicis​24 frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,​25 celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.​26 Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur. 14 Sed iam expediendi rudis agri rationem​27 sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero.

Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem​28 nigrem vel cinereum. 15 Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiam​29 Cornelium Celsum, non solum agricolationis sed universae naturae  p118 prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores. 16 Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendus sit. Non ergo color tamquam certus auctor testis est bonitatis arvorum; 17 et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos et paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus, pingue sit. 18 Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspargitur​30 aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et

picis in morem ad digitos lentescit habendo,

ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem. 19 Sed si velis scrobibus  p120 egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum aequaverit, mediocrem. Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possint​31 videri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur. 20 Saporem​32 quoque sic​33 dinoscemus:​34 ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur; nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.​35 Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi​36 dulcibus et venis educantur. 21 Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus  p122 faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est forma huius operis conscribere,​37 quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae.

22 Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito. 23 Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo retractis et resupinis caput excruciantur aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, quia​38 non valent alte perfossa novalium terga​39 rescindere; quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confertur,​40 nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque fetus grandescunt. 24 Et in hoc igitur a Celso dissentio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,​41 censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrati possit; ignorans plus esse  p124 reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum. 25 Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur; atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant; 26 boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius quam verberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae. Numquam stimulo lacessat iuvencum, quae res taetricum​42 calcitrosumque eum reddit, non numquam tamen admoneat  p126 flagello. 27 Sed nec in media parte versurae consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem quam pedum centum viginti contrarium pecori est, quoniam plus aequo fatigatur ubi hunc modum excessit. 28 Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,​43 et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.

3 Boves cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet, manibusque comprimat dorsum et pellem revellat nec patiatur corpori adhaerere, quia et​44 genus morbi maxime est armentis noxium. 2 Colla subigat merumque faucibus, si aestuaverint, infundat; satis autem est singulis vini​45 sextarios praebere. Sed ante ad praesaepia boves religari non expedit, quam sudare atque anhelare desierint. Cum deinde tempestive potuerint vesci, non multum nec universum cibum, sed partibus et paulatim praebere convenit. Quem cum absumpserint, ad quam duci  p128 oportet sibiloque adlectari, quo libentius bibant, tum demum reductos largiore pabulo satiari.

Hactenus de officio bubulci dixisse abunde est. Sequitur ut tempora quoque subigendi arvi praecipiamus.

4 Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscindendi sunt anni tempore iam incalescente, cum omnis herbas ediderint neque adhuc earum semina maturuerint; sed tam frequentibus densisque sulcis arandi sunt, ut vix dinoscatur, in utram partem vomer actus sit, quoniam sic omnes radices herbarum perruptae necantur. 2 Sed et compluribus iterationibus sic resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem,​46 cum seminavimus.​47 Nam veteres Romani dixerunt male subactum agrum, qui satis frugibus occandus sit. 3 Eum porro an recte aretur frequenter explorare debet agricola, nec tantum visu, qui fallitur non numquam superfusa terra latentibus scamnis, verum etiam tactu, qui minus decipitur cum solidi rigoris admota pertica transversis sulcis inseritur. Ea si aequaliter ac sine offensatione​48 penetravit, manifestum est totum solum deinceps esse motum; sin autem subeunti durior aliqua pars obstitit, crudum vervactum esse demonstrat. Hoc cum saepius bubulci fieri vident, non committunt scamna facere.  p130 Igitur uliginosi campi proscindi debent post Idus mensis Aprilis. 4 Quo tempore cum arati fuerint, viginti​49 diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos; quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fieri non numquam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit. 5 Quod cum accidit, nihil prohibet quo minus mense Iulio vervacta subigantur. Sed quandoque​50 arabitur, observabimus ne lutosus ager tractetur neve exiguis nimbis semimadidus, quam terram rustici variam cariosamque appellant; ea est cum post longas siccitates levis pluvia superiorem partem glaebarum madefecit, inferiorem non attigit. Nam quae limosa versantur arva, toto anno desinunt posse tractari nec sunt habilia sementi aut occationi aut sationi;​51 at rursus, quae varia subacta sunt, continuo triennio sterilitate adficiuntur. 6 Medium igitur temperamentum maxime sequamur in arandis agris, ut neque suco careant nec abundent uligine; quippe nimius umor, ut dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt.  p132 Nam vel respuitur duritia soli​52 dens aratri, vel si qua parte penetravit, non minute diffundit humum, sed vastos caespites convelit; quibus obiacentibus impeditum arvum minus recte potest iterari, quia ponderibus glaebarum, sicut aliquis​53 constantibus fundamentis vomis a sulco repellitur, quo evenit ut in iteratione quoque scamna fiant et boves iniquitate operis maxime mulcentur. 7 Accidit huc, quod omnis humus quamvis laetissima tamen inferiorem partem ieiuniorem habet, eamque attrahunt excitatae maiores glaebae; quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis. 8 Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager. Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat. Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur; nam commode proscinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum​54 redigitur quadrante operae. Liras autem rustici vocant easdem porcas, cum sic aratum est ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat. 9 Colles pinguis soli peracta satione trimenstrium​55 mense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suadebit,  p134 Februario statim proscindendi sunt. Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium; ac totidem operis, quot uliginosi campi, excolitur iugerum talis agri.

10 Sed​56 in arando maxime est observandum, semper ut transversus mons sulcetur. Nam hac ratione difficultas acclivitatis infringitur, laborque pecudum et hominum commodissime sic minuitur. Paulum tamen, quotiensque​57 iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramque partem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur. 11 Exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus paratusque ad sementim​58 circa aequinoctium. Expeditior autem labor eius modi solo est, eoque​59 pauciores impenduntur operae; nam tres uni iugero sufficiunt. Item graciles clivi non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas, quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine suco humus aestivo sole peruritur nullasque virium reliqui as habet. Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit; neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est.

5 Prius tamen quam exilem terram iteremus,  p136 stercorare conveniet; nam eo quasi pabulo gliscit. In campo rarius, in colle spissius, acervi stercoris instar quinque modiorum disponentur; atque in plano pedes intervalli quoquoversus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti; quod rarius, duodeviginti. 2 Disiectum deinde protinus firmum inarari et obrui​60 convenit, ne solis halitu vires amittat et ut permixta humus praedictor alimento pinguescat. Itaque, cum in agro disponentur acervi stercoris, non debet maior modus eorum dissipari,​61 quam quem bubulci eodem die possint obruere.

