ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
II, 1 Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par1 orbi terrarum esse coepit. 2 Ita — mirum et incredibile dictu — qui prope quingentis annis domi luctatus est — adeo difficile fuerat dare Italiae caput — his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victoriisque peragravit.
II, 2 Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias2 populatus incendio silvas interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. 2 Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam3 et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur. 3 Sed p78 ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem, ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat. 4 Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen — tanta4 in virtute fiducia est — ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.
5 Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum; sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur,5 6 statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum quam hostem videret fateretur.
7 Duillio6 Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis comparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur. 8 Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque p80 hostium naves hae graves tardaeque comprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra. 9 Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ad hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum. 10 Cuius quod gaudium fuit, cum Duilius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. 11 Prae tanta huius victoria leve damnum7 fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
12 Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit. 13 Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est,8 dum exercitus omnis evaderet. 14 Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod p82 expeditioni tantae superfuit,9 licet nihil inscripserit sanguine.
15 Lucio Cornelio Scipione consule,10 cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit. 16 Olbiae hic, ibi Aleriae11 urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.
17 Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam. 18 Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur. 19 Prooemium12 belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt. 20 Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit. 21 Sed omnium victor p84 Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset13 aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat. 22 Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur. 23 Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur — foeda clades Romanisque usu incognita — vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem per tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legione suscepta. 24 Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur. 25 Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas; immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? 26 Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.
27 Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et p86 reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec14 amplius eam insulam adgredi cogitarent. 28 Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
29 Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi15 statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur.
30 Marco Fabio Buteone consule hostium16 classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit. 31 Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis 32 et17 omnium interiacentium18 insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse19 naufragio. Et tamen Punicae praedae omnium promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
33 Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alias in mari pugna. 34 Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in p88 ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit. 35 Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hoc vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant. 36 Itaque momento temporis lacerate hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. 37 Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis20 hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.
1 et iuvenis par Halmius: iuvenis et par B.
2 obvias NL: cunctas B.
3 abscissam L Halmius: abscisam BN.
4 tamen tanta Voss.: tanta tamen BNL.
5 quod velocitas navium mari iuvaretur post amplectitur add. BI.
6 Duillio: ad uilio B: diullio L: duellio I.
7 leve damnum: leve huius proelii damnum codd.
8 est add. Iahnius.
9 ut supervixit add. B, et supervixit add. NL post superfuit.
10 consule add. Iahnius.
11 ibi Aleriae Salmasius: ibi alte B: baleriae NL: ibi ateriae I.
12 prooemium belli Iahnius: prima premium (proemium I) belli B: prima belli praemium NL.
13 cecidisset Iordanis cod. Polling.: coepisset B: cepisset NI.
14 ut nec L: ut ne N: ne BI.
15 ibi IN: ab his B.
16 hostium post Aegimurum ponit BI.
17 et add. Bentleius.
18 interiacentium Bentleius: imperiagentium codd.
19 perisse om. B.
20 excindendis Halmius; excidendis codd.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Epitoma Flori |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain only if its URL has a total of one *asterisk.
If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita IV Kal. Nov. 08