ad litteras
mittendas Bill Thayer |
![]() English |
![]() Italiano |
![]() Adjutorium |
![]() Sursum |
![]() Ostium |
|||
|
XXII. | Bellum Noricum. |
XXIII. | Bellum Illyricum. |
XXIIII. | Bellum Pannonicum. |
XXV. | Bellum Delmaticum. |
XXVI. | Bellum Moesum. |
XXVII. | Bellum Thracicum. |
XXVIII. | Bellum Dacicum. |
XXVIIII. | Bellum Sarmaticum. |
XXX. | Bellum Germanicum. |
XXXI. | Bellum Gaetulicum. |
XXXII. | Bellum Armenicum. |
(IIII, 12) 4 Noricis animos Alpes dabant, quasi in rupes et nives bellum posset ascendere; sed omnes illius cardinis populos, Breunos, Ucennos1 atque Vindelicos, per privignum suum Claudium Drusum pacavit. 5 Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi2 in ora militum adversa miserunt.
6 Illyrii quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus inplicata. In hos expeditionem ipse sumpsit fierique pontes imperavit. 7 Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascensum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est. Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius3 manibus et cruribus, p330 speciosior4 sanguine et ipso periculo augustior5 terga hostium percecidit.
8 Pannonii duobus acribus fluviis, Dravo Savoque vallantur. Populati proximos intra ripas se recipiebant. In hos domandos Vinnium misit. Caesi sunt in utrisque fluminibus. 9 Arma victorum non ex more belli cremata, sed rupta6 sunt et in profluentem7 data, ut Caesari nomen eis qui resistebant sic nuntiaretur.
10 Delmatae plerumque sub silvis agebant; unde in latrocinia promptissimi. 11 Hos iam pridem Marcius consul incensa urbe Delminio8 quasi detruncaverat, postea Asinius Pollio gregibus, armis, agris multaverat — hic secundus orator — sed Augustus perdomandos Vibio mandat, 12 qui efferum genus fodere terras coegit aurumque venis repurgare; quod alioquin gens omnium stupidissima9 eo studio, ea diligentia anquirit,10 ut illud in usus suos eruere videantur.
13 Moesi12 quam feri, quam truces fuerint, quam ipsorum etiam barbari barbarorum horribile dictu est. 14 Unus ducum ante aciem postulato silentio "qui vos estis?" inquit. Responsum invicem "Romani gentium domini." 15 Et ille "ita" inquit "fiet, si nos viceritis". Accepit omen Marcus13 Crassus. Illi statim ante aciem inmolato equo concepere votum, ut caesorum extis14 ducum et litarent et vescerentur. 16 Deos audisse crediderim: nec tubas sustinere potuerunt. Non minimum terroris incussit barbaris Cornidius15 centurio satis barbarae, efficacis tamen apud tales homines stoliditatis, qui foculum gerens super cassidem, agitatum motu corporis, flammam velut ardenti capite funditabat.
17 Thraces antea saepe, tum maxime Rhoemetalce16 rege desciverant. Ille barbaros et signis militaribus et disciplina, armis etiam Romanis adsueverat; sed a Pisone perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendere. Quippe cum catenas morsibus temptarent, feritatem suam ipsi puniebant.
18 Daci montibus inhaerent. Inde Cotisonis17 regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari. 19 Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficillimam summovere. Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam; citra praesidia constituta. Sic tum Dacia non victa, sed summota atque dilata18 est.
20 Sarmatae patentibus19 campis inequitant. Et hos per eundem Lentulum prohibere Danuvio satis fuit. Nihil praeter nives pruinasque et silvas habent. Tanta barbaria est, ut nec intellegant pacem.
21 Germaniam quoque utinam vincere tanti non putasset! Magis turpiter amissa est quam gloriose adquisita. 22 Sed quatenus sciebat patrem20 suum C. Caesarem bis transvectum ponte Rhenum quaesisse bellum, in illius honorem concupierat facere provinciam; et factum erat, si barbari tam21 vitia nostra quam imperia22 ferre potuissent.
p336
23 Missus in eam provinciam Drusus primos domuit Usipetes, inde Tencteros23 percurrit et Catthos. Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit. 24 Inde validissimas nationes Cheruscos Suebosque et Sicambros pariter adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa24 victoriae spe, ut praedam in anticessum pactione25 diviserint.26 Cherusci equos, 25 Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant; sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum ipsosque praedam divisit et vendidit; 26 et praeterea in tutelam provinciae praesidia atque custodias ubique disposuit per Mosam flumen, per Albin, per Visurgin. In Rheni quidem ripa quinquaginta amplius castella direxit. Bormam et Gesoriacum27 pontibus iunxit classibusque firmavit. 27 Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito videretur. 28 Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse,28 quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit.
