[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[Link to a series of help pages]
Help
[Link to the next level up]
Up

[Legamen ad ostium situs mei]
Home

Sextus Julius Frontinus:
Strategemata

 p204  Liber Tertius

Si priores libri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cum attentione perduxerunt, edam nunc circa oppugnationes urbium defensionesque στρατηγήματα. Nec morabor ulla praelocutione, prius traditurus quae oppugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint.

Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem inventione nullam video ultra artium materiam, has circa expugnationem species στρατηγημάτων fecimus:

I.

II.

III.

IV.

V.

VI.

VII.

VIII.

IX.

X.

XI.

 p206  Ex contrario circa tutelam obsessorum:

XII.

XIII.

XIV.

XV.

XVI.

XVII.

XVIII.

I. De Repentino Impetu

[link to English translation] 1  T. Quintius consul, victis acie Aequis et Volscis, cum Antium oppidum expugnare statuisset, ad contionem vocato exercitu exposuit, quam id necessarium et facile esset, si non differretur; eoque impetu, quem exhortatio concitaverat, adgressus urbem.

[link to English translation] 2  M. Cato in Hispania animadvertit potiri se quodam oppido posse, si inopinatos invaderet. Quadridui itaque iter biduo per confragosa et deserta emensus nihil tale metuentes oppressit hostes. Victoribus deinde suis causam tam facilis eventus requirentibus dixit, tum illos victoriam adeptos, cum quadridui iter biduo corripuerint.

 p208  II. De Fallendis His Qui Obsidebuntur

[link to English translation] 1  Domitius Calvinus, cum obsideret Lueriam, oppidum Ligurum, non tantum situ et operibus, verum etiam propugnatorum praestantia tutum, circumire muros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere in castra. Qua consuetudine inductis ita oppidanis, ut crederent exercitationis id gratia facere Romanum, et ob hoc nihil ab eo conatu caventibus, morem illum obambulandi in subitum direxit impetum occupatisque moenibus expressit, ut se ipsos dederent oppidani.

[link to English translation] 2  C. Duellius consul subinde exercendo milites remigesque consecutus est, ut securis Carthaginiensibus usque in id tempus innoxiae consuetudinis subito admota classe murum occuparet.

[link to English translation] 3  Hannibal in Italia multas urbes cepit, cum Romanorum habitu quosdam suorum, ex longo belli usu latine quoque loquentis, praemitteret.

[link to English translation] 4  Arcades Messeniorum castellum obsidentes, factis quibusdam armis ad similitudinem hostilium, eo tempore quo successura alia praesidia his exploraverant, instructi eorum, qui exspectabantur, ornatu admissique per hunc errorem ut socii, possessionem loci cum strage hostium adepti sunt.

[link to English translation] 5  Cimon, dux Atheniensium, in Caria insidiatus cuidam civitati religiosum incolis templum Dianae  p210 lucumque, qui extra muros erat, noctu improvisus incendit; effusisque oppidanis ad opem adversus ignes ferendam vacuam defensoribus cepit urbem.

[link to English translation] 6  Alcibiades, dux Atheniensium, cum civitatem Agrigentinorum egregie munitam obsideret, petito ab eis consilio diu tamquam de rebus ad commune pertinentibus disseruit in theatro, ubi ex more Graecorum locus consultationi praebebatur; dumque consilii specie tenet multitudinem, Athenienses, quos ad id praeparaverat, incustoditam urbem ceperunt.

[link to English translation] 7  Epaminondas Thebanus in Arcadia die festo effuse extra moenia vagantibus hostium feminis plerosque ex militibus suis muliebri ornatu immiscuit. Qua simulatione illi intra portas sub noctem recepti ceperunt oppidum et suis aperuerunt.

[link to English translation] 8  Aristippus Lacedaemonius festo die Tegeatarum, quo omnis multitudo ad celebrandum Minervae sacrum urbe egressa erat, iumenta saccis frumentariis palea refertis onusta Tegeam misit, agentibus ea militibus, qui negotiatorum specie inobservati portas aperuerunt suis.

[link to English translation] 9  Antiochus in Cappadocia ex castello Suenda, quod obsidebat, iumenta frumentatum egressa intercepit occisisque calonibus eorundem vestitu milites suos tamquam frumentum reportantis summisit. Quo  p212 errore illi custodibus deceptis castellum intraverunt admiseruntque milites Antiochi.

[link to English translation] 10  Thebani, cum portum Sicyoniorum nulla vi redigere in potestatem suam possent, navem ingentem armatis compleverunt, exposita super merce, ut negotiatorum specie fallerent. Ab ea deinde parte murorum, quae longissime remota erat a mari, paucos disposuerunt, cum quibus e nave quidam egressi inermes simulata rixa concurrerent. Sicyoniis ad dirimendum id iurgium advocatis, Thebanae naves et portum vacantem et urbem occupaverunt.

