[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: link to previous section]
Elagabalus
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: link to next section]
Pars II

(Vol. II) Historia Augusta

 p178 

Severus Alexander
(Pars I)

1 [link to English translation] Interfecto Vario Heliogabalo — sic enim malumus dicere quam Antoninum, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit 2 et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est — ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Heliogabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset appellatus, mortuo scilicet Macrino; 3 Augustumque nomen idem recepit, addito eo ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret.

4 Et ne praeceps ista honorum continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere  p180 et ille perpeti. 5 non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. 6 milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adferentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse quod nescissent senatum principem appellasse. 7 nam et Pescennium Nigrum et Clodium Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium​1 et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricidaliter perire. 2[link to English translation] hac igitur causa festinatum est ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet. 2 huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit set etiam Romanum dehonestavit imperium. 3 certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. 4 primus denique omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit, suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec  p182 potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. 5 atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.

3 [link to English translation] Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit (nam et ita dicitur a plerisque), a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret. 2 nam in prima pueritia litteratores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea in litteras misit, 3 grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, philosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae​2 feruntur. 4 sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in​3 senatu habuit, vel ex​4 contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. 5 denique quos dignos ad id esse​5 videbat, singula quaeque, quae publice et privatim agebat, se  p184 ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.

4 [link to English translation] Dominum se appellari vetuit. epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine imperatoris. 2 gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque communibus. 3 cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea​6 salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat.

4 Et erat eius corporis ut praeter venustatem ac virilem,​7 quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem​8 ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac semper curaret. 5 erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus certe sanctus et utilis rei publicae. 6 huic sors in  p186 templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur:

Si qua fata aspera rumpas,

tu Marcellus eris.

5 [link to English translation] Alexandri nomen accepit quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset​9 sollemnitatis implendae causa. 2 cui rei argumentum est quod eadem die natalem habet hic Mamaeae Alexander qua ille Magnus excessit e vita. 3 delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum​10 hic magis adfinitate Caracallo11 iungeretur, quam ille subditivus; 4 si quidem, ut Marius Maximus dixit in Vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse compererat ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci, duxit uxorem. ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. 5 recusavit et Magni nomen ei quasi Alexandro oblatum​12 senatus iudicio.

6 [link to English translation] Interest relegere orationem, qua nomen  p188 Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam priusquam praeferam innectam​13 adclamationes senatus, quibus id decretum est. 2 ex actis urbis: A. d. pridie nonas Martias, cum senatus frequens in curiam, hoc est in Aedem Concordiae templumque inauguratum, convenisset, rogatusque esset Aurelius Alexander Caesar Augustus ut eo veniret,​14 ac primo recusasset, quod sciret de honoribus suis agendum, deinde postea venisset, adclamatum: 3 "Auguste innocens, di te servent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus impuri eripuerunt, di te perpetuent. 4 impurum tyrannum et tu perpessus es, impurum et obscenum et tu vivere doluisti. di illum eradicarunt, di te servarunt. 5 infamis imperator rite damnatus. felices nos imperio tuo, felicem rem publicam. infamis unco tractus est ad exemplum timoris. luxuriosus imperator iure punitus est, contaminator honorum iure punitus est. di immortales Alexandro vitam. iudicia deorum hinc apparent." 7[link to English translation] et cum egisset gratias Alexander, adclamatum est: "Antonine Alexander, di te servent.  p190 Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te servent. 2 Antonini nomen suscipias rogamus. praesta bonis imperatoribus ut Antoninus dicaris. nomen Antoninorum tu purifica. quod ille infamavit tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum. 3 sanguis Antoninorum se cognoscat. iniuriam Marci tu vindica. iniuriam Veri tu vindica. iniuriam Bassiani tu vindica. 4 peior Commodo solus Heliogabalus, nec imperator nec Antoninus nec civis nec senator nec nobilis nec Romanus. 5 in te salus, in te vita. ut vivere delectet, Antoninorum Alexandro vitam. ut vivere delectet,​15 Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. Parthos et Persas Antoninus vincat. 6 sacrum nomen sacratus accipiat. sacrum nomen castus accipiat. Antonini nomen di​16 cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omnia. Antonine, aveas."

8 [link to English translation] Et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus: "Gratias vobis, patres conscripti, non nunc primum sed et de Caesareano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me contulistis." 2 et cum diceret, adclamatum: "Haec  p192 suscepisti, Antonini nomen suscipe. 3 mereatur senatus, Antonini mereantur. Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur. templa Antoninorum Antoninus consecret."

