Brevis URL huic paginae:
bit.ly/Curtius9
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
1 Alexander, tam memorabili victoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum: cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. 2 Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis: gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repletum ire.º 3 Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam. Dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum, mare inviseret. 4 Multa materia navalis in proximis montibus erat: quam caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes. 5 Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant. Ceterum hoc nomen beluis inditum a Graecis, sermonis eius ignari aliud lingua sua usurpant. 6 Rex duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa p227 copiarum duces coronis et mille aureis singulos donat: ceteris quoque pro portione aut gradus,º quem in amicitia obtinebant, aut navatae operae honos habitus est. 7 Abisares, qui prius, quam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum, quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum. 8 Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum.
Hinc porro amne superato ad interiora Indiae processit. 9 Silvae erant prope in immensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae. 10 Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. 11 Caeli temperies salubris, quippe et vim solis umbrae levant et aquae large manant e fontibus. 12 Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est. Hinc per deserta ventum est ad flumen Hyarotim. 13 Iunctum erat flumini nemus, opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens. 14 Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit obsidibusque acceptis stipendium inponit.
Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem pervenit, non muro solum, sed etiam palude munitam. 15 Ceterum barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt: tela aliis hastae, aliis secures erant transsiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent. 16 Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur. Deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. 17 Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius p228 singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt. 18 Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit, qui cognito urbis excidio paludem transnavere etº in vicina oppida ingentem intulere terrorem, invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes.
19 Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum quoque confugerant incolae, duxit. 20 Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. 21 Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portis hostem recipiunt. 22 Alexander quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit. Obsides ducebantur ante agmen. Quos cum ex muris adgnovissent, utpote gentis eiusdem, in conloquium convocaverunt. 23 Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit.
24 Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur. 25 Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent. 26 Nuptiis coeunt non genere ac nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis. 27 Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sopithe obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant dubitabantque Macedones, deseruissent urbem p229 incolae an fraude se occulerent: 28 cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis filiis occurrit, multum inter omnes barbaros eminens corporis specie. 29 Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat: aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant. 30 Pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli. Baculum aureum berylli distinguebant. Quo tradito precatus, ut sospitesº acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit. 31 Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt: latratu abstinere dicuntur, cum viderunt feram, leonibus maxime infesti. 32 Horum vim ut ostenderet Alexandro, in conseptum leonem eximiae magnitudinis iussit emitti et IIII omnino admoveri canes, qui celeriter feram occupaverunt. Tum ex his, qui adsueverant talibus ministeriis, unusº canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit. 33 Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedebat. Ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat: tantamº illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est. 34 Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nec subducere, quae accepi. 35 Relicto igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin processit, Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto.
36 Phegeus erat gentis proximae rex: qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit, nihil, quod imperaret, detrectans.
1 Biduum apud eum substitit rex: tertio die amnem superare decreverat, transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum. 2 Percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit: excipere p230 deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum: 3 ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen, XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias. 4 Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat. Incredibilia regi omnia videbantur. 5 Igitur Porum — nam cum eo erat — percontatur, an vera essent, quae dicerentur. 6 Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat: ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis, quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae. 7 Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem. 8 Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat. 9 Relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur: rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat. 10 Et interdum dubitabat, an Macedones, tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes facti, per obiecta flumina, per tot naturae obstantes difficultates secuturi essent: abundantes onustosque praeda magis parta frui velle, quam adquirenda fatigari. 11 Non idem sibi et militibus animi esse, seºº totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare: militem labore defatigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere. 12 Vicit ergo cupido rationem et ad contionem vocatis militibus ad hunc maxime modum disseruit: 'Non ignoro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata. 13 Sed non est inprovisa vobis mentientium p231 vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum vado transivimus, alterum ponte, terribilem fecerant Persae. 14 Numquam ad liquidum fama perducitur, omnia illa tradente maiora sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis. 15 Modo quis beluas offerentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera auditu maiora quam vero sustineriº posse credebat? Olim, hercule, fugissemus ex Asia, si nos fabulae debellare potuissent. 16 Creditisne elephantorum greges maiores esse, quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit animal nec facile capiatur multoque difficilius mitigetur? 