[link to English translation] 11  Timarchus Aetolus, occiso Charmade Ptolomaei regis praefecto, clamide interempti et galeari ad Macedonicum ornatus habitum; per hunc errorem pro Charmade in Saniorum portum receptus occupavit.

III. De Eliciendis ad Proditionem

[link to English translation] 1  Papirius Cursor consul apud Tarentum Miloni, qui cum praesidio Epirotarum urbem obtinebat, salutem ipsi et popularibus, si per illum oppido poteretur, pollicitus est. Quibus praemiis ille corruptus persuasit Tarentinis, ut se legatum ad consulem mitterent, a quo plena promissa ex pacto referens in securitatem  p214 oppidanos resolvit atque ita incustoditam urbem Cursori tradidit.

[link to English translation] 2  M. Marcellus, cum Syracusanum quendam Sosistratum ad proditionem sollicitasset, ex eo cognovit remissiores custodias fore die festo, quo Epicydes praebiturus esset vini epularumque copiam. Insidiatus igitur hilaritati et, quae eam sequebatur, socordiae munimenta conscendit vigilibusque caesis aperuit exercitui Romano urbem nobilibus victoriis claram.

[link to English translation] 3  Tarquinius Superbus, cum Gabios in deditionem accipere non posset, filium suum Sextum Tarquinium caesum virgis ad hostem misit. Is incusata patris saevitia persuasit Gabinis, odio suo adversus regem uterentur, et dux ad bellum electus tradidit patri Gabios.

[link to English translation] 4  Cyrus, Persarum rex, comitem suum Zopyrum, explorata eius fide, truncata de industria facie, ad hostes dimisit. Ille assentante iniuriarum fide, creditus inimicissimus Cyro, cum hanc persuasionem adiuvaret procurrendo propius, quotiens acie decertaretur, et in eum tela dirigendo, commissam sibi Babyloniorum urbem tradidit Cyro.

[link to English translation] 5  Philippus, oppido Saniorum exclusus, Apollonidi praefecto eorum ad proditionem corrupto persuasit, ut plaustrum lapide quadrato oneratum in ipso aditu  p216 portae poneret. Confestim deinde signo dato insecutus oppidanos circa impedita portae claustra trepidantis oppressit.

[link to English translation] 6  Hannibal apud Tarentum, quae a praesidio Romano duce Livio tenebatur, Cononeum quendam Tarentinum, quem ad proditionem sollicitaverat, eiusmodi fallacia instruxit, ut ille per causam venandi noctu procederet, quasi id per hostem interdiu non liceret. Egresso ipsi apros subministrabant, quos ille tamquam ex captura Livio offerret; idque cum saepius factum esset et ideo minus observaretur, quadam nocte Hannibal venatorum habitu Poenos comitibus eius immiscuit. Qui cum onusti venatione, quam ferebant, recepti essent a custodibus, protinus eos adorti occiderunt. Tum fracta porta admissus cum exercitu Hannibal omnes Romanos interfecit, exceptis his, qui in arcem profugerant.

[link to English translation] 7  Lysimachus, rex Macedonum, cum Ephesios oppugnaret et illi in auxilio haberent Mandronem archipiratam, qui plerumque oneratas praeda naves Ephesum appellebat, corrupto ei ad proditionem iunxit fortissimos Macedonum, quos ille restrictis manibus pro captivis Ephesum introduceret. Postea raptis ex arce armis urbem Lysimacho tradiderunt.

 p218  IV. Per quae Hostes ad Inopiam Redigantur

[link to English translation] 1  Fabius Maximus vastatis Campanorum agris, ne quid eis ad fiduciam obsidionis superesset, recessit sementis tempore, ut frumentum, quod reliquum habebant, in sationes conferrent; reversus deinde renata protrivit et ad famem redactis potitus est.

[link to English translation] 2  Antigonus adversus Athenienses idem fecit.

[link to English translation] 3  Dionysius, multis urbibus captis, cum Reginos adgredi vellet, qui copiis abundabant, simulabat pacem petitque ab eis, ut commeatus exercitui ipsius sumministrarent. Quod cum impetrasset, exhausto oppidanorum frumento adgressus urbem alimentis destitutam superavit.

[link to English translation] 4  Idem et adversus Himeraeos fecisse dicitur.

[link to English translation] 5  Alexander oppugnaturus Leucadiam commeatibus abundantem prius castella, quae in confinio erant, cepit omnesque ex his Leucadiam passus est confugere, ut alimenta inter multos celerius absumerentur.

