[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English
[Link to a Spanish translation]
Español

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Liber IV
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber VI

Vol. II
p1
Firmici Materni
Matheseos
Liber Quintus

<Praefatio>

1 Maxima, Mavorti, promissionis nostrae fundamenta iactavimus, et plurimum per gradus singulos crescens adultus sermo profecit. Omnia enim quae ad explicandum quibusdam difficilia videbantur <et> obscuritatis ambagibus involuta, docili sermonis explicatione monstravimus. Si itaque capax ingenium et flagrantis animi desiderio commotum praecedentes hauserit libros et sit oportuna stellarum radiatione conceptum, ad divina istius scientiae secreta perveniet, et initiatum omnibus istius scientiae disciplinis totum ordinem divinae interpretationis accipiet, ut possit fata hominum et invenire pariter et explicare. 2 Sed plus aliquid a nobis expectat auditor; sic enim praecedentium librorum principia formata sunt, ut ex his quae scripsimus adhuc maioris operis substantia requiratur. Ne itaque desiderantis animi cupiditatem falsa promissione decipiam, omni invidiae livore deposito et omni desidiae torpore proiecto ad cumulata matheseos secreta perveniam, ne intentio tua in ipsis principiis invidae ac malitiosae taciturnitatis vitio relinquatur. Plenum itaque opus quod promisimus  p2 reddimus, omnia prudentiae tuae specialiter intimantes. 3 Sed ne sermo nudus divino praesidio relinquatur, et eum <in> ipsis conatibus adversantis malivoli cuiusdam hominis livor inpugnet [et]: quicumque es deus qui per dies singulos caeli cursum celeri festinatione continuas, qui maris fluctus mobili agitatione perpetuas, qui terrae soliditatem inmoto fundamentorum robore roborasti, qui laborem terrenorum corporum nocturnis soporibus recreasti, qui refectis viribus rursus gratiam dulcissimi luminis reddis, qui fragilitatem corporis divina mentis inspiratione sustentas, qui omnem operis tui substantiam salutaribus ventorum flatibus vegetas, qui fontium ac fluviorum undas infatigabili necessitate profundis, qui varietatem temporum certis dierum cursibus reddis, solus omnium gubernator et principes, solus imperator ac dominus, cui tota potestas numinum servit, cuius voluntas perfecti operis substantia est, cuius incorruptis legibus conventa natura cuncta substantia perpetuitatis ornavit, tu omnium pater pariter ac mater, tu tibi pater ac filius uno vinculo necessitudinis obligatus, tibi supplices manus tendimus, te trepida cum supplicatione veneramur: 4 da veniam quod siderum tuorum cursus eorumque efficacias explicare conamur; tuum sit quod ad istam nos interpretationem nescioquod inpulit numen. Pura mente et ab omni terrena conversatione seposita et cunctorum flagitiorum labe purgata hos Romanis tuis libros scripsimus, ne omni disciplinarum arte translata solum hoc opus extitisse  p3 videatur, ad quod Romanum non adfectasset ingenium. 5 Vosque perennium siderum cursus, Luna etiam humanorum corporum mater, et tu o omnium siderum principes, qui menstruis Lunae cursibus lumen adimis pariter et reddis, Sol optime maxime qui omnia super omnia per dies singulos maiestatis tuae moderatione conponis, per quem cunctis animantibus inmortalis anima divina dispositione dividitur, qui solus ianuas aperis sedis supernae, ad cuius arbitrium fatorum ordo disponitur: 6 da veniam quod gracilis sermo ad numinis tui secreta pervenit; non nos sacrilega cupiditas ad hoc studium aut profanae mentis ardor inpegit, sed animus divina inspiratione formatus totum conatus est quod didicerat explicare, ut quicquid divini veteres ex Aegyptiis adytis protulerunt, ad Tarpeiae rupis templa perferret. Vestri itaque date mihi decreti praesidium, et trepidationem animi vestra maiestate firmate, ne numinis vestri praesidio destitutus ordinem non possim promissi operis invenire.

I. [De horoscopo.]

1 Habent etiam Mavorti decus nostrum, <signa> sine alicuius stellae praesentia ex natura sua decernendi maximam potestatem, et multis in genituris operatur ipsa signorum nuda substantia. Sed haec efficacia in solis cardinibus invenitur. Cardines <enim> etiam si nudi ab stellarum testimoniis relinquantur, ex sua natura decernendi accipiunt potestatem. Quod ut manifestius intellegas, ipsius rationis auctoritate monstrabo.

 p4  2 [Horoscopus in Ariete.] Si Horoscopus in Ariete fuerit inventus, [et] in Capricorno MC. erit, occasus in Libra, IMC. reperitur in Cancro. Quid itaque horoscopus in Ariete constitutus, quid huius residui tres cardines decernant, interim generaliter explicabo. Cum horoscopus in Ariete fuerit, plurima in iuventute decernit, fratres denegat, aux ex pluribus fratribus unum reservat. Sed et ipsum vitii cuiusdam acerbitate debilitat, nomen semper odio persequitur, paterna substantia in statu eodem non perseverat, sed nunc dilapidata dispergitur, et rursus dissipata colligitur. Videbitur sane quibusdam ex nimia liberalitate tutior, aliis liberalitatis eius constantia displicebit, et beneficia sua praestabit ingratis, ut numquam ei pares gratiae rependantur. Erit sane mutabilis, et caput eius variis semper doloribus fatigabitur. 3 Si in Capricorno MC. partiliter fuerit, perseverantis cuiusdam gloriae ornamenta decernit, et faciet ei multos cum quadam humilitate blandiri. Erit negotiis quibusdam litterisque praepositus, multis quottidianae vitae alimenta suppeditans, alienas facultates propria procuratione sustentans, multis rebus necessariis ingeniosus, et cui absconsarum religionum secreta credantur, et ad caelestia secreta penetrabit, si istum locum Mercurii stella ex aliqua parte respexerit, vel in ipso loco Mercurius fuerit inventus. 4 Tertius vero cardo id est occasus decernendi sibi licentiam vendicat. Is si fuerit inventus <in> Libra, vitam in domo regia assidua conversatione  p5 decernit, aut in publicis actibus constituit. Erit autem vitae ex quadam inaequalitate mutabilis, ut felicitates omnes semper infelicitas subsequatur, prosperitates infortunium, ut ex altissimo dignitatis gradu ad infimum caduca humilitate revocetur. Nam omnem eius claritatem invidiae livor inpugnat, praesertim si horoscopum Iuppiter de trigono non viderit, vel si in eo non fuerit; tunc enim haec mala fortius convalescunt. 5 Quartus erit cardo IMC.; is erit Ariete horoscopante semper in Cancro. Faciet claros et coronarum infulis adornatos, et decernentur eis statuae pariter et imagines, si istum locum Iuppiter in horoscopo constitutus respexerit, vel si in ipso loco fuerit inventus. Erunt ei quidam ex affinibus adversarii propter se vel propter necessarium sibi aliquem. Erit intonsis crinium sordibus squalidus, praesertim si in quocumque horoscopi cardinum Iuppiter fuerit inventus.

6 [Horoscopus in Tauro.] Si horoscopus in Tauro fuerit inventus, multis laborum continuationibus fatigabitur, et quicquid in prima aetate fuerit consecutus, semper amittit. Sed postea quod amiserat, cum laetitiae cumulatur augmento, et habebit bonae felicitatis  p6 ornatum, et inimicos suos videbit miserae humilitatis continuatione prostratos. Si in Aquario MC. fuerit, cum potentioribus semper amicitiae gratia versabitur, et vitam ex publicis semper habebit actibus, et erit aquosis semper negotiis inplicatus, et qui numquam accusationis pulsetur invidia. Habebit sane et incrementa facultatum pariter et damna. 7 Si occasus in Scorpionis signo fuerit inventus, erit in omni vitae conversatione cordatus, alienae sustinens procurationis officia. Uxorem primam interventu mortis amittit. Si vero fuerit mulier, et maritum amittit pariter et filium. Si in Leone IMC. fuerit inventum, faciet proprio labore patrimonii subsidia quaerentes, et qui a suis variis insidiarum generibus maximam consequantur substantiae facultatem, sed quae apud ipsos perpetuae felicitatis ordine perseveret. Sed haec pro mensura geniturae decernuntur.

8 [Horoscopus in Geminis.] Si in Geminis horoscopus fuerit inventus, in primis vitae constitutus initiis laborabit, et a parentibus illi solacium semper affertur. Erit sane caelestibus secretis semper imbutus, et maiorum virorum fidelibus amicitiis adstrictus, et qui patrimonium <per>dat. Si MC. cardo fuerit in Piscibus, vitam suam in loco aquoso constituit, et ex humida substantia patrimonia possidebit, et victus ei ex alienis facultatibus conferetur, et in duabus civitatibus aut potentia eius aut patrimonium dividetur. 9 Si occasus in Sagittario fuerit inventus, aut fratribus suis aut affinibus per ipsum aliquod inferetur exitium, et  p7 animum eius per varias temporum vices maximis sollicitudinibus cruciabit. Habebit inimicos et derelicta patria peregrinis nationibus inmorabitur, sed reversus postea ad paternos lares deorum se putabit praesidio restitutum. Si in Virgine IMC. cardo fuerit, a prima aetate varia laborum continuatione quassabitur, sed processu temporis maximae felicitatis incrementa consequitur. Sed haec singulis pro mensura geniturae provenient, quod in omnibus sicut frequenter diximus observare debebis.

10 [Horoscopus in Cancro.] Si horoscopus in Cancro fuerit inventus, faciet acutos semper ingenio, sed qui cuncta cum tarditatis moderatione perficiant. Faciet graves doctos, et qui graviter irasci consueverint, et qui malos omnes severis indignationibus persequantur, fortes moderatos, sed quorum indignatio facillime [indignetur et] mitigetur. Habebunt sane vitae substantiam ex publicis vel regiis [et publicis] locis, quibus vitae illis substantia conferetur, et erunt semper in publicis necessitatibus occupati, sed illis varia necessitate conpulsi plurimi blandientur. Sed si horoscopo in Cancro constituto [et] Saturnus in eo <fuerit>, aut eum viderit, aut violentam mortem facient, aut grande valitudinis incidunt vitium, aut priores fratres pro ipsis vicariis mortibus interibunt. 11 Si in Ariete MC. cardo fuerit, cum potentioribus viris assidua conversatione  p8 versabitur, aut ex alienis facultatibus cottidiana illi alimenta praestantur, et erit semper res bonas appetens et desiderans. Sed patrimonium eius assidua varietate mutatur, et quotienscumque amissum fuerit, totiens conparatur. Si in Capricorno fuerit occasus, latenti pulsabitur semper invidia, sed postea quieta moderatione conponitur post multa inaequabilitatis incommoda. Erit sane ingeniosus, acutis mentis investigationibus adornatus, absconsi cuiusdam doloris tormenta sustinens, aut infinitis animi doloribus fatigabitur. 12 Si in Libra IMC. cardo fuerit, multis laboribus fatigabitur, et civilibus muneribus applicatus, vel popularibus conversationibus traditus, praecedentis patrimonii substantiam dissipabit. Erit sane secundus in omnibus potestatibus, et erit aliis necessarius. Ex litteris habebit substantiae facultatem, et erit cui ab aliis latentia secreta credantur. Perveniet ad extrema spatia senectutis, et bono sepulturae honore decorabitur, et si Mercurius in sequenti signo fuerit inventus, prior erit inter omnes masculos filios. Si vero Venus in II. loco fuerit inventa, filiae praeferuntur spatia vitae, si dominus geniturae sicut ante diximus bene fuerit collocatus, et benivolarum stellarum radiis adornatus.

13 [Horoscopus in Leone.] Si in Leone horoscopus fuerit inventus, is qui sic horam habuerit, multis laboribus et multis periculis inplicabitur. Sed per omne vitae tempus erit omnibus notus, erit etiam unius  p9 semper ingenuus, habens liberam potestatem, et qui [non] in omnibus malitiae virus exerceat; iubendi et imperandi vota concipiet, propriis laboribus acquirens substantiae facultatem. Sed si Mars in hoc eodem loco partiliter fuerit inventus, aut Sol eum ipsum quadrata vel diametra radiatione respexerit, omnifariam denegat filios. Si vero Iuppiter simili modo fuerit inventus, unam dabit filiam. 14 Si MC. in Tauro fuerit inventum, habebit vitam in loco publico aut in templo. Matrimonium vero contrahet cum muliere vidua aut ab alio stuprata aut subiecta et servilis condicionis aut anu aut quae publica pulsetur infamia, et <ei> a potentissimo viro honor maximus conferetur. Erit autem omnium rerum [in]scius, et incrementum prosperae fortunae laetabitur. 15 Si in Aquario fuerit occasus, vita eius et augmenta semper habebit et damna. Erit gratus, ***** sed in quibusdam rebus probatur. Si in Scorpione IMC. fuerit inventum, habebit <in> quibusdam negotiis principatum. Quodsi Mars hunc locum quacumque radiatione respexerit, <erit> in custodia aliquando sed libera. Quodsi Mars sic positus in matutino ortu fuerit inventus, militabit aut armorum erit praepositus, sed in extraneis et peregrinis morietur locis, repentina aut violenta morte prostratus.

