Brevis URL huic paginae:
bit.ly/Valesiana2
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
7 36 Igitur imperante Zenone Augusto Constantinopoli, superveniens Nepos patricius ad Portum urbis Romae, deposuit de imperio Glycerium et factus est episcopus et Nepos factus imperator Romae. Mox veniens1 Ravennam; quem persequens Orestes patricius cum exercitu, metuens Nepos adventum Orestis, ascendens navem fugam petit ad Salonam et ibi mansit per annos quinque; postea vero a suis occiditur. Mox eo egresso factus2 imperator Augustulus. Augustulus imperavit annos X.
p532 8 37 Augustulus, qui ante regnum Romulus a parentibus vocabatur, a patre Oreste patricio factus est imperator. Superveniens autem Odoachar cum gente Scirorum occidit Orestem patricium in Placentia et fratrem eius Paulum ad Pinetam foris Classem Ravennae. 38 Ingrediens autem Ravennam deposuit Augustulum de regno, cuius infantiae misertus concessit ei sanguinem, et quia pulcher erat, etiam3 donans4 ei reditum sex milia solidos, misit eum intra Campaniam cum parentibus suis libere vivere. Enim pater eius Orestes Pannonius,5 qui eo tempore quando Attila ad Italiam venit se illi iunxit et eius notarius factus fuerat. Unde profecit et usque ad patricatus dignitatem pervenerat.6
9 39 Ergo postquam factus est imperator Zeno a filio suo Leone, qui natus fuerat de filia Leone Ariagne7 nomine, regnat cum filio suo anno uno, et merito Leonis regnum remansit apud Zenonem. Zeno vero cum filio iam regnans anno uno, imperavit annos XIIII, Isauriae nobilissimus, qui dignus esset filiam imperatoris accipere, exercitus in arma. 40 Perhibent de eo, quia patellas in genucula non p534 habuisset, sed mobiles8 fuissent, ut etiam cursum velocissimum9 ultra modum hominum haberet. In re publica omnino providentissimus, favens genti10 suae.
41 Huic insidiabatur Basiliscus, ipse primus senator; quo cognito, Zeno cum aliquantis divitiis petiit Isauriam. At ubi ille egressus est, mox11 Basiliscus, qui ei, ut dictum est, insidiabatur, arripuit imperium.
42 Basiliscus imperavit annos II. Zeno confortans Isauros intra provinciam, deinde misit ad civitatem Novam, ubi erat Theodericus dux Gothorum, filius Walamerici, et eum invitavit in solacium sibi adversus Basiliscum, obiectans militem, post biennium veniens, obsidens civitatem Constantinopolim. 43 Sed quia senatus et populus Zenonem metuentes, nequid mali pateretur civitas, relicto Basilisco se illi omnes dederunt aperta civitate. Basiliscus fugiens ad ecclesiam, intra baptisterium cum uxore et filiis ingreditur. Cui Zeno dato sacramento securum esse de sanguine, exiens, inclausus cum uxore et filiis intra cisternam siccam,12 ibidem frigore defecerunt. 44 Zeno recordatus est amorem13 senatus et populi, munificus omnibus se ostendit, ita p536 ut omnes ei gratias agerent. Senatum Romanum et populum14 tuitus est, ut etiam ei imagines per diversa loca in urbe Roma levarentur. Cuius tempora pacifica fuerunt.
10 45 Odoacar15 vero, cuius supra fecimus mentionem, mox deposito Augustulo de imperio, factus est rex mansitque in regno annos XIII. Cuius pater Edico16 dictus, de quo ita invenitur in libris vitae Beati Severini monachi intra Pannoniam, qui eum admonuit, et praedixit regnum eius futurum. 46 Ita reperis ad locum: Quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt, inter quos et Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo habitu iuvenis statura procerus advenerat; qui dum se, ne17 humillimae tectum18 cellulae eius suo vertice contingeret, inclinasset, a viro dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam vale dicenti "vade," inquit, "ad Italiam, vade vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus." 47 Interim, ut dei famulus ei praedixerat, mox in Italiam ingressus est, regnum accepit. Eodem tempore Odoacar rex memor factus quod a viro sancto praedictum audierat, statim familiariter litteras ad eum "dirigens, siqua speranda duceret, dabat suppliciter optionem.19 p538 Ergo vir dei tantis itaque eius alloquiis per litteras invitatus, Ambrosium quendam exsulantem rogat absolvi; cuius20 Odoacar gratulabundus paruit imperatis."