[link to English translation] 6  Phalaris Agrigentinus, cum quaedam loca munitione tuta in Sicilia oppugnaret, simulato foedere frumenta, quae residua habere se dicebat, apud eos deposuit; deinde data opera, ut camerae tectorum,  p220 in quibus id conferebatur, rescissae pluviam reciperent, [id] fiducia conditi commeatus proprio tritico abusos initio aestatis adgressus inopia compulit ad deditionem.

V. Quemadmodum Persuadeatur Obsidionem Permansuram

[link to English translation] 1  Clearchus Lacedaemonius, exploratum habens Thracas omnia victui necessaria in montes comportasse unaque spe sustentari, quod crederent eum commeatus inopia recessurum, per id tempus, quo legatos eorum venturos opinabatur, aliquem ex captivis in conspectu iussit occidi et membratim tamquam alimenti causa in contubernia distribui. Thraces nihil non facturum perseverantiae causa eum credentes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditionem venerunt.

[link to English translation] 2  Ti. Gracchus, Lusitanis dicentibus in X annos cibaria se habere et ideo obsidionem non expavescere, "undecimo", inquit, "anno vos capiam". Qua voce perterriti Lusitani, quamvis instructi commeatibus, statim se dediderunt.

[link to English translation] 3  A. Torquato Graecam urbem oppugnanti cum diceretur iuventutem ibi studiose iaculis et sagittis exerceri, "pluris eam", inquit, "propediem vendam."

 p222  VI. De Districtione Praesidiorum Hostium

[link to English translation] 2  Scipio, Hannibale in Africam reverso, cum plura oppida, quae ratio illi in potestatem redigenda dictabat, firmis praesidiis diversae partis obtinerentur, subinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea. Novissime etiam tamquam direpturus civitates aderat, deinde simulato metu refugiebat. Hannibal, ratus veram esse eius trepidationem, deductis undique praesidiis, tamquam de summa rerum decertaturus insequi coepit. Ita consecutus Scipio, quod petierat, nudatas propugnatoribus urbis per Masinissam et Numidas cepit.

[link to English translation] 2  P. Cornelius Scipio, intellecta difficultate expugnandi Delminum, quia concursu omnium defendebatur, adgredi alia oppida coepit et evocatis ad sua defendenda singulis vacuatam auxiliis Delminum cepit.

[link to English translation] 3  Pyrrhus, Epirotarum rex, adversus Illyrios, cum civitatem, quae caput gentis erat, redigere in potestatem suam vellet, eius desperatione ceteras urbes petere coepit consecutusque est, ut hostes fiducia velut satis munitae urbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur; quo facto revocatis ipse rursus omnibus suis vacuam eam defensoribus cepit.

[link to English translation] 4  Cornelius Rufinus consul, cum aliquanto tempore  p224 Crotona oppidum frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumpta in praesidium Lucanorum manus, simulavit se coepto desistere. Captivum deinde magno praemio sollicitatum misit Crotona, qui tamquam ex custodia effugisset, persuasit discessisse Romanos. Id verum Crotonienses arbitrati dimisere auxilia destitutique propugnatoribus inopinati et invalidi capti sunt.

[link to English translation] 5  Mago, dux Carthaginiensium, victo Cn. Pisone et in quadam turre circumsesso, suspicatus ventura ei subsidia perfugam misit, qui persuaderet appropinquantibus captum iam Pisonem; qua ratione deterritis eis reliqua victoriae consummavit.

[link to English translation] 6  Alcibiades in Sicilia, cum Syracusanos capere vellet, ex Catiniensibus, apud quos tum exercitum continebat, quendam exploratae sollertiae submisit ad Syracusanos. Is in publicum consilium introductus persuasit infestissimos esse Catinienses Atheniensibus et, si adiuvarentur a Syracusanis, futurum, ut opprimerent eos et Alcibiadem; qua re adducti Syracusani universis viribus Catinam petituri processerunt, relicta ipsorum urbe, quam a tergo adortus Alcibiades ac desolatam, ut speraverat, afflixit.

[link to English translation] 7  Cleonymus Atheniensis Troezenios, qui praesidio  p226 Crateri tenebantur, adgressus tela quaedam, in quibus scriptum erat venisse se ad liberandam eorum rem publicam, intra muros iecit et eodem tempore captivos quosdam conciliatos sibi remisit, qui Craterum detractarent. Per hoc consilium seditione intestina apud obsessos concitata admoto exercitu potitus est civitate.

VII. De Fluminum Derivatione et Vitiatione Aquarum

[link to English translation] 1  P. Servilius Isauram oppidum, flumine ex quo hostes aquabantur averso, ad deditionem siti compulit.

[link to English translation] 2  C. Caesar in Gallia Cadurcorum civitatem amne cinctam et fontibus abundantem ad inopiam aquae redegit, cum fontes cuniculis avertisset et fluminis usum per sagittarios arcuisset.