16 [Horoscopus in Virgine.] Si in Virgine horoscopus fuerit inventus, erit multis laboribus et multis sollicitudinibus inplicatus, sed cui divinitas vel per somnium vel aliqua hariolatione, aut certe responsis  p10 et sortibus cuncta praedicat. Preces vero suas ad divinitatem multiplici continuatione perpetuat. ****** <a>morum illecebras oculorum passivis cupiditatibus incurrens, et qui omnium mulierum concubitus proiecta cupiditate desideret. Sed istis tamdiu vitiis laborabit, quamdiu signi eius fuerit anafora conpleta. Erit sane laetus humanus, et apud quem pura amicitiae necessitudo permaneat, et ad quem damni alicuius sollicitudo pertineat, multa sciens et omnium disciplinarum secreta perquirens, omnia in claustro pectoris retinens, sed praeconio simplicitatis ornatus, et cui aut docti sermonis gratia aut negotiationis officio, aut ex successione aut ex sacris aut ex virtute aliqua magna felicitas et magna conferatur substantia facultatis. 17 Si in Geminis MC. fuerit inventum, ex publicis [aut ex] sacris dabit substantiam, sed hoc tunc cum limen fuerit senectutis ingressus. Erit religionum ac deorum cultor, iustus, et cui maxima pars civium obtemperare conentur, absconsas res assidua investigatione perquirens, multarum artium ac disciplinarum [in]scius, et ultimo vitae tempore multis per ipsum integrae ac rectae vitae monstratur officium. 18 Si in Piscibus occasus fuerit, ibit per multa loca peregrina, multis hominibus notus, et ei multi sedula obsequiorum gratia blandientur. Erit gratus felix venustus acutus multis occupationibus inplicatus, et ad omnem conversationem <aptus> semper et nobilis. Si in Sagittario IMC. fuerit inventum,  p11 erit felix et <ei> a suis substantia conferetur, et ei plurimi blandientur. Erit omnibus notus, diis gratias pro sua felicitate restituens, aut ei sacra publica credentur. Filiorum vero felicitate laetabitur, et dolorem amissorum filiorum rursus <sus>cepta felici sobole mitigabit; erit ad omnia aptus, erit etiam doctus et agilitatis felicitate perspicuus.

19 [Horoscopus in Libra.] Si horoscopus in Libra fuerit inventus, habebit aegritudinem et multis periculorum laqueis inplicabitur, et assidue illum adversariorum turba pulsabit, et de veris ac definitis rebus habebit contentiosa certamina. Religiosus sane erit et cultor deorum, sed cuius vita inaequalitatis semper varietate mutetur. Sed in omnibus invictus erit et talis ut in nulla re videatur esse posterior, gloriosus. Sed locus filiorum erit mutabilis, nam numquam ei integer numerus filiorum perseverat. Erit talis qui in omnibus rectum velit habere iudicium, divinis et caelestibus religionibus serviens. 20 Si in Cancro MC. fuerit inventum, erit gloriosis quibusdam actibus occupatus. In loco religioso aut in publicis nutrietur, et in senectute maxima illi gloriae conferuntur insignia, ita ut novissimum vitae tempus nobilitati splendoribus adornetur. Erit in senectute copiosus pecuniosus et dives, et ei processu temporis gradatim omnis substantia felicitatis accedit; tarde consequetur filios, aut unum habebit filium. Sed si locum istum Iuppiter aliqua radiatione respexerit, multa ac felici sobole gaudebit. 21 Si occasus in Ariete fuerit inventus, ex aquosis habebit lucrum, vel in aquosis locis. Erit ex aliquo  p12 timore sollicitus, et in desertis locis incurrit aliquod vitae discrimen, et multa periculorum continuatione quassabitur. Multis ac crebris peregrinationibus dividetur. Habebit sane latens vitium, et <ei> in senectute posito felicitas maxima conferetur. Sed uxor eius insaniae periculis laborabit. Si IMC. in Capricorno fuerit inventum, patrimonium eius varia ratione mutabitur, et quicquid acquisitum fuerit rursus amittitur, et rursus quod amissum fuerit invenitur. Sed omnis substantia propriis viribus et virtutibus quaeritur, ut in ultimo aetatis gradu positus maximo incremento felicitatis ornetur. Cogetur autem sibi filium alienae sobolis adoptare, aut filios ex muliere infima consequetur.

22 [Horoscopus in Scorpione.] Si horoscopus in Scorpione fuerit inventus, in prima aetate faciet acutos iracundos agiles, sed hi per multa infortuniorum genera ducentur. Verum postea felici licentia sublevantur, et erunt magnis laetitiis dediti, si ipsum Iuppiter aliqua radiatione respexerit; erunt gloriosi et a diis praesidia sperabunt semper, et sacrorum aut caelestium religionum sacramenta percipient. Erunt in alio loco, vel in aliam civitatem suo studio transferentur. Erunt semper erecto spiritu sublevati, acuti, praeferentes ornamenta sermonis. Erunt tales quibus semper varietas placeat. Propter amicos aut negotia aut pericula semper incurrunt, et post multa ex amissione filiorum infortunia rursus felici sobole gaudebunt. 23 Si in Leone MC. fuerit inventum, vita eius vario labore ac variis sudoribus fatigabitur, et erit potentiori alicui honoris  p13 aut nutrimentorum gratia subiugatus. Erit fortis et cui processus aetatis plurimi blandiantur, et qui plurima ex suis facultatibus ad alios transferat. Erit in aliqua positus potestate, augebit paternae substantiae facultatem. Si in Tauro fuerit occasus, plurimos habebit adversarios quos omnes videbit vario genere semper oppressos. Erit talis qui ad venereos coitus oculorum cupiditate cogatur, et qui aliqua pulsetur infamia. Patrimonium et acquiret pariter et perdet, et quotienscumque perdiderit, iterum consequetur. Si IMC. in Aquario fuerit, prope aquam aut ex aqua habebit vitae ***** discrimen accedat, et cuicumque profuerit, is ei ingratus semper existit.

24 [Horoscopus in Sagittario.] Si horoscopus in Sagittario fuerit inventus, multos adversarios faciet, et collectum patrimonium unde non speraverat conferetur. Peregrinis frequenter regionibus detinebitur, grandem fluvium aut grande pelagus navigabit. Erit semper in publicis conversationibus positus, in aquosis aut ex aquosis locis vitam pariter habebit et fructum, plurimas artes et disciplinas plurimas consequetur, erit cordatus ingeniosus et omnium rerum scius. Si in Virgine MC. fuerit inventum, in magnis <erit> promotionibus constitutus, et multis potestatis gratia praeferetur. Consequetur maximam licentiae potestatem, et iussiones eius audientium turba servabit, et multi per eum habebunt vitae ac vivendi subsidia, et cuicunque aliquid tale contulerit, ipse ei ingratus semper existit. 25 Si occasus in Geminis fuerit inventus, et filios  p14 habebit pariter et nepotes, sed tunc cum limen fuerit senectutis ingressus, et erit talis ut omnes dolores facillimis rationibus perferat, et qui damna <e>recta mentis auctoritate contemnat. Alii secretas perlegunt litteras, et caelestium aut sacrarum rerum ordines monstrant. Erunt ingeniosi iusti cordati, et qui adversarios subdolis semper dissimulationibus insequantur, docentes omnia et quibus felicitas tardis processibus conferatur. Si in Piscibus IMC. fuerit, in aquosis locis habebit vitae subsidia. Erit talis cuius fidei cuncta credantur. Erit notus et nobilis, sed circa uxorem vel affectus eius alienus [erit]. Sed si istum locum Iuppiter aliqua radiatione respexerit, facile uxorem ducit, et erunt ei grati coniugales affectus, sed stupro vel adulterio cognitam ducit uxorem.

26 [Horoscopus in Capricorno.] Si horoscopus in Capricorno fuerit inventus, amicis puro exhibet amicitiam semper affectu. Erit subdolus [et] laetus, et cui nihil desit ad vitae subsidium. Peregrinabitur, et quibus vitae alimenta praestiterit, ipsi ei existunt semper ingrati. Erit amabilis parvi animi, et dis longis et prolixis semper precibus molestus. Erit talis cui abundet substantia facultatis. Erit muliebribus libidinibus obligatus, et qui has easdem mulieres expletis libidinibus vituperare contendat, sacramenti cuiusdam aut sacrorum aut vitae alienae aut absconsarum religionum secreta perdiscens. 27 Si in Libra MC. fuerit, erit pius honestus gratia sermonis ornatus,  p15 doctus. Diis vota restituet, ex quibusdam necessitatibus aut ex quibusdam periculis liberatus. Habebit prosperos actus, sed posteaquam malis actibus fuerit oppressus, felicitas <ei> ex alienis infortuniis conferetur, et habebit ex alienis mortibus lucrum, aut ex veteri re aliqua et absconsa commoda felicitatis inveniet. 28 Si in Cancro occasus fuerit, habebit ab affinibus molestias maximas, et erit maximis periculis inplicatus. Si in Ariete IMC. fuerit, in maximis erit erroribus, et post incommoda vitae requiem sortietur, sed vita eius ex actus varietate mutabitur. Erit enim nunc in alto dignitatis gradu, nunc ad infimum cum dignitatis deiectione revocatur. Sed haec illi inaequabilitas ex amicitiis potentium nascitur. Effert uxorem et primum filium, aut certe quicunque natus filius fuerit, gravi debilitabitur vitio valetudinis.

29 [Horoscopus in Aquario.] Si horoscopus in Aquario fuerit inventus, quodcunque consecutus fuerit qualicunque rursus laceratione dilapidat, et quidquid habuerit vel quaesierit rursus amittit, sed quod amissum fuerit facili ratione plerumque colligitur; multos suscipiet fovens, et multis vitae alimenta praestabit, et erunt circa ipsum ingrati quibuscunque ab ipso aliquid fuerit forte collatum, et in gravi periculo constitutus, et ab hominibus desperatus, deorum praesidio liberatur. A multis invido stridore pulsabitur. Divinarum litterarum autem aut sacrorum aut religionum officia tractabit, et magnis viris erit bonis actibus  p16 notus. Si in Scorpione MC. fuerit inventum, erit fortis, sed dura vita et dura conversatione quassabitur. 30 De loco ad locum transitum faciet, et si fuerit ingenuus, servilia exsequetur officia, sed postea eum in omnibus prospere sequetur eventus. Sed et circa uxorem et filios inter initia miseris infortuniis laborabit, et postea ei ex maiorum virorum notitia felicitas conferetur. Si in Leone fuerit occasus, cum uxore varia simultate dissentiet. Cum indigna enim aut cum anu matrimonium copulat, aut quae variis amorum [excipiatur vel] capiatur ardoribus, et a suis patietur insidias, et contra illum inimici repentinis actionibus eriguntur, et suis viribus ac sua virtute tollit ***** alieni iuris uxorem, aut alienam sponsam, aut certe cum vidua matrimonium contrahit. 31 Si IMC. in Tauro fuerit, <erit> magnus et cum multis potentibus versabitur, et in omnibus rebus habebit gloriam, et multorum substantiam gubernabit, ut ei res plurimae credantur propter disciplinae suae veritatem, et morietur post multum temporis spatium longo pondere senectutis oppressus, si dominus geniturae condicionis suae secutus potestatem, et in principalibus [suis] geniturae locis positus, ornatus signo pariter et parte, integrum temporis sui decreverit numerum.

