ad litteras
mittendas Bill Thayer |
![]() English |
![]() Adiutorium |
![]() Altius |
![]() Ostium |
|||
|
1 1 Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gereret, imposuisse fatetur. 2 natus est Pertinax in Appennino in villa matris. equus pullus ea hora qua natus est in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit et1 exspiravit. 3 hac re motus pater ad Chaldaeum venit. qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem2 se perdidisse dixit.
4 Puer litteris elementariis et calculo imbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est.
5 Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiit. 6 dein praefectus
p316 cohortis in Syriam profectus Tito Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legationem suam iter facere coactus est. 2 1 bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est ac retentus. 2 post in Moesia rexit alam. deinde alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. 3 inde classem Germanicam rexit. mater eum usque in Germaniam prosecuta3 est ibique obiit. cuius etiam sepulchrum stare nunc dicitur. 4 inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus4 remotus filius, et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus est. 5 in quo munere adprobatus lectus est in senatu. 6 postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut compensaret
p318 iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et Norcium ab hostibus vindicavit. 7 ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus. 8 exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus est. 9 et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et5 praefectus praetorii fieri a se non posset. 10 Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, 11 mox Daciae regimen accepit. bene gestis his provinciis Syriam meruit.
3
1 Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. 2 curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset. 3 iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam6 in
p320 Liguria exercuerat. 4 sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit. fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos.
5 Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris,7 ut ad Britanniam proficisceretur. 6 profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere et ipsum specialiter Pertinacem. 7 tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. 8 et seditiones quidem contra se ipse8 compescuit in Britannia,9 verum ingens periculum adiit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos relictus. 9 quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit. 10 denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam infestas esse legiones. 4 1 accepto successore alimentorum ei cura mandata est. dein pro consule Africae factus est. 2 in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus carminum10 quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praefectus urbi factus. 3 in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et
p322 ipsi Commodo plurimum placuit, quia . . . . illi esset iterum cum Pertinax factus est. 4 tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit.
5 Commodo autem interempto Laetus praefectus praetorii et Eclectus11 cubicularius ad eum venerunt et12 eum confirmarunt atque in castra duxerunt. 6 illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto13 dixit. 7 fictum est autem quod morbo esset Commodus exstinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax imperator appellatus. 8 factus est autem sexagenario maior imperator pridie kal. Ian. 9 de castris nocte cum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in Templo Concordiae resedit. 10 et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci,14 venisset casumque Commodi15 lacrimasset, hortatus Pertinax ut imperium sumeret. sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat. 11 statim ergo omnes magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte
p324 imperatorem appellaverunt. 5 1 ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus.
2 Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: "Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam,16 ministros scelerum Commodi, post te videmus." 3 cui Pertinax respondit: "Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates. paruerunt17 inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint ostenderunt". 4 eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat. 5 primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus, 6 etiam patris patriae nomen recepit nec non18 simul etiam imperium proconsulare nec non18 ius quartae relationis. quod ominis19 loco fuit Pertinaci.
7 Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit "militemus," exprobrans utique segnitiem temporum superiorum. quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus
p326 dederat. 6 1 exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. 2 ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus praetermiserat. 3 sane iam20 postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. 4 timebatur autem militia sub sene imperatore. denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent. 5 sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit.
6 Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus militibus et veteranis dederat confirmavit. 7 suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat. 8 quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi fuerant. 9 filium eius senatus Caesarem appellavit. sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit: "cum meruerit". 10 et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque
p328 eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent. 11 sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. 7 1 census retractari iussit. delatores convictos21 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens. 2 legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet. 3 ipseque professus est nullius se aditurum22 hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba: 4 "Satius23 est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vigilia pervenire". 5 donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit. 6 annonae consultissime providit. et cum tantam penuriam24 aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fatetur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus fuerat. 7 denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit.
p330
8 Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim Palatio videbantur inserti. 9 et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui25 quidem per alios principes usque ad senatorium dignitatem pervenerunt. 10 scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes26 proscripsit ac vendidit. 11 cuius nundinationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus donativo dedit. 8 1 a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant. 2 auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere,27 tunicas paenulasque, lacernas et chiridotas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque chlamydes Graecanicas atque castrenses. 3 et cuculli Bardaici et toga armaque gladiatoria gemmis auroque composita. 4 et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto28 auro ebore argento citroque composita. 5 atque etiam phallovitrobuli29 ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus ac leviginandis. 6 nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbibus30
p332 et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; 7 et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia.