[link to English translation] 3  Q. Metellus in Hispania citeriore in castra hostium humili loco posita fluvium ex superiore parte immisit et subita inundatione turbatos per dispositos in hoc ipsum insidiatores cecidit.

[link to English translation] 4  Alexander apud Babylona, quae media flumine Euphrate dividebatur, fossam pariter et aggerem instituit, ut in usum eius existimarent hostes egeri terram; atque ita subito flumine averso per alveum  p228 veterem, qui siccatus ingressum praebebat, urbem intravit.

[link to English translation] 5  Semiramis adversus eosdem Babylonios eodem Euphrate averso idem fecisse dicitur.

[link to English translation] 6  Clisthenes Sicyonius ductum aquarum in oppidum Crisaeorum ferentem rupit; mox adfectis siti restituit aquam elleboro corruptam, qua usos profluvio ventris deficientes cepit.

VIII. De Iniciendo Obsessis Pavore

[link to English translation] 1  Philippus, cum Prinassum castellum nulla vi capere posset, terram ante ipsos muros egessit simulavitque agi cuniculum; castellani, quia subrutos se existimarant, dediderunt.

[link to English translation] 2  Pelopidas Thebanus Magnetum duo oppida simul oppugnaturus non ita longo spatio distantia, quo tempore ad alterum eorum exercitum admovebat, praecepit, ut ex composito ab aliis castris quattuor equites coronati notabili alacritate velut victoriam nuntiantes venirent. Ad cuius simulationem curavit, ut silva, quae in medio erat, incenderetur, praebitura speciem urbis ardentis; praeterea quosdam captivorum  p230 habitu eodem iussit perduci. Qua asseveratione perterriti qui obsidebantur, dum in parte iam se superatos existimant, defecerunt.

[link to English translation] 3  Cyrus, Persarum rex, incluso Sardibus Croeso, qua praeruptus mons nullum aditum praestabat ad moenia, malos exaequantis altitudinem iugi subrexit, quibus simulacra hominum armata Persici habitus imposuerat, noctuque eos monti admovit. Tum prima luce ex altera parte muros adgressus. Ubi orto sole simulacra illa armatorum referentia habitum refulserunt, oppidani captam urbem a tergo credentes et ob hoc in fugam dilapsi victoriam hostibus concesserunt.

IX. De Irruptione ex Diversa Parte quam Exspectabimur

[link to English translation] 1  Scipio apud Carthaginem sub discessum aestus maritimi, secutus deum, ut dicebat, ducem, ad muros urbis accessit et cedente stagno, qua non exspectabatur, irrupit.

[link to English translation] 2  Fabius Maximus, Cunctatoris filius, apud Arpos praesidio Hannibalis occupatos, considerato situ urbis, sescentos milites obscura nocte misit, qui per munitam eoque minus frequentem oppidi partem scalis evecti in murum portas revellerent. Hi adiuti decidentium aquarum sono, qui operis strepitum obscurabat,  p232 iussa peragunt; ipse dato signo ab alia parte adgressus cepit Arpos.

[link to English translation] 3  C. Marius bello Iugurthino apud flumen Mulucham, cum oppugnaret castellum in monte saxeo situm, quod una et angusta semita adibatur, cetera parte velut consulto praecipiti, nuntiato sibi per Ligurem quendam ex auxiliis gregalem militem, qui forte aquatum progressus, dum per saxa montis cocleas legit, ad summa pervenerat, erepi posse in castellum, paucos centuriones perfectissimos cum velocissimis militibus, quibus aeneatores immiscuerat, misit capite pedibusque nudis, ut prospectus nisusque per saxa facilior foret, scutis gladiisque tergo aptatis. Hi Ligure ducente loris et clavis, quibus in ascensu nitebantur, adiuti, cum ad posteriora et ob id vacua defensoribus castelli pervenissent, concinere et tumultuari, ut praeceptum erat, coeperunt. Ad quod constitutum Marius constantius adhortatus suos acrius instare castellanis coepit, quos ab imbelli multitudine suorum revocatos, tamquam a tergo capti essent, insecutus castellum cepit.

[link to English translation] 4  L. Cornelius Rufinus consul complura Sardiniae cepit oppida, dum firmissimas partes copiarum noctu  p234 exponit, quibus praecipiebat, delitiscerent opperirenturque tempus, quo ipse naves appelleret. Occurrentibus deinde adventanti hostibus et ab ipso per simulationem fugae longius ad persequendum avocatis, illi in relictas ab his urbes impetum fecerunt.

[link to English translation] 5  Pericles, dux Atheniensium, cum oppugnaret quandam civitatem magno consensu defendentium tutam, nocte ab ea parte murorum, quae mari adiacebat, classicum cani clamoremque tolli iussit. Hostes penetratum illic in oppidum rati reliquerunt portas, per quas Pericles destitutas praesidio irrupit.