17 Atqui eadem vanitas copias peditum equitumque numeravit. Nam flumen, quo latius fusum est, hoc placidius stagnat: quippe angustis ripis coercita et in angustiorem alveum elisa torrentes aquas invehunt, contra spatio alvei segnior cursus est. 18 Praeterea in ripa omne periculum est, ubi adplicantes navigia hostis expectat. Ita quantumcumque flumen intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in terram. Sed omnia ista vera esse fingamus. 19 Utrumne vos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt, tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt. 20 Quid autem interest, totidem sint, quot Porus habuit, an III milia, cum uno aut altero vulneratis videamusº ceteros in fugam declinari? 21 Dein paucos quoqueº incommode regunt: congregata vero tot milia ipsa se elident,º ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista contempsi, ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus, plus suis quam hostibus periculi inferre. 22 At enim equitum peditumque multitudo vos commovet! Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc primum inconditam sustinebitis turbam. 23 Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis p232 et Cilicia inundata cruoreº Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt. 24 Sero hostium legiones numerare coepistis, postquam solitudinem in Asia vincendo fecistis. Cum per Hellespontum navigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit: nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilia praesto sun, Dahae Sogdianique inter nos militant. Nec tamen illi turbae confido. 25 Vestras manus intueor, vestram virtutem rerum, quas gesturus sum, vadem praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nec hostium exercitus numero. Vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. 26 Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus. Pervenimus ad solis ortum et Oceanum: nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus. 27 Maiora sunt periculis praemia: dives eadem et inbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco, quam ad praedam. Digni estis, qui opes, quas illud mare litoribus invehit, referatis in patriam, digni, qui nihil inexpertum, nihil metu omissum relinquatis. 28 Per vos gloriamque vestram, qua humanum fastigium exceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicti contendimus, oro quaesoque, ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque vestrum, ne dicam regem, deseratis. 29 Cetera vobis imperavi, hoc unum debiturus sum. Et is vos rogo, qui nihil umquam vobis praecepi, quin primus me periculis obtulerim,º qui saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in manibus meis palmam, qua Herculem Liberumque Patrem, si invidia afuerit, aequabo. 30 Date hoc precibus meis et tandem obstinatum silentium rumpite. Ubi est ille clamor, alacritatis vestrae index? ubi ille meorum Macedonum vultus? Non adgnosco vos, milites, nec adgnosci videor a vobis. Surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor'. 31 Cumque illi in terram demissis p233 capitibus tacere perseverarent, 'Nescio quid', inquit, 'in vos inprudens deliqui, quod me ne intueri quidem vultis. In solitudine mihi videor esse. Nemo respondet, nemo saltem negat. Quos adloquor? quid autem postulo? Vestram gloriam et magnitudinem vindicamus. 32 Ubi sunt illi, quorum certamen paulo ante vidi contendentium, qui potissimum vulnerati regis corpus exciperent? desertus, destitutus sum, hostibus deditus. Sed solus quoque ire perseverabo. 33 Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus, quarum nomina horretis. Inveniam, qui desertum a vobis sequantur: Scythae Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri. 34 Mori praestat, quam precario imperatorem esse. Ite reduces domos! ite deserto rege ovantes! Ego hic a vobis desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam.'
1 Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Expectabant, ut duces principesque ad regem perferrent, vulneribus et continuo labore militiae fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. 2 Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant. Igitur primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur paulatimque liberius dolor erigi coepit manantibus lacrimis, adeo ut rex ira in misericordiam versa ne ipse quidem, quamquam cuperet,º temperare oculis potuerit. 3 Tandem universa contione effusius flente Coenus ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal accedere, significans se loqui velle. 4 Quem ut videre milites detrahentem galeam capiti — ita enim regem adloqui mos est — hortari coeperunt, ut causam exercitus ageret. 5 Tum Coenus, 'Dii prohibeant', inquit, 'a nobis inpias mentes: et profecto prohibent. Idem animus est tuis, qui fuit semper, ire quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare posteritati tuum nomen. Proinde si perseveras, inermes quoque et nudi et exangues, utcumque tibi cordi est, sequimur vel p234 antecedimus. 6 Sed si audire vis non fictas tuorum militum voces, verum necessitate ultima expressas, praebe, quaeso, propitias aures imperium atque auspicium tuum constantissime secutis et, quocumque pergis, secuturis. 7 Vicisti, rex, magnitudine rerum non hostes modo, sed etiam milites. Quidquid mortalitas capere poterat, inplevimus. Emensis maria terrasque melius nobis quam incolis omnia nota sunt. Paene in ultimo mundi fine consistimus. 8 In alium orbem paras ire et Indiam quaeris Indis quoque ignotam: inter feras serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura, quam sol videt, victoria lustres. 9 Digna prorsus cogitatio animo tuo, sed altior nostro. 10 Virtus enim tua semper in incremento erit, nostra vis iam in fine est. Intuere corpora exsanguia, tot perfossa vulneribus, tot cicatricibus putria. Iam tela hebetia sunt, iam arma deficiunt. Vestem Persicam induimus,º quia domestica subvehi non potest. 11 In externum degeneravimusº cultum. Quoto cuique lorica est? quis equum habet? Iube quaeri, quam multos servi ipsorum persecuti sint, quid cuique supersit ex praeda. Omnium victores omnium inopes sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta belli consumpsimus. 12 Hunc tu pulcherrimum exercitum nudum obicies beluis? Quarum ut multitudinem augeant de industria barbari, magnum tamen esse numerum etiam ex mendacio intellego. 13 Quodsi adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus vasta est, qua subacta licebit decurrere in illud mare, quod rebus humanis terminum voluit esse natura. 14 Cur circuitu petis gloriam, quae ad manum posita est? sic quoqueº occurrit Oceanus. Nisi mavis errare, pervenimus, quo tua fortuna ducit. 15 Haec tecum quam sine te cum his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium potius quam gemitum murmurantium audires.' 16 Ut finem orationi Coenus inposuit, clamor undique urbs ploratu oritur, regem, patrem, dominum p235 confusis appellantium vocibus. 17 Iamque et alii duces praecipueque seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur. 18 Ille nec castigare obstinatos nec mitigare poterat iratos. Itaque inops consilii desiluit e tribunali claudique regiam iussit omnibus praeter adsuetos adire prohibitis. Biduum irae datum est. 19 Tertio die processit erigiqueº duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae, munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans.