6 Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.​62 Prima et utilissima sunt hominibus frumenta triticum et semen adoreum. Tritici genera complura cognovimus, verum ex iis maxime serendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat. 2 Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit trimestre,​63 cuius usus agricolis gratissimus; nam ubi propter aquas aliamve causam matura satio est omissa, praesidium ab hoc petitur. Id porro​64 genus  p138 est siliginis. Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, supervacuae sunt. 3 Adorei autem plerumque videmus in usu genera quattuor: far, quod appellatur Clusinum, candidi oris​65 et nitidi; far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum; semen trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est praecipuum. 4 Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida. Triticum autem sicco loco melius coalescit, adoreum minus infestatur umore.

7 Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,​66 sesama, lupinum, linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana​67 est. Item pabulorum optima sunt Medica et faenum Graecum nec minus vicia; 2 proxima deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex hordeo. Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur  p140 ut frigidis novissime, tepidis celerius, calidis ocissime​68 metamus.​69 Nunc autem proinde ac si temperatae regioni praecepta dabimus.

8 Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit:

At si triticeam in messem robustaque farra

Exercebis humum solisque instabis aristis,

Ante tibi eoae Atlantides abscondantur.

2 Abscondantur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal. Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora. Sic enim servant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent. Nos quoque  p142 non abnuimus in agro temperato et minime umido sementem sic fieri debere; 3 ceu locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra​70 Kalendas Octobris seminare convenire,

dum sicca tellure licet, dum nubila pendent,

ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis​71 pruinisve infestentur. Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colliquias​72 atque inde extra segetes derivemus.​73 4 Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset; quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito. Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur; idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde​74 ac si repositum in horreo non corrumpitur; atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die surgit. 5 Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret; idque etiam saepius nos experti verum adhuc esse​75 comperimus. Magis apte​76 tamen in eius modi agris adoreum  p144 quam triticum seritur, quoniam folliculum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.

9 Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat; adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus​77 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent. 2 Nobis ne istam quidem, quam praediximus, mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio; loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris; temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissus postulat; caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat. 3 Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur; collis enim quamvis granum robustius aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit. Hordeum nisi solutum et siccum locum non patitur. 4 Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum  p146 volunt arvum; hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbris, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinent; hoc si lutoso commiseris, emoritur. 5 Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor; quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare conseritur, vanam et minutam spicam facit. 6 At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit,​78 etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari​79 agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum.

Atque adhuc de satione autumnali loquimur; hanc enim potissimam ducimus. 7 Sed est altera, cum cogit necessitas: semestrem​80 vocant agricolae. ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas est umida et sine vaporibus, recte committitur, ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeriter et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere; si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, commodius​81 proveniet. 8 Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura  p148 trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet. Sed​82 sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis.

Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus​83 sine ulla stirpe seminum areas reddit. 9 Ea glabreta​84 signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur; nam ubi vel uligo vel alia quae​85 pestis segetem enecat,​86 ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari. Sed antiquissimum est omnem inde umorem facto sulco deducere; aliter vana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint. 10 Quaedam etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne fiat, remedio est aquae mixtus sucus herbae, quam rustici sedum appellant, nam hoc medicamine una nocte semina macerata iaciuntur. Quidam cucumeris anguinei umorem expressum  p150 et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant. Alii hac eadem qua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos et ita noxia animalia summovent.

Illud deinceps praecipiendum habeo,​87 ut demessis segetibus iam in area futuro semini consulamus. 11 Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur.​88 12 Neque enim dubium est ex robusto semine posse fieri non robustum; quod vero protinus ex levi​89 natum sit, numquam robur accipere manifestum est, ideoque Vergilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit:

Vidi lecta diu et multo spectata labore

Degenerare tamen, ni vis humana quotannis

Maxima quaeque manu legeret; sic omnia fatis

In peius ruere ac retro sublapsa referri.

 p152  13 Granum autem rutilum si, cum est diffusum,​90 eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus; quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,​91 leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur. Verum in umido statu caeli recte provenit et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea​92 longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.

14 Proximus est his frumentis usus hordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant, quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum pascit et hominem salubrius quam malum triticum,​93 nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit. Seritur soluta siccaque terra et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere;​94 propter quod pinguissimo agro, cuius nimiis​95 viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur. 15 Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius. Iugerum quinque modios occupabit.​96 Idque ubi  p154 paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit; nam et fragili culmo et nulla vestitum palea granum eius celeriter decidit, isdemque​97 de​98 causis facilius teritur quam cetera. Sed cum eius messem sustuleris, optimum est novalia pati anno cessare; si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare. 16 Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem; melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias. Iugerum sex modios postulat.

17 Inter frumenta etiam panicum ac milium ponenda sunt, quamvis iam leguminibus ea contribuerim, nam multis regionibus cibariis eorum coloni sustinentur.​99 Levem solutam humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo; nam siccum cretosumque reformidant. 18 Ante ver seri​100 non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur; ultima tamen parte Martii mensis commodissime terrae committuntur. Nec impensa gravi rationem​101 cultoris onerant, quippe sextariis fere quattuor iugerum implent; frequentem tamen exigunt sartionem​102  p156 et runcationem, ut herbis liberentur. Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus,​103 manu carpuntur, et suspensa in sole cum adsiccuerunt,​104 reconduntur atque ita reposita perennant diutius quam cetera. 19 Panis ex milio conficitur, qui antequam refrigescat, sine fastidio potest absumi. Panicum pinsitum​105 et evolutum furfure, sed milium​106 quoque pultem quamvis in copia​107 maxime cum lacte​108 non fastidiendam praebet.