[link to English translation] 6  Alcibiades, dux Atheniensium, Cyzicum oppugnandae eius causa nocte improvisus accessit et ex diversa parte moenium cornicines canere iussit. Sufficere propugnatores murorum poterant. Ad id latus, a quo solo se temptari putabant, cum confluerent, qua non obsistebatur, muros transcendit.

[link to English translation] 7  Thrasybulus, dux Milesiorum, ut portum Sicyoniorum occuparet, a terra subinde oppidanos temptavit et illo, quo lacessebantur, conversis hostibus classe inexspectata portum cepit.

[link to English translation] 8  Philippus in obsidione cuiusdam maritimae urbis binas naves procul a conspectu contabulavit superstruxitque eis turres; aliis deinde turribus adortus  p236 a terra, dum urbis propugnatores distringit, turritas naves a mari applicuit et, qua non resistebatur, subiit muros.

[link to English translation] 9  Pericles Peloponnesiorum castellum oppugnaturus, in quod duo omnino erant accessus, alterum fossa interclusit, alterum munire instituit. Castellani securiores ab altera parte facti eam solam, quam muniri videbant, custodire coeperunt. Pericles praeparatis pontibus iniectisque super fossam, qua non cavebatur, subiit castellum.

[link to English translation] 10  Antiochus adversus Ephesios Rhodiis, quos in auxilio habebat, praecepit, ut nocte portum cum magno strepitu invaderent; ad quam partem omni multitudine cum tumultu decurrente, nudatis defensore reliquis munitionibus, ipse a diverso adgressus civitatem cepit.

X. De Disponendis Insidiis, in quas Eliciantur Obsessi

[link to English translation] 1  Cato in conspectu Lacetanorum, quos obsidebat, reliquis suorum summotis, Suessetanos quosdam ex auxiliaribus maxime imbelles adgredi moenia iussit; hos cum facta eruptione Lacetani facile avertissent et fugientes avide insecuti essent, illis quos occultaverat coortis oppidum cepit.

[link to English translation] 2  L. Scipio in Sardinia, cuiusdam civitatis parte militum relicta  p238 oppugnatione quam instruxerat, speciem fugientis praestitit; insecutisque temere oppidanis per eos, quos in proximo occultaverat, oppidum invasit.

[link to English translation] 3  Hannibal, cum obsideret civitatem Himeram, castra sua capi de industria passus est, iussis recedere Poenis, tamquam praevaleret hostis; quo eventu Himeraeis ita deceptis, ut gaudio impulsi relicta urbe procurrerent ad Punicum vallum, Hannibal vacuam urbem per eos, quos in insidiis ad hanc ipsam occasionem posuerat, cepit.

[link to English translation] 4  Idem, ut Saguntinos eliceret, rara acie ad muros accedens ad primam eruptionem oppidanorum simulata fuga cessit interpositoque exercitu ab oppido interclusos a suis hostes in medio trucidavit.

[link to English translation] 5  Himilco Carthaginiensis apud Agrigentum iuxta oppidum partem copiarum in insidiis posuit praecepitque his, ut, cum processissent oppidani, ligna umida incenderent. Deinde cum reliqua parte exercitus luce ad eliciendos hostes progressus simulata fuga persequentis oppidanos longius cedendo protraxit. Insidiatores prope moenia imperatum ignem acervis subiecerunt; unde obortum contemplati fumum Agrigentini incensam civitatem suam existimaverunt, defendendaeque eius gratia dum trepide  p240 recurrunt, obviis eis qui insidiati iuxta muros erant et a tergo instantibus quos persecuti fuerant, in medio trucidati sunt.

[link to English translation] 6  Viriathus disposito per occulta milite paucos misit, qui abigerent pecora Segobrigensium; ad quae illi vindicanda cum frequentes procurrissent simulantesque fugam praedatores persequerentur, deducti in insidias caesique sunt.

[link to English translation] 7  Scordisci equites, cum Heracleae diversarum partium praesidio praepositus esset Lucullus, pecora abigere simulantes provocaverunt eruptionem; fugam deinde mentiti sequentem Lucullum in insidias deduxerunt et octingentos cum eo milites occiderunt.

[link to English translation] 8  Chares, dux Atheniensium, civitatem adgressurus litori appositam, post quaedam promunturia occulte habita classe, e navibus velocissimam praeter hostilia praesidia ire iussit; qua visa cum omnia navigia, quae pro custodia portus agebant, ad persequendam evolassent, Chares indefensum portum cum reliqua classe invectus etiam civitatem occupavit.

