[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: link to previous section]
Claudius
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXXII

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: link to next section]
Pars II

(Vol. III) Historia Augusta

 p192  Aurelianus
(Pars I)

[link to English translation] 1 1 Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praefectus urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit. 2 ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad Hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita principum. 3 cumque ad Templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me quis vitam eius in litteras rettulisset. 4 cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem  p194 gemitus sui vir sanctus per haec verba profudit: 5 "Ergo Thersitem, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt; divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? deus avertat hanc amentiam. 6 et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus, etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent. 7 quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. curabo autem ut tibi ex Ulpia Bibliotheca et libri lintei proferantur. 8 tu velim Aurelianum ita ut est, quatenus potes, in litteras mittas." 9 parui, mi Ulpiane,​1 praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea quae digna erant memoratu in unum libellum contuli. 10 tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit.

 p196  [link to English translation] 2 1 Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintillum imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentitum, prodente quin etiam in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum faciens ac manum porrigens iocando praeterea,​2 2 "Scribe," inquit, "ut libet. securus quod velis dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores."

[link to English translation] 3 1 Ac ne multa et frivola proemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia Ripensi. 2 ego autem legisse me memini auctorem qui eum Moesia genitum praedicaret. et evenit quidem ut de eorum virorum genitali solo nesciatur qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale confingunt, ut dent posteritati de locorum splendore fulgorem. 3 nec tamen magnorum principum in rebus​3 summa sciendi  p198 est ubi quisque sit genitus, sed qualis in re publica fuerit. 4 an Platonem magis commendat quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus inluxerit? 5 aut eo minores invenientur Aristoteles Stagirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha quod in minimis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit?

[link to English translation] 4 1 Atque, ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis. 2 matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis sui​4 in vico eo in quo habitabant parentes fuisse dicit; 3 habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem, "En imperatoris patrem." ex quo constat illam mulierem scisse fatalia. 4 idem dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse: primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem  p200 occidere noluisse. 5 his accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator obtulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. 6 addit etiam illud, quod vinctum fasciola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. 7 idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet in latere uno "ave" et​5 in alio coronam. [link to English translation] 5 1 multa superflua in eodem legisse me​6 memini; quippe qui adseveret etiam rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano exisse purpureas, odoris rosei, floris aurei. 2 fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut res monstravit, imperii. 3 nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum, quod in honore eius pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret. 4 et cum in equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit. sed ubi comperit, semet ad suum transtulit. 5 data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum, in qua insculptus erat Sol eo habitu quo colebatur ab eo templo in quo mater eius  p202 fuerat sacerdos. 6 donatus eidem etiam elephantus praecipuus, quem ille imperatori obtulit, solusque omnium privatus Aurelianus elephanti dominus fuit.

[link to English translation] 6 1 Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ac gratia viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus. 2 nam cum essent in exercitu duo Aureliani tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus adposuerat "manu ad ferrum," ut si forte quaereretur quis Aurelianus aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur "Aurelianus manu ad ferrum" atque cognosceretur.

3 Privati huius multa exstant egregia facinora. nam erumpentes Sarmatas in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus adtrivit. 4 refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas in​7 Aurelianum tales componerent,​8 quibus diebus festi militariter saltitarent:

5 "Mille mille mille decollavimus.

unus homo mille decollavimus.

mille bibat​9 quisquis​10 mille occidit.

tantum vini nemo habet quantum fudit sanguinis."

 p204  6 haec video esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut sunt Latina suis scriptis inseruit, tacenda esse non credidi. [link to English translation] 7 1 idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. 2 unde iterum de eo facta est cantilena:

"Mille Sarmatas, mille Francos semel et semel occidimus,

mille Persas quaerimus."

3 Hic autem, ut supra diximus,11 militibus ita timori fuit ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit. 4 solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet. quae res ingentem timorem omnibus fecit.

5 Huius epistula militaris est ad vicarium suum data huius modi: "Si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat. uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. de praeda hostis, non de  p206 lacrimis provincialium victum​12 habeant. 6 arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia. vestis nova vestem veterem excludat. stipendium in balteo, non in popina habeat. 7 torquem, brachialem, anulum adponat. equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent. 8 alter alteri quasi miles,​13 nemo quasi servum obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem fecerit vapulet."

[link to English translation] 8 1 Inveni nuper in Ulpia Bibliotheca inter linteos libros epistulam divi Valeriani de Aureliano principe scriptam, quam ad verbum, ut decebat, inserui.

2 "Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli. culpas me familiaribus litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim, cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus. ne tu​14 id diutius iudicabis, si bene scieris quantae sit Aurelianus severitatis; 3 nimius sacrificium, multus est, gravis est et ad nostra iam non facit tempora. 4 testor autem omnes me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius, si quid ille fecisset, cum — ut est natura pronus ad ludicra — levius cogitaret."  p208 5 hac epistula indicat quantae fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat.