48 Igitur Odoacar rex gessit bellum adversus Rugos, quos in secundo vicit, et funditus delevit. Nam dum ipse esset bonae voluntatis et Arrianae sectae favorem praeberet, "quodam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus 'Odoacrem,' 'Odoacar,' inquit, 'integer inter tredecim et quattuordecim annos';21 annos videlicet integri eius regni significans."
11 49 Zeno itaque recompensans beneficiis Thodericum, quem fecit patricium et consulem, donans ei multum et mittens eum ad Italiam. Cui Theodericus pactuatus est, ut, si victus fuisset Odoacar, pro merito laborum suorum loco eius, dum adveniret, tantum praeregnaret. Ergo superveniente Theoderico patricio de civitate Nova cum gente Gothica, missus ab imperatore Zenone de partibus Orientis ad defendendam sibi Italiam.
50 Cui occurrit venienti Odoacar ad fluvium Sontium, et ibi pugnans cum eodem, victus fugit p540 et22 abiit in Veronam et fixit fossatum in campo minore Veronense V kalendas Octobres. Ibique persecutus est eum Theodericus, et pugna facta, ceciderunt populi ab utraque parte; tamen superatus Odoacar fugit Ravennam pridie kalendas Octobres.
51 Et perambulavit Theodericus patricius Mediolanum, et tradiderunt se illi maxima pars exercitus Odoacris, nec non et Tufa magister militum, quem ordinaverat Odoacar cum optimatibus suis kal. April. Eo anno missus est Tufa magister militum a Thoederico contra Odoacrem Ravennam. 52 Veniens Faventiam, Tufa obsedit Odoacrem cum exercitu, cum quo directus fuerat; et exiit Odoacar de Ravenna, et venit Faventiam, et missi sunt in ferro, et adducti Ravennam.
53 Fausto et Longino. His consulibus Odoacar rex exiit de Cremona et ambulavit Mediolanum. Tunc venerunt Wisigothae in adiutorium Theoderici, et facta est pugna super fluvium Adduam, et ceciderunt populi ab utraque parte et occisus est Pierius comes domesticorum III idus Augustas, et fugit Odoacar Ravennam, et mox subsecutus est eum patricius Theodericus veniens in Pinetam et fixit fossatum, obsidens Odoacrem clausum per triennium p542 Ravenna,23 et factum est usque ad sex solidos modius tritici. Et mittens legationem Theodericus, Festum,24 caput senati, ad Zenonem imperatorem, et ab eodem sperans vestem se induere regiam.
54 Olybrio V. C. Cons. Hoc consule exiit Odoacar rex de Ravenna nocte, cum Herulis ingressus in Pinetam in fossatum patrici Theoderici, et ceciderunt ab utraque parte exercitus, et fugiens Levila, magister militum Odoacris, occisus est in fluvio Bedente;25 et victus Odoacar fugit Ravennam id. Iul. Igitur coactus Odoacar dedit filium suum Thelanem26 obsidem Theoderico, accepta fide securum se esse de sanguine. 55 Sic ingressus est Theodericus et post aliquot dies, dum ei Odoacer insidiaretur, detectus ante27 ab eo praeventus in palatio, manu sua Theodericus eum in Lauretum pervenientem gladio interemit. 56 Cuius exercitus in eadem die iussu Theoderici omnes interfecti sunt, quivis28 ubi potuit reperiri, cum omni stirpe sua. Et moritur Constantinopolim Zeno imperator, et factus est imperator Anastasius.
12 57 Theodericus enim in legationem direxerat Faustum Nigrum ad Zenonem. At ubi cognita p544 morte eius antequam legatio reverteretur, ut ingressus est Ravennam, et occidit Odoacrem, Gothi sibi confirmaverunt Theodericum regem, non exspectantes iussionem novi principis. 58 Vir enim bellicosissimus, fortis, cuius pater Walamir dictus rex Gothorum, naturalis tamen eius fuit; mater, Ereriliva dicta Gothica, catholica quidem erat, quae in baptismo Eusebia dicta. 59 Ergo praeclarus et bonae voluntatis in omnibus, qui regnavit annos XXXIII.