[link to English translation] 9  Barca, dux Poenorum, in Sicilia Lilybaeum nostris terra marique obsidentibus partem classis suae procul armatam iussit ostendi; ad eius conspectum cum evolassent nostri, ipse reliquis quas in occulto tenuerat navibus Lilybaei portum occupavit.

 p242  XI. De Simulatione Regressus

[link to English translation] 1  Phormion, dux Atheniensium, cum depopulatus esset agros Chalcidensium, legatis eorum de ea re querentibus benigne respondit et nocte, qua dimissurus illos erat, finxit litteras sibi supervenisse civium suorum, propter quas redeundum haberet. Ac paulum regressus dimisit legatos. His omnia tuta et abisse Phormionem renuntiantibus, Chalcidenses spe et oblatae humanitatis et abducti exercitus remissa urbis custodia, cum confestim Phormion revertisset, prohibere inexspectatam vim non potuerunt.

[link to English translation] 2  Agesilaus, dux Lacedaemoniorum, cum Phocaeenses obsideret et intellexisset eos, qui tunc praesidio illis erant, iam gravari belli incommoda, paulum regressus tamquam ad alios actus liberam recendendi occasionem his dedit; non multo post milite reducto destitutos Phocaeenses superavit.

[link to English translation] 3  Alcibiades adversus Byzantios, qui se moenibus continebant, insidias disposuit et simulato regressu incautos eos oppressit.

[link to English translation] 4  Viriathus, cum tridui iter discedens confecisset, idem illud uno die remensus securos Segobrigenses et sacrificio cum maxime occupatos oppressit.

[link to English translation] 5  Epaminondas Mantineae, cum Lacedaemonios in subsidium hosti venisse animadverteret, ratus posse  p244 Lacedaemonem occupari, si clam illo profectus esset, nocte crebros ignes fieri iussit, ut specie remanendi occultaret profectionem. Sed a transfuga proditus, assecuto exercitu Lacedaemoniorum, itinere quidem, quo Spartam petebat, destitit, idem tamen consilium convertit ad Mantinienses; aeque enim ignibus factis Lacedaemonios, quasi maneret, frustratus per quadraginta milia passuum revertit Mantiniam eamque auxilio destitutam occupavit. Ex Contrario circa Tutelam Obsessorum

XII. De Excitanda Cura Suorum

[link to English translation] 1  Alcibiades, dux Atheniensium, civitate sua a Lacedaemoniis obsessa, veritus neglegentiam vigilum denuntiavit his qui in stationibus erant, observarent lumen, quod nocte ostenturus esset ex arce, et ad conspectum eius ipsi quoque lumina attollerent; in quo munere qui cessasset, poenam passurum. Dum sollicite exspectatur signum ducis, pervigilatum ab omnibus et suspectae noctis periculum evitatum est.

[link to English translation] 2  Iphicrates, dux Atheniensium, cum praesidio Corinthum teneret et sub adventum hostium ipse vigilias circumiret, vigilem, quem dormientem invenerat, transfixit cuspide; quod factum quibusdam  p246 tamquam saevum increpantibus "qualem inveni", inquit, "talem reliqui."

[link to English translation] 3  Epaminondas Thebanus idem fecisse dicitur.

XIII. De Emittendo et Recipiendo Nuntio

[link to English translation] 1  Romani, obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exilio implorandum miserunt Pontium Cominium, qui, ut stationes Gallorum falleret, per saxa Tarpeia demissus tranato Tiberi Veios pervenit et perpetrata legatione similiter ad suos rediit.

[link to English translation] 2  Campani, diligenter Romanis, a quibus obsessi erant, custodias agentibus, quendam pro transfuga subornatum miserunt, qui occultatam balteo epistulam inventa effugiendi causa [occasione] ad Poenos pertulit.

[link to English translation] 3  Venationi quoque et pecoribus quidam insuerunt litteras membranis mandatas.

[link to English translation] 4  Aliqui et iumento in aversam partem infulserunt, dum stationes transeunt.

[link to English translation] 5  Nonnulli interiora vaginarum inscripserunt.

[link to English translation] 6  L. Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus sui faceret, cum praesidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et angustus ponte modico insulam continenti iungit, militem e suis nandi et nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatis utribus litteras insutas habentibus,  p248 quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distantibus commiserat, ire septem milium passuum traiectum. Quod ita perite gregalis fecit, ut cruribus velut gubernaculis dimissis cursum dirigeret et procul visentis, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet.

[link to English translation] 7  Hirtius consul ad Decimum Brutum, qui Mutinae ab Antonio obsidebatur, litteras subinde misit plumbo scriptas, quibus ad brachium religatis milites Scultennam amnem tranabant.