10 Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.​109 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam​110 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat. 2 Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo,​111 sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si  p158 non ante hiemem convaluit,​112 frigoribus adfligitur. 3 Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas,​113 quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt,​114 reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, 4 nam cretam reformidat limosoque non exit ago. Iugerum decem modios​115 occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto​116 vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.​117 Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.​118

5 Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur​119 et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit. Prius autem iaciemus​120 semina, deinde proscindemus terram proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersae sint. 6 Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor  p160 et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque​121 et similiter, cum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque​122 occabimus;​123 quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant. 7 Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam​124 proximo anno tulerit. 8 Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii,​125 si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius; eaque nec macrum nec nebulosum locum patitur, densa tamen humo saepe commode respondet. Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur; tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est. 9 Post brumam parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed  p162 exiguas paleas nec multam siliquam facit. Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se maturae​126 fabalia quam fructum trimestris. 10 Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaverimus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν127 vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur. 11 Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit,

laetior​128 ut fetus siliquis fallacibus esset

et quamvis igni exiguo properata maderent.​129

Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari. Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus, experti praecipimus.​130 12 Silente luna fabam vellito ante lucem; deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expeditissime  p164 sic poterit. 13 Modicus​131 fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae colligetur,​132 quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve​133 contundant;​134 deinde cum ad alteram partem areae pervenerint, in acervum culmos regerant. 14 Nam semina excussa in area iacebunt,​135 superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint,​136 aliter secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto​137 palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.

15 Lentim modo semediata​138 luna usque in duodecimam somno tenui et resoluto vel pingui, sed​139 sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile luxuria et umore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur,​140 fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduo​141 aut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario. 16 Iugerum agri  p166 paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur — nam etiam dum est in siliqua exestur — curandum​142 erit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque​143 atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque; quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim​144 reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari.

17 Lini semen, nisi si​145 magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est; agris enim praecipue noxium est. It pinguissimum locum et modice umidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris. Iugerum agri octo modiis obseritur. Non nullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo tenuius​146 linum proveniat. Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.

18 Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in  p168 Idus Octobres. Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant; non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli.​147

19 Cicer aut​148 cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen​149 Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit. 20 Cicero, quod arietillum​150 vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.

21 Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius  p170 seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias; nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.

22 Ab his leguminibus ratio est habenda napi​151 raporumque,​152 nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo. 23 Sed rapa campis et locis umidis laetantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram; itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,​153 locique proprietas utriusque semen commutat; namque in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipiti speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant; 24 nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam​154 solum segetes opimas facit. Iugerum  p172 agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napi​155 spargendum, quia​156 non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit.

Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram; nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus​157 in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus. 25 Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod simul seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,​158 interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit. 26 Seritur ut deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo vere saturus es, proscindito circa Kalendas Octobris et eum tota hieme putrescere sinito; deinde Kalendis Februariis diligenter iterato et lapides omnes eligito​159 glaebasque offringito; postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas  p174 pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus pateat. 27 Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris — id enim multum confert — statim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.​160 28 Tardius messim​161 primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit. Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,​162 omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno​163 demeti poterit et permanebit annis decem.

29 Viciae autem duae sationes sunt: prima, qua​164 pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum; secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa; idque genus praecipue  p176 non amat rores, cum seritur. 30 Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri; nam si nox incessit, quantulocumque umore, prius quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit ne ante quintam et vicesimam lunam terrae mandetur; aliter satae fere limacem nocere comperimus.

31 Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit. Ea fit optimus, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur a hiemis violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles, usque in mensem Maium sufficit. 32 Quod si etiam semen voles ex ea percipere, a Kalendis Martiis pecora depellenda et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea frugibus. Similis ratio​165 avenae est, quae autumno sata partim​166 caeditur in faenum vel pabulum dum adhuc viret, partim semini custoditur.​167

33 Faenum Graecum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, isdem  p178 diebus, quibus vicia circa aequinoctium, alterum autem mensis Ianuarii ultimi vel primi Februarii, cum in semen​168 seminatur; sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus. Utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit; propter quod non nulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt atque ita iaciunt semina et sarculis adobruunt.​169

34 Ervum autem laetatur loco macro nec umido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat. Quinque modiis iugerum obseritur.

35 Cicera bubus ervi loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat,​170 atque ita mixta paleis succretis​171 pecori praebetur. Sed ervi duodecim librae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est; sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior.  p180 Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.

11 Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam​172 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur; satius autem esse ea tempestive runcari et purgari. 2 Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare​173 possint. Quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari; in locis autem frigoris et palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, sed plana sartione terram permoveri. 3 Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola​174 post sementim  p182 ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet. 4 In iis autem locis, ubi desideratur sartio, non ante sunt attingendae segetes, etiam si caeli status permittat,​175 quam cum sata sulcos contexerint. Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria rex sartio, quoniam unam radicem habet, quae sive ferro succisa est seu vulnerata, totus frutex emoritur. 5 Quod etiam si ne fieret, supervacuus tamen esset​176 cultus, cum sola haec res adeo non infestatur herbis, ut ipsa herbas perimat. At quae​177 aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine; hordeum vero nisi siccissimum tangi non debet. 6 Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione​178 et internatae herbae faeno reserventur. Cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius​179 leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata faba faenum ex eodem loco secari posse dicat. Sed mihi videtur pessimi agricolae committere ut satis  p184 herba proveniat; frugibus enim plurimum detrahitur, si relinquitur runcatio.​180 7 Neque​181 est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et​182 exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus. 8 Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur,​183 ut latius se frutex culmi​184 diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare​185 desiit​186 frumentum, putrescit si adobrutum​187 est. 9 Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri​188 terra debet aequaliter; eamque transacto aequinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed aut ante​189 aut mox cum defloruerit. 10 Omne autem  p186 frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.