20 Hinc repetens, quae emensus erat, ad flumen Acesinem locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus est: cuius morte ingemuit quidem rex, adiecit tamen, propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam solus Macedoniam visurus esset. 21 Iam in aqua classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter haecº Memnon ex Thracia in supplementum equitum V milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia adduxerat armaque XXV milibusº auro et argento caelata pertulerat, quis distributis vetera cremari iussit. 22 Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per adfinitatem gratiae relinquit in suis regnis, summo in aedificanda classe amborum studio usus. 23 Oppida quoque duo condidit, quorum alterum Nicaeam appellavit, alterum Bucephalam, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini dedicans urbem. 24 Elephantis deinde et inpedimentis terra sequi iussis secundo amne defluxit, quadraginta ferme stadia singulis diebus procedens, ut opportunis locis exponi subinde copiae possent.
1 Perventum erat in regionem, in qua Hydaspes amnis Acesini committitur. 2 Hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse p235 memorant: aegros relictos cepisseº sedem, quam ipsi obtinebant. 3 Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant: multaque enim, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia. 4 Hinc escensione facta CC et L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit. 5 XL peditum milia Agalasses in ripa fluminum opposuerant:º quae amne superato in fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat. Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. 6 Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis sequeº ac liberos coniugesque incendio cremant. 7 Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, nova forma pugnae erat. Delebant incolae urbem, hostes defendebant:º adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat. 8 Arx erat oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse navigiis circumvectus est arcem. Quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas. A septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur. 9 Ceterum amnium coetus maritimis similes fluctus movet multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meaturº navigiis, in tenuem alveum cogitur. 10 Itaque cum crebri fluctus se inveherent et navium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae vela coeperunt. Sed ministeria eorum hinc metu,º hinc praerapida celeritate fluminum occupantur. 11 In oculis omnium duo maioraº navigia submersa sunt: leviora, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices incidit, quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur. 12 Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis. 13 Ergo ingenti certamine concitant remos quantaque vis humana [esse] p237 poterat admota est, ut fluctus, qui se invehebant,º everberarentur. 14 Findi crederes undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amni bellum fuisse crederes. Ergo aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit.
15 Inde ventum est in regionem Sudracarumº Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant, praeter hos equitum X milia nongentaeque quadrigae. 16 At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt: 17 Gangen amnem et, quae ultra essent, coactumº transmittere, non tamen finisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum. 18 Trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit. Novis identidem armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere? caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum immanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit. 19 Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet, inbelles esse, quos metuant. Nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant. 20 Cessisse seºº illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quae ultra amnem essent: declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset. 21 Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris. Ne inviderent sibi laudem, quam peteret. Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo inpendio immortalitatem famae daturos. Paterentur se ex Indi redire, non fugere. p238
22 Omnis multitudo et maxime militaris mobili impetu effertur:º ita seditionis non remedia quam principia maiora sunt. 23 Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus iubentium, duceret dis secundis aequaretque gloria, quos aemularetur. Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra movit. 24 Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant ducemque ex natione Sudracarum spectatae virtutis elegerant: qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere conatus. 25 Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed — haud traditur metune an oborta seditione inter ipsos — subito profugeruntº barbari: 26 certe avios montes et inpeditos occupaverunt, quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit.