[link to English translation] 8  Idem columbis, quas inclusas ante tenebris et fame affecerat, epistulas saeta ad collum religabat easque a propinquo, in quantum poterat, moenibus loco emittebat. Illae lucis cibique avidae altissima aedificiorum petentes excipiebantur a Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc devolare instituerat.

XIV. De Introducendis Auxiliis et Commeatibus Suggerendis

[link to English translation] 1  Bello civili, cum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium obsideretur, Maurus inter noctem tamquam Caesarianus tribuni cornicularius vigiles quosdam excitavit; ex quibus cum tesseram accepisset, ali[qu]os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias praesidium Pompei transduxit.

 p250  2 [link to English translation] Hannibale obsidente Casilinum, Romani far in doliis secunda aqua Volturni fluminis demittebant, ut ab obsessis exciperetur. Quibus cum obiecta per medium amnem catena Hannibal obstitisset, nuces sparsere. Quae cum aqua ferente ad oppidum defluerent, eo commeatu sociorum necessitatem sustentaverunt.

[link to English translation] 3  Hirtius Mutinensibus obsessis ab Antonio salem, quo maxime indigebant, cupis conditum per amnem Scultennam intromisit.

[link to English translation] 4  Idem pecora secunda aqua demisit, quae excepta sustentaverunt necessariorum inopiam.

XV. Quemadmodum Efficiatur ut Abundare Videantur quae Deerunt

[link to English translation] 1  Romani, cum a Gallis Capitolium obsideretur, in extrema iam fame panem in hostem iactaverunt consecutique, ut abundare commeatibus viderentur, obsidionem, donec Camillus subveniret, toleraverunt.

[link to English translation] 2  Athenienses adversus Lacedaemonios idem fecisse dicuntur.

[link to English translation] 3  Hi, qui ab Hannibale Casilini obsidebantur, ad extremam famem pervenisse crediti, cum etiam herbas alimentis eorum Hannibal, arato loco qui erat inter castra ipsius et moenia, praeriperet, semina in praeparatum locum iecerunt, consecuti, ut habere viderentur, quo victum sustentarent usque ad satorum proventum.

 p252  4 [link to English translation] Reliqui ex Variana clade, cum obsiderentur, quia defici frumento videbantur, horrea tota nocte circumduxerunt captivos, deinde praecisis manibus dimiserunt; hi circumsedentibus suis persuaserunt, ne spem maturae expugnationis reponerent in fame Romanorum, quibus ingens alimentorum copia superesset.

[link to English translation] 5  Thraces in arduo monte obsessi, in quem hostibus accessus non erat, collato viritim exiguo tritico paucas oves paverunt et egerunt in hostium praesidia; quibus exceptis et occisis, cum frumenti vestigia in visceribus earum apparuissent, opinatus hostis magnam vim tritici superesse eis, qui inde etiam pecora pascerent, recessit ab obsidione.

[link to English translation] 7  Thrasybulus, dux Milesiorum, cum longa obsidione milites sui angerentur ab Halyatte, qui sperabat eos ad deditionem fame posse compelli, sub adventum legatorum Halyattis frumentum omne in forum compelli iussit et conviviis sub id tempus institutis per totam urbem epulas praestitit; atque ita persuasit hosti superesse ipsis copias, quibus diuturnam sustinerent obsidionem.

XVI. Qua Ratione Proditoribus et Transfugis Occurratur

[link to English translation] 1  Claudius Marcellus, cognito consilio L. Bantii Nolani, qui corrumpere ad defectionem populares  p254 studebat et Hannibali gratificabatur, quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captivitate remissus ad suos erat, quia interficere eum, ne supplicio eius reliquos concitaret Nolanos, non audebat, arcessitum ad se allocutus est, dicens fortissimum militem eum esse, quod antea ignorasset, hortatusque est, ut secum moraretur, et super verborum honorem equo quoque donavit. Qua benignitate non illius tantum fidem, sed etiam popularium, quae ex illo pendebat, sibi obligavit.

[link to English translation] 2  Hamilcar, dux Poenorum, cum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent et iam ex consuetudine ut socii exciperentur, fidissimos subornavit ad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum causa eorum progressos ceciderunt. Quae sollertia Hamilcari non tantum ad praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, ut Romanis veri quoque transfugae forent suspecti.

[link to English translation] 3  Hanno, Carthaginiensium imperator, in Sicilia, cum comperisset Gallorum mercennariorum circiter quattuor milia conspirasse ad transfugiendum ad Romanos, quod aliquot mensum mercedes non receperant, animadvertere autem in eos non auderet metu seditionis, promisit prolationis iniuriam liberalitate pensaturum. Quo nomine gratias agentibus Gallis per tempus idoneum praedaturos pollicitus fidelissimum dispensatorem ad Otacilium  p256 consulem misit, qui, tamquam rationibus interversis transfugisset, nuntiavit nocte proxima Gallorum quattuor milia, quae praedatum forent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugae nec tamen rem spernendam ratus disposuit in insidiis lectissimam manum suorum. Ab ea Galli excepti dupliciter Hannonis consilio satisfecerunt; et Romanos ceciderunt et ipsi omnes interfecti sunt.