12 Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam; in totum summam operarum decem et dimidiam. Siliginis modii quinque totidem operas desiderant. Seminis​190 modii novem vel decem totidem operas quot tritici modii quinque postulant. 2 Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sartoriam unam et dimidiam, messoriam unam: summam operarum sex et dimidiam. Fabae modii quattuor vel sex in vetereto duas operas bubulcorum detinent, at in restibili unam; occantur sesquiopera, sariuntur sesquiopera et una opera​191 iterum, tertium​192 sariuntur una opera, metuntur una: summa fit operarum octo vel septem. 3 Viciae modii sex vel septem in vetereto bubulcorum duas operas volunt, in restibili unam,  p188 item occantur una opera, metuntur una: summa fit operarum quattuor.​193 Ervi modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una, item singulis sariuntur, runcantur, metuntur; quae cuncta sex operas occupant. Siliquae modii sex vel septem totidem operis obruuntur, metuntur una. Phaseoli modii quattuor obruuntur totidem operis, occantur una, metuntur una. 4 Cicerae vel cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur una opera, runcantur una, velluntur una: summa fit sex operarum. Lentis sesquimodius totidem operis​194 obruitur,​195 occatur una, saritur duabus, runcatur una, vellitur una: summa fit operarum octo. Lupini modii decem obruuntur una, occantur una, metuntur una. Milii sextarii quattuor totidemque panici bubulcorum operas occupant quattuor, occantur operis tribus, sariuntur tribus; quot operis carpantur, incertum est. 5 Ciceris modii tres operis totidem seminantur, occantur duabus, sariuntur una, runcantur una, velluntur tribus: summa fit undecim operarum. Lini decem modii vel octo quattuor iugis conseruntur, occantur tribus,​196 runcantur una, velluntur tribus: summa fit undecim operarum. Sesami sextarii sex tribus iugis a proscissione coluntur,​197 occantur​198 operis quattuor, sariuntur quattuor  p190 et sariuntur iterum duabus, metuntur duabus: summa fit operarum quindecim. 6 Cannabis seritur, ut supra docuimus, sed incertum est quantam impensam curamque desideret. At Medica obruitur non aratro, sed, ut dixi, ligneis rastellis. Iugerum agri eius occant duo,​199 sarit unus, metit unus.​200

7 Hac consummatione operarum colligitur posse agrum ducentorum iugerum subigi duobus iugis bovum​201 totidemque bubulcis et sex mediastinis, si tamen vacet arboribus. At ubi​202 sit arbustum, tamen​203 eundem modum Saserna tribus hominibus adiectis adseverat probe satis excoli. Quae nos ratio docet sufficere posse iugum bovum tritici centum viginti quinque modiis totidemque leguminum, ut sit in assem​204 autumnalis satio modiorum ducentorum quinquaginta, et posthac nihilo minus conserantur​205 trimestrium modii​206 quinque et septuaginta. 8 Hoc deinde sic probatur. Semina, quae quarto sulco seruntur in iugeribus viginti quinque, desiderant bubulcorum operas centum decem et quinque; nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta. 9 Cetera​207 legumina occupant operas sexaginta, id est menses duos. Pluviales quoque et feriarum computantur, quibus non aratur, dies quinque et quadraginta; item peracta sementi, quibus requiescunt, dies  p192 triginta Sic in asse fiunt octo menses et dies decem. Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies quinque et viginti, quos absumamus​208 aut in satione trimestrium aut in vecturis faeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium.

13 Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx requierit, prius quam inarescat,​209 vomis rescindat atque obruat; id etiam cedit pro stercore. 2 Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt,​210 sucum omnem solo auferent vique terrae absument; quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe​211 eorum proscinditur,​212 nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit. 3 Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime​213 solo virus​214 ciceris et lini, alterum quia sit salsae,​215 alterum quia sit​216 fervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo:

Urit enim lini campum seges, urit avenae,

Urunt Lethaeo perfusa papavera somno.

 p194  Neque enim dubium, quin et his seminibus infestetur ager sicut et​217 milio et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, 4 nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento. Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res,​218 levi tamen admodum cura sit prodita.

14 Tria igitur genera stercoris​219 sunt praecipue,​220 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis​221 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen​222 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus; 2 secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis villae purgamentis immisceatur, quoniam per se​223 naturae ferventioris et idcirco terram perurit. Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere​224 si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat: nec solum ea res maiorem faciet​225 proventum.  p196 sed etiam saporem et odorem vini​226 pomorumque reddit meliorem. 3 Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat. Sed usus utriusque maxime per hiemem est et adhuc vere ante aestivos vapores,​227 dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt. 4 Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est; nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit​228 ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit. Post haec, quae diximus, ovillum et ab hoc caprinum​229 est, mox ceterorum iumentorum​230 armentorumque. Deterrimum ex omnibus suillum habetur. 5 Quin etiam satis proficit​231 cineris et favillae,​232 frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet. Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint; at tamen inertis est rustici eo quoque loco defici stercore. 6 Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis​233 compitisque​234 congesta colligere, licet filicem​235 sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere  p198 cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum congerere. Sed eodem medio loco robustam materiem defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam​236 latere in stercore prohibet. 7 Haec ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separare;​237 sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque​238 reponendum est, sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in praedictum locum concavum egerenda​239 et adsiduo humore​240 satianda sunt, ut herbarum semina culmis cujusque rebus immixta putrescant. 8 Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum. Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et  p200 aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt. 9 Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne, quod tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse​241 maxime utile, nam et vires adhuc solidas habet et herbas non creat; quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat. Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res​242 aliquantum faeni fructum adiuvat. De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequemur.

15 Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,​243 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,​244 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et ut paulo prius dixi, non antea dissipet cumulos, quam erit saturus.​245 2 Si tamen aliqua causa eum​246 tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat,​247 more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere; si et is non erit, caprinum manu iacere atque ita terram sarculis permiscere. Ea res laetas segetes reddit. Nec ignorare colonos oportere reor,​248 sicuti refrigescere agrum, qui non stercoretur, ita peruri, si nimium stercoretur, magisque conducere  p202 agricolae frequenter id potius quam immodice facere. 3 Nec dubium quin aquosus ager maiorem eius copiam, siccus minorem desideret, alter quod adsiduis umoribus rigens hoc adhibito regelatur, alter quod per se tepens siccitatibus hoc​249 adsumpto largioribus​250 torretur;​251 propter quod nec deesse ei talem materiem nec superesse oportet. 4 Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis​252 locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret. 5 Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vini corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum. Iam vero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe praesidium expeditissimum non deesse; quod cum exili loco​253 circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succiderit, vim optimae stercorationis exhibebit. 6 Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis,​254 cum tertium egerit. Illic, dum tenerum est, convertitur,  p204 ut celeriter ipsum putrescat permisceaturque gracili solo; hic iam robustius, quod solidioris glaebas diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestivis vaporatae resolvantur.