Cuius temporibus felicitas est secuta Italiam per annos triginta, ita ut etiam pax pergentibus esset. 60 Nihil enim perperam gessit. Sic gubernavit duas gentes in uno, Romanorum et Gothorum, dum ipse quidem Arrianae sectae esset, tamen nihil29 contra religionem catholicam temptans; exhibens ludos circensium et amphitheatrum, ut etiam a Romanis Traianus vel Valentinianus, quorum tempora sectatus est, appellaretur, et a Gothis secundum edictum suum, quo ius30 constituit, rex fortissimus in omnibus iudicaretur. Militiam Romanis sicut sub principes esse praecepit. Dona31 et annonas largitus quamquam aerarium publicum ex toto faeneum invenisset, suo labore recuperavit et opulentum fecit.
61 Dum illitteratus esset, tantae sapientiae fuit, ut aliqua, quae locutus est, in vulgo usque nunc pro p546 sententia habeantur; unde nos non piget aliqua de multis eius in commemoratione posuisse. Dixit "aurum et daemonem qui habet, non eum potest abscondere"; item "Romanus miser imitatur Gothum et utilis Gothus imitatur Romanum."
62 Quidam defunctus est et reliquit uxorem et parvulum filium nescientem matrem. Ab aliquo sublatus est filius eius parvulus et ductus in aliam provinciam et educatus. Factus iuvenis quoquo modo revertitur ad matrem; mater enim iam spoponderat virum. Cum vidisset mater, amplectit filium, benedicens deum se filium revidisse; et fecit cum ea32 dies triginta. Et ecce veniens sponsus matris, videns iuvenem, interrogavit quis esset. Quae respondit esse suum filium. At ubi comperit esse filium eius, coepti repetere arras et dicere "aut nega filium tuum esse aut vero abscedo33 hinc." Mulier compellitur ab34 sponso, et coepit negare filium, quem ipsa ante confessa est, et dicere: "Vade, iuvenis, de domo mea, quia peregrinum te suscepi." Ille enim dicebat regressum se ad matrem in domum patris sui. Quid multa? Dum haec aguntur, filius rogavit regem adversus matrem, quam rex iussit in conspectu suo sisti. Cui et dixit: "Mulier, filius tuus adversus te rogat; quid dicis? Est filius tuus an non?" Quae dixit: "Non est p548 meus filius sed peregrinum eum suscepi." Et dum per ordinem omnia filius mulieris intimasset in auribus35 regis, dicit mulieri denuo: "Est filius tuus an non?" Quae dixit: "Non est filius meus." Dicit ei rex: "Et quae est facultas tua, mulier?" Quae respondit: "Usque ad mille solidos." Et dum maritum36 se rex non esse facturum sub iusiurando pollicitus est nisi ipsum, alium non37 acciperet maritum, tunc confusa est mulier et confessa est suum esse filium. Sunt eius et multa alia.
63 Postea vero accepta uxore38 de Francis nomine Augofladam. Nam uxorem habuit ante regnum, de qua susceperat filias: unam dedit nomine Areaagni Alarico regi Wisigotharum in Gallias, et aliam filiam suam Theodegotham Sigismundo, filio Gundebadi regis. 64 Facta pace cum Anastasio imperatore per Festum de praesumptione regni, et omnia ornamenta palatii, quae Odoacar Constantinopolim transmiserat, remittit.
65 Eodem tempore contentio orta est in urbe Roma inter Symmachum et Laurentium; consecrati enim fuerant ambo. Ordinante deo, qui et39 dignus fuit, superavit Symmachus. Post facta pace in urbe ecclesiae ambulavit rex Theodericus Romam, et occurrit Beato Petro devotissimus ac si catholicus. p550 Cui papa Symmachus et cunctus senatus vel populus Romanus cum omni gaudio extra urbem occurrentes. 66 Deinde veniens ingressus urbem, venit ad senatum, et ad Palmam populo allocutus, se omnia, deo iuvante, quod retro principes Romani ordinaverunt inviolabiliter servaturum promittit.
