ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
1 "Hactenus arvorum cultus," ut ait praestantissimus poeta. Nihil enim prohibet nos, Publi Silvine, de iisdemJJJ rebus dicturos celeberrimi carminis auspicariJJJ principio.JJJ Sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae vel maxima est. Earum species diversae et multiformes sunt: quippe varii generis, sicut auctor idem refert,
nullis hominum cogentibus ipsae Sponte sua veniunt; |
2multaeJJJ etiam nostra manu satae procedunt. Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusqueJJJ ingenii poma vel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus.
De eo igitur prius genere dicendumJJJ est quod nov alimenta praebet. Idque tripertitoJJJ dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea; vel frutex, ut palma campestris; vel tertiumJJJ quiddamJJJ quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, p228 ut est vitis. 3Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel praefervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili; atque pingui et macra,JJJ siccaque et uliginosa. 4Tum sola maxime utramqueJJJ patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque. Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus: quodque praecipuum est ex omni non facile dictuJJJ est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esseJJJ doceat usus. 5Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siccitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem; terrae densae vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo, rari sarmenti. Humido loco sciet non recte mandari fructusJJJ teneri et amplioris acini,JJJ sed callosiJJJ et angusti frequentisque vinacei;JJJ sicco recte contribui diversae quoqueJJJ naturae semina. 6Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus p230 posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, siccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam:JJJ 7frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut alia rumJJJ caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt.
8AtJJJ si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret — 9eumque nec amarum nec salsum, ne saporem vini corrumpat, et incrementa p232 virentium veluti quadam scabra rubigineJJJ coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti,
Salsa autem tellus, et quae perhibeturJJJ amara, Frugibus infelix; ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat. |
10Caelum porro neque nivaleJJJ vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosumJJJ desiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluviosoJJJ est amicior; perflatu modico leniqueJJJ gaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.
2Vitis autem vel ad escam vel ad defusionemJJJ deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tu denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae; p234 2nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint,JJJ conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae; item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae. 3At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert. 4Sed ea tum praecipua est, si nec nimisJJJ celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimisJJJ tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,JJJ nec siccitatibus abolescit. 5Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit; nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur. 6Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sedJJJ sunt generosiora sub Austro. p236 7Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.JJJ Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerent, sibi comparate, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnis sapore praecedere. 8EaeJJJ cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo: illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, quia et imbres et ventos fortius patitur. 9Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis quam in arboribus. Ideoque non estJJJ vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et vividaJJJ terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorumJJJ magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur. Et hae quidem utraeque p238 Amineae. 10Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahuntJJJ austeriorisJJJ vini, sed aeque perennis. DuarumJJJ minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris inter festivos Favonii flatus Austris adfligitur. 11Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germane gerit, sicut maior gemina maioriJJJ germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est. 12Lanatam quoque aminean quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed leniorisJJJ quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parumJJJ recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit. 13Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiore geminaeJJJ non dissimilis, prima specie p240 pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,JJJ praeferenda etiam propris viribus. Nam et feraciorJJJ et flore melius exuitur, spissaque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numerantur. 14Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.JJJ Sed earum quoque feracior est minor, cuius et ffu parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanaeJJJ nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt. 15Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citiusJJJ mittitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. PinguiqueJJJ arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibusJJJ et exilibus uvis praebere valet. 16Frigidum ac roscidum solum et caelumJJJ commodissime sustinent Eugeniae, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo p242 respondent; nec minus Allobrogicae, quarum vini iucunditas cum regione mutatur. 17Magis etiam dotibus tres ApianaeJJJ commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxure qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiatJJJ cariem vetustatis. 18Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae; praecoquis fructus, ideoque frigidis locis aptissimae; vini dulcis, sed capiti nervisque, venisqueJJJ non aptae.JJJ Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus adferunt praedam, quarum vocabulo propter hand populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae.
19Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica,JJJ quarum minorem coccolobinJJJ vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae. Nam et vetustatem vinum earum patitur, et ad bonitatem aliquam per annos venit. 20Iam vero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque fortissime sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigida melius quam umores sustinent, umores commodius quam siccitates, nec caloribus p244 tamen contristantur. 21VisulaJJJ deinde ab his et minor Argitis terrae mediocritate laetantur; nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed Argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et uvis exuberat. 22Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum ffu et latum exigit, cuius amplitudineJJJ fructus suos optime adversus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi legantur, ad terram decidunt; humoribus etiam priusquam defluant, putrescunt. 23Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo,JJJ nisi fallor, colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. UtraqueJJJ candidi musti alterna vice annorum plus aut msn adferunt.JJJ Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundae, sicut Pretiae minor et maior. Sed eaeJJJ generositate vini magis commendantur, et frequentibus materiis frondent et cito maturescunt. 24AlbuelisJJJ utilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo; in summa arbore quam in ima;JJJ p246 ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae, Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita ut nostris regionibus et raritate et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethystonJJJ appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,JJJ unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.JJJ
25Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae,JJJ quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolae marcumJJJ vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,JJJ sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit. 26Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigida sustinet, dum tamen p248 sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod pip sola macerrimum quoque solum fertilitate sua commendat. 27Ut SpioniaJJJ dapsilis musto sedJJJ amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia,JJJ ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque ScirpulaJJJ atque Sticula,JJJ ut nigra Fregellana, ut Merica,JJJ ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis ArgitisJJJ falso existimata. 28Nam has nuper mihi cognitas, PergulanamJJJ dico et Irtiolam Fereolamque, non facile adseverem quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare possit. Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilica eque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae. 29Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes p250 cum certa fide referre possumus. Neque enim,JJJ ut ait poeta,
30quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant;JJJ quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinaeJJJ nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula. 31Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,JJJ studiosos non demorari; sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum ni experimento,JJJ probatum. Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum quodJJJ proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione p252 vincitur pretio quam vincit abundantia. 32Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui.
3Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus. Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque vel silvae caducae iudicent; 2nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus.JJJ Interim studiosi agricolationis hoc primum docendi sunt, uberrimum esse reditum vinearium. Atque ut omittam veterem illam felicitatem arvorum,JJJ quibus et ante iam Cato Marcus, et mox Varro Terentius, prodidit singula iugera vinearum sescenas urnas vini praebuisse — id enim maxime adseverat in primo libro rerum rusticarum Varro — nec una regione p254 provenire solitum, verum et in FaventinoJJJ agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur; 3his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est. Nam illa videntur prodigaliter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua vitis apud te excederet uvarum numerum duorum milium et apud me octingenaeJJJ stirpes insitae biennium septenos culleos peraequarent; ut primae vineae centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et silvae, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur. 4Nam frumenta maioreJJJ quidem parteJJJ Italiae quando cum quarto responderint, vix meminisse possumus.JJJ Cur ergo res infamis est? Non quidem suo sed hominum inquit vitio Graeci nus: primum, quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique vineta conserunt; deinde sata non ita nutriunt, ut ante p256 convalescant ac prosiliant, quam retorrescant; sed et si forte adoleverint, neglegenter colunt. 5Iam illud a principio nihil referre censent, quem locum conserant; immo em seliguntJJJ deterrimam partem agrorum, tamquam sola sit huic stirpi maxime terra idonea, quae nihil aliud ferre possit. Sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur. Tum etiam dotem, id est instrumentum, raro vineis praeparant; cum ea res, si omissa sit, plurimas operas nec minus arcam patris familiae semper exhauriat. 6Fructum vero plerique quam uberrimum praesentem consectantur, nec provident futuro tempori, sed quasi plane in diem vivant, sic imperant vitibus, et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant. Haec omnia vel certe plurima ex his cum commiserunt, quidvis malunt quam suam culpam confiteri; querunturque non respondere sibi vineta, quae vel per avaritiam vel inscientiamJJJ vel per neglegentiam perdiderunt. 7At si quiJJJ cum scientia sociaverintJJJ diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,JJJ sed ut Graeci nus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipientJJJ ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facilius superabunt. Nec in hoc errat; quippe ut diligens ratiocinatorJJJ calculo posito videt idJJJ genus agricolationis maxime rei familiari conducere. 8Nam ut amplissimas impensas vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari putat; sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum vinitorem in primis esse censeo. Isque licet sitJJJ emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septemJJJ iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamenJJJ in assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium. 9Huc accidunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi bienni temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quod quasi nomen si ut aenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipereJJJ debet in annos singulos mille nongentosJJJ quinquaginta sestertios nummos; qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. 10Quippe ut deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleo vini singula earum iugera peraequabunt; utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant,JJJ quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos: ea porro summa excedit usuram semissium. 11Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet. Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleo praebent. Et adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint viviradices, quae de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est. 12Neque id cuiquamJJJ dubium esse debet, cum et nostram et Iulii Attici rationem dispexerit.JJJ Nos iamJJJ enim vicena milia malleorum per vineae iugerum inter ordines pangimus. Ile minus quattuor milibus deponit: cuius ut vincat ratio, nullus tamen vel iniquissimus locus non maiorem quaestum reddet quam acceperit impensam; 13siquidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant,JJJ reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt.JJJ Quae summa tertia parte superat duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum vinearum praediximus; quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inviti sestertiis sescenisJJJ nummis singulaJJJ milia viviradicis a me rustici mercentur. 14Sed vix istud alius praestiterit. Nam nec quisquam nobis facile crediderit tantam in agellis esse nostris abundantiam vini quantam tu, Silvine, novisti. Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant. 15Sive ergo pastinationis reditus seu futurarum spes vindemiarum cohortari nos debet ad positionem vinearum. Quas quoniam docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum praecepta dabimus.
4 Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculiJJJ probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrinaJJJ ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem. 2Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit. Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra quod utique tempestivitas seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisit generis stirpem deposuisse. 3Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi. Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posueritJJJ summa sedulitate culturae serviat; id enim quasi caput et columen est impensarum, quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit paterfamilias pecuniam quamJJJ in otio tractare. Igitur unum quodque eorum quaeJJJ proposui, suo iam persequar ordine.
5Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositae stirpesJJJ valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peiusJJJ transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt. 2Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est. Sive enim postmodum necessitas postulaveritJJJ tempestiva semina ieiuno solo committere, non magnam sentientJJJ differentiam, cum ex mediocri materiaJJJ in exilem translata sunt; sive laetior ager conserendus est, longe celerius in ubertate coalescunt. 3Rursus tenuissimo solo vitiarium facere minime rationis est, quoniam malleolorum pars maior deperit, et quae superest, tarde it idonea translationi. ergo mediocri et modice siccus ager vitiarioJJJ est aptissimus; isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis,JJJ cum in duos pedes et semissem convertitur humus; ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,JJJ sesceniJJJ malleoli pangendi sunt. 4Is numerus consummat per totum iugerum seminum milia quattuor et viginti.JJJ Verum hanc curam praevenit inquisitio et electio malleolorum. Nam ut saepe iam rettuli, quasi fundamentum est praedictae rei, probatissimum genus stirpis deponere.
6Sed electio dupliciter facienda est; non enim solum fecundam esse matrem satis est, ex qua semina petuntur, sed adhibenda ratio est subtilior, ut ex his partibus trunci sumantur, quae et genitalesstituit maxime fertiles. 2Vitis autem fecunda, cuius progeniem studemus summittere, non tantum debet eo aestimari, quod uvas compluris exigit, potest enim trunci vastitate id accidere et frequentiaJJJ palmitum; nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uvaeJJJ in singulis sarmentis conspiciuntur. Sed si per unumquemque pampinum maior numerus uvarum dependet; si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat; si denique etiam e duro virgamJJJ aliquibusJJJ racemis citat; si etiam nepotum fructuJJJ gravida est; ea sine dubitatione ferax destinari debet legendo malleolo. 3Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,JJJ quod in ea parte, quaJJJ deciditur ex vetere sarmento, prominent utrimque mallei speciem praebet. Hunc ex fecundissima stirpeJJJ legendum censemus omni tempore quo vineae putantur, ac super terram gemmis tribus vel quattuor extantibus diligenter obruendum loco modice umido non uliginoso; dum tamen antiquissimum sit considerare ne vitis, ex qua is sumitur, ancipitem floris habeat eventum, ne difficulter acinusJJJ ingrandescat, ne aut praecoquemJJJ aut serae maturitatis fructum adferat. Nam illa volucribus, haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. 4Tale porro genus non unaJJJ comprobatur vindemia; potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi pluriumJJJ velut emeritis annorum stipendiis fides surculo constitit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio; id enim tempus fere virentium generositatem declarat,JJJ quo sol in eandem partem signiferi per eosdemJJJ numeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.JJJ Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασινJJJ vocant studiosi rerum caelestium.
7Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam accurate describimus, anneJJJ de his aliqua significetur, quae vulgo nuncJJJ habentur feracissimae. Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam laudibus efferunt. 2Nos quoqueJJJ haec genera testimonio nostro non fraudamus,JJJ sunt enim largissimi vini; sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam nataliJJJ et ingenita sterilitate laborantibus: 3quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris occaecata luce veritatis caruit. Quare non intempstivum est nos ad ea praeverti, quae videntur hunc publicum errore corrigere posse.JJJ
8Igitur si rerum naturam, Publi Silvine, velut acrioribus mentis oculis intueri velimus, reperiemusJJJ parem legem fecunditatis eamJJJ dixisse virentibus, atque hominibus ceterisque animalibus; nec sic aliis nationibus regionibusve proprias tribuisse dotes ut aliis in totum similia munera denegaret. Quibusdam gentibus numerosam progenerandiJJJ sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene sollemnes sunt; sed et Italici generis esse voluit eximiae fecunditatis Albanas CuriatiaeJJJ familiae trigeminorum matres. 2Gergamiam decoravit altissimorum hominum exercitibus; sed et alias gentes non in totum fraudavit praecipuae staturae viris. Nam et CiceroJJJ testis is Romanum fuisse civem Naevium Pollionem pedeJJJ longiorem quam quemquam longissimum; et nuper ipsi videre potuimus in apparatu pompae Circensium ludorum Iudaeae gentis hominem proceriore celsissimo Germano. 3Transeo ad pecudes. Armentis sublimibus insignis Mevania est, Liguria parvis; sed et Mevaniae bos humilis et Liguriae non numquam taurus eminentisJJJ staturae conspicitur. India perhibetur molibus ferarum mirabilis; pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos? 4Sed ad genera frugum redeo. Mysiam Libyamque largius aiunt abundare frumentis, nec tamen Apulos Campanosque agros opimisJJJ defici segetibus; Tmolon et Corycon flore croceo,JJJ Iudaeam et Arabiam pretiosis odoribus zzz
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Columella |
Textus Aevi Classici (🇺🇸) |
LacusCurtius (🇺🇸) |
Ostium (🇺🇸) |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita V Kal. Iul. 12