[Horoscopus in Piscibus] Si horoscopus in Piscibus fuerit inventus, 32 <erit> ingeniosus cordatus fidus amicus ac necessarius, et ex quibusdam negotiis promovebitur, ita tamen ut potestati eius et honoribus potestas alia praeferatur. Habebit inimicos sed ex his facillimis rationibus vindicabitur, et ex longis quibusdam  p17 negotiis gloriam consequetur, sed processu temporis maioris dignitatis ornamenta consequitur, et magnae habebit felicitatis augmentum, et <erit> assidue cum multorum notitia peregrinationibus notus. 33 Si MC. in Sagittario fuerit, multis erroribus inplicabitur, et periculorum varia discrimina accedit. Erit agilis in omnibus conversationibus, et cum potentioribus personis habebit non modica certamina, et propter personam quandam incurrit insidias, et totum quicquid primum possederit perdit, et alienarum rerum rursus dominia consequitur, amicis fidam amicitiae necessitudinem exhibens semper. Sed hunc ad venereos coitus collectum per oculos desiderium semper inpellit. 34 Si occasus in Virgine fuerit, erit cordatus et alienis hominibus alimenta praestabit. Erit talis cui fidelia secreta credantur. Multos amicos suis alimentis aut suis praesidiis sublevabit, et grandis ei divitiarum cumulus accedit, et amici existunt frequenter ingrati, et circa uxorem blandis erit amorum affectibus obligatus. Sed et ipsa circa eum erit frequenter ingrata. Ex uxoris aut filiorum infortunis gravia doloris tormenta patietur. 35 Si in Geminis IMC. fuerit, multis aegritudinibus fatigabitur, et multis laboribus applicabitur, dolorem aliquem aut vitium habebit absconsum, et post infelicitatis incommoda maxima ei felicitas conferetur, ita ut et aliis vitae alimenta suppeditet, et amissis prioribus omnibus ei repentino casu divitiae conferentur. Possidebit et habebit subsidia quae ei omnia subministrent, et cum fuerit onere senectutis oppressus, in peregrinis locis repentina morte morietur. Sed et in hoc geniturae dominus requiratur.

 p18  36 Putabunt quidam haec generaliter esse dicta; sed est eorum vera substantia. Haec enim omnia singula signa propria potestate decernunt. Nam si Myriogenesim Aesculapii legeris, quam sibi venerabilem Mercurii stellam intimasse professus est, invenies ex singulis minutis sine aliquo stellarum additamento omnium geniturarum ordines explicatos. Nam in singulis minutis horoscopum statuens, omnem ordinem vitae, omnes actus pariter ac formas et ultimum diem vitae, periculorum etiam genera verissimis ac manifestissimis rationibus explicat. Nam in singulis signis cum sint XXX partes et sint minuta MDCCC, horoscopum in uno minuto constituens sic integra hominum fata descripsit. 37 Sed ille divino genere ortus ac divini generis propagatione conceptus, et venerandi numinis magisteriis imbutus, praeclaram reliquit huius operis disciplinam. In nobis quia fragilis et caduca substantia est, non meremur talibus magisteriis institui. Divinorum itaque virorum vestigia sectemur, et quicquid ab illis traditum est, *** interpretationibus transferamus. 38 Sed nolo Lolliane decus nostrum <in> istis libris Myriogenesis requiratur. Cum enim hoc opus cum favore propitii numinis mediocritas nostra conpleverit, tunc tibi aliis XII libris illius operis intimabo secreta. Sed nunc pedetentim discenda sunt omnia: aliter enim ad Myriogenesim venire non possumus, nisi mens nostra primae institutionis secreta cognoverit.

 p19  II.

1 Quia itaque generaliter diximus, quid ***** habentia horoscopus <in> stellarum finibus faciat. Tu intento animo ea quae dicimus accipias et assidua lectione memoriae manda. Aliter enim fata hominum explicare non poteris, nisi haec omnia tenax memoria crebra exercitatione possederit.

2 [Horoscopus in finibus Saturni.] Si horoscopus in finibus Saturni fuerit inventus, faciet pigros semper ac tardos, et alta taciturnitate mentis obscuros, malos malitiosos, et qui sint ab omni bonitatis gratia separati, et quorum consilia tardos habeant semper effectus, et qui omnes vario odiorum genere persequantur, et quorum irae perpetua se indignatione continuent. Quodsi in finibus Saturni horoscopo constituto ipse Saturnus in iisdem partibus partiliter fuerit inventus, denegabit fratres, aut quicumque primi nati fuerint, misera eos morte prosternit, aut infortunium perpetuae decernit orbitatis, ut semper his filiorum soboles denegetur. 3 Si Iuppiter in Saturni finibus fuerit inventus, id est in quibus est horoscopus constitutus, faciet strictos avaros sordidos, et qui in omni vita laetitiae gratiam vitent, servilibus semper studiis et moribus inplicati, et qui omnem substantiam suam ad alios donationis titulo transferant. Quodsi Mars in ipsis partibus fuerit inventus, faciet sceleratos crudeles, et totius malitiae acerbitate possessos, et qui se variis generibus ad varios actus aut locent semper aut vendant. Sed malitia eorum et facinus nunquam  p20 poterit abscondi, sed facinus eorum malumque propositum proprio temeritatis ardore detegitur. 4 Si Sol in ipsis partibus fuerit inventus, faciet moribus temperatos, sed ad omne malitiae virus armatos, et qui semper inperfecta [ei] et incompleta sua consilia derelinquant. Si Venus in ipsis partibus fuerit inventa, circa venereos coitus sordidos faciet, et qui res alienas invida semper cupiditate desiderent. Si Mercurius in ipsis partibus fuerit inventus, faciet in omnibus conversationibus sordidos, et qui frequenter carceri et custodiae publicae tradantur, et qui facinoris causa miseris discriminibus inplicentur. Si Luna in ipsis partibus crescens fuerit <inventa>, vel plena luminibus, ***** reddit animo et corpore. Si vero fuerit minuta luminibus, omne corpus malignis humoribus vitiat, et aut hydropicos facit, aut livido pallore deformes, aut certe decernit insanias.

5 [Horoscopus in finibus Iovis.] Si in finibus Iovis horoscopus fuerit inventus, <omnia virtutis ac sapientiae ornamenta decernit. Quodsi Iuppiter in ipsis finibus fuerit inventus,> faciet magnanimos sed ardore crudelitatis armatos. Si Saturnus <aut Mars> in ipsis partibus fuerit inventus, et sit diurna genitura, faciet perfidos et qui numquam promissorum suorum fidem conpleant, fingentes sapientiam et ipsi se putantes esse sapientes, humiles in vita et misero tristitiae squalore depressos. Quodsi per diem in his finibus fuerit inventus, haec omnia ex aliqua parte mitigantur. 6 Si Venus in his partibus fuerit inventa, faciet aptos ad omnia bonitatis officia, sed in nuptiis eos numquam prospere sequitur  p21 eventus. Erunt benigni, fructum omnium bonorum ex assidua felicitate capientes. Si Mercurius in his finibus fuerit inventus, faciet <bonis> moribus semper ornatos, et ab omni malitia sepositos, et qui omnia simpliciter intellegant, et qui <de> plurimis rebus deliberare videantur. Si Luna in his finibus fuerit inventa, omnia felicitatis ornamenta decernit, et bonam corporis substantiam reddit, et sanitatem exclusis valitudinum vitiis tribuit. Si Sol in ipsis partibus fuerit inventus, haec eadem quae Luna simili ratione decernit.

7 [Horoscopus in finibus Martis.] Horoscopus in finibus Martis si fuerit inventus, faciet acuto spiritu semper ornatos. Si Saturnus in ipsis finibus fuerit, faciet similiter acutos, sed quorum irae perpetuis indignationibus perseverent. Si Iuppiter in ipsis finibus fuerit, faciet similiter acutos sed qui omnibus omnia praestare desiderent. Si Mars in suis finibus fuerit in horoscopo inventus, et sit diurna genitura, facit ad omnia scelerum flagitia prava cupiditate furoris accedere, facit temerarios sed crebris infortuniorum casibus inplicatos, et qui assidui laboris onere deterantur. Si vero fuerit nocturna genitura, faciet fortes crudeles inreligiosos rapaces, et qui res alienas varia laceratione disperdant. 8 Si Sol in ipsis partibus fuerit inventus, faciet callidos sed qui insidiis et appetantur pariter et opprimantur. Si Venus in ipsis partibus fuerit inventa, adulteriorum cupiditatem semper indicit, et facit haec eadem adulteria perpetrari, et reddit tales  p22 qui se ad omne genus excolant pulchritudinis, ut dicantur esse formosi, et quibus fructus omnis ex virorum affectibus conferatur. Si Mercurius in ipsis partibus fuerit inventus, faciet homicidas fortes, et qui inlicitos puerorum concubitus nefaria libidinum cupiditate desiderent, sumptuosos profusos, et apud quos numquam inveniatur aliquod veritatis indicium, ingeniosos lasciva semper cum ebrietate saltantes, et qui sine consilio aut dispositione sumptus suos erogare contendant. 9 Si Luna in ipsis partibus fuerit inventa, faciet tales qui adversarios suos varia ratione conspiciant, et qui rursus ab iisdem adversariis suis similibus rationibus conferantur; assidui etiam operis laboribus opprimuntur, et quibus ex igni vel ex ferro acerbi dolor vulneris inferatur. Quodsi diurna genitura sit, et Luna fuerit plena luminibus, fortem corporis substantiam reddit. Quodsi sit nocturna genitura, et Luna fuerit minuta luminibus, faciet fortes et quorum corpus idoneis sit viribus roboratum, et qui variis ac sempiternis profectionum commotionibus transferantur. Sed his semper mors violenta decernitur.

10 [Horoscopus in finibus Veneris.] Si horoscopus in finibus Veneris fuerit inventus, faciet musicos aut amatores eorundem, bonos benignos benivolos mansuetos, et qui omnibus hominibus prodesse desiderent. Quodsi fuerit diurna genitura, et <in ipsis  p23 partibus> ipsa Venus fuerit inventa, magnarum dignitatum decernit insignia, <et> potentibus viris aut imperatoribus amicitiae merito coniungit, prosperae etiam sobolis incrementa decernit. 11 Si Saturnus in ipsis finibus fuerit inventus, et sit diurna genitura, osores etiam mulierum faciet, et qui coniugales execrentur affectus. Si vero fuerit nocturna genitura, faciet inpuros inpudicos sordidos et miserae libidinis vitiis inplicatos, et qui ad naturales coitos venire non possint, sed qui contra naturam praepostero libidinis furore rapiantur. Variis consiliis mutabilibusque semper errabunt, et <erunt tales> qui omnes bonos acerbis semper odiis execrentur. Si Iuppiter in ipsis finibus fuerit inventus, faciet teneros libidinosos luxuriosos sed ab omni crudelitatis invidia sepositos, et qui ad omne officium moderationis adfectent, artificiosos claros et qui in templis honorum consequantur insignia. 12 Si Mars in ipsis finibus fuerit inventus, et sit diurna genitura, repentinae turbationis decernit incommoda, et vitae conpositos ordines turbat, et populari seditione semper insequitur, aut propter feminas varia periculorum decernit incommoda. Faciet sane musicos organis dulcibus semper applicitos, aut poeticis artibus deditos, aut certe sculptores vel ornatores efficiet aut mechanicos earum artis subtile decernit [incommoda. Faciet sane musicos] ingenium. Si vero fuerit nocturna genitura,  p24 et Mars in ipsis finibus fuerit inventus, dabit potentissimae ac nobilissimae mulieris nuptias, ut per ipsam illi magnifica divitiarum affluentia conferatur. Sed is ex nimio zelo sollicitudinis dolore cruciabitur. 13 Si Sol in ipsis finibus fuerit inventus, prosperos actus assidua ratione decernit. Sed ex nuptiis miserae dabit dissensionis incommoda. Lucra dabit et potentibus viris amicitiarum merito coniungit, ut potentissimorum virorum prosperis conmendationibus enitescat. Si Mercurius in ipsis finibus fuerit inventus, faciet libidinosos et bonitate morum semper ornatos, sapientes et qui omnibus prodesse contendant, grammaticos astrologos <divinos poetas>, et quorum fabulae gratia venustatis ornentur, gratos amabiles et totius doctrinae splendoribus adornatos, et qui multa ingenii sui potestate progenerent, oratores sed nobili affluentia sermonis ornatos, aut poetas divini carminis splendore fulgentes, quorum orationes vel carmina posteritatis iudicio memoriae mandentur. 14 Si Luna in ipsis partibus fuerit inventa, facit artificiosos, et qui ad munda artificia semper affectent, facit sculptores sed quos operis sui gratia conmendet. Sed haec tunc decernit <si fuerit diurna genitura. Quod>si fuerit nocturna genitura et sic fuerit inventa, ex aquosis actibus vel ex negotiationibus vel ex piscationibus dabit vitae subsidia, sed facit ab omni societatis officio separatos. Reddit zelotypos sed bonitate mentis ornatos, et qui omnia <aequata> moderatione conponant.