16 Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt. 2 Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum nec magnum laborem desideraret. Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligeretur ut aliae partes ruris minimeque​255 sumptus egens per omnis annos praeberet reditum neque eum simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet quam in faeno. 3 Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideratur​256 influens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur;​257 quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur. 4 Ac nec campus concavae positionis esse neque collis praeruptae debet: ille ne collectam diutius contineat  p206 aquam, hic ne statim praecipitem fundat. Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri. 5 At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influenti rivos immorari, sed ut​258 quis eam supervenit umor, lente prorepit.​259 Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe​260 aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio.

17 Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas​261 validiorisve​262 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut​263 intuba ac solstitialis spinas; ac​264 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demeruntur ungulae​265 et atterunt scinduntque radices herbarum. 2 Tum deinde asperiora​266 et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittitque pro natura locorum aut temperius aut serius. Sunt etiam quaedam prata situ vetustatis obducta, quibus mederi solent agricolae  p208 veteres​267 vel eraso musco seminibusque de tabulato superiectis vel ingesto stercore; quorum neutrum tantum prodest quantum si cinerem saepius ingeras. Ea res muscum enecat. 3 At tamen pigriora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed haec, si prata accessimus,​268 facere debemus; sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda — nam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes adfert — 4 igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus​269 per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus; insequente deinde anno, frumento. Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus​270 exstirpabimus, nisi si​271 fructus arbusti id facere nos prohibuerit. Deinde viciam permixtam seminibus faeni seremus, tum glaebas sarculis resolvemus et inducta crate coaequabimus grumosque, quos ad versuram plerumque tractae faciunt crates, disiciamus​272 ita, necubi ferramentum faenisecis possit offendere. 5 Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigare,​273 si fuerit facultas aquae et  p210 si tamen terra densior est; nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit​274 et herbis colligatum solum,​275 quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere. 6 Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis inmittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum​276 radices serpere et condensari. Altero tamen anno minore pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio​277 loci patietur. 7 Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur. Nam editor clivus praebet etiam subiectis alimentum, cum superveniens imber aut manu rivus​278 perductus sucum stercoris in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.

18 Faenum autem demetitur optime ante  p212 quam inarescat;​279 nam et largius percipitur et iucundiorem cibum pecudibus praebet. Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit,​280 ignem creat et incendium. Non numquam etiam, cum faenum cecidimus, imber oppressit; quod si permaduit, inutile est udum movere, meliusque patiemur superiorem partem sole siccari. 2 Tunc demum convertemus et utrimque​281 siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus. nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum congeratur, vel si non competet, ut aut​282 in villam faenum portetur aut in manipulum colligatur,​283 certe quicquid ad eum modum, quem​284 debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos vertices exacui. 3 Sic enim commodissime faenum defendetur​285 a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque​286 excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed iam faenisicia insequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur.

 p214  19 Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,​287 permixtis paleis cum amurca, quae salem non accepit, et rigetur;​288 nam ea res a populatione murum formicarumque frumenta defendit. Tum aequata paviculis vel molari lapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur. 2 Sunt tamen, qui prati subiacentem favonio​289 partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta​290 expoliunt; nam dum a pecudibus legumina proculcantur, etiam herbae ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea frumentis​291 area.

20 Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum​292 Caniculae, celeriter demetatur;​293 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt. 2 Si vero procellae ventorum aut turbines incesserunt,​294 maior pars ad terram defluit; propter​295 quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt,  p216 messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum. 3 Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis​296 vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est.

Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar​297 congeritur et subinde opportunius solibus​298 torrefacta proteritur. 4 Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At si competit ut in area teratur frumentum, nihil dubium est quin equis melius quam bubus ea res conficiatur et, si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traheam​299 possis, quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsae autem spicae melius fustibus cuduntur​300 vannisque expurgantur. 5 At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur. Ad eam rem favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae,  p218 quia saepe,​301 dum expectatur, saeva nos hiems deprendit. Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda ut omni flatu possint excerni. At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis​302 expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem. 6 Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri​303 debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur; sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita granario inferri. Leguminum quoque non alia cura est quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque vel​304 statim absumuntur vel conduntur. Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum quae terrae crediderit.​305

21 Sed cum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feris facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae

festis exercere diebus​306

Fas et iura sinunt: rivos deducere nulla
Religio vetuit, segeti praetendere saepem,
Insidias avibus moliri, incendere vepres
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.

 p220  2 Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavari​307 oves nisi si​308 propter medicinam. Vergilius quod​309 liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit "fluvio mersare salubri," id est salutari;​310 sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavar. 3 Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere,​311 faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collos vel mulo clitellario adferre; sed iuncto advehere non permittitur nec adportatas​312 serere neque terram aperire neque arborem conculcare, 4 sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris, nec faenum secare aut vincire aut vehere; ac ne vindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet nec ovis tondere, nisi si catulo feceris. Defrutum quoque facere et vinum defrutare licet. Uvas itemque olivas conditu​313 legere licet. Pellibus oves vestiri  p222 non licet. In horto quicquid holerum causa facias, omne licet. Feriis publicis hominem mortuum sepeliri​314 non licet. 5 M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus​315 mulos iungere non licere, ceteris licere.

Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim,​316 desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum. 6 Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero. Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi.


Apparatus Criticus:

1 veterum R, edd. ante Schn.

2 convenirent SA.

3 destituta R nonnulli deteriores, Ald., Gesn., Schn.

4 cessationis M, Ald., Gesn., Schn.

5 reviviscere R aliquot.

6 nimia . . . exercitatione R nonnulli, Ald., Gesn.

7 ponderi Schn. Lundström: ponderis SA1a: pondere R plerique, edd. ante Schn.

8 ceperint Lundström: coeperint SA et R aliquot, plerique edd.; deinde cultu Ald., Gesn.

9 sterceratione SAa, Lundström.

10 montem non sublimem Ald., Gesn., Schn.

11 et SAa, vett. edd., Lundström.

12 qualitatium SA et R aliquot, Lundström.

13 Graec. om., spat. relict. R plerique.

14 cum (R) utique p. i. sint (R aliquot) Ald., Gesn.

15 derigenda S: dirigenda A et R aliquot, vett. edd.