67 Per tricennalem triumphans populo ingressus palatium, exhibens Romanis ludos circensium. Donavit populo Romano et pauperibus annonas singulis annis, centum viginti milia modios, et ad restaurationem palatii, seu ad recuperationem moeniae civitatis singulis annis libras ducentas de arca vinaria dari praecepit. 68 Item Amalafrigdam germanam suam in matrimonium tradens regi Wandalorum Transimundo. Liberium praefectum praetorii, quem fecerat in initio regni sui, fecit patricium, et dedit ei successorem. Successit itaque in40 administratione praefecturae Theodorus, filius Basili. Odoin comes eius insidiabatur ei. 69 Dum haec cognovisset, in palatio quod appellatur Sessorium caput eius amputari praecepit. p552 Verba enim promissionis eius, quae populo fuerat allocutus, rogante populo in tabula aenea iussit scribi et in publico poni.
70 Deinde sexto mense revertens Ravennam, aliam41 germanam suam Amalabirgam tradens in matrimonio Herminifredo regi Turingorum et sic sibi per circuitum placavit omnes gentes.42 Erat enim amator fabricarum et restaurator civitatum. 71 Hic aquae ductum Ravennae restauravit, quem princeps Traianus fecerat, et post multa tempora aquam introduxit. Palatium usque ad perfectum fecit, quem non dedicavit. Portica circa palatium perfecit. Item Veronae thermas et palatium fecit et a porta usque ad palatium porticum addidit.43 Aquae ductum, quod per multa tempora destructum fuerat, renovavit et aquam intromisit. Muros alios novos circuit44 civitatem. Item Ticino palatium, thermas, amphitheatrum, et alios muros civitatis fecit.
72 Sed et per alias civitates multa beneficia praestitit. Sic enim oblectavit vicinas gentes, ut se illi sub foedus darent aliae gentes, sibi eum regem sperantes. Negotiantes vero de diversis provinciis ad ipsum concurrebant. Tantae enim disciplinae fuit, p554 ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur. 73 Et hoc per totam Italiam tanto modo45 augurium habebat, ut nulli civitati portam fecerit:46 nec in civitate portae claudebantur: quivis quod opus habebat faciebat qua hora vellet, ac si in die. Sexaginta modios tritici in solidum ipsius tempore emerunt,47 et vinum triginta amphoras in solidum.
13 74 Eodem itaque tempore habebat Anastasius imperator tres nepotes, id est Pompeium, Probum et Hypatium; cogitans quem de ipsis faceret post se imperatorem, quodam die iussit eos secum prandere, et intra palatium post prandium meridiari, et singula lecta eis sterni. Et in uno lecto iussit ad capitem48 regium insigne49 poni, et quis de ipsis in eodem lecto elegisset dormire, in hoc se debere cognoscere cui regnum postea traderet. Unus quidem in uno lecto se iactavit, dum enim in alio, amore fraterno, se collocaverunt. Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne50 positum erat nullus eorum dormiret. 75 Dum haec vidisset, coepit cogitare intra se, et discens51 eo quod nullus eorum regnaret coepit orare deum, ut illi revelatio fieret, ut scire possit, dum adviveret, quis post occasum eius regnum susciperet. Haec eodem p556 cogitante et orante cum ieiunio, quadam noctu vidit hominem, qui ita eum admonuit: "Crastinus qui tibi primus intra cubiculum nuntiatus fuerit, ipse accipiet post te regnum tuum." 76 Ita factum est ut Iustinus, qui comes erat excubitorum, dum advenisset, ubi directus fuerat ab imperatore, renuntiaretur ipse ei primus52 per praepositum cubiculi. Cumque haec cognovisset, coepit gratias deo referre, qui ei dignatus est revelare successorem.
77 Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus53 vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris. 78 Cui imperator hoc tantum dixit, "quid festinas?" Nam ultima vita regni sui temptans eum diabolus, vellens54 sectam Eunomianam sequi; quem populus fidelis repressit, ita ut ei in ecclesia clamaretur: "In trinitatem lanceolam non mittes."55 Non post multum temporis in lecto suo intra urbem Constantinopolim morbo tentus extremam clausit diem.