 p25  15 [Horoscopus in finibus Mercurii.] Si horoscopus in finibus Mercurii fuerit inventus, faciet litteratos, et qui creditos sibi actus fidelissimis officiis exequantur, doctos recto iudicio semper ornatos, curatores vel principales civitatum publicis rationibus praepositos, rationales et qui fiscales praestationes exigant fideli semper officio. Si vero Mercurius in ipsis partibus, in quibus est horoscopus, fuerit inventus, astrologos mathematicos haruspices faciet, et qui futura omnia aliqua ratione perdiscant, sed semper omni officio virtutis ornatos, et quibus honor ab hominibus ex ista notitia conferatur. 16 Si Saturnus in ipsis finibus fuerit inventus, faciet infelices amaros, tacitos et qui verborum ordine ne cum quadam sermonis semper moderatione suspendant, et qui secreta fideli taciturnitate contineant, tarde in omnibus proficientes, laborantes fortiter, et qui populo malam famam semper insinuent. Erunt enim venenarii, et quorum malitia ad omne veneni virus accedat, iras suas perpetuis indignationibus perseverantes, quamdiu fuerint aut casu aut suo merito vindicati, vigilantes sufficientes moderatione necessaria, et qui omnia quae futura sunt ominare consueverint, ut illis et status futuri et praesentes per somnia manifestis revelationibus intimentur, sed qui consiliis suis ad omnem impetum temeritatis accedant. 17 Si Iuppiter in ipsis partibus fuerit inventus, faciet iuris peritos medicos ***** ut res potentium  p26 hominum sua intercessione dependat. Erunt sane popularibus noti, sed circa adulteria semper appliciti, ut et desiderent adulteria semper et conpleant. Per noctem vero natos actores faciet, alios tabelliones sed gloriosos et bono testimonio semper ornatos, ut illis usque ad ultimum vitae diem huius testimonii gratia perseveret. 18 Si vero Mars in ipsis partibus fuerit inventus, et sit diurna genitura, faciet malos malitiosos malignos, et qui assiduis contentionibus certent, crudeles temerarios, et qui nullis humanitatis rationibus mitigentur, clamosos inpudentes insano furore praeposteros, et qui omnia vitio satietatis respuant, leves et qui ab omnibus facillimis persuasionibus transferantur, circumscriptores carnifices, <et> qui omne facinus nefario mentis ardore concipiant. Si vero fuerit nocturna genitura, haec omnia ex aliqua parte mitescunt. 19 Si vero Sol in ipsis partibus fuerit inventus, faciet claros nobiles, et qui[a] populari notitia semper ornentur, et quorum nobilitas per totius civitatis spatia discurrat, et quos intercessionis suae defensione populus agnoscat. Erunt sane multorum actuum officia tractantes. Quodsi cum Sole in finibus Mercurii in horoscopo sicut diximus ipse Mercurius fuerit inventus, erunt tales qui omnia recti consilii ratione perficiant, et qui incorruptae sapientiae gratia omnibus praeferantur. 20 Si Venus in ipsis partibus fuerit inventa, haec facit quae Mercurium in partibus Veneris facere monstravimus. Faciet magnos felices gratos, et qui omnia facile consequantur, et qui multitudini omnia quae volunt populari oratione persuadeant, laetos  p27 doctos mundos amatores musicae, poetas sed quorum carmina splendore nobilitatis ornentur, et quibus ex alienis casibus felicitatis substantia conferatur. 21 Si vero Luna in finibus Mercurii [in horoscopo] fuerit inventus, et sit diurna genitura, faciet artifices, sed qui omnibus artificibus praeferantur. Si vero nocturna genitura fuerit, omnium artium decernit officia, et qui exercitationibus omnibus delectentur, ingeniosos et qui negotia peregrinarum mercium tractent, scientes omnia, et qui huc et illuc variis rationibus transferantur, et qui omnes dolores cum quadam dissimulatione contemnant.

III.

1 Quia horoscopi decreta partiliter diximus, nunc explicemus quid stellae <in> signis singulis constitutae ***** in quolibet loco partiliter intimabo, ne cum libros nostros malignus lector acceperit, aliquid nos dicat tibi invidiae stridoribus denegasse.

2 [Saturnus in Ariete.] In cuiuscumque genitura Saturnus in Ariete fuerit inventus, in prima aetate faciet malis et infelicibus actibus inplicari, et in omnibus semper inpediet. Sed et cum primum circulum cursus sui Saturnus inpleverit, id est primos XXX annos, paternam et maternam substantiam minuit, et quicquid ex his facultatis acceperit, aut minuet semper aut perdet, et assiduis amissionibus et damnis frequentibus fatigabitur, sed posteaquam prioris substantiae  p28 abstulerit facultatem, processu temporis aliam illi patrimonii substantiam conferri faciet. 3 Erunt sane languidi et periculosi, in ebdomaticis vel in enneaticis annis incurrentes periculorum gravia discrimina, et opprimentur ab his periculis, si nullo benivolae stellae ipso tempore fuerint praesidio liberati, et si ipse fuerit dominus geniturae. In prima aetate cum uxore discordabitur dissentient iurgiis. Virginales sane nuptias vitent. Num enim uxorem cito ab eo aut repentina morte aut discidio separatur. Dabit tarde vel corruptam uxorem Saturnus sic positus aut viduam aut ab alio stupratam, aut quae ab alio marito susceperit filios, et quam macula turpitudinis alicuius infamet. Sed tunc decernit uxorem, cum parodicus Saturnus (id est temporalis) aut Sol ipsum de Leone vel Sagittario trigonica radiatione respexerit. Sic enim Saturno constituto quamcumque fuerit sortitus uxorem, ipsa ei erit morigera, et usque ad ultimum vitae spatium integro cum eo perseverabit affectu. 4 Sed et filios tunc consequetur, quotienscumque eadem qua diximus Saturnus ratione fuerit inventus, et tunc prospere suscipiet sobolem, si in Ariete Saturno constituto Iuppiter Lunam aliqua radiatione respexerit. Quodsi non fuerit, aut <sus>ceptam sobolem perdet, aut certe numquam  p29 ei decernitur soboles. Quodsi ad Ariete Saturnus fuerit reversus ex alio loco, grave periculorum decernit exitium, et fratres acerbis inimicitiarum odiis exasperat.

5 [Saturnus in Tauro.] Si in Tauro Saturnus fuerit inventus, hi qui sic habuerint ad omnes actus propriis viribus crescunt, sed quicquid in prima aetate acceperint minuent, et per semet ipsos magnam sibi quaerunt substantiae facultatem, sed in prima iuventute variis inaequalitatibus deprimuntur, et aliis subiacebunt, et viris potentioribus necessitatis causa blandientur. Habebunt in prima aetate difficilia tempora, et ipsis temporibus gravibus languoribus fatigantur, et necessariorum penuria vitae patientur angustias. In prima etiam aetate ex fervescentium vulnerum exulcerationibus laborabunt, et vitiis quibusdam sed maximis obligantur, et magnis aegritudinibus oppressi, et ab his incommodorum discriminibus liberati, longae vitae spatia consequuntur. 6 Paterna eorum substantia omnis dissipabitur, et nihil neque ex paterna neque ex materna substantia <consequuntur, sed per semet ipsos et alias facultates et maternae substantiae> reliquias propriis laboribus recipiunt semper. Sed sic positus Saturnus matrem facit ex amissione patrimonii paupertatis angustiis deprimi, et facit ad angustias mendicitatis accedere, nisi stella Veneris testimonium Saturno bonis radiationibus conmodans materna infelicitatis incommoda sublevarit. Nec <ad> hoc solum  p30 Veneris testimonium sufficit, nisi in genitura etiam Luna Venerem prospera radiatione erit. Sane ipsi propriis viribus et suo merito maxima felicitatis insignia consequuntur, sed tamdiu infelicitatis onere deprimuntur, quamdiu primum cursus sui circulum Saturnus inpleverit. 7 Pericula autem illis aut ex causis aut ex aegritudinibus aut ex peregrinationibus inferentur. Habebunt autem grave periculum aut IX. anno aut XIV. aut XXV. aut XXXII. anno, sed periculorum tempore si benivolarum stellarum fuerint praesidio sublevati, instantis exitii discrimen evadunt, et accipiunt spatium usque ad XLIII. vel usque ad LIII. annum. Erunt enim ipsis temporibus <in> insidiis et damnis et in causis. Sed si tempora tunc benivolae stellae habuerint, periculorum tempore ab istis omnibus periculis liberantur. 8 Sed ante XXXII annos numquam eos Saturnus ducere patitur uxores, nec virgines illis uxores dabuntur. Quae si data fuerint, suscipient ab his filios perditos, et alienos <ab> amoribus suis. Peregrinas vero aut ab aliis stupratas uxores feliciter sortientur. Sed tunc uxores dabuntur, cum post XXX annos Saturnus intrat in Cancrum, aut in Virgine fuerit aut in Capricorno constitutus.

9 [Saturnus in Geminis.] Saturnus in Geminis si fuerit inventus, primam aetatem periculis et aegritudinibus quatiet[ur], et faciet ab omnibus discriminibus  p31 difficile liberari. Illa erunt sane periculosiora discrimina, quae ebdomaticis et enneaticis annis fuerint inrogata. Habebit autem periculosa tempora in cuiuscumque genitura Saturnus sic fuerit inventus, usque ad XXIII annos. Caveat autem ab aegritudinibus his annis, praesertim cum in huius signi quadratis lateribus Mars fuerit. Habebit enim turbationes simultates <aegritudines contrarietates>, et in magnis laboribus saepe versabitur. 10 Nihil magnum etiam nec de paterna nec de materna substantia consequetur, <sed ipse propriis viribus omnia dignitatis augmenta et patrimonii consequetur>. Sed tamdiu laboris et infelicitatis oneribus deprimetur, quamdiu Saturnus Cancrum Libram Arietem et eorum quadrata transiverit. Tum vero in omnibus proficiet, cum Saturnus primam stationem in Leone vel in Capricorno solverit. Faciet etiam vitia Saturnus in Geminis constitutus, et in causis <et in> certaminibus decernit maximos adversarios. Facit etiam et citas et frequentes iacturas patrimonii, ut frequenter in vita varia conflictatione iactetur, et cum ad extrema venerit vitae discrimina, postea eum in magnis negotiis facit potestatis alicuius iussione constitui, et cum claris ac potentibus virtutis honoris causa versabitur. Erit sane in omnibus actibus clarus ac nobilis, et assidue peregrinabitur, et ad regiones varias transferetur. 11 Sed huic uxor virgo non dabitur. Quodsi testimonium Iovis virginem forte  p32 dederit uxorem, aut repudio ab ea aut mortis discrimine dividetur. Erit sane sine filiis aut unum filium suscipiet. Sed cum Saturnus ad signum Scorpionis accesserit, tunc et felix et gloriosus et pecuniosus erit. Sed et tunc viduam sortietur uxorem, cum qua sine aliquo dissensionis iurgio usque ad diem ultimum perseverabit. 12 Multae etiam res ei credentur et multas <e>rogabit, et multas cum viris potentioribus habebit simultates, et ex iis simultatibus periclitabitur, nisi Iovis stella bene tunc in genitura currens periculorum istorum discrimina mitigarit. Erunt enim qui sic habuerint Saturnum, semper magnis ac potentibus viris contrarii, inferiorum sibi praesidia semper applicantes, et frequenter erunt in libera custodia constituti. Nutrient capillos propter amicitiae alicuius incommodum vel propter infortunium mortis aut damni alicuius misera tormenta. Sed cum variis periculorum discriminibus conquassati fuerint, tunc prosperae felicitatis sublevantur augmento, ut et laudes et patrimonia consequantur, et ut hereditas eis repentina proveniat. Tunc enim divitias et maximorum fundamentorum dominia consequentur.