Perventum deinde est ad oppidum Sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium, quam armorum. 27 Iam admovebat rex, cum vates monere eum coepit, ne committeret autº certe differret obsidionem: vitae eius periculum ostendi. 28 Rex Demophontem — is namque vates erat — intuens, 'Si quis', inquit, 'te arti tuae intentum et exta spectantemºº sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit.' 29 Et cum ille 'ita prorsus futurum' respondisset, 'Censesne', inquit, 'tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse maius inpedimentum, quam vatem superstitione captum?' 30 Nec diutius, quam respondit, moratus admoveri iubet scalas cunctantibusque ceteris evadit in murum. Angusta muri corona erat: non pinnae sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat. 31 Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine, clipeo undique incidentia tela propulsans: nam ubique eminus ex turribus petebatur. 32 Nec subire milites poterant, quia superne vi telorum p239 obruebantur. Tandem magnitudinem periculiº pudor vicit, quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem. Sed festinando morabantur auxilia. 33 Nam dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas, quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.
1 Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi: cum ille rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriam insignem. 2 Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semetipse immisit, cum vix sperare posset, dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus. 3 Sed forte ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet. Itaque stans init pugnam et, ne circumiri posset, fortuna providerat. 4 Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos velut de industria regem protegentes obiecerat: huius spatioso stipiti corpus ne circumiri posset adplicuit, clipeo tela, quae ex adverso ingerebantur, excipiens. 5 Nam cumº unum procul tot manus peterent, nemo tamen audebat propius accedere: missilia ramis plura quam clipeo incidebant. 6 Pugnabat pro rege primum celebrati nominis fama, deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. 7 Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravataº genua succiderant. 8 Itaque contemptim et incaute qui proximi steterant incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: procul iacula sagittasque mittebant. 9 Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamenº exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec p240 Indus duorum cubitorum sagittam — namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant — ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret. 10 Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextera. 11 Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit. Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subiecto mucrone hausit. 12 Iacebant circa regem tria corpora procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamenº extingueretur, clipeo se adlevare conatus est: 13 et postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit, manu provocans hostes, si quis congredi auderet. 14 Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit. 15 Quo conspecto Alexander, iam non vitae suae, sed mortis solacium supervenisse ratus, clipeo fatigatum corpus excepit. Subit inde Timaeus et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit. 16 Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes. Ex quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit: 17 Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebatur: Leonnatus, dum avide ruentes barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes. 18 Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum, in Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat. 19 Inter haec ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque periculi omnis immemores dolabris perfregere p241 murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt. 20 Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo vulneratum regem esse credebant. Tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est. 21 Ptolemaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes. Sed ipse, scilicet gloriae suae non refragatus, afuisse se missum in expeditionem memoriae tradidit. Tanta conponentium vetustaº rerum monumenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit! 22 Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixaeº ita, ne spiculum moveretur, abscidunt. 23 Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse, quam ut secando vulnus augerent. 24 Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur. 25 Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manusº admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus. 26 Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exsanguem rex conspexerat. 'Quid', inquit, 'quodve tempus expectas et non quamprimum hoc dolore me saltem moriturum liberas? An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?' 27 At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corporis motum noxium fore. 28 Rex cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi. 29 Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque ploratus amicorum oritur regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis paulatimque animum p242 recepit et circumstantes coepit adgnoscere. 30 Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit confessus, omnes unius spiritu vivere. Nec prius recesserunt, quam conpertum est somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.
1 Rex VII diebus curato vulnere necdum obducta cicatrice, cum audisset convaluisse apud barbaros famam mortis suae, duobus navigiis iunctis statui in medium undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet perisse credentibus: conspectusque ab incolis spem hostium falso nuntio conceptam inhibuit. 2 Secundo deinde amne defluxit, aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies perinvalido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur.