8 Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis domibus in aulam contulerant. 9 convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum. 10 sumptus etiam omnes Commodi recidit.31 exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est. 11 nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit. 9 1 praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit. 2 aerarium in suum statum restituit. ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis32 pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus fiscum parem fecit. 3 alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit.
4 Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud33 Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius suos tenderet34 fines. 5 denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus. 6 multi autem eum p334 etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere. nam vacationes et legationes militares dicitur vendidisse. 7 denique urbs parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus.
8 Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus Commodus ademerat, sed non sine pretio. 9 senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit. civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. 10 eos qui calumniis adpetiti per servos fuerant damnatis severius35 delatoribus liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit.
10 1 Insidias paravit ei Falco consul, qui36 questus est in senatu volens imperare. 2 cui37 quidem credidit senatus38 cum39 sibi quidam servus, quasi Fabiae † setique40 filius ex Ceionii Commodi familia, Palatinam domum ridicule41 vindicasset, cognitusque iussus esset42 flagellis caesus domino restitui. 3 in cuius vindicta ii qui43 oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse dicuntur. 4 Falconi tamen pepercit et a senatu impunitatem
p336 eius petiit. 5 denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio periit. 6 quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari. 7 alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt.
8 Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia offenderat. 9 Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat, 10 grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi testimonium occidi praeceperat. 11 1 trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes44 cuneo facto milites venere. 2 eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc quidem omnes milites in castris manebant. 3 qui cum e45 castris ad obsequium principis convenissent, et Pertinax eo die processionem, quam46 ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, ii qui ad obsequium venerant redire in castra coeperunt. 4 sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nuntiari.
p338 5 enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. 6 supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulicium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. 7 hoc cognito Pertinax Laetum praefectum praetorii ad eos misit. sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit. 8 verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit47 eosque longa et gravi oratione placavit. 9 sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus Pertinacis obiecit. 10 tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. 11 et Eclectus48 iam confossis duobus cum eodem periit; 12 reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator factus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt. 13 multi sane dicunt, etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.
12 1 Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam reditus simplex. 2 et cum verbis esset affabilis, re erat
p340 inliberalis49 ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponerat. 3 et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat. 4 si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret. 5 imperator etiam, si sine conviviis esset, eadem consuetudine cenitabat. 6 amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi50 partem, aliquando lumbos gallinaceos. phasianum numquam privato convivio comedit aut51 alicui misit. 7 cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, ut52 fabulas litteratas53 haberet.
8 Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse dicuntur. 13 1 imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere. denique non alium se, quam fuerat, videri volebat. 2 fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem
p342 participaret. 3 voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire. 4 filios suos in Palatio nutrire noluit.54
Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exercuerit imperator per homines suos, non aliter quam privatus solebat. 5 nec multum tamen amatus est; si quidem omnes qui libere fabulas conferebant male Pertinacem loquebantur, christologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret. 6 nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant. munera quoque lucri libidine libenter accepit.
7 Reliquit filium et filiam superstites et55 uxorem, Flavii Sulpiciani filiam, quem praefectum urbi loco suo fecerat. 8 circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret. ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. 9 libertos aulicos vehementissime compressit, unde grande quoque odium contraxit.
