ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
XXXIII. | Bellum Cantabricum et Asturicum. |
XXXIIII. | Pax Parthorum et consecratio Augusti. |
(IIII, 12) 46 Sub occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat1 Oceanus. Hic duae validissime p344 gentes, Cantabri et Astures, inmunes imperii agitabant. 47 Cantabrorum et prior et acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogos et Autrigonas2 crebris incursionibus fatigabant. 48 In hos igitur, quia3 vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta. Ipse venit Segisamam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine. 49 Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium4 montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant. 50 Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;5 captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas6 venenoque, quod ibi volgo taxo7 exprimitur, praecepere8 mortem, seque pars maior a9 captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt. 51 Haec per p346 Antistium10 Furniumque11 legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis12 maritimis Caesar accepit. 52 Mox ipse praesens hos deduxit montibus, hos obsidibus astrinxit, hos sub corona iure belli venundedit. 53 Digna res lauro, digna curru13 senatui visa est; sed iam tantum erat Caesar, ut triumpho augeri contemneret. 54 Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus barbaris videbatur hic impetus; sed positis castris apud Asturam14 flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra. 55 Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus, tam15 subito, tam cum consilio venientibus, 56 nisi Brigaecini16 prodidissent,17 a quibus praemonitus Carisius cum exercitum advenit. Pro victoria fuit oppressisse consilia, sic18 quoque non incruento certamine. 57 Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancea excepit, ubi cum locis adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, 58 ut victoriae Romanae stans potius esset quem incensa monumentum.
p348 59 Hic finis Augusto bellicorum certaminum19 fuit, idem rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes20 promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quo se recipiebant, castra sua, quia in plano erat, habitare et incolere iussit; 60 ibi gentis esse concilium, illud observari21 caput. Favebat consilio natura regionis: circa enim omnis aurifera22 et chrysocollae23 miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures24 nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.
61 Omnibus ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum25 et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem26 gentium populum Romanum27 reverebantur. 62 Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes. Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam p350 longinquitatem viae inputabant — quadriennium inpleverant; et iam28 ipse hominum color ab alio venire caelo fatebatur. 63 Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret,29 rapta clade Crassiana signa ultro rettulere. 64 Sic ubique certa30 atque continua totius generis humanis aut pax fuit aut pactio,31 aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab urbe condita anno Ianum geminum cludere, bis ante se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine. 65 Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictus imperator perpetuus et pater patriae. 66 Tractatum etiam in senatu an, quia condidisset imperium, Romulus vocaretur; sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur.
1 adluebat: abluebat B1: alluebat L.
2 Autrigonas Salmasius: aurigantes B1: aurigonas NL.
3 quia: qua B1.
4 Vindium: vinnium B1.
5 repugnat: oppugnat B1.
6 inter epulas om. B1.
7 taxo scripsi: taxeo B1.
8 praecipere N: praecoepere B1.
9 maior a: magis (om. a) B1.
10 Antistium: antatium B1: antestium L.
11 Furniumque: firmumque B1.
12 in Tarraconis: in terra tonis B1: intarrachonis N: interraconis L.
13 digna curru: dignas currus B1.
14 Asturam: astaram B1: scuram NL.
15 tam L Voss. Rehd.: quam B1.
16 Brigaecini: dri caecini B1: drigaecini N: drigenici L.
17 prodidissent: providissent B1.
18 tamen post sic add. B1N: om. Iahnius.
19 bellicorum certaminum: belli civilium certamin B1.
20 artes: arte B1: partes NL.
21 observari: observare B1.
22 aurifera: auriferae B1.
23 chrysocollae: chriso calle B1.
24 Astures N2: astare B1.
25 Cyrum: ecyrum N: circum L.
26 victorem Aldus: victoriam codd.
27 populum Romanum Aldus: populi Romani codd.
28 iam Mommsenus: tamen codd.
29 paeniteret Rehd.: pertineret N: permaneret L Monac.
30 certa Freinshemius: cuncta codd.
31 pactio L Palat.: paccio Voss. Monac. Rehd.: factio N.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Epitoma Flori |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain only if its URL has a total of one *asterisk.
If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita IV Kal. Nov. 08