3 Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem. 4 Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium, quotiens adversa regi valitudo incidisset. Hoc tum quoque more servato universi cubiculum eius intrant. 5 Ille sollicitus, ne quid novi adferrent, quia simul venerant, percontatur, num hostium repensº nuntiaretur adventus. 6 At Craterus, cui mandatum erat, ut amicorum preces perferret ad eum, 'Credisne', inquit, 'adventu magis hostium — ut iam in vallo consisterent — sollicitos nosº esse, quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis? 7 Quantalibet vis omnium gentium conspiret in nos, inpleat armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, invisitatas beluas inducat: tu nos praestabis invictos. 8 Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam avide manifestis periculis offeras corpus, oblitus tot civium animas trahere te in casum? 9 Quis enim tibi superstes aut optat esse p240 aut potest? Eo pervenimus auspicium atque imperium secuti tuum, unde nisi te reduce nulli ad penates suos iter est. 10 Quodsi adhuc de Persidis regno cum Dareo dimicares, etsi nemo vellet, tamen ne admirari quidem posset, tam promptae esse te ad omne discrimen audaciae: nam ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus est et adversis solacium maius: 11 tuo vero capite ignobilem vicum emi, quis ferat non tuorum modo militum, sed ullius gentis barbarae civis, qui tuam magnitudinem novit? 12 Horret animus cogitationem rei, quam paulo ante vidimus. Eloqui timeo, invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas,º nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset. 13 Totidem proditores, totidem desertores sumus, quot te non potuimus persequi. Universos licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id, quod ne admitteret, praestare non potuit. Patere nos, quaeso, alio modo esse viles tibi. Quocumque iusseris, ibimus. 14 Obscura pericula et ignobiles pugnas nobis deposcimus: temet ipsum ad ea serva, quae magnitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus nec quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi.' 15 Eadem fere Ptolemaeus et similia his ceteri. Iamque confusis vocibus flentes eum orabant, ut tandem exsatiatusº laudi modum faceret ac saluti suae, id est publicae, parceret. Grata erat regi pietas amicorum. 16 Itaque singulos familiarius amplexus considere iubet. 17 Altiusque sermone repetito, 'Vobis quidem', inquit, 'o fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine,º quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi vitam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui possim. 18 Ceterum non eadem est cogitatio eorum, qui pro me mori optant, et mea, qui quidemº hanc benivolentiam vestram virtute meruisse p241 me iudico. Vos enim diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere cupiatis: ego me metior non aetatis spatio, sed gloriae. 19 Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos per otium corporis expectare obscuram et ignobilem senectutem, quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo, diu vixi. 20 Orsus a Macedonia imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito, Asiam, qua Hellesponto, qua rubro mari subluitur, possideo. Iamque haud procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam, alium orbem aperire mihi statui. 21 Ex Asia in Europae terminos momento unius horae transivi. Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum aetatis annum,º videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni devovi, posse cessare? Ego vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum orbis esse me credam. 22 Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui mihi, si fors ita feret, pulchrum est: ea stirpe sum genitus, ut multamº prius quam longam vitam debeam optare. 23 Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras, quibus femina ob virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam aequavimus gloria et iam nos laudis satietas cepit? 24 Di faveant, maiora adhuc restant. Sed ita nostra erunt, quae nondum attigimus,º si nihil parvum duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos modo me ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate securum: belli Martisque discrimen inpavidus subibo. Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus saepe vitavit, suorum effugere non valuit. 25 Aliorum quoque regum exitus si reputaveritis, plures a suis quam ab p245 hoste interemptos numerabitis. 26 Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater immortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Si licuerit, ipse praestabo hoc: si me praeceperit fatum, vos mandasse me mementote.' Ac tum quidem amicos dimisit: ceterum per conplures dies ibi stativa habuit.
1 Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter ipsos seditione defecerant, non tam Alexandro infensi, quam metu supplicii. 2 Quippe occisis quibusdam popularium, qui validiores erant, arma spectare coeperunt et Bactriana arce, quae casuº neglegentius adservata erat, occupata barbaros quoque in societatem defectionisº inpulerant. 3 Athenodorus erat princeps eorum, qui regis quoque nomen adsumpserat, non tam imperii cupidine quam in patriam revertendi cum iis,º qui auctoritatem ipsius sequebantur. 4 Huic Bitonº quidam nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus conparavit insidias invitatumque ad epulas per Boxum quendam Margianum in convivio occidit. 5 Postero die contione advocata Bito ultro insidiatum sibi Athenodorum plerisque persuaserat: sed aliis suspecta erat fraus Bitonisº et paulatim in plures coepit manare suspicio. 6 Itaque Graeci milites arma capiunt occisuri Bitonem,º si daretur occasio: ceterum principes eorum iram multitudinis mitigaverunt. 7 Praeter spem suam Biton praesenti periculo ereptus paulo post estº insidiatus auctoribus salutis suae: cuius dolo cognito et ipsum conprehenderunt et Boxum. 8 Ceterum Boxum protinus placuit interfici, Bitonemº etiam per cruciatum necari. Iamque corpori tormenta admovebantur, cum Graeciº — incertum ob quam causam — lymphatis similes ad arma discurrunt. 9 Quorum fremitu exaudito, qui torquere Bitonem iussi erant, omisere veriti, ne p246 id facere tumultuantium vociferatione prohiberentur. 10 Ille, sicut nudatus erat, pervenit ad Graecos et miserabilis facies supplicio destinati in diversum animos repente mutavit dimittique eum iusserant. 11 Hoc modo poena bis liberatus cum ceteris, qui colonias a rege attributas reliquerunt, revertit in patriam. Haec circa Bactra et Scytharum terminos gesta.