13 [Saturnus in Cancro.] Saturnus in Cancro si fuerit inventus, in seditionibus in causis et in multis contrarietatibus inplicabuntur, qui sic eum habuerint, et quicquid a patre vel a matre fuerint consecuti, minsera laceratione semper amittunt, sed suis viribus et sua virtute maximam substantiam consequentur, et  p33 talis eorum erit vita, ut et quaerant semper et perdant. Sed pericula ex turbatione aliqua aut ex aegritudinibus habebunt, sed in ebdomaticis et in enneaticis annis, quamdiu XXIII. aetatis annum transierint. 14 Usque ad hanc enim aetatem maximis periculis fatigabuntur. Quodsi periculorum tempore benivolae stellae habuerint temporum dominatum vel Saturnum vel dominum geniturae prospera radiatione respexerint, vel si benivola stella fuerit geniturae domina et bene sit collocata, venientium periculorum discrimina mitigantur. Quodsi tempore periculorum sicut diximus a benivolis stellis genitura fuerit adiuta, erunt amissiones parentum aut fratrum aut ex causarum conflictationibus [aut ex] damna, sed ipse ex omnibus periculis liberabitur. Sed cum in domibus suis Saturnus fuerit <constitutus>, tunc damna tunc tempestates tunc pericula tunc aegritudines tunc causas assidua ratione decernit. Sed in diametris domorum suarum si fuerit inventus, haec eadem simili ratione decernit. 15 In Geminis vero cum fuerit, exagitabit eos et repentinis sollicitudinibus et periculis inplicabit. Tunc enim et infortunia indicit, et tamdiu malorum istorum continuatione quassabit, quamdiu Cancri transeat signum. Cum enim in tropicas Cancri venerit partes Saturnus, tunc iacturam patrimonii faciet et in tantis angustiis constituet, ut eos humanitas aliena sustentet. Tunc turbae tunc seditiones tunc erunt varia vitae discrimina. Sed cum tropicas partes Cancri Saturnus transierit, praecedentia mala leviter sopientur, ut et a sollicitudinibus et a periculis separentur. 16 Sed et numquam prima  p34 perseverabit uxor, nec aliquando eos in primis contractibus prosper sequitur eventus. In prima enim vita inferioribus mulieribus aut degeneribus quolibet genere copulantur, sed has easdem postea constanti iudicio mentis excludunt. Quodsi in hoc signo Saturnus positus aut secum habuerit Lunam, aut eam forti radiatione respexerit, filios denegabit, et erunt aliqua coloris foeditate deformes, nigri fellis abundantia colorati, et a nigro felle assidua contrahentes incommoda. Desperabuntur sane in aegritudinibus, et post aegritudines difficile convalescunt. 17 Erunt animo simplices humani misericordes, alienas angustias sublevantes, suscipientes aliena patrimonia, <et> ex his habentes vitae subsidia. Erunt etiam alienorum filiorum patres, habebunt absconsa vitia, et tali erunt praediti dignitate, ut et fratrum suorum domini esse videantur. Erunt sane locupletes et pecuniosi, multis ac potentibus viris noti, tardi in omnibus actibus et qui nolint cito publicis occupationibus applicari, ab omni servitio separati, et honesti ac divini animi splendoribus adornati vitam suam prosperis semper rationibus degant.

18 [Saturnus in Leone.] Quicumque in genitura Saturnum in Leone habuerint, assidua pulsabuntur invidia. In primis aetatis annis vires habebunt. Interdum claris et gloriosis actibus destinati, [et] ex ipsis actibus maxima consequentur insignia, et maximae felicitatis ornamenta percipiunt. Interdum ex his actibus separati erunt, quin etiam ab omni administratione  p35 vacui. Sed a parentibus aut nihil accipiunt, aut si quid acceperint perdunt. Sed in prima aetate et in prima iuventute erunt languidi periculosi et multis occupationibus inplicati, corporis etiam quaedam tormenta patientur, et extremorum corporum fatigabuntur doloribus. Habebunt autem latentia vitia aut latentes dolores. 19 Virgines vero uxores ducere numquam potuerunt. Quas violenter si consecuti fuerint, ab iisdem quolibet genere separantur. Verum illis uxores sortiri proderit, quae iam aliquando susceperint filios. Sed quamdiu primum cursus sui circulum Saturnus inpleverit, neque nuptias neque patrimonium neque gloriam consequentur. Nam quicquid ante hoc tempus consecuti fuerint amittunt. Et in hoc signo Saturnus positus duarum nuptias decernit uxorum; nam et ultra hunc numerum quascumque aliqua consuetudinis ratione cognoverint, aut proiciunt semper aut efferunt. 20 Sed habebunt dolores ex casibus filiorum, et si Luna aut cum ipso fuerit aut ad ipsum feratur, filios difficile consequentur. Sed et quotienscumque tropica signa fuerit ingressus, tunc decernit incommoda. Sed et in Pisces et in Geminos cum circumiens venerit, haec eadem decernit quae in tropicis. In ceteris vero signis maximis utilitatibus proderit. Tunc enim integra etiam gloriae decernit insignia. Sane in negotiis et actibus et in omni vita assidua ratione mutantur, navigabunt fluvios grandes et maria, et per deserta loca iter facient, et quicquid parentes nunquam ausi sunt  p36 facere, ipsi facillimis rationibus conplent. 21 Habebunt etiam plurimos fratres aut ex alio patre aut ex alia matre, sed erunt ab omni affinitate meliores, potentissimae dignitatis gratia sublevati. Erunt sane cordatissimi peregrinorum inimici iracundi boni benivoli docti, et qui incorruptam fidem in omnibus contractibus servent, boni consilii, integri et incorrupti animi, multorum amici, et qui omnia validissimis viribus conpleant. Habebunt sane in quadam parte corporis cicatricem, et sustinebunt assidue iacturas dignitatum, ut frequenter ex alto dignitatis gradu aliqua humilitatis deiectione labantur ***** fuerit ingressus, in quo eum diximus pericula decernere. 22 Habebunt sane substantiam ex aliena sibi largitione collatam, sed tantam ut aliorum possint angustias sublevare. Erunt liberorum defensores, laborantibus hominibus semper patrocinia commodantes. Sed cum haec omnia fuerint adsecuti, longaevi morientur, et anima eorum ad caelum diis applicata transibit. Saturnus enim in Leone positus animas eorum qui sic se habuerint in terra, innumeris angustiis liberatas ad caelum et ad originis suae primordia revocat.

23 [Saturnus in Virgine.] Quicunque in genitura Saturnum in Virgine habuerint, in prima aetate aegritudines et vitae patientur incommoda, sed tunc malis fortioribus inplicantur, cum ad Capricornum vel ad Taurum Saturnus transitum fecerit, vel cum duplicia  p37 signa fuerit ingressus. In his etiam signis turbationes damna sollicitudines dolores et periculorum repentina decernit exitia. Per cetera vero signa pergens bonos actus bonas occupationes et bonae felicitatis decernit ornatum, ut ex his actibus et patrimonii augmentum et gloriam consequantur, aut certe de incommoditatibus et laboribus et periculis liberati requiem consequantur. Laetum et gloriosum habebit[ur] id tempus. 24 Sed si in genitura Saturnus [in Virginem vel] ad Virginis venerit signum, nullam illis poterit decernere felicitatem. Sane plus habebunt ex suis viribus quam ex parentum facultatibus, et erunt nunc humiles nunc sublevati. De locis et de negotiis assiduis rationibus transferuntur, et quicquid primum ab eis quaesitum fuerit, miseris ac profusis lacerationibus dissipatur, et cum omnis substantiae facultas dissipata fuerit, rursus aliam facultatis substantiam consequuntur; sed et ipsam pari rursus ratione dilapidant, nec aliquando quaesitum potuerunt patrimonium possidere. 25 Erunt sane circa mulieres in prima aetate semper instabiles, sed et mulieres illis in prima aetate ***** erunt legibus sortiti uxores, neque consentient cum ipsis, neque per ipsas utilitatis aliqua commoda consequentur. Sed nec virgines sortientur uxores, sed aut ab aliis stupratas ducunt, aut quae iam susceperint filios. Quodsi virgines aliquo casu uxores sortiti fuerint, velociter ab eorum consortio separantur. Sed nec unius feminae habebunt notitiam, miscentur sane ignobilibus et abiectis, et eas fido diligent semper  p38 affectu. 26 Erunt sane cordati doctrina ac sapientia pleni, multis occupationibus dediti, et multa appetentes, <sed> et ex his quaecunque assecuti fuerint, <et> patrimonii sui substantiam dissipabunt, et pro aliis damna assidua sustinebunt, et in his ipsis erunt captiosa falsitate fallentes. Erunt etiam parati ac proiecti ad pericula, in publicis constituti locis. Erunt popularibus studiis inplicati, noti omnibus et omnibus intimati. Dolebunt ex infortuniis filiorum, et dissipabunt patrimonium, cum <in> cardine geniturae vel cum in necessariis locis Saturnus fuerit inventus. Quidam et affines suas sortientur uxores. Habebunt vitia et in necessariis corporis locis assiduos dolores. 27 Quodsi ipse dominus temporum fuerit, sibi ceterisque stellis dividens tempora, erunt in sollicitudinibus in iniuriis et in peregrinationibus, sine causa peregrinationis sustinentes incommoda, et in talibus erunt periculis, ut ad multa discrimina accedant. Quidam enim ex altis locis aut ex praecipitiis habebit pericula, aut ex bestiis aut ex quadrupede aut ex aqua, et sic ante oculos suos mortis videbunt pericula posita, ut tunc se putent iterum renatos. 28 Venient ad conspectum magnorum ac potentum virorum, et cum apud ipsos fuerint appetiti, [ab] eorum liberantur auxilio. Et cum ab his omnibus fuerint periculis liberati, felicitatis gaudiis sublevantur. Erunt sane contentiosi, et qui nunquam possint pudoris verecundiam sustinere. Erunt humani  p39 longaevi, et quibus se tarde felicitas conferat. Sed tunc  lucebit si Saturnus non fuerit geniturae dominus.

29 [Saturnus in Libra.] Quicunque in genitura Saturnum habuerint in Libra benivolarum stellarum testimoniis adornatum, habebunt maxima subsidia facultatum. Quodsi nudus Saturnus benivolarum stellarum testimonio fuerit, nullum poterunt habere vitae subsidium. Sed et quicquid consecuti fuerint vel a parentibus vel ab aliis, facili ratione deperdent. Quodsi sic positum Saturnum malivola sella minaci radiatione respexerit, cum praecedentibus malis etiam gravia discrimina decernuntur. Sed tunc erunt graviora pericula, cum ebdomaticis vel enneaticis annis fuerint pericula, ut ab his difficillime liberentur. 30 Erunt tamen in tantis angustiis, ut ab aliis quaerant cottidianae vitae subsidia, et tunc ignominia tunc angustiae tunc omnis infortuniorum calamitas infertur. Si vero ipso tempore quo imminent pericula, oportuna geniturae loca benivola stella possederit, [ut] ab omni infortuniorum pondere sublevantur. Sed et quicquid in prima aetate consecuti fuerint, miseris lacerationibus dissipatur, praesertim cum Cancri signum Saturnus fuerit ingressus. Tunc enim in difficultatibus in damnis in accusationibus in aegritudinibus in custodiis erunt. 31 Cum Saturnus in dextro quadrato fuerit inventus, sed et cum principales geniturae cardines Saturnus fuerit ingressus, tunc omnifariam omnium infortuniorum decernit incommoda, tunc proscriptiones tunc lacerationes patrimoniorum erunt, tunc mendicitatis onere deprimuntur, tunc Saturnus parentibus dolores ex filiorum  p40 infortuniis dabit, tunc paterna substantia dissipatur, tunc angustias, tunc sollicitudines tunc accusationes causasque decernit. Sed et cum domum suam rursus fuerit ingressus, haec eadem simili ratione decernit. 32 Hoc etiam tempore aut indignis aut peregrinis aut servilibus mulieribus copulabit. Sed haec tamdiu sustinebunt, quamdiu primum circulum cursus sui Saturnus id est XXX annos conpleat. Verum post hoc tempus quamcunque fuerint sortiti uxorem, obsequiis earum capti exhibebunt integros coniugales affectus. 33 Hoc idem et in mulierum genituris decernit. Erunt sane cordati semoti boni consilii, sapientes docti magni omnia desiderantes, imperiosi noti gloriosi, in magnis negotiis constituti, et cum maioribus viris vinculum amicitiae copulantes, et <in> magnis civitatibus aut in magnis populis habentes honoris insignia. Erunt sane tales qui numquam capi fallique possint, contentiosi multa discentes et multa scientes, et qui cito a periculis liberentur. Sed ex nervis et ex nervorum doloribus graviter fatigantur. 34 Erunt praepositi publicis locis, alios adiuvantes, et ex aliis habentes hominum potestates. Erunt felices si in bonis geniturae locis *** fuerit inventus, aliena patrimonia possidebunt, multa praestabunt. Erunt tales quibus dii futura praedicant, et qui animi sui instinctu futura praevideant. Mancipiorum ac possessionum dominium consequentur, tradentes substantiam suam filiis, et uxores et filios pro geniturae suae decreto consequuntur.  p41 Morientur sane filiis diviso patrimonio et ab omnibus periculis ac sollicitudinibus liberati, si tamen illis integrum vitae spatium a domino geniturae fuerit decretum. Quam rem sicut frequenter diximus in omnibus genituris diligenti debes ratione colligere.