14 79 Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso56 sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset. De qua re laminam auream iussit p558 interrasilem57 fieri, quattuor litteras "legi"58 habentem; unde si subscribere voluisset, posita lamina super chartam, per eam pennam ducebat,59 ut subscriptio eius tantum60 videretur.
80 Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus. 81 Post haec Theoderico Verona consistente propter metum gentium facta est lis inter Christianos et Iudaeos Ravennates. Quare Iudaei baptizatos nolentes, dum ludunt61 frequenter oblatam aquam62 in aquam fluminis iactaverunt. Dehinc accensus est populus non observantes63 neque regi neque Eutharico aut Petro, qui tunc episcopus erat, consurgentes ad synagogas, mox eas incenderunt. Quod et in Roma in re64 eadem similiter contigit.
82 Mox Iudaei currentes Veronam, ubi rex erat, agente Triwane praeposito cubiculi, et ipse haereticus favens Iudaeis, insinuans regi factum adversus Christianos. Qui mox iussit propter praesumptionem incendii, ut omnis populus Romanus65 Ravennates synagogas, quas incendio concremaverunt, p560 data pecunia restaurarent; qui vero non habuissent unde dare fustati per publicum sub voce praeconia ducerentur. Data praecepta ad Eutharicum, Cilligam, et Petrum episcopum secundum hunc tenorem et66 ita adimpletum.
83 Ex eo enim invenit diabolus locum, quem ad modum hominem bene rem publicam sine querella gubernantem subriperet. Nam mox iussit ad fonticulos in proastio civitatis Veronensis oratorium Santi Stephani, id est67 altarium, subverti. Item ut nullus Romanus arma usque ad cultellum uteretur vetuit. 84 Item mulier pauper de gente Gothica, iacens sub porticu non longe a palatio Ravennati, quattuor generavit dracones; duo de occidente in orientem ferri in nubibus a populo visi sunt et in mari praecipitari,68 duo portati sunt unum caput habentes. Stella cum facula apparuit, quae dicitur cometes, splendens69 per dies quindecim. Terrae mota frequenter fuerunt.
85 Post haec coepit adversus Romanos rex subinde fremere inventa occasione. Cyprianus, qui tunc referendarius erat, postea comes sacrarum et magister, actus cupiditate insinuans de Albino patricio, eo quod litteras adversus regnum eius imperatori Iustino misisset; quod factum dum p562 evocatus70 negaret, tunc Boethiusº patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit: "Falsa est insinuatio Cypriani; sed si Albinus fecit, et ego et cunctus senatus uno consilio fecimus; falsum est, domne rex." 86 Tunc Cyprianus haesitans, non solum adversus Albinum, sed et adversus Boethium, eius defensorem, deducit falsos testes. Sed rex dolum Romanis tendebat71 et quaerebat quem ad modum eos interficeret; plus credidit falsis testibus quam senatoribus. 87 Tunc Albinus et Boetiusº ducti in custodiam ad baptisterium ecclesiae. Rex vero vocavit Eusebium, praefectum urbis, Ticinum72 et inaudito Boethio protulit in eum sententiam. Quem mox in agro Calventiano, ubi in custodia habebatur, misere fecit occidi.73 Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent, sic sub tormenta ad ultimum cum fuste occiditur.
15 88 Rediens igitur rex Ravennam,74 tractans non ut dei amicus sed legi eius inimicus, immemor factus omnis eius beneficii et gratiae quam ei dederat, confidens in brachio suo, item75 credens quod eum pertimesceret Iustinus imperator, mittens et evocans Ravennam Iohannem, sedis apostolicae praesulem, et dicit ad eum: "Ambula Constantinopolim ad p564 Iustinum imperatorem, et dic ei inter alia, ut reconciliatos76 in catholica restituat religione." 89 Cui papa Iohannes ita respondit: "Quod facturus es, rex, facito citius;77 ecce in conspectu tuo adsto. Hoc tibi ego non promitto me facturum, nec illi dicturus sum. Nam in aliis causis, quas78 mihi iniunxeris, obtinere ab eodem, annuente deo, potero."