12 Interim regem duarum gentium, de quibus ante dictum est, C legati adeunt. Omnes curru vehebantur, eximia magnitudine corporum, decoro habitu: lineae vestes intexto auro purpuraque destinctae. 13 Ei se dedere ipsos, urbes agrosque referebant, per tot aetates inviolatam libertatem illius primum fidei dicionique permissuros: deos sibi deditionis auctores, non metum, quippe intactis viribus iugum excipere. 14 Rex consilio habito deditos in fidem accepit stipendio, quod Arachosiis utraque natio pensitabat, inposito. Praeterea II milia et D equites imperat et omnia oboedienter a barbaris facta. 15 Invitatis deinde ad epulas legatis gentium regulisque exornari convivium iussit. C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova immutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens. 16 Intererat epulis Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis et ob eximiam virtutem virium etiam regiº pernotus et gratus. Invidi malignique increpabant per seria et ludum saginati corporis sequi inutilem beluam: cum ipsi proelium inirent, oleo madentem praeparare ventrem epulis. 17 Eadem igitur in convivio Horratas Macedo iam temulentus exprobrare eiº coepit et postulare, ut, si vir esset, postero die secum ferro decerneret: regem tandem vel de sua temeritate vel de illius ignavia iudicaturum. 18 Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est ac postero die rex, cum etiam acrius certamen exposcerent, quia deterrere non poterat, destinata exequi passus est. 19 Ingens visº militum, p247 inter quos erant Graeci, Dioxippo studebant. Macedo iusta arma sumpserat, aereum clipeum, hastam quam sarisam vocant laeva tenens, dextera lanceam gladioque cinctus, velut cum pluribus simul dimicaturus. 20 Dioxippus oleo nitens et coronatus laeva puniceum amiculum, dextra validum nodosumque stipitem praeferebat. Ea ipsa res omnium animos expectatione suspenderat, quippe armato congredi nudum dementia, non temeritas videbatur. 21 Igitur Macedo, haud dubius eminus interfici posse, lanceam emisit: quam Dioxippus cum exigua corporis declinatione vitasset, antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite mediam eam fregit. 22 Amisso utroque telo Macedo gladium coeperat stringere. Quem occupatum conplexu pedibus repente subductis Dioxippus arietavit in terram ereptoque gladio pedem super cervicem iacenti inposuit, stipitem intentans elisurusque eo victum, ni prohibitus esset a rege. 23 Tristis spectaculi eventus non Macedonibus modo, sed etiam Alexandro fuit, maxime quia barbari adfuerant: quippe celebratam Macedonum fortitudinem ad ludibrium recidisse verebatur. 24 Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures. Et post paucos dies inter epulas aureum poculum ex conposito subducitur ministrique, quasi amisissent quod amoverant, regem adeunt. 25 Saepe minus est constantiae in rubore quam in culpa. Coniectum oculorum, quibus ut fur destinabatur, Dioxippus ferre non potuit et, cum excessisset convivio, litteris conscriptis, quae regi redderentur, ferro se interemit. 26 Graviter mortem eius tulit rex, existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
1 Indorum legati dimissi domos paucis post diebus cum donis revertuntur. CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, 2 mille scuta Indica et ferri candidi talenta C p248 leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum. 3 Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret: eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naves et in fines Mallorum secundo amne devehitur.
4 Inde Sabarcas adiit, validam Indiae gentem, quae populi, non regum imperio regebatur. LXº milia peditum habebant, equitum sex milia: has copias currus D sequebantur. 5 III duces spectatos virtute bellica elegerant. At qui in agris erant proximi flumini — frequentes autem vicos maxime in ripa habebant — ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie, deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant. 6 Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant. 7 Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currunt, furere clamitantes: cum dis proelium inituros, navigia non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros.
8 His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto die pervenit. Nihilo plus animi his fuit, quam ceteris fuerat. Itaque oppido ibi condito, quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum, qui Musicani appellantur, intravit. 9 Hic de Teriolte satrape, quem Parapamisadis praefecerat, iisdem arguentibus cognovit multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici iussit. 10 Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis urbi eorum praesidiumº inposuit.
11 Inde ad Praestos,º et ipsam Indiae gentem, perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander p249 tertio die, quam coeperat obsidere, expugnavit. 12 Et Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de condicione deditionis misit ad regem: sed antequam adirent eum, duae turres cum ingenti fragore prociderant, per quarum ruinas Macedones evasere in arcem, qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur.