35 [Saturnus in Scorpione.] Qui Saturnum in Scorpione habuerint, multis turbis in prima iuventute et multis periculis inpugnantur, et neque paternae nec maternae substantiae habebunt potestatem. Sed et si aliquid ex rebus paternis ac maternis nacti fuerint, id totum variis dissipationibus minuunt. Sed nec vita parentum aut clara erit aut nobilis. Ipsi vero in prima aetate maximis deliciis nutrientur, postea vero erunt in angustiis et in exitu et in laboribus et in aegritudinibus, et cum magna difficultate et cum magnis angustiis et in magnis laboribus cottidianae vitae habebunt alimenta. 36 Decernuntur autem similia pericula ebdomaticis et enneaticis annis <us>que ad XLIII. aetatis annuum. Sed si periculorum tempore benivolarum stellarum fuerint praesidio sublevati, instantium periculorum discrimen evadunt; nihilominus tamen etiam sic eosdem assiduis erroribus turbant. Sed cum locum suum Saturnus trigona radiatione respexerit, specialiter tamen cum in Cancro fuerit, faciet tristitias dolores peregrinationes angustias. 37 Verum cum ad Leonem venerit et stationem in eodem signo fecerit, tunc initia felicitatis dabit; <tunc> eos facit omni ratione proficere, tunc honestatis insignia conferuntur, et gloriosorum  p42 negotiorum initiis honestantur. Statim enim ut in Leone primam stationem fecerit, omnis genitura ad felicitatis initia transfertur. Tunc enim dolores et tristitiae et sollicitudines omnifariam sopiuntur. Sed nec cum primis uxoribus qui in Scorpione Saturnum habuerint perseverant. Sed nec virgines sic positus decernit uxores, sed aut viduas aut aliis iunctas. Miscentur sane plurimis mulieribus, sed a quibusdam morte ab aliis repudio separantur. 38 Valitudines sane et vitia in Scorpione positus si in extremis corporis partibus faciet, et absconsorum et latentium locorum assiduos dolores. Sed si Iuppiter in oportunis geniturae locis inventus Saturnum in Scorpione positum prospera radiatione respexerit, et dolores et valitudines et vitia mitigantur. Sed in loco filiorum in Scorpione positus Saturnus nocebit, et quicunque filii primi suscepti fuerint, vario genere dissipantur. Postea grata sobole gaudebunt. 39 Sed cum Saturnus ad hoc idem signum id est ad Scorpionem reversus fuerit, erunt fortiores, et in locis et in populis potentes efficiuntur et clari, et multi circa eos ipso tempore efficiuntur humani. Haec eadem et in mulierum genituris decernit. Nam sicut in institutionis libro diximus, quae in virorum genituris dicuntur, ipsa et in feminarum genituris operantur.

40 [Saturnus in Sagittario.] Quicunque in Sagittario Saturnum habuerint, periculis et multis aegritudinibus inplicantur, et neque de paternis <neque de maternis> substantiis aliquid consequuntur. In damnis vero et sollicitudinibus erunt maximis, et per semet ipsos maximam substantiam consecuti, hanc eandem  p43 rursus misera dissipatione deperdunt. Aegritudinibus vero et valitudinibus variis inplicantur, et tunc habebunt periculorum discrimina per omne vitae spatium, cum ad ebdomaticos vel ad enneaticos annos venerint. 41 Sed ex his periculis facillimis rationibus liberantur. Sed et cum quadrata geniturae intraverit loca, id est cum [ad] MC. aut IMC. partem fuerit ingressus, faciet quasdam animo vanitates, faciet turbas et domesticas dissensiones et incommoda, faciet damna custodias, causas amissiones incommoda tristitias. Cum vero in Piscibus fuerit, tunc initia felicitatis dabit, et cum in eodem signo stationem fecerit, vitae et gloriae decernit insignia, et patrimonii largitur augmentum. 42 Cum vero ad Geminos et Cancrum venerit, tunc erit ei ex omni ratione contrarius. Cum ad Sagittarium et Capricornum et Aquarium venerit, turbas seditionesque decernit. Cum secundo tempore ad Pisces venerit, rursus claros eos faciet, et totum quod perdiderunt, cum augmento facultatum maximo consequuntur. 43 Sed numquam in horoscopo sic habentes Saturnum uxores virgines sortiuntur, et ternas semper sortiuntur uxores, et habebunt semper assiduas dolores ex infortuniis filiorum. Sed si Iuppiter in Sagittario Saturnum positum nulla radiatione respexerit, nec uxores dabit nec filios. Habebit sane propter mulierem vel mulieris causa graves dolores, et in aqua vel prope aquam incurrunt gravia vitae discrimina.

44 [Saturnus in Capricorno.] In Capricorno Saturnum  p44 quicunque habuerint in partibus scilicet tropicis, omnis eorum substantia et omne fatum assidua deiectione mutabitur. Nam quotienscunque ad summum gradum felicitatis accesserint, totiens deceptiva quacunque ratione labuntur, et tamdiu infortuniorum inaequalitatibus tenebuntur, quamdiu <primum> cursus sui circulum Saturnus inpleverit, vel quamdiu potestatem sui temporis erogaverit. 45 Ibunt autem per haec vitae discrimina, quamdiu Saturnus Geminos Cancrumque transierit. Erunt sane tales ut sperentur habere maxima subsidia facultatum, sed nihil magnum in deposito *****, sed habentes divitiarum opinionem domesticis angustiis deteruntur; paterna etiam eorum et materna substantia dissipabitur. Sed et quicquid susceperint, hoc tempore varia ratione deperdunt, et omnem substantiam minuent. 46 Erunt etiam in peregrinationibus <et> in aegritudinibus constituti, et habebunt vitae discrimina et V. et VII. et IX. aetatis annis, praesertim cum iste annorum numerus triplicatus fuerit. Tunc enim <erunt> in aegritudinibus in damnis in turbis in doloribus in iniuriis. Erunt etiam maximis infelicitatibus demersi, nisi fuerint benivolarum stellarum praesidio sublevati. Tunc enim erunt infortunia tunc egestates, ceteraque omnia quae diximus, si nullarum <benivolarum stellarum> praesidium istorum malorum impetum fregerit. Tamdiu autem erunt in his malis, quamdiu loca sua Saturnus ingressus ad dextrum venerit trigonum. 47 Sed omnifariam in Capricorno constitutus cum ad Geminos et ad Cancrum venerit, omnium  p45 contrarietatum decernit incommoda. Sed cum in Leone erit et in ea fuerit parte in qua est Capricornus constitutus, tunc actus maximos et prosperae felicitatis augmenta decernit. Sed nec in hoc signo constitutus virginem dat uxorem, sed hanc eandem aut repudio separat semper aut morte. Sed et quaecunque illis primae desponsae fuerint, non easdem patitur ****, aut in matrimonio perseverare. Sortientur vero uxores ab aliis stupratas. Sed hi filios ex duabus mulieribus suscipiunt, habebunt tamen dolores ex assiduis mortibus filiorum, aut filii illis in perpetuum denegantur. 48 Dolores vero et valitudines aut in extremis partibus corporum, aut in absconsis et necessariis habebunt. Sed maximas incurrunt vitae tempestates et maxima pericula, cum Saturnus Cancrum fuerit ingressus. Sed cum ad Leonem transitum fecerit, ex istis tempestatibus liberati tranquillam serenitatis laetitiam cum maximo consequuntur felicitatis augmento. Tunc enim Saturnus requiem tunc pecuniarum augmenta, tunc substantiam tunc sanitatem tunc laetitiam tunc rectum ordinem vitae sopitis omnibus infortuniis largitur.

49 [Saturnus in Aquario.] Quicunque Saturnum in Aquario habuerint, erunt in prima aetate deiecti, et quicquid paternum susceperint perdunt. Sed et quicquid primum habuerint, eadem laceratione dilapidant, et tunc ipsi et per semet ipsos ex magnis actibus proficiunt. Habebunt autem ex aegritudinibus maximas vitae tempestates, sed ab his omnibus liberantur. Erunt autem periculorum discrimina in ebdomaticis et enneaticis  p46 annis usque ad XLIII. aetatis annum. 50 Erunt autem pericula maxima hoc tempore, erunt aegritudines erunt causae, erunt terrores erunt peregrinationes, erunt tales humilitates ut ad detrimentum captivitatis et servitutis veniant, erunt angustiae erunt labores. Sed haec omnia talia erunt ut ad similitudinem miserae mortis accedant. Sed post haec omnia discrimina si Iuppiter et Venus in genitura bene fuerint collocati, gloriam lucra et dignitatis consequuntur insignia. Habebunt etiam aut vitium aut valitudinem, aut ex igni et ferro insignem cicatricem. 51 Sed et quascunque fuerint uxores legibus sortiti, erunt inutiles et tales quae contra iuris ordinem vivant. Sed tamdiu his incommodis laborabunt, quamdiu Saturnus in Leonis venerit signum. Ante enim quam ad Leonem venerit patrimonium minuit. Tunc damna decernit, tunc iniurias tunc vanitates, tunc domesticorum mortes tunc tanta decernit infortunia, ut homines malorum continuationibus quassati sibi vehementer ipsi mortem inferre conentur. 52 Sed et cum in quadratis lateribus fuerit, haec eadem simili ratione decernit, ut haec malorum incommoda per dies singulos crescant. Tunc ex morte affinium dolores, tunc tempus frigidum, tunc erunt misera paupertatis incommoda, praesertim si in quadratis locis Saturno constituto VII. vel IX. aetatis anni supervenerint. Tunc enim erunt custodiae ignominiae mendicitates, intonsorum crinum inluvies, praesertim si in Aquario Saturnus constitutus ipse fuerit temporum dominus. 53 Multos tamen ***** ut in ipsis templis  p47 laboriosis actibus inplicentur. Sed ex ipsis actibus variis discriminibus afficiuntur, ut non facile possint evadere, et sic constituti nullum iter felicitatis inveniet, sed erogabuntur omnia, ***** causas autem publicas forte dicentes. Sed <si> sic posito <Saturno> Iuppiter in necessariis geniturae locis fuerit inventus, et his temporibus in quibus sunt pericula, aut fuga aut longis peregrinationibus subtrahuntur. 54 Sed cum haec omnia Saturnus inpleverit, et cum per haec mala maximum vitae cucurrerit tempus, tunc paulatim ab infortuniis liberati cervices erigunt, et omni sordium squalore deterso honesto dignitatis habitu vestiuntur, ipsi se consulentes, et vitam suam per gradus singulos erigentes, et tales se patrimonii dignitate constituunt, ut et hominum illis regimen et gubernacula committantur. Erunt autem gloriosi habentes maximae potestatis insignia, regionibus et populis potestatis licentia praepositi, ita ut in publicis locis et civitatibus dignitatis eorum sempiterna memoria relinquatur. 55 Tunc potentibus viris, tunc regibus pro geniturae mensura amicitiae gratia iungentur, tunc dona, tunc in templis loca tunc sacerdotia consequentur, tunc laetitiae, tunc divitiarum fructus accipiunt, tunc servitium, tunc fundamentorum, tunc virorum ac mulierum dominia possidebunt, tunc mobilia, tunc pecuniae conferentur, et tantis erunt locupletes divitiis, ut et alios sua facultate sustentent. Tunc omnes affines defensionis eorum praesidio sublevantur. Sed cum istius  p48 felicitatis senserint commoda, et cum magnifica divitiarum fuerint affluentia copiosi, et earundem divitiarum ceperint fructus, cum bona fama longaevi morientur.

56 [Saturnus in Piscibus.] Quicunque Saturnum in Piscibus habuerint, neque paternam neque maternam substantiam possidebunt, et omnibus rebus perditis nudi relinquuntur. Sed et quicquid in prima aetate quolibet genere possederint, etiam hoc cum misera laceratione deperdunt. Sed per semet ipsos magno actus agentes maximam quaerunt substantiae facultatem. Habebunt etiam maximas aegritudines et maxima discrimina, praesertim cum septenos vel novenos annos intraverint, <id est> ebdomaticos vel enneaticos, et periculorum continuatio usque ad XXXIII annos aetatis extenditur. 57 Sed in his periculis non solum erunt aegritudines, sed et causae et accusationes sine causa et sine ratione conceptae, erunt turbae et seditiones repentinae et assidua animi tormenta et insperata in aquis pericula, et cum mulieribus dissensiones. Sed nec proderunt eis quascumque uxores primas fuerint sortiti. Sed nec virgines in Piscibus positus Saturnus decernit uxores, et cum in omnibus geniturae cardinibus circumiens fuerit, maximis difficultatibus <et> maximis eos faciet contrarietatibus inplicari, praesertim in primo cursus sui circulo constitutus. 58 Sed quamdiu XXX annos conpleverit et spatia secundae aetatis intraverit, tamdiu Saturnus malorum decernit incommoda. Sed cum ad Cancrum venerit, tunc tempora illis meliora decernit. Cum vero in signum  p49 Leonis intraverit, tunc negotia eorum corrigit, tunc gloriam tunc patrimonium tunc honores maximos consequentur, tunc omnes actus eo prospere sequetur eventus, tunc illis fides tunc magnorum virorum negotia credentur, ex qua administratione patrimonii consequuntur augmenta. 59 In extremis autem partibus corporis aut in parte corporis <absconsa> *** habebunt etiam in ipsis partibus assiduos dolores, habebunt etiam ex ferro maximas cicatrices. Sed ex filiorum casibus habebunt assiduos dolores. Sed cum illos Saturnus prioris temporis tempestate quassaverit, tunc illis laetitiam et ex filiis decernit et ex gratia coniugali, secundum geniturae mensuram atque substantiam, quam ceterae stellae sua auctoritate decreverint.