90 Iubet ergo rex iratus navem fabricari79 et super impositum eum cum aliis episcopis, id est Ecclesium Ravennatem et Eusebium Fanestrem, et Sabinum Campanum, et alios duos, simul et senatores Theodorum, Importunum, Agapitum, et alium Agapitum. Sed deus, qui fideles cultores suos non deserit, cum prosperitate perduxit. 91 Cui Iustinus imperator venienti ita occurrit ac si Beato Petro; cui data legatione, ipsa repromisit facturum praeter reconciliatos, qui se fidei catholicae dederunt, Arrianis restitui nullatenus posse.
92 Sed dum haec aguntur, Symmachus caput senati, cuius Boethius filiam habuit uxorem, deducitur de Roma Ravennam. Metuens servo rex ne dolore80 generi aliquid adversus regnum eius p566 tractaret, obiecto crimine iussit interfici. 93 Revertens81 Iohannes papa a Iustino, quem Theodericus cum dolo suscepit et in offensa sua eum esse iubet. Qui post paucos dies defunctus est. Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latus82 erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias. Quod videntes populi et senatores, coeperunt reliquias de veste eius tollere. Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem.
16 94 Igitur Symmachus, scolasticus Iudaeus, iubente non rege sed tyranno, dictavit praecepta die quarta feria, septimo kalend. Septembr. indictione quarta, Olybrio consule, ut die dominico adveniente p568 Arriani basilicas catholicas invaderent. 95 Sed qui non patitur fideles cultores suos ab alienigenis opprimi mox intulit in eum sententiam Arrii, auctoris religionis eius; fluxum ventris incurrit, et dum intra triduum evacuatus fuisset, eodem die, quo se gaudebat ecclesias invadere simul regnum et animam amisit. 96 Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit. Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quod83 superponeret inquisivit.
1 ueniens] BP (see § 42, note 5); uenit, P2.
❦
2 factus] B; factus est, P.
❦
3 tamen] MSS.; admodum or etiam (Hirschfeld), pref. by Momm.
❦
4 donans ei reditum]; donauit et creditor, B.
❦
5 Orestes Pannonius] Henr. Val.; oresti pannotos, B.
❦
6 peruenerat]; peruerat, B.
❦
7 Ariagne, Momm.; Ariadne, Henr. Val.; agriami, V.
❦
8 mobiles]; nobiles, B.
❦
9 cursum uelocissimum]; curso uelocissimo, B.
❦
10 genti] Rühl; gentis, B.
❦
11 est mox]; mox est, B.
❦
12 cisternam siccam]; cisterna sicca, B.
❦
13 amorem]; amore, B.
❦
14 senatum . . . populum]; senato . . . populo, B.
❦
15 Odoacar]; odoachar, P; oduacar, B3.
❦
16 Edico]; Aedico, BP.
❦
17 se ne, Eugippiani libri]; BP omit.
❦
18 humillimae tectum] Eugippiani; humillimo tectum (tecte, B3), B; humillimum tectum, P.
❦
19 After optionem Eugippus inserts memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum.
❦
20 cuius . . . imperatis, Eugippus]; cui, P; imperanti, B3P.
❦
21 annos]; annos'; annos, Knoell ("probabiliter," Momm.).
❦
22 et, B2] at uero odoacer (odoachar, P), B2P.
❦
23 rauenna] B; in rauenna, P.
❦
24 festum] BP; Faustum, edd.
❦
25 Bedente] Gardt.; uecente, BP.
❦
26 Thelanem] thelane, B.
❦
27 ante, Momm.; conte, B; caute, Hadr. Val.
❦
28 quiuis, Momm.; quis, B.
❦
29 nihil . . . iudicaretur, tr. by Momm. from after opulentum fecit, following Rühl in part; militia(m) . . . opulentum fecit, after tamen, B.
❦
30 quo ius, Momm.; quo eis ius, quem eius, B.
❦
31 donum]; dono, B; dona, edd.
❦
32 ea, BP]; eo, edd.
❦
33 abscedo] Hadr. Val., Hirschfeld; abscede, Henr. Val.
❦
34 ab] because of the prothetic vowel in sponsus, cf. Fr. épouse; a, P.
❦
35 auribus] Henr. Val.; curibus, B; curia, P.
