ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|
1 1 Scio, Constantine Auguste, et multos et Clementiam tuam quaestionem movere posse cur etiam Geta Antoninus a me tradatur. de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram cur et ipsi Antonino a Severo patre sit nomen adpositum. 2 neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis exemptus est quam cum fratre teneret imperium.
3 Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset ut sibi indicaretur quo esset successore moriturus, in somniis vidit Antoninum sibi successurum. 4 quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. 5 quod cum fecisset,1 vel2 paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit. p34 6 itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus est, cum si forte abesset scriberet, 7 "Salutate Antoninos filios et successores meos". sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit qui primus Antonini nomen accepit. et haec de Antonini nomine.
2 1 Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo septenario satis copiose rettulit. 2 fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes, quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, et quidem3 amore Marci, quem fratrem suum semper4 dicebat et cuius philosophiam litterarumque institutionem semper imitatus est. 3 dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris, 4 et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formulario forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi gradus vel honoris auspicium, 5 simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen p36 eo principe cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset.
6 De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur: 7 "Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissimus, Geta noster divus futurus, cuius nihil imperiale in genitura video". erat enim Iuvenalis praefectus eius praetorii. 8 nec eum fefellit. nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur, 9 "Sit divus, dum non sit vivus". denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque rediit cum5 fama in gratiam parricida.
3 1 Natus est Geta Severo et Vitellio consulibus Mediolani, etsi aliter alii prodiderunt, VI kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat quod eam in genitura habere compererat ut regis uxor esset, isque privatus sed iam optimi in re publica loci. 2 statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula peperisse purpureum. 3 quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur, "Maledicte parricida, fratrem tuum occidisti." 4 idque quod ioco p38 dictum est6 Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus effusum adprobatum est. 5 fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte purpuream haberet, eadem die atque hora qua Geta natus est, audissetque ille ab haruspice post Severum Antoninum imperaturum, ac de se ille auguraretur sed tamen talis fati timeret indicium, ferro eum adegit. 6 quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum, ut postea satis claruit. 7 fuit etiam aliud omen ingens, ut postea7 exitus docuit, hostes facinoris quod evenit: 8 nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit. 9 quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est.
4 1 Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator,8 gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. 2 huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret, "Hostes vobis eripio," consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum numerus; 3 cumque dixisset pater, ille interrogavit "Isti habent parentes, habent propinquos?" cum responsum p40 esset habere, ait, "Tum plures9 ergo in civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus". 4 et obtinuisset eius sententia nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris nimia crudelitas. 5 qui cum contenderet et diceret, quasi ioco quasi serio, omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur, "Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere". quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit.
5 1 Fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen canorus. 2 vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit.
3 Post Parthicum bellum cum ingenti gloria pater10 floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit.
4 Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponere, ut dicerent singula animalia quomodo vocem emitterent, velut: 5 agni balant, porcelli grunniunt, p42 palumbes minurriunt, porci grunniunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elephanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt,11 tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. 6 Sereni Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum scripsit. 7 habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, velut in quo erat 8 anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item phasianus, farrata, ficus et talia. quare comis etiam habebatur in adulescentia.
6 1 Occiso eo pars militum quae incorrupta erat parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus. 2 denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit. 3 post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant12 vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, improbante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. 4 ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit, tribuno eorum, ut alii p44 dicunt, interfecto, ut alii, relegato. 5 ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam Curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. 6 quo quidem tempore Helvius Pertinax, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti Faustino13 praetori et dicenti "Sarmaticus maximus et Parthicus maximus," dixisse dicitur, "Adde et Geticus maximus," quasi Gothicus. 7 quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, et postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. 8 Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris. quae res nulli facile privato satis tuta est.
7 1 Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius qui fratri videretur occisus. 2 inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia Via euntibus ad portam dextra, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat.
3 Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de Curia flentes repperit. 4 fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut iis praecipue blandiretur quos ad p46 necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. 5 mirum sane omnibus videbatur quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua. 6 varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta14 sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset. quo facto magis Geta desiderabatur.
1 quod fecisset P.
❦
2 uel Jordan, Peter1; et P.
❦
3 et quidem Editor; atque P; idque Salm., Peter.
❦
4 quem fratrem suum semper Jordan; uel f. s. sem P.
❦
5 cum om. in P.
❦
6 idque quod ioco dictum est Editor; idque ioco quod dictum P; [idque ioco] quod dictum Peter.
❦
7 so Peter; ut postea ingens P.
❦
8 amorum tractator Editor; anarbore tractator P; †anarbo retractator Peter.
❦
9 so Peter; haberet complures P.
❦
10 pater ins. by Peter; om. in P.
❦
11 rudiunt Peter; ragiunt P.
❦
12 fuerant P.
❦
13 faustum P.
❦
14 immota P.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Historia Augusta |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Home |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05