16 sic Lundström cum codd. plerisque ut videtur: an vel de R nonnulli, cett. edd.

17 sic Lundström cum Laurentiano 53.27: ac SAR, cett. edd.

18 filictis R plerique, Ald., Gesn., Schn.: felictis SA, Lundström: filicibus vett. edd.: salictis R pauci.

19 in ora Sobel: in eas ora R, vett. edd, Lundström: in ea hora (h expunct.) S: in ea ora A. in patentes ora hiantia caecarum competant habent Ald., Gesn., Schn.

20 sed patentes latius Schn.: sed et petentes latius Ald., Gesn.

21 humum M.

22 utilitas R aliquot.

23 pernities S, Lundström.

24 felicis SA, Lundström.

25 sic Lundström, praeeunte Madvig: convulsae moritur vel moriuntur codd. et edd. vulgo, sed convulsa Schneider, Corrigenda.

26 interemi S1A, Lundström.

27 ruris agricolationem R plerique, vett. edd.

28 colorem om. AR, vett. edd.

29 etiam om. R, edd. ante Schn.

30 conspergitur S2 et R aliquot, edd. ante Lundström.

31 possunt M, Ald., Gesn., Schn.

32 Sapore Ald., Gesn., Schn.

33 sic om. Gesn., Schn.

34 dignoscemus, si ex Ald., Gesn., Schn.

35 humi M.

36 non tamen nisi AR, vett. edd.

37 conscripsere A et R plerique.

38 quia S, Lundström: qui AR, et vulgo.

39 terra AR.

40 confert Ald., Gesn., Schn.

41 armentis edd.: argumentis SAR: iugamentis M.

42 quae res taetricum scripsi, praeeunte ex parte Lundström (q. r. taetratum): quae rescae tratum SA: q; reste (vel recte) tractum R: iuvencumque reste (vel recte) tractum vett. edd.: quod retrectantem Gesn., Schn., praeeunte Ursino (q. retractantem).

43 si . . . stringuntur scripsi: nisi (ex -nt si?) . . . stringantur (astringantur M) codd., vett. edd., Lundström: refrigerentur Ald., Gesn., Schn.

44 et SAR: id edd. ante Schn.

45 binos Ald., Gesn., Schn.

46 occasionem SA, et R plerique.

47 seminabimus S, vett. edd.: seminaverimus vulgo ante Lundström.

48 offensione Ald., Gesn., Schn.

49 viginti om. AR, edd. ante Schn.

50 quandocumque M, edd. ante Gesn.

51 sarritioni Schn., praeeuntibus Ursino et Pontedera.

52 solis codd.

53 aliquibus R pauci, edd. ante Lundström.

54 statim R pauci, edd. ante Gesn.

55 trimestri Ald., Gesn., Schn.

56 iugerum. Sed tali agro Schn.

57 quotienscumque edd. ante Lundström.

58 ad sementim Lundström: ac sementi SA et R plerique: sementi vulgo.

59 sic Lundström cum codd., ut videtur: eo quod M, et vulgo.

60 obrui R pauci, et vulgo: adrui codd. plerique, Lundström.

61 dissupari SA, Lundström.

62 persequemur edd. ante Lundström.

63 trimenstre S , Lundström.

64 porro om. AR, edd. ante Lundström.

65 sic distinxit Lundström: candidioris SR (ex candidioris corr. A), vett. edd.: candoris Ald., Gesn., Schn.: candidioris grani et nitidi Pontedera.

66 panicium SA et R pauci.

67 tisana SR plerique, Lundström: tisanana A: ptisana R pauci, Ald., Gesn., Schn.: ptissana vett. edd.

68 frigidis ocissime t. c. calidis novissime Schneider ex Catone 34, praeeunte Pontedera.

69 metamus SA et R pauci, vett. edd.: metamur R nonnulli: metemur vel metantur vel metam alii: sereremus (alt. re expunct. M) M et Cod. Bononiensis 2523: seramus Ald., Gesn., Schn.: iaciamus Lundström.

70 circa R aliquot.

71 gelidis SA et R aliquot, Lundström.

72 colloquias R: cloacas M.

73 dirivemus R aliquot, Lundström: diruemus SA.

74 perinde M, et vulgo ante Lundström.

75 non post esse add. Schn.

76 pate omnes post ed. Reg. 1496: alte vel alter vel alitur codd.

77 tritici quinque, et Ald., Gesn., Schn.

78 fruticavit R aliquot, Ald., Gesn., Schn.

79 quintam partem (AR) . . . occupare (R pauci) edd. ante Schn.

80 semestrem S et R aliquot, vett. edd.: semenstrem A et R aliquot, Lundström: triticum semestrem (semenstrem) vel t. semestre (semenstre) R cett.: trimestrem Ald., Gesn., Schn.

81 tanto commodius Ald., Gesn.; tanto inclusit Schn.

82 Sed om. SA, Schn.

83 glabrentibus R pauci, et vulgo ante Schn.

84 ea (eam, ea in) glabreta R plerique, et vulgo: eam glaeba SA: eam (ea in a) gleba ad: eam glaebam Lundström.

85 alia quae S, Lundström: aliquae A: aliqua R, et vulgo.

86 negat SA.

87 habeto R plerique.

88 sic SA1, Lundström: adhibeatur R, et vulgo.

89 exile R, et vulgo ante Schn.

90 diffusum AR.

91 sic Lundström cum codd.: conspicitur candidum vulgo.

92 ea om. SA.

93 alt. pascit (cibat M) post triticum add. R.

94 marcescere A2R pauci, Lundström: manascere A1: manescere S.

95 nimis SAa, Schn., Lundström.

96 modii occupabunt Ald., Gesn., Schn.; sed modiis occupabit maluit Schn. in not., ex Pallad., Sept. 4.

97 hisdemque vel his denique R plerique.

98 de oms. Sa.

99 sustinerentur A.

100 versari A2R, vett. edd.

101 sationem vel sartionem R.

102 sarritionem plerique edd. ante Lundström.

103 aestibus om. SA.

104 sic SAM, Lundström: ad(as)siccaverunt vel ad(as)siccaverint R plerique: assiccaverint vett. edd.: assiccata fuerint Ald., Gesn., Schn.