❦
36 dum maritum, Momm.; dum alium, B2; dum aliud B3P.
❦
37 alium non] BP; non alium, edd.
❦
38 accepta uxore,] BP; accepit uxorem, edd.
❦
39 et, Momm.; ei, BP; eo, edd.
❦
40 successit in, added doubtfully by Momm. before administratione; transtuli in ad. praefecturae after itaque.
❦
41 aliam germanam suam] alia g. s. B; filiam germanas suae, Henr. Val.
❦
42 placauit omnes gentes, Momm.; placuit omnibus gentibus, B.
❦
43 addidit, Momm.; reddedit, B3; reddidit, B3 (emended) P.
❦
44 circuit] B; circuiuit, P.
❦
45 tanto modo, Momm., doubtfully; totum modo, B2; B2º (emend.) P omit.
❦
46 portam fecerit, Momm.; portas faeceret, B2 (emend.); portas faceret, P.
❦
47 emerunt, Gardt.; fuerunt] B; Momm. thought frumenta might have fallen out.
❦
48 capitem]; capite, B; caput, P.
❦
49 regium insigne, Hirschfeld; regnum] BP; perhaps signum, Momm.
❦
❦
51 discens, Momm. doubtfully; dicere, BP.
❦
52 renuntiaretur ipse ei primus]; renuntiaret ipse ei nuntiatus est primus, PB.
❦
53 festinus Iustinus, Momm.; Iustinus, Wagner; festinus, BP.
❦
54 uellens] B2; uolens, B2 (emend.) P.
❦
55 mittes, scripsi; mittis] B.
❦
56 obtuso, Zangermeister; obruto] BP; bruto, Henr. Val.
❦
57 interrasilem] B3 (emended) P1; interra* silem, B3; interasilem, P2.
❦
58 legi] B1 (ut coni. Reiske); regis, B1 (emend.) P.
❦
59 ducebat]; duce**t, B1; duceret, B2P.
❦
60 tantum]; tamen, Hirschfeld.
❦
61 ludunt] P (coni. parum certe, Momm.); laudent, B3; ludent, B3 (emend.); lauant, Hirschfeld; ludibundi, coni. Warmington.
❦
62 aquam, add. Warmington.
❦
63 obseruantes, Momm.; reseruantes, BP.
❦
64 re, Momm.; cena, BP.
❦
65 et (after Romanus), sugg. by Momm.; BP omit.
❦
66 et, Momm.; praeceipt et, BP.
❦
67 id est]; idem situm, B; ibidem s., P; Momm. suggests that id est altarium is an interpolation, which seems probable.
❦
68 praecipitari] P2 (conj.); praecipitati, B; praecipitati sunt, P1.
❦
69 cometes splendens, Henr. Val.; comes pendens]; comis pendens BP.
❦
70 reuocitus] B; reuocatus, P; euocatus, pref. by Momm.
❦
71 tendebat, Henr. Val.]; tenebat, BP.
❦
72 Ticini] B; Ticinum, pref. by Momm.
❦
73 quem . . . occidi, Momm. qui (quem, P1) mox . . . misit rex et facit occidi, BP.
❦
74 rex Rauennam] Hadr. Val.; ex Rauenna, BP.
❦
75 item] preceded by a space in B.
❦
76 reconciliatos]; reconciliatus, B2; reconciliatos hereticos, B2 (emend.).
❦
77 facito citius]; fac cito, P2 (emend.) ("recte puto," Momm.); facito, BP1.
❦
78 quas] B1 (?) P1 (script. emendata); quibus, BP1.
❦
79 fabricari (fortasse forari), Momm.]; fa******, B2; preparari, B2 (emend.) P.
❦
80 dolore] Henr. Val.; dolo, BP.
❦
81 reuertens] B2; reuertens igitur, B2 (emend.) P.
❦
82 latus, Momm.; lectus, BP.
❦
83 saxum ingentem quem] B; ingens quod, P.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Excerptorum ostium |
Textus Aevi Classici (🇺🇸) |
LacusCurtius (🇺🇸) (🇮🇹) |
Ostium (🇺🇸) (🇮🇹) |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita VI Id. Oct. 04