[link to English translation] 9 1 Eiusdem Valeriani alia est epistula, quae laudes illius continet. quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. nam illi Romam venienti salaria sui ordinis sunt decreta. exemplum epistulae:

2 "Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei publicae viris multo maiora deferre compendia quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendat — debet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum, — sed facit rigor publicus ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. 3 Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re publica communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera. 4 quid enim in illo non clarum? quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni totius exempli. 5 et tamen nihil praeter ea possum addere tanto viro ad muneris gratiam; 6 non​15 patitur sobrie et bene gerenda res publica. quare Sinceritas  p210 tua, mi parens carissime, supra dicto viro adiciet,​16 quamdiu Romae fuerit, panes militares mundos sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae pondo triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item liquaminis sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum​17 holerum quantum sat est. 7 sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. reliqua per praefectos aerarii praebebuntur."

[link to English translation] 10 1 Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas nihil recusat. 2 habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias​18 ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta,  p212 usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in Templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limites restitueret, praedam militibus daret, Thracias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret. 3 tunc enim​19 Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset. quare eum statuit adrogare.

[link to English translation] 11 1 Interest epistulas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. epistula Valeriani ad Aurelianum: "Si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Ulpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate conferrem. nunc tu — cum alium non​20 requirere potuissem — suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. 2 fac quicquid potes. multa non dico. in tua erit potestate militiae magisterium. 3 habes sagittarios Ituraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quinquaginta,  p214 Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadringentos; 4 habes legionem tertiam Felicem et equites cataphractarios octingentos. tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Charioviscus. 5 commeatus a praefectis necessarius in omnibus castris est constitutus. 6 tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea ubi carrago sit hostium, et vere scire quanti qualesque sint, ut non in vanum​21 aut annona consumatur aut tela iaciantur, in quibus res bellica constituta est. 7 ego de te tantum deo favente spero quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res publica. neque enim minor est, in cuius locum vicemque​22 te legi. 8 consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico. 9 levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re publica viventes pauperes sunt, et nullorum magis." 10 his quoque litteris indicatur quantus fuerit Aurelianus; et re vera,​23 neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit qui non a prima aetate gradibus virtutis ascenderit.

[link to English translation] 12 1 Litterae de consulatu:

"Valerianus Augustus Aelio Xiphidio praefecto  p216 aerarii. Aureliano, cui consulatum detulimus, ob paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Afra decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum. 2 convivium autem publicum edi iubebis senatoribus et​24 equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor."

3 Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum quae ad tantum principem pertinerent, 4 quaeso ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholii, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono:

[link to English translation] 13 1 Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio​25 Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praetorii, Quinto Anchario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad  p218 Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis, Valerianus Augustus dixit: 2 "Gratias tibi agit, Aureliane, res publica, quod eam a Gothorum potestate liberasti. abundamus per et praeda, abundamus gloria et iis omnibus quibus Romana felicitas crescit. 3 cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. 4 nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere." [link to English translation] 14 1 post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit: 2 "Et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et  p220 equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias ageret res publica et conscientia mea. 3 at tu plus fecisti. ago ergo​26 gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. deus faciat, et deus certus, ut et senatus de me sic iudicet." 4 agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus est: 5 "Apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. 6 hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quod Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. 7 iube igitur ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum, nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis." [link to English translation] 15 1 longum est cuncta pertexere. nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta. 2 memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum  p222 esse Crinito a Valeriano ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum puto.

3 Et quoniam superius epistulam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim rem quasi frivolam eloquendum putavi: 4 vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in Circo editum ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus. 5 factum est enim ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet. 6 perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura sunt. sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio relinquemus.​27


Apparatus Criticus:

1 So Mommsen; parrumpiane P; parui Tiberiani Peter.

2 praeterea P, Lessing, Hohl propterea Cas., Peter.

3 in rebus Peter; uiribus PΣ.

4 sui Mommsen; qui PΣ; lacuna after parentes assumed by Peter.

5 "aue" et in alio Hohl; auetrinalio P1; "aue imperator" Peter2.

6 me ins. by Lessing, v. Winterfeld, Hohl; om. in P and by Peter.

7 in om. in P.

8 componerent Σ, editors; om. in P.

9 bibat Bücheler, Hohl; uiuat PΣ, Peter.

10 quisquis Basore; qui PΣ, Peter.

11 diximus om. in P.

12 uictum ins. by Novák; om. in P and by Hohl; habeant replaced by uiuant by Peter.

13 miles Obrecht, Peter1; in P.

14 ne tu PΣ, def. by Baehrens and Hohl; nec tamen Peter.

15 non ins. by Peter; om. in P.

16 adiciet Gruter, Madvig, Peter2; adficiet P, Peter1.

17 herbas P.

18 uacarios P.

19 cum P.

20 So Editor; tecum P; lacuna assumed by Peter2 after tu, cum; te cum <non meliorem> Hohl.

21 uanum Madvig, Peter2; uinum PΣ.

22 uicemque Cas., Cornelissen, Hohl; fidemque PΣ, Peter.

23 So PΣ, foll. by Hohl; a puero Peter2.

24 et om. in P.

25 Nummio Fasti Cons., Hohl; Nemmio P; Memmio Peter.

26 ego P.

27 relinquemus von Winterfeld; relinquimus P, editors.


[Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Non. Feb. 08

Accessibility