p338
29 Sed difficilius est provincias obtinere quam facere; viribus parantur, iure retinentur. 30 Igitur breve id gaudium. Quippe Germani victi magis quam domiti erant, moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant; 31 postquam ille defunctus est, Vari Quintilli libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt. Ausus ille agere conventum, et in Catthos29 edixerat, quasi violentiam30 barbarorum lictoris virgis et praeconis voce posset inhibere. 32 At illi, qui iam pridem robigine obsitos31 enses inertesque maererent equos, ut primum togas et saeviora armis iura viderunt, duce Armenio32 arma corripiunt; 33 cum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prodita quidem33 per Segestem34 unum35 principum coniuratione commoveretur. 34 Itaque inprovidum et nihil tale metuentem ex inproviso adorti, cum ille — o securitas — ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur, tres legiones opprimuntur. 35 Varus perditas res36 eodem quo Cannensem diem Paulus et fato est et37 animo secutus. 36 Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarorum intolerabilius, praecipue tamen in causarum patronos.
p340 37 Aliis oculos, aliis manus amputabant, uni os obsutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus "tandem" ait "vipera sibilare desisti." 38 Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evulsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat,38 39 in ripa Rheni fluminis staret.
40 Haec ad septentrionem: sub meridiano tumultuatum magis quam bellatum est. Musulamos atque Gaetulos, accolas Syrtium, Cosso duce compescuit; unde illi Gaetulici nomen latius quam ipsa victoria. 41 Marmaridas atque Garamantas Quirinio39 subigendos dedit. Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda victoria fuit.
42 Ad orientem plus negotii cum Armeniis. Huc alterum ex Caesaribus, nepotibus suis, misit. Ambo p342 fato breves, sed alter inglorius. Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam40 ad Parthos se subtrahentem in ius41 recepit. 43 Armenios victo rege Tigrane42 in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent. Intermissum ergo ius per hunc recuperatum non incruento, nec multo43 tamen certamine. 44 Quippe Dones, quem rex Artageris44 praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit. Et tunc quidem Caesar recreatus45 est ex volnere in tempus, sed ***.46 45 Ceterum barbarus undique infesto exercitu oppressus gladio et pyra, in quam se percussus47 inmisit,48 superstiti etiam nunc Caesari satisfecit.
1 Breunos, Ucennos Rossbachius: brennos, cennos B.
2 humi I, om. B.
3 saucius Aldus: sauciis BI.
4 speciosior: specior B: specisiore N.
5 augustior: auctior BI.
6 rupta Rossbachius: capta codd.
7 profluentem: profluente B: profluentes NL.
8 Delminio: deiminio B.
9 stupidissima Graevius: cupidissima codd.
10 anquirit Vinetus: adquirit codd.
11 Moesicum: Mysicum B.
12 Moesi N2I: mysi BN.
13 Marcus Monach.: marcius BN: martius L.
14 extis: exitus B.
15 Cornidius: chornidius B: Comidius Mommsenus.
16 Rhoemetalce: rhemetalce B.
17 Cotisonis: gotisoni B.
18 dilata: deleta B: dilatata L.
19 patentibus: iacentibus B.
20 patrem: patroni B.
21 barbari tam: barbaricam B.
22 quam imperia om. B.
23 Tencteros: cenceros B.
24 certa: certae B.
25 in anticessum pactione: ante pactionem B: inanticessum L.
26 diviserint: diviserunt B: dividerent L.
27 Gesoriacum: caesoria cum B: gesogiam cum N: genoso niam cum L.
28 ipse Perizonius: ipsi codd.
29 in Catthos (vel Chaucos) edixerat Rossbachius: incauto sedixerat B: incastos sedi rexerat N: incastris se direxerat L: incautius edixerat Halmius.
30 violentiam: vinolentia B.
31 obsitos Rehd.: oblitos BN.
32 Armenio NL: ar meno B.
33 prodita quidem Iahnius: perdita quidem aut prodita B.
34 Segestem L: segentem B.
35 unum: unius B.
36 perditas res N: perdi castra B.
37 Paulus et fato est et NL: diem potuisse fassus est ex B.
38 non steterat Baehrensius: constiterat codd.
39 Quirinio: quirjnio N om. B: curinio L Voss. Monac. Palat.
40 Armeniam: armenia B.
41 in ius Iahnius: ipsos B.
42 victo rege Tigrane: victor gentis Tigranen B.
43 multo: ulto B: multa L.
44 Artageris G. Vossius: artaxer ser par this B: artaxatis N: artasatis L.
45 recreatus — profundo (60,6) scripsit B1.
46 lacunam indicavit Iahnius.
47 percussus: percussu* B1.
48 inmisit: summisit B1: immisit L.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
![]() Epitoma Flori |
![]() Textus Aevi Classici ![]() |
![]() LacusCurtius ![]() ![]() |
![]() Ostium ![]() ![]() |
||
A page or image on this site is in the public domain only if its URL has a total of one *asterisk.
If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita IV Kal. Nov. 08