13 Diruta igitur arce et omnibus captivis venumdatis Sambi regis fines ingressus est multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit. 14 Barbaris simile monstri visum est, rudibus miltarium operum: quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto. 15 LXXX miliaº Indorum in ea regione caesa Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona venisse. 16 Rursus Musicani defecerunt, ad quos opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo classem expectare se iusserat, repetit.
17 Quarto deinde die secundo amne pervenit ad oppidum, quod in regno imoººº erat Sambi. Nuper se ille dediderat, sed oppidani detrectabant imperium et clauserant portas. 18 Quorum paucitate contempta rex D Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes elicere extra muros hostem secuturum profecto, si fugere eos crederet. 19 Agriani, sicut imperatum erat, lacessito hoste subito terga verterunt: quos barbari effuse sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt. Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, mille capti, ceteri moenibus urbis inclusi. 20 Sed non ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque fuit, quippe barbari veneno tinxerant gladios. Itaque saucii subinde exspirabant nec causa tam strenuae mortis excogitari poterat a medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent. 21 Barbari autem speraverant incautum et temerarium regem excipi posse. Et forte inter promptissimos dimicans intactus evaserat. 22 Praecipue Ptolemaeus, laevo humero leviter p250 quidem saucius, sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat et quidam Philippo genitum esse credebant, certe pelice eius ortum constabat. 23 Idem corporis custos promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae maior et clarior: modico civilique cultu, liberalis in primis adituque facili, nihil ex fastu regiae adsumpserat. 24 Ob haec regi an popularibus carior esset, dubitari poterat: tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur. 25 Quippe non levior illis Ptolemaei fuit cura, quam regis. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolemaeo adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri. 26 In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo excitatus per quietem vidisse se exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore, quam veneni remedium esse monstrasset: colorem quoque herbae referebat, adgniturum, si quis repperisset, adfirmans. 27 Inventam deinde — quippe a multis simul erat requisita — vulneri inposuitº protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est. 28 Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt.
Hinc in proximam gentem Pataliam perventum est. Rex erat Moeris, qui urbe deserta in montes profugerat. 29 Itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti. 30 Ducibus deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.
1 Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios: nec repertis pervicax cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem p251 permittere conpulit.º 2 Navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari. Quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur: 3 unum erat temeritatis solacium perpetua felicitas. Iam CCCC stadia processerant, cum gubernatores adgnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse indicant regi. 4 Laetus ille hortari nauticos coepit, incumberent remis: adesse finem laboris omnibus votis expetitum: iam nihil gloriae deesse, nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine orbem terrae ab illis capi: ne naturam quidem longius posse procedere, brevi incognita nisi immortalibus esse visuros. 5 Paucos tamen navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere. 6 Qui interrogati, quam procul abesset mare, responderunt nullum ipsos mare ne fama quidem accepisse, ceterum tertio die perveniri posse ad aquam amaram, quae corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturae eius. 7 Itaque ingenti alacritate nautici remigant et proximo [quoque]º die, quo propius spes admovebatur, crescebat ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini subibat mare, leni adhuc aestu confundente dispares undas. 8 Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius,º quia cursus aestu reverberatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris. 9 Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere: quod primo coercitum, deinde vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur, quam torrentia praecipiti alveo incurrunt. 10 Ignota vulgo freti natura erat monstraque et irae deum indicia cernere videbantur. Identidem intumescens mare et in campos paulo ante siccos descendere superfusum. 11 Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui expositi p252 erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo attoniti recurrunt. 12 Sed in tumultu festinatio quoque tarda est. Hi contis navigia pellebant, hi, dum remos aptari probabant,º consederant: 13 quidam enavigare properantes sed non expectatis, qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languide moliebantur: aliae navium inconsulte ruentes non receperant pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur. 14 Clamor hinc expectare, hinc ire iubentium dissonaeque voces nusquamº idem atque unum tendentium non oculorum modo usum, sed etiam aurium abstulerant. 15 Ne in gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec exaudiri vox a tumultuantibus poterat nec imperium a territis inconpositisque servari. 16 Ergo conlidi inter se naves abstergerique invicem remi et alii aliorum navigia urgere coeperunt. Crederes non unius exercitus classem vei, sed duorum navale initum esseº certamen. 17 Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a sequentibus, qui antecedentes turbaverant: iurgantium ira perveniebat etiam ad manus. 18 Iamque aestus totos circa flumen campos inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi omissis navigiis enare properant. 19 Dispersa classis partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado haerebat, utcumque inaequale terrae fastigium occupaverant undae: cum subito novus et pristino maior terror incutitur. 20 Reciprocari coepit mare magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas. Igitur destituta navigia alia praecipitantur in proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis. 21 Miles nec egredi in terram nec in nave subsistere audebat, identidem praesentibus graviora, quae sequerentur, expectans. Vix, quae perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni mare. 22 Nec finis malorum: quippe aestum paulo post mare relaturum, quo navigia adlevarentur, p253 ignari, famem et ultima sibimet ominabantur. Beluae quoque fluctibus destitutae terribiles vagabantur. 23 Iamque nox adpetebat et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat. Non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persideret in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent. 24 Navigia quoque et lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset. 25 Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta celeriter et equites ingenti cursu refugere et secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit levare navigia, mox totis campis inundatisº etiam inpulit classem. 26 Plausus militum nauticorumqueº insperatam salutem immodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Unde tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eiusdem elementi natura, modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant. 27 Rex cum ex eo, quod accideret, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, mediaº nocte, ut aestum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit. Evectusque os eius CCCC stadia processit in mare, tandem voti sui compos: praesidibusque et maris et locorum dis sacrificio facto ad classem rediit.