105 pinsatum R plerique.

106 sed et milium Ald., Gesn., Schn.

107 quavis in copia Schn., praeeunte Pontedera: quavis inopia Ald., Gesn.

108 maxime cum lacte om. S (in marg. man. alt.) A.

109 sic S, Lundström: disseramus AR, et vulgo.

110 iam om. SA.

111 in horreo om. SA.

112 convaluerit R plerique, edd. ante Lundström; sed convaluit maluit Schn.

113 reponis Ald., Gesn., Schn.

114 aediderunt A: edederunt vel ediderunt (vett. edd.) R plerique: ederunt R pauci, Ald, Gesn.

115 modios (modios X M) R pauci, vett. edd.: modis S1A: modiis R plerique, Lundström: modii occupant Ald., Gesn., Schn.

116 veterio sam: vervacto Ald., Gesn.

117 observetur A: obseritur R, edd. ante Schn.

118 autumni SA1.

119 destinatur AR, edd. ante Lundström.

120 iactemus R plerique: alemus SA.

121 dissipavimusque SAa.

122 inporcitumque A1, Lundström: im(in)porcatumq; vel importatunq; R: imporcatumque edd. vulgo.

123 occupabimus A.

124 siliquam Ald., Gesn., Schn.

125 modiis SA: modiis vel modii si R pauci: modios vel modios si R plerique.

126 matura R, edd. ante Schn.

127 Graec. om., spat. relict., R plerique.

128 laetior SAR: grandior M, codd. Verg.

129 maderet S, Schn.

130 praecepimus vel praecipiemus R plerique.

131 modius SA.

132 collocetur R aliquot, edd. ante Lundström.

133 furcillisve R aliquot, Ald., Gesn., Schn.

134 contundat SA.

135 iacebant SA.

136 resederunt R, edd. ante Schn.

137 facto Gesn., schn., praeeunte Ursino.

138 sic Lundström: lenti modo semediata SA: Lentem semente (Lentis sementem M) media crescente R, et vulgo: Lentim modo a dimidiata Schn.

139 sic Lundström: pingiusº et SA: pinguis sed a: pingui et R, et vulgo.

140 seratur Ald., Gesn., Schn.

141 quattuor vel quatuor vel IIII R plerique: quatuor Ald., Gesn.

142 extercorandum R editur curandum M.

143 oleo post defricetur add. Schn. ex Catone 116.

144 lentem R aliquot, edd. ante Lundström.

145 si om. R, edd. ante Schn.

146 tenuius Schn., Lundström: tenui ut SA1: tenue A2R, et vulgo.

147 colligi M: et per . . . tolli om. SA.

148 Cicer aut om. R plerique, Ald., Gesn., Schn.

149 tamen om. SA.

150 arietillum Lundström cum codd.: arietinum vulgo.

151 naporum R, edd. ante Schn., qui naporum legit, napi defendit in not.

152 raparumque Lundström, cum SA et R aliquot ut videtur.

153 meliorescit M.

154 etiam om. edd. ante Lundström.

155 napis AR, omnes ante Gesn.

156 qui AR, vett. edd.

157 diximus M.

158 Medica. quod cum semel seritur, decem annis durat; quod per annum deinde recte quater Ald., Gesn., Schn.

159 eligito SAR, vett. edd., Schn.: elegito Lundström: egerito Ald., Gesn.

160 peremat S1A, Lundström: perveniat M.

161 messem R aliquot, edd. ante Lundström.

162 fructificare AR.

163 sexies in anno R aliquot, edd. ante Lundström.

164 qua omnes post Ursinum: quam codd.

165 satio R, edd. ante Schn.

166 quae autumno sata partim (sed qua autumno sata partim in marg. A man. alt.) om. et post viret inserunt SA.

167 partim semini custoditur om. SA.

168 semen SAR, Lundström: messem R duo dett., et vulgo.

169 adruunt S, Lundström: adfruunt A.

170 inlentescat Ald., Lundström, cum codd. ut videtur.

171 sic Lundström, cum codd. ut videtur: subtritis vulgo.

172 eam om. SA.

173 fructificare AR.

174 agricolatio R.

175 permittat S, Lundström: permittit AR, et vulgo.

176 esset ac, Ursinus, Gesn., Schn.: erat SA, Lundström: erit R, vett. edd.

177 At quae Lundström: atque codd., Schn.: at aliae segetes, quae vulgo.

178 runca SA1, Lundström.

179 eius om. R, edd. ante Schn.

180 runca SA, Lundström.

181 neque enim R, edd. ante Lundström.

182 et om. AR, edd. ante Schn.

183 exaggerantur codd.

184 humi R, edd. ante Lundström.

185 paululum SA: paulum a.

186 desit SA, Lundström.

187 adrutum SA, Lundström.

188 sic Schn.: remoliri Lundström, et vulgo.

189 antea R plerique, edd. ante Lundström.

190 Seminis S: si seminis AR: Sesamii vel Sesami vulgo ante Schn.; sed Pontedera adorei proposuit.

191 sariuntur s. e. u. opera Lundström: sariuntur sex una opera R plerique; om. SA: sarriuntur sesquiopera, iterum sarriuntur una opera, et tertio una vulgo.

192 tertium add. Lundström.

193 sic codd., Lundström: vel trium add. Ald., Gesn., Schn.

194 operas R, edd. ante Lundström.

195 obruitur add. Madvig, Lundström; om. SA, vett. edd.: desiderat R, Ald., Gesn., Schn.

196 operis tribus Ald., Gesn., Schn.

197 coluntur R, edd.: tolluntur SA, Lundström.

198 post occantur verba tribus runcantur una velluntur tribus summa fit e sententia antecedente repetunt SA, teste Lundström: occantur operis tribus, s. q., e. s. i. d., runcantur una, velluntur duabus. Summa fit Schn. praeeunte Pontedera.

199 occantur duabus R: occatur duabus M, Ald., Gesn.

200 sarit una metit una R: sarritur una, metitur una M, Ald., Gesn.

201 sic SA, Lundström: boum R, et vulgo.

202 si Ald., Gesn., Schn.

203 tamen om. SA, edd. ante Lundström.

204 asse Ursinus, Schn.