14 1 Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. 2 et ea die qua occisus
p344 est negabat in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt, spectantibus visas. 3 et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant. et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum. stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae56 ante diem57 quam obiret. 4 et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur. nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus est iuvenem ad patrui observationem et58 adiecit: "Observa collegam et successorem meum". 5 nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat.
6 Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui. 7 caput eius conto fixum milites qui eum occiderant per urbem in castra pertulerunt. 8 reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locatae sunt. 9 et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. 10 qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax in deos relatos est. 15 1 sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax,
p346 funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo funebri laudatione ornatus est. 2 ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit. 3 filius Pertinacis patri flamen est factus. 4 Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. 5 circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui59 manent.
6 Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo60 consulibus. interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro consulibus. vixit annis LX mensibus VII diebus XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. 7 congiarium dedit populo denarios centenos. praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit. horruisse autem illum imperium epistula docet, 8 quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere61 ob nimiam longitudinem nolui.
1 et om. in P.
❦
2 stirpem P; stipem Peter.
❦
3 persecuta P.
❦
4 artibus Peter; a partibus P.
❦
5 et om. in P.
❦
6 coactiliariam Scaliger, Mommsen; coactiliriam P; coctiliciam Salmasius, Peter.
❦
7 litteris Peter; litteras P.
❦
8 contra <se> ipse Lenze; contra ipse P; contra imperatorem Obrecht, Peter.
❦
9 Britanniam P, Peter.
❦
10 carminum Peter2; earum P.
❦
11 electus P.
❦
12 et Salmasius; ut P.
❦
13 electo P.
❦
14 germanici P.
❦
15 commodo P.
❦
16 marcianum P.
❦
17 parauerunt P.
❦
18 non ins. in P corr.; om. in P1.
❦
19 omnis P1.
❦
20 iam Peter; cum P.
❦
21 conuictos Faber, Peter; uinctos P.
❦
22 adituram P.
❦
23 satius Gruter; statius P1; sanctius P corr.
❦
24 pecuniam P.
❦
25 qui om. in P.
❦
26 perferentes P.
❦
27 insigni opere Casaubon; insignior per P.
❦
28 de luto Editor; eludo P; eluto Peter1; de ludo Krauss, Peter2.
❦
29 phallouitrobuli Egnatius, Peter1; phandouitrobuli P, Peter2.
❦
30 urbibus P.
❦
31 recidit Egnatius; reddit P.
❦
32 uiis Casaubon; suis P.
❦
33 aptit P.
❦
34 tenderet Casaubon; teneret P.
❦
35 seuerius Walter; seruis P, Peter.
❦
36 Falco consul, qui quaestus Editor; Falco conquestus P; lacuna ind. by Peter.
❦
37 cui editor; quo P; quod Egnatius, Peter1; †quo Peter2.
❦
38 senatus ins. by Editor; credidit, P, Peter.
❦
39 cum sugg. by Peter; dum P, Peter.
❦
40 so P; fauiae esset filius Edit. princeps, Peter1.
❦
41 ridicula P.
❦
42 esset Baehrens, Unger, Peter2; est P, Peter1.
❦
43 quod P.
❦
44 aedes Egnatius; caedes P.
❦
45 e castris Petschenig; castris P; de castris Peter.
❦
46 quam om. in P.
❦
47 praecessit P.
❦
48 Eclectus Peter; eiectus P.
❦
49 inliberalis Jordan; inliberabilis P.
❦
50 pomasi P.
❦
51 cumeditauit P.
❦
52 ut om. in P.
❦
53 litteratus P.
❦
54 uoluit P.
❦
55 ///ut P.
❦
56 uisae P; uisae sunt Peter.
❦
57 diem Casaubon; dies P.
❦
58 et ins. by Peter; om. in P.
❦
59 genitalicii qui Casaubon; geniti aliqui P.
❦
60 Bibulo P.
❦
61 inserere Puteanus; inseri P.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
![]() Historia Augusta |
![]() Textus Aevi Classici |
![]() LacusCurtius |
![]() Home |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: Kal. Jan. 05