IV.

1 Sed nunc explicatis Saturni decretis ad Iovis decreta veniamus.

2 [Iuppiter in Ariete.] Quicunque Iovem in Ariete habuerint, in prima aetate in omni actu turbantur, quamdiu conpleverint geniturae contraria. Sed cum haec tempora conpleta fuerint, tunc honestates tunc felices actus tunc bona tempora tunc proficiendi tempus tunc maximorum negotiorum actus decernuntur, tunc potentium et magnorum virorum amicitiis copulantur, aut in magnis ac regiis domibus constitutis potentis administrationis officia creduntur, tunc patrimonia maxima consequuntur, et dominandi accipiunt potestatem, et ex uxoribus et filiis laetitiae relevantur augmento. Tunc enim conferuntur potentiae et honoris insignia,  p50 tunc regimen potestatemque hominum sortiuntur, tunc in omnibus causa et in omnibus <actuum et> causarum certaminibus victores exsistunt, et quicquid tacita cogitatione tractaverint, id totum facillima ratione conpletur. 3 Iuppiter enim homines facit praeconio bonitatis ornatos. Habebunt sane circa os quoddam signum. Erunt autem alienorum patrimoniorum domini. Erunt religiosi in deorum cultu et cum fide omnium secreta servabunt, et a potentioribus viris vel a regibus ad magnae administrationis officia diriguntur, imperiosi in omnibus actibus exsistentes et fortes. Sed erunt prima eorum tempora difficilia, sed postea prospere conplebunt omnia, deorum adsidua monitione formati, praesertim si in principalibus geniturae locis positum et non in deiectis Saturnus vel Mars vel Sol vel Mercurius vel Venus vel Luna trigonica radiatione respexerit.

4 [Iuppiter in Tauro.] Quicunque Iovem habuerint in Tauro, erunt in maxima gloria et in maximis potestatibus, sed posteaquam *** tempora inpleverit. In primis enim temporibus gravi periculorum tempestate quassantur. In aegritudinibus enim et in servitiis et in causis versabuntur. Tunc cum potentioribus contentiones tunc damna tunc labores tunc decernuntur iniuriae. Sed postea quam fuerint oppressi, prosperos omnium negotiorum habebunt eventus. Tunc glorias tunc potentium amicitias sortiuntur, tunc eis potentes viri vitae suae secreta conmittunt. 5 Navigabunt autem in magno mari aut in fluviis, versabuntur etiam cum scelestis aut cum infamibus viris *** religionibus servientes. Sed his a mulieribus vitae  p51 praesidia conferuntur, et per ipsas magnae dignitatis et maximorum honorum insignia consequentur. Erunt tamen iusti fortes, amicis exhibentes amorem. Erit in ipsis liber sermo, pro amicis fortiter excusabunt. Erunt sane temerarii, in omni certaminum contentione fortes, et qui sibi numquam sed amicis semper prodesse desiderent. 6 Sed existunt illis amici frequenter ingrati, et frequenter lapsi iterum corriguntur. Erunt duorum patrum filii, unius per naturam, alterius [damna post] per adoptionem, aut duarum matrum. Sed inter initia habebunt et ex uxoribus gaudia et postea dolores, et ex filiis similiter. Multis proderunt maxima habentes felicitatis insignia. Sed haec omnia pro mensura geniturae decernit.

7 [Iuppiter in Geminis.] Quicunque Iovem in Geminis habuerint, <erunt> in maximis gloriis et potestatibus, in amicitiis gratia noti semper ornati, et cum multa quaesierint, haec eadem rursus amittunt, et vita eorum assidua conmutatione variatur. In primo enim vitae tempore erunt in dissensionibus et in multis negotiis et in damnis et in angustiis et in aegritudinibus, et de uxore et de filiis habebunt assiduos dolores, quamdiu XLV annos aetatis inpleverint. Intra enim hoc temporis spatium geniturae  de quo minus decreverit, *** quicquid habuerint dissipatur.  p52 8 Verum cum hoc tempus fuerit emensum, tunc notitiam, tunc habebunt subsidia facultatum. Habebunt et in primo tempore cum uxoribus dissensiones, postea prospera matrimonia possidebunt, *** in publicis locis et ex his accipient felicitatis insignia. Sed haec pro mensura geniturae decernuntur et pro ceterarum stellarum mixturis ac radiationibus, quod te in omnibus <genituris> servare et meminisse conveniet.

9 [Iuppiter in Cancro.] Quicunque in Cancro Iovem habuerint, erunt potentium amici et cum his versabuntur, secreta eorum fideli taciturnitate servantes, et cum tempora eorum possidere coeperit Iuppiter, tunc illis patrimonia tunc honores tunc gloriae conferuntur insignia. Sed numquam illis nec felicitas nec fides amicitiae perseverat, sed erunt frequenter humiles, tunc peculiariter cum Saturnus principalia geniturae loca fuerit ingressus, vel cum ad Aquarium vel Piscium venerit signum. Tunc maximorum discriminum difficultatibus inplicantur, tunc pericula tunc turbae, tunc damna tunc aegritudines fiunt, tunc cum potentibus viris aut cum affinibus simultates, tunc falsas accusationes et publici sermonis invidiam subibunt. 10 Sed haec tunc mitigantur cum Saturnus et Iuppiter in quadratis huius signi lateribus fuerint inventi. Sed cum Saturnus ad hoc idem venerit signum et Iovis se applicaverit stellae, infinitum proderit, plus tamen cum ad signum Leonis transitum fecerit. Nam cum in Leone tempora secundae stationis intraverit, decernit  p53 felicitates, glorias et honoris alicuius insignia. Tunc plurimis hominibus imperabunt, tunc omnium adversariorum superatur inprobitas, tunc notitiam eorum felix sublevat fama, tunc licentia erit ut et alios sustentare possint. 11 Sed cum felices fuerint, rursus partem felicitatis amittunt, sed haec secundum decreti differentiam decernuntur. Habebunt ex muliere vel uxore laetitiam, laetabuntur etiam suscepta sobole, et fundamentorum et mobilium dominia consequentur. Post variam aetatem et inaequibilitatem vitae ad prospera commoda felicitatis accedunt, ut sint admiratione digni, ut et ipsi mirentur, qua ratione ad tanta pervenerint felicitatis insignia.

12 [Iuppiter in Leone.] Quicunque in Leone Iovem habuerint, erunt in multis laboribus et fatigationibus, quamdiu Saturnus relictis Piscibus ad Arietis venerit signum. Cum enim Iovem in Leone positum trigonica Saturnus radiatione respexerit, tunc potestates tunc glorias tunc notitias tunc potentium amicorum praesidia consequuntur, et in disciplina constituti maximos fructus accipiunt, tunc ad omnes actus prosperis provecti <promotionibus veniunt. Tunc gratum tempus> habentes procurationis officia tractabunt. 13 Sed primae eis uxores non proderunt. Sed nec virgines sortiuntur uxores, sed ab aliis stupratas. Erunt sane felices, per semet ipsos felicitatis insignia consecuti, posteaquam patrimonium paternum fuerit amissum. Erunt tamen fortes animo profusi liberales, et qui res alienas prava cupiditate desiderent.

 p54  14 [Iuppiter in Virgine.] Quicunque Iovem in Virgine habuerint, mundi honesti bene nutriti erunt et pudici, efficaces fideles, semper amicos bono diligentes affectu, ingenui moribus contentiosi potentes laboriosi, non habentes unum in vita cursum, quamdiu diametrum Saturnus transierit eius signi, in quo ipse Saturnus in genitura fuerit constitutus. Sed et cum in Piscibus fuerit, erunt in tempestatibus in damnis in aegritudinibus in doloribus in sollicitudinibus. 15 Sed cum de Piscibus Saturnus transierit, tunc gloria tunc potentia, tunc sortiuntur uxores pudicas et benivolas, maritorum commodis servientes. Habebunt de filiis dolores, quamdiu tempora Saturni conpleta fuerint. Erunt in magno honore et in magnis potestatibus, quae potestates pro geniturae substantia decernuntur.

16 [Iuppiter in Libra.] Quicunque Iovem habuerint in Libra, iactationes <et> turbas habebunt in prima semper aetate, praesertim si Saturnus in diametro Iovis vel in diametro Lunae fuerit inventus. Tunc enim damna, tunc domesticae dissensiones tunc tristitiae tunc iniuriae tunc ignominiae tunc causae tunc peregrinationes tunc offensae tunc patrimonii dilapidationes decernuntur. 17 Sed cum haec diametra Saturnus transierit, et per oportuna geniturae loca Iuppiter coeperit currere, tunc initia felicitatis accipient, tunc gloria laetitiaque decernitur, tunc consequentur idonea subsidia facultatum, quotienscunque Iuppiter post excessum  p55 Saturni ad oportuna geniturae venerit loca. Tunc iungit eos aut potentibus viris aut ducibus aut regibus, tunc notitia tunc nobilitas decernitur secundum geniturae substantiam, tunc illis potentium virorum secreta creduntur, tunc res tunc patrimonia potentium illis virorum conmittuntur. 18 Erunt sane fabricatores pastinatores, multorum mobilium dominia possidentes. Habebunt ex uxore et filiis laetitiam, sed cum primum fuerint infortuniis fatigati, et in omnibus causis <pro> ipsis sententiae proferuntur, sed si sine consortibus litigarint. Tunc enim prosperos habebunt eventus in omnibus, si ab omni commutationis fuerint consortio separati. Habebunt quoddam signum in corpore. Erunt etiam aut duorum patrum aut duarum matrum filii. Erunt alienorum patrimoniorum dominia possidentes, religiosi deorum cultores, sed primum vitae tempus eorum habebit maximas difficultates, postremum vero honestis actibus honorabitur.

19 [Iuppiter in Scorpione.] Quicunque Iovem habuerint in Scorpione, erunt gloriosi potentes, praesertim cum ad aestiva tropica signa Saturnus venerit. Nam in ceteris signis Saturno constituto et in primo geniturae quadrato, erunt in aegritudinibus et turbis et in accusationibus et commotionibus et causis et dissensionibus et in negotiorum humilitatibus. Cum vero Saturnus primum quadratum exierit, id est cum ad Pisces transitum fecerit, <erunt> cum potentibus cum ducibus cum regibus, secreta eorum fideli taciturnitate servantes. 20 Navigabunt grandes fluvios ac maria,  p56 et per steriles et per infames homines aut mulieres maxima negotia perpetrabunt. Erunt propitii multitudini, in populo habentes insignia potestatis, fortes et animo pariter et corpore, et magnae substantiae dominia consequentur. Habebunt laetitiam ex uxoris affectibus et filiorum, sed priore dissensione sopita. Dirigentur etiam a potentioribus viris et regibus ad alicuius administrationis potestatem *** constituti plurimis proderunt. Hi cum in prima aetate fatigati fuerint, felici senectute laetantur. Sed et hic observandum quod in signo Arietis diximus.

21 [Iuppiter in Sagittario.] Quicumque Iovem habuerint in Sagittario, erunt gloriosi potentes nobiles noti, duces potentes vel ducum aut potentium amici locupletes copiosi docti. Sed quicquid consecuti fuerint tamdiu perdent, quamdiu prima loca geniturae Saturni stella transierit. Tunc enim erunt in turbationibus in doloribus in seditionibus, et quodcumque conplere voluerint, prosperos non habebunt eventus. 22 Erunt autem in ipsis temporibus in angustiis et in laboribus, quamdiu conpleto Iuppiter secundo cursus sui circulo locum suum prospera radiatione convenerit. Tunc enim gradatim omnia prospera pro locorum potestate decernit, tunc notitiam tunc gloriam tunc potentiam tunc potestatem, tunc patrimonii largitur augmenta, tunc hilaritatem tunc laetitiam dabit, tunc matrimonia filiosque decernit. Sed qui sic habuerint Iovem, aliena patrimonia possidebunt. Erunt sane boni apti ad omne  p57 humanitatis officium. 23 In primo sane vitae suae tempore in omnibus rebus erunt <in>stabiles et cum uxore dissentient. Sed in medio aetatis cursu constituti prospera felicitate laetantur. Sed si in genitura Saturnus Iovem in Sagittario constitutum aut quadrata aut diametra radiatione pulsaverit, aut uxores non habebunt aut filios, praesertim si in finibus Saturni Iuppiter fuerit inventus. Erunt sane homines magnae fortunae, liberales amabiles multorum amici omnibus noti mundi honesti omni genere bonitatis ornati, praesertim si in primis geniturae locis constitutus quamcumque de ceteris stellam trigonica radiatione <respexerit>.