205 conseram S: conserant A et R plerique: conserat Ald., Gesn., Schn.

206 modios Ald., Gesn., Schn.

207 Cetera om. Schn.

208 absumimus R plerique.

209 macrescat vel marcescat R plerique.

210 inaruerunt SA, Lundström: inaruerunt R, et vulgo.

211 messes SA.

212 proscinditur codd., Lundström: proscindatur vulgo.

213 maxime ait R.

214 virtus A.

215 densae S: dens (e suprascr. man. rec.) A.

216 sit om. S.

217 etiam Ald., Gesn., Schn.

218 non omnes sares a.

219 stercoris genera R.

220 praecipua R pauci, et vulgo ante Schn.

221 anetis SA, Lundström.

222 autem S.

223 per se vulgo additur; om. codd. et Schn.

224 veterescere Lundström cum codd. ut videtur.

225 facit R aliquot, Ald., Gesn., Schn.

226 vitis SA.

227 aestiuus tempores A.

228 mandat A.

229 quae diximus . . . caprinum om. SA.

230 ceterum dum in iumentorum SA.

231 proficit Lundström: profuit R, edd. plerique: prodicitur S: prodicit A.

232 cineris usus et favillae Ursinus, Gesn., Schn.

233 et e viis om. R.

234 compitisque Ald.: conpitique S1A: compitibusque R.

235 felicem S1Aa, Lundström.

236 serpentum noxam Ald., Gesn.

237 separari R, Ald., Gesn., Schn.

238 quodque Ursinus, Schn.

239 egerenda R, Lundström: erigenda SA, vett. edd.: congerenda vulgo.

240 adsiboum mores (more ASA1.

241 repositum . . . esse om. SA.

242 res om. SA.

243 disputat SA.

244 duo et viginti R: duodecim Gesn.

245 arturus SA: araturus Schn., praeeunte Pontedera.

246 eum om. R, edd. plerique.

247 sarias R: seras Schn.

248 oportere (reor s. re scr. man. alt. SSAR: oportet edd. ante Lundström.

249 ad hoc SA.

250 largiore R, et vulgo ante Lundström.

251 tolleretur SA.

252 pabulosis SA.

253 sola SA: solo Schn.

254 lubricosis SA, Lundström: rubricosis R, et vulgo.

255 minimique vulgo ante Lundström.

256 desideretur SA.

257 suapte (suate A) natur aquis et eligitur (cetera verba om.) SA.

258 sed ut] aut si R, edd. ante Schn.

259 proripit SR, Lundström.

260 qui et SA.

261 cineras SA.

262 validiorisque R, edd. ante Lundström.

263 sic vellamus ut Lundström: sigilla /// mus u (t suprascr. man. rec.) S: sigillam usu A: si vellamus ut R: per ver evellanums Ald., Gesn., Schn.

264 intuba solstitialis ac (cett. verba om.) SA.

265 demergunt ungulas R, et vulgo ante Lundström.

266 asperiora R pauci: aspriora SA, Lundström: macriora R aliquot, et vulgo.

267 veteres Lundström: veteri codd., et vulgo.

268 adcessimus SA, Lundström: cepimus R plerique: accepimus Gesn., Schn.: coepimus vel cepimus vett. edd.

269 protinus SA, Lundström: sepius R: saepius cett. edd.

270 interveniunt radicibus SA, Schn.

271 si om. SA.

272 disiciamus Lundström, praeeunte Pontedera: assiccamus vel adsiccamus codd. plerique: dispiciemus R duo dett.: despiciemus vett. edd.: dissipabimus vulgo.

273 faenisecas e. o. r. a. d. rigari Lundström: alii alia.

274 fuerit om. SA, edd. ante Lundström.

275 sic Lundström: conspissatum et herbis colligatum sit solum vulgo.

276 herbarum om. SA.

277 conducio S: conductio A.

278 rivos SA et R plerique, Lundström.

279 arescat SA.

280 caluit SAc.

281 siccari . . . utrimque om. SA: utrimque Ursinus: utrunque R.

282 aut om. Schn.

283 manipulos colligatum Schn.

284 quo Ald., Gesn., Schn.

285 defenditur R, edd. ante Lundström.

286 exsudet atque om. SA.

287 conficiatur SA.

288 et rigetur SA et R aliquot: extricetur Lundström: extringetur R plerique, vett. edd.: aspergatur Ursinus: irrigetur Schoettgen, et maluit Gesn.: extergatur vulgo.

289 prati subiacentem Favonio Lundström, praeeunte Schn. in not.: pratis obiacentem fabonio (b in v must. SSA: pratis obiacente favonio R: potius adiacentium fabalium vulgo.

290 lecta R, et vulgo ante Schn.

291 trituris Ald., Gesn., Schn.

292 ortum R, et vulgo ante Lundström.

293 demetur SA.

294 incesserint R, edd. ante Lundström.

295 propter om. SA.

296 rostratis ac: nostratibus SAR, vett. ede.

297 nubilarium Ald., Gesn., Schn.

298 solidibus SA.

299 traheam Lundström: trahere SAR: traham vulgo.

300 cuduntur SA, Schn.: tunduntur R, Lundström, et vulgo.

301 saepe om. R et edd. ante Schn.

302 manibus SA.

303 reter R, Lundström: reperiri S: repperiri A: repurgari Ald., Gesn., Schn.: repoliri Pontedera.

304 Post vel verba manifeste exciderunt SAR: absumuntur statim vel inserit Bononiensis 2523: statim absumuntur vel Ald., et deinceps omnes praeter Lundström, qui lacunam indicat.

305 crediderit Lundström: ceciderit SA: crediderat R, cett. edd.

306 exercere festis diebus SA.

307 lavare SA.

308 si om. R, edd. ante Lundström.

309 qui Gesn., Schn.

310 id est salutari om. R aliquot, Ald., Gesn., Schn.

311 faro (farao A) instare SA.

312 adportatas Warmington: adportata vel apportata R, edd.; adportare SA.

313 conditui R plerique, Ald., Gesn., Schn.

314 sepelire vel sepellire R plerique.

315 denicalibus R pauci dett.: dentalibus M: devivalibus S: denibalibus A: dominicalibus R plerique.

316 percensuerint SA.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita VI Kal. Apr. 05