[link to English translation] 4  Hannibal simili consilio se a transfugis ultus est. Nam cum aliquos ex militibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraret exploratores hostium in castris suis esse, palam pronuntiavit non debere transfugas vocari sollertissimos milites, qui ipsius iussu exierint ad excipienda hostium consilia. Auditis quae pronuntiavit, rettulerunt exploratores ad suos. Tum comprehensi a Romanis transfugae et amputatis manibus remissi sunt.

[link to English translation] 5  Diodotus, cum praesidio Amphipolim tueretur et duo milia Thracum suspecta haberet, quae videbantur urbem direptura, mentitus paucas hostium naves proximo litori applicuisse easque diripi posse; qua spe stimulatos Thracas emisit ac deinde clausis portis non recepit.

XVII. De Eruptionibus

[link to English translation] 1  Romani, qui in praesidio Panhormitanorum erant, veniente ad obsidionem Hasdrubale raros ex industria  p258 in muris posuerunt defensores; quorum paucitate contempta cum incautus muris succederet Hasdrubal, eruptione facta ceciderunt eum.

[link to English translation] 2  Aemilius Paulus, universis Liguribus improviso adortis castra eius, simulato timore militem diu continuit; deinde fatigato iam hoste quattuor portis eruptione facta stravit cepitque Ligures.

[link to English translation] 3  Livius praefectus Romanorum arcem Tarentinorum tenens misit ad Hasdrubalem legatos, abire uti sibi incolumi liceret; ea simulatione ad securitatem perductum hostem eruptione facta cecidit.

[link to English translation] 4  Cn. Pompeius circumsessus ad Dyrrachium non tantum obsidione liberavit suos, verum etiam post eruptionem, quam opportuno et loco et tempore fecerat, Caesarem ad castellum, quod duplici munitione instructum erat, avide irrumpentem exterior ipse circumfusus corona obligavit, ut ille inter eos, quos obsidebat, et eos, qui extra circumvenerant, medius non leve periculum et detrimentum senserit.

[link to English translation] 5  Flavius Fimbria in Asia apud Rhyndacum adversum filium Mithridatis, brachiis ab latere ductis, deinde fossa in fronte percussa, quietum in vallo militem tenuit, donec hostilis equitatus intraret angustias munimentorum; tunc eruptione facta sex milia eorum cecidit.

 p260  6 [link to English translation] C. Caesar in Gallia, deletis ab Ambiorige Titurii Sabini et Cottae legatorum copiis, cum a Q. Cicerone, qui et ipse oppugnabatur, certior factus cum duabus legionibus adventaret, conversis hostibus metum simulavit militesque in castris, quae artiora solito industria fecerat, tenuit. Galli praesumpta iam victoria velut ad praedam castrorum tendentes fossas implere et vallum detrahere coeperunt; qua re proelio non aptatos Caesar emisso repente undique milite trucidavit.

[link to English translation] 7  Titurius Sabinus adversus Gallorum amplum exercitum continendo militem intra munimenta praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esse ac de fuga cogitare. Barbari oblata victoriae spe concitati lignis sarmentisque se oneraverunt, quibus fossas complerent, ingentique cursu castra nostra in colle posita petiverunt. Unde in eos Titurius universas immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit.

[link to English translation] 8  Asculani, oppugnaturo oppidum Pompeio cum paucos senes et aegros in muris ostendissent, ob id securos Romanos eruptione facta fugaverunt.

[link to English translation] 9  Numantini obsessi ne pro vallo quidem instruxerunt  p262 aciem adeoque se continuerunt, ut Popilio Laenati fiducia fieret scalis oppidum adgrediendi; quo deinde suspicante insidias, quia ne tunc quidem obsistebatur, ac suos revocante, eruptione facta aversos et descendentis adorti sunt.

XVIII. De Constantia Obsessorum

[link to English translation] 1  Romani, assidente moenibus Hannibale, ostentandae fiduciae gratia supplementum exercitibus, quos in Hispania habebant, diversa porta miserunt.

[link to English translation] 2  Idem agrum, in quo castra Hannibal habebat, defuncto forte domino venalem ad id pretium licendo perduxerunt, quo is ager ante bellum venierat.

[link to English translation] 3  Idem, cum ab Hannibale obsiderentur et ipsi obsiderent Capuam, decreverunt, ne nisi capta ea revocaretur inde exercitus.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Iul. 12

Accessibility