1 Hinc adversum flumen subit classis et altero die adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita natura plerosque decepit temere ingressos aquam. Quippe scabies corpora invasit et contagium morbi etiam in alios vulgatum est. Oleum remedio fuit. 2 Leonnato deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur — quippe sicca erat regio — ipse cum copiis substitit, vernum tempus expectans. Interim et urbes plerasque condidit. 3 Nearcho atque Onesicrito nauticae rei peritis imperavit, p254 ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent.
4 Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum. 5 Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est. 6 Quinto hinc die venit ad flumen: Arabumº incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit. Quam emensus in Oritas transit: ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolemaeo Leonnatoque partitus est. 7 Tria simul agmina populabantur Indos magnaeque praedae actae sunt: maritimos Ptolemaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regione urbem condidit deductique sunt in eam Arachosii.
8 Hinc pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque regionem late tenent ac ne cum finitimis quidem ullo commercii iure miscentur. 9 Ipsa solitudo natura quoque immitia efferavit ingenia: prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt. 10 Tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne vescuntur. 11 Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt, radices palmarum — namque sola ea arbor gignitur — ubique rimantes. 12 Sed, cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant: et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio. 13 Famem deinde pestilentia secuta est, quippe insalubrium ciborum novi suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos et nec manere p255 sine clade nec progredi poterant: manentes fames, progressos acrior pestilentia urgebat. 14 Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam cadaveribus. Ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent. 15 Igitur qui defecerant notos ignotosque, ut adlevarentur, orabant: sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma portabat imminentisque et ipsis faciesº mali ante oculos erat. Ergo saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa. 16 Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem: cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versa parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur. 17 Rex dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit, qui iuberentº camelis cocta cibaria adferri, aliosqueº finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit. 18 Nec cessatum est ab his. Itaque fame dumtaxat vindicatus exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum copiaº fertilis regio est: in qua stativa habuit, ut vexatos milites quiete firmaret. 19 Hic Leonnati litteras accepit, conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Oritarum prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit, Ozinen et Zariaspen, nobilisº Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse. 20 Praeposito igitur regioni Sibyrtio — namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo — in Carmaniam ipse processit. 21 Aspastes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, cum in India rex est. 22 Quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret, quae delata erant, in eodem honore habuit. Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum, iumentorumqueº iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant impedimenta, restituit: 23 arma quoque ad pristinum refecta sunt cultum, quippe haud procul a Perside aberant non pacata modo, sed etiam opulentia. 24 Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam famam, sive illud triumphus fuit ab eo primum institutus, sive bacchantium lusus, statuit imitari, animo super humanum fastigium elato. 25 Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus aedium crateras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa. 26 Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque — alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur — item vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus, armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat crateris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis. 27 Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parataº praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset: mille hercule viri modo et sobrii, VII dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt. 28 Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam. Et praesens aetas et posteritas deinde mirata est, per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos, barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus. 29 Hunc apparatum carnifex sequebatur: quippe satrapes Aspastes, de quo ante dictum est, interfici iussus est: 30 adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.
metu: Vogel must have had second thoughts here, that he failed to input back to the text. The latter has metu; but the apparatus reads:
aestu Jeep] cetu
(The Loeb edition keeps aestu.)
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Q. Curti ostium (🇺🇸) |
Textus Aevi Classici (🇺🇸) |
LacusCurtius (🇺🇸) (🇮🇹) |
Ostium (🇺🇸) (🇮🇹) |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: prid. Non. Oct. 99