24 [Iuppiter in Capricorno.] Quicumque Iovem habuerint in Capricorno, erunt gloriosi potentium amici amicorum secreta fideli taciturnitate servantes. Erunt felices sed cum Iuppiter spatia secundi cursus inpleverit. Nam ante hoc tempus in quocumque honore fuerit, ab eius honoris potentia deicitur, et erunt in angustiis et in difficillimis actibus notationibus humilitatibus, humillimis hominibus servientes, tamdiu quamdiu secundum trigonum signi eiusdem [loci] Saturnus transierit. 25 Ante hoc enim tempus in plurimis doloribus et in damnis et in causis et in contrarietatibus versabuntur, et suorum mortes videbunt, et multis infortuniis inplicabuntur, et in tantis erunt infelicitatibus constituti, ut ab ista malorum continuatione morte cupiant liberari. Sed cum Saturnus transierit haec quae diximus loca, exclusis omnibus malis  p58 atque sopitis maxima felicitatis commoda consequentur, et plurimorum conversationibus sublevati magnis erunt praepositi facultatibus, secundum geniturae vires atque substantiam.

*************************

V.

1 Cum talibus si consortium iungas, nunquam illis fidei tuae secreta conmittas, nunquam aliquid simplici ratione conmendes. ***** abnegabunt, et inpudentiam suam inreligiosa periurii defensione conmunient. Erunt ad omne perfidiae facinus armati, praesertim si sic Mercurio constituto rursus in Mercurii finibus Mars fuerit inventus, vel si in deiectis geniturae locis Mercurium positum Mars superior effectus quadrata radiatione pulsaverit. 2 Tunc etiam propter haec criminum facinora aut diuturna carceris custodia aut perpetuis damnantur exsiliis, aut criminum portione possedi, sed et metuentes inminentis sententiae severitatem, desertis patris laribus, ad semota et longinqua loca fugitivo errore ducuntur. Quodsi sic Mercurio et Marte  p59 constitutis Luna plena luminibus per quadratum vel diametrum feratur ad Martem, nec eam benivolae stellae prospera radiatione conveniant, nec malitia Martis aut Mercurii testimonio Iovis aut Veneris fuerit mitigata, propter haec facinora severa animadversione plectuntur.

3 [Mercurius in domo vel in decano Solis.] Si Mercurius in domo vel in decano Solis fuerit inventus, et fuerit diurna genitura, faciet mediocres animo pariter ac mente, mediocri et audientes et excogitantes, sed et ipsos difficiles ac malitiosas litteras tractare perficiet, ac laboriosarum litterarum officia conmendat, aut publicis faciet officiis deputari, cordatos etiam cum quadam curiositate perficiet, secretis et illicitis actibus inefficacibus studiis inplicatos. 4 Si vero fuerit nocturna genitura, aut mente captos faciet, aut aures linguamve debilitat, errores vitae decernit aut vitia, aut <facit> tales quos semper malae famae iudicia persequantur, et quos nunquam rectum iudicium boni sermonis insinuet.

5 [Mercurius in finibus Veneris.] Si Mercurius in finibus Veneris vel in decano fuerit inventus, in diurna nocturnaque genitura omnia simili ratione decernit. Tunc enim sermones hominum grato faciet splendore venustatis ornari, et potentibus ac regibus fido necessitudinis amore coniungit, et reddit tales qui omnia rectis soleant consiliorum rationibus invenire, et quorum omnes actus prospere sequatur eventus. 6 Duplicibus litteris inbuentur, conputos omnes consequentur et omnes sollertiae disciplinas, aut athletis  p60 hominibus potentiae alicuius erunt honore praepositi, aut musicae modos dulci modulatione conponunt, aut sequuntur certe poeticae disciplinam, aut erunt infectores colorum, aut per ipsos aromatum odor suavitatis adfertur, aut pretiosarum gemmarum merces, aut peregrinae negotiationis officia tractabunt, ut omnifariam ex istis actibus et patrimonium illis conferatur et dignitas. Erunt sane in venereo coitu libidinosi, et qui aliena matrimonia prava mentis cupiditate corrumpant. Erunt vitiosi et qui de istis vitiis crebra semper pulsantur infamia.

7 Quid autem Mercurius in domo Lunae decernat, in primis libri partibus dictum est.

VI.

1 [Luna in domo sua vel in decano suo.] Si Luna in domo sua vel in decano suo fuerit inventa, et sit nocturna genitura, magnam substantiam et magnae gloriae decernit insignia, et potentiae cuiusdam assignat officium, praesertim si in principalibus geniturae locis fuerit inventa. Faciet per semet ipsos idonea sibi quaerentes subsidia facultatum, efficaces populares artifices. Si vero fuerit diurna genitura, faciet laboriosos peregrinos, et quorum vita frequenti periculorum continuatione quassetur, aut valitudines et vitia cum acerborum dolorum cruciatu semper indicit. Sane in nocturna genitura si in domo sua vel in decano posita IX. ab horoscopo tenuerit locum, felicitatem divitias gloriam principatum cum maxima potestate decernit.

 p61  2 [Luna in finibus Saturni.] Si Luna in finibus Saturni fuerit inventa aut in decano suo, et sit plena luminibus, facit languidos frigidos et animo pariter et corpore, et qui ab omni sint audacia separati, habentes tamen ingenium temeritatis ardore *****, et quorum intestina frigidi humoris tormenta conficiant. Si vero erit minuta luminibus, facit tales quorum desideria et actus nunquam prospere sequatur eventus, et qui amissa patrimonii facultate misero paupertatis onere deprimantur, tardos in omnibus actibus et languidos animo pariter et corpore. Alios pthisicos alios spleneticos efficiet, aliorum renes acerbo dolore discruciat, alios inportuna sanguinis profusione debilitat.

3 [Luna in finibus Iovis.] Si Luna in finibus Iovis vel in decano fuerit inventa, et <sit> plena luminibus, faciet homines honestos efficaces, et qui omnes actus prosperis semper rationibus conpleant, patrimonia propria sibi virtute quaerentes. Alios mercandi gratia ad peregrina ducit loca. Si vero fuerit minuta luminibus, ex morte parentum infortunia decernit et orbitates et patrimonium minuet. Mediocrem vitam cum quadam humilitate decernit, aut nervorum dolores efficiet, si in malivolarum stellarum signis fuerit inventa.

4 [Luna in finibus Martis.] Si Luna in finibus Martis vel in decano suo per diem plena luminibus fuerit inventa, expositos faciet aut ignobiles, aut vitium valitudinemque decernit, aut periculorum violentiis aut  p62 repentinis faciet casibus inplicari. Si vero fuerit nocturna genitura, aut parentes vitio dissensionis separat, aut matrem ostendit ignobilem. Quosdam vero peregrinitatis, alios aegritudinum quassat incommodis. 5 Si vero per diem fuerit minuta luminibus in his in quibus diximus partibus vel decanis, patrimonium dissipat et periculosorum negotiorum decernit officia, et ex negotiis ipsis caduca discrimina aut miseras valitudines vitiumque decernit. Si vero fuerit nocturna genitura, et sit minuta luminibus, faciet efficaces et officia multa tractantes, fortes gloriosos et quibus publicorum negotiorum officia credantur, sed qui peregrinis regionibus inmorentur, et quos semper in omnibus actibus prospere sequatur eventus.

6 [Luna in domo vel in decano Solis.] Si Luna in domo vel in decano Solis fuerit inventa plena luminibus, et sit diurna genitura, faciet populares sed quibus publica conmittantur officia. Faciet efficaces sed ut omnia negotiorum genera prospero conpleant semper effectu. Si vero in opportunis geniturae locis inventa, id est si MC. <vel> horam <partili radiatione possederit, et plena> luminibus Iovis fuerit radiatione adornata, faciet potentes imperatores reges, vel tales administratores quorum potestati orbis terrarum iudicia credantur. 7 Si vero fuerit minuta luminibus, faciet ad nullos actus necessarios, humiles et animo pariter et vita, <et> qui nunquam in aliquo negotio perseverent. Quorundam matres debilitatas et longa aegritudinis continuatione quassatas malae mortis faciet subire discrimina.

 p63  8 <Luna in finibus Veneris.> Si Luna in finibus Veneris vel in decano fuerit inventa, et sit plena luminibus, faciet infamibus semper amoribus inplicatos, et incestis libidinum cupiditatibus deditos, inpuros libidinosos et qui erraticis semper amoribus inhaerescant. Si vero fuerit minuta luminibus, bonos actus cum maximae felicitatis decernit augmento, et ex numero affinium matrimonium prosperis decernit auspiciis.

9 [Luna in finibus Mercurii.] Si Luna in finibus Mercurii vel in decano fuerit inventa, et sit plena luminibus, faciet perfidos et qui res commendatas obstinato mentis furore et avaris cupiditatibus abnegent. Faciet etiam effractores fures malitiosos, et qui mendacia sua umbra quadam soleant veritatis ornare, aut proditores suorum facit, aut qui deos obstinati sacrilego furore contemnant. Erunt sane laboriosi operarii, sed qui nunquam fructus ex laboribus consequantur, et quos perpetui operis laboriosa sollicitudo discruciet. 10 Si vero fuerit minuta luminibus, aut pthisicos <faciet> aut insanos aut mente captos malos malitiosos, et qui ad omne malitiae virus libenter accedant, et qui aut malos homines aut mala negotia obstinata animositate defendant, et quorum per dies singulos ad omne facinus crescat inprobitas. Sed et ipsi similes sibi homines nocere consueverunt. Quodsi Mars in iisdem partibus cum Luna fuerit inventus, hos eosdem malae conscientiae consortio latronibus iungit, aut variis facit  p64 accusationibus inplicari, et carceri tradit, aut publicis ligat vinculis catenarum. Si vero nihil horum fuerit, miseros misera morte prosternit, patrimonium ac vitam pariter humiliat, vita valitudines et acerba mortis discrimina cum misera calamitate decernit.

VII.

1 Haec tibi sunt omnia Mavorti decus nostrum, specialiter intimata, nec a nobis aliquid [de me] est praetermissum, quod [non] divini veteres et istius interpretes disciplinae prudentis sollertiae et docti sermonis studio protulerunt. Sed hoc quod frequenter diximus iisdem prudentiae tuae commonitionibus intimamus, ut omnem vim stellarum, mixturas omnium signorum, partium etiam efficacias pro locorum potestatibus conpares, nec ex unius stellae cursu totam geniturae velis explicare substantiam, 2 sed horoscopum cum XII locorum potestatibus iungas, stellas etiam cum stellis singulis conpares, et quaeras quae stellae cum horoscopo qua radiatione iungantur, et quatenus vires suas stellae et ipsae aut inpugnent aut erigant[ur],º quas etiam formas singulis stellis signorum aut partium naturalis species attribuat, quid singulorum etiam locorum ac cardinum decernat auctoritas. Cum haec omnia sagaci fuerint inquisitione collecta, tunc inspecta geniturae substantia de singulis rebus prome sententias, sed has easdem moderata prius conparatione formatas. 3 Ortus etiam et anaphoras signorum diligenter  p65 inspice. Nec enim semper ingressus Veneris locum Iuppiter decernit uxores, nec ingressus filiorum locum filios tribuet, sed illis haec reddit quibus uxores vel filios totius substantia geniturae decreverit. Nec semper Mars circumiens ex occasus horoscopum minacibus radiationibus respicit, nec semper Saturnus ab horoscopi parte veniens gravia periculorum discrimina generali malitiae atrocitate decernit, sed quibuscunque ex totius geniturae substantia periculum decreta sunt, tunc ex signorum anaphoris *** provecti et effecti temporum domini omnium periculorum ordines exequuntur. 4 Unde saepissime commonitione conventus per singularum <stellarum mixturas et> partium potestates animum tuum divina institutione formatum sollerti coniectura debes instruere. Frequenter enim Iovis bonitatem mali signi mutat hospitium, et malitiam Saturni bonae partis hospitium salutare debilitat. Nec debes ex malo loco sperare discrimen, cum hunc eundem locum salutare sidus aspexerit, et malivolarum stellarum minaces radii ex loci oportunitate franguntur. Sic omnia in genituris hominum locorum partium signorum stellarumque mixtura conponit. Quae si omnia aequata moderatione collegeris, omne fatum hominis verissimis poteris explicare sententiis.

5 Sed hoc explicato libro sermo noster ad sexti libri principia transferatur. Illic enim omnes tibi stellarum  p66 mixturas verissimis interpretationibus explicabo, ut explicato libro intentio nostra ad specialem interpretationem apotelesmatum transferatur.


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: III Id. Iun. 14