ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
IIII. | Bellum Etruscum cum rege Porsenna. |
V. | Bellum Latinum. |
VI. | Bellum cum Etruscis Faliscis Veientibus Fidenatibus. |
I, 10 Pulsis urbe regibus prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna rex Etruscorum ingentibus copiis aderat et Tarquinios manu reducebat. 2 Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret. 3 Tunc illa tria Romani nominis1 prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia, qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur. 4 Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim nec arma dimittit. 5 Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo. 6 "En, ut scias," p32 inquit, "quem virum effugeris; idem trecenti iuravimus"; cum interim — inmane dictu — hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. 7 Sic quidem viri; sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam,2 Cloelia, per patrium flumen equitabat. 8 Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo volnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.
I, 11 Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret. Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos. 2 Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est — novum et insigne commentum —, ut inde repeteretur.3 3 Cossus equitum magister exuere frenos p34 imperavit — et hoc novum — quo acrius incurrerent. 4 Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt: Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis.
5 Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est. 6 Cora4 — quis credat? — et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus. 7 Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupantis in Capitolio votis petebantur. 8 Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum,5 Tiberis quod Euphrates. 9 Coriolos quoque — pro pudor! — victos6 adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret.7 10 Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius8 in suggestu fori capta hostium classe suffixit — si tamen illa p36 classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.
11 Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes. 12 Sed hos9 praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia victoria recuperavit. 13 Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit. 14 Sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricola — fidem numinum — qua velocitate. 15 Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.
I, 12 Adsidui vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque nota clades. 2 Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; p38 itaque scelerato signata10 nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit. 3 Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. 4 Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes. 5 Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remisisset. 6 Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur. 7 Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit. 8 Veî quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primo hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet. 9 Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium reportata.11 Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium. 10 Ea denique p40 visa est praedae magnitudo, cuius decima12 Apollini Pythio mitteretur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur. 11 Hoc tunc Veî fuere. Nunc fuisse quis meminit? Quae reliquiae? Quod vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.
1 illa tria Romani nominis Koehlerus: illa in romani nominis B: illa romana NL.
2 datis elapsa custodiam Tollius: data etlapsa custodiae B: data elapsa custodiam L.
3 ut inde repeteretur Iahnius: ut inde ipse peteretur B: uti peteretur NL.
4 Cora Rehd.: sora BI: Ora L.
5 Gesoriacum: gesoria; cum N: gersoriacum L: caesoriacum BI.
6 victos: victus B.
7 indueret: induere B: induceret N.
8 Maenius: menius I: menenius B: moenibus N.
9 sed hos om. B.
10 itaque scelerato signata Koehlerus: it scel. signat B: et scel. signata N.
11 ad Feretrium triumpho reportata Iahnius: afferret triumphum reportaret B.
12 decima Iahnius: decumae codd.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Epitoma Flori |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain only if its URL has a total of one *asterisk.
If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita IV Kal. Nov. 08