4 Aurelius Alexander Augustus: "Ne quaeso, patres conscripti, ne me ad hanc certaminis necessitatem vocetis, ut ego cogar tanto nomini satis facere, cum etiam hoc ipsum nomen licet peregrinum tamen gravare videatur. 5 haec enim nomina insignia onerosa sunt. quis enim Ciceronem diceret mutum? quis indoctum Varronem? quis impium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non aequantem nomina ferat degentem​17 in clarissima specie dignitatum?" 9[link to English translation] item adclamata quae supra. item imperator dixit: "Antoninorum nomen​18 vel iam numen potius quantum​19 fuerit, meminit vestra Clementia. si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem, quid Bassiano fortius? 2 nam Commodi meminisse nolo, qui hoc ipso​20 deterior fuit quod cum illis moribus Antonini nomen obtinuit. 3 Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et patris arte hoc nomen  p194 incurrit." 4 item adclamatum ut supra. item imperator dixit: "Nuper certe, patres conscripti, meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxuria Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset, hunc impie​21 Antoninum dici, per hanc pestem tantum​22 violari nomen." 5 et cum diceret, adclamatum est: "Di mala prohibeant. haec te imperante non timemus. de his te duce securi sumus. vicisti vitia, vicisti crimina, vicisti dedecora. 6 Antonini nomen ornabis. id certe scimus,​23 bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus." 7 item imperator: "Neque ego, patres conscripti, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear in haec vitia delabatur vita, ut​24 nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo." et cum diceret, adclamatum est ut supra. 10[link to English translation] item dixit: 2 "Si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani." 3 et cum diceret, adclamatum est: "Quomodo Augustus, sic et Antoninus." et imperator: "Video, patres  p196 conscripti, quod vos moveat​25 ad hoc nobis nomen addendum. 4 Augustus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen​26 omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus. 5 Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus​27 Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Aurelio." 6 et cum diceret, adclamatum est: "Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant​28 verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus qualis futurus sis, hinc probamus. 7 tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus dedicet. 8 Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes." 11[link to English translation] Alexander imperator dixit: "Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero, plurimas gratias​29 et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur."

2 Post haec adclamatum est: "Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni  p198 praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent." 3 et cum saepius dicerent, Alexander Augustus: "Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consortioni nominis imperialis. 4 Magni vero nomen cur accipiam?​30 quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos acceperit. 5 quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite." 12[link to English translation] post haec adclamatum est: "Aureli Alexander Auguste, di te servent" et reliqua ex more.

2 Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent acta, quasi triumphans domum se recepit. 3 multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni viro​31 vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit. 4 sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam Severi nomen a militibus eidem inditum est. 5 quod  p200 illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt​32 aliquid quod​33 viveretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.

13 [link to English translation] Omina imperii haec habuit: primum quod ea die natus est qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod ovum purpurei coloris eadem die natum qua ille natus est palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium perventurum. 2 tu praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris inminebat, dum ille in templo pareretur, in lectum eius decidit. 3 his accessit quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine mater Alexandri appellata est. 4 nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri Alexandri Magni fuit. 5 fertur die prima natalis toto  p202 die apud arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu coronatus. 6 cum eius natalem haruspices commendarent, dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa quae esset Severi imperatoris adductae essent, et quas in illius honorem coloni parassent.7 nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit. unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo esse vincendos. 14[link to English translation] mater eius pridie quam pareret somniavit se purpureum dracunculum parere. 2 pater eadem nocte in somniis vidit alis se Romanae Victoriae, quae in senatu, ad caelum vehi. 3 ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus; 4 et primum quidem sortibus

Te manet imperium caeli terraeque

intellectum est quod inter divos etiam referretur,​34

Te manet imperium quod tenet imperium.

ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum. nam ubi est imperium nisi apud Romanos quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis versibus sunt prodita. 5 ipse autem, cum parentis hortatu animum a philosophia musicaque ad​35 alias artes  p204 traduceret, Vergilii sortibus huiusmodi inlustratus est:

Excudent alii spirantia mollius aera,
credo equidem vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas melius caelique meatus
describent radio et surgentia sidera dicent;
tu regere imperio populos, Romane, memento.
hae tibi erunt artes pacisque imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.

6 fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret.

Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam. 7 et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida.

15 [link to English translation] Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque  p206 muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem purgavit. 2 ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi​36 necessarium hominem. 3 iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum​37 esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret. 4 fures iudices​38 iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum. 5 annonam militum diligenter inspexit. tribunos, qui per​39 stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit. 6 negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.

16 [link to English translation] Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit  p208 sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae quam senatus consultum conficerent, 2 et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque priusquam dicerent, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus. 3 fuit praeterea illi consuetudo, ut si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis quales in disceptatione versabantur veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent.

17 [link to English translation] Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret; tantum odium eum tenebat eorum de quibus apud se probatum quod fures fuissent. 2 addit Septimius, qui vitam eius non mediocriter executus est, tanti stomachi fuisse Alexandrum in eos iudices qui  p210 furtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evomeret toto vultu inardescente,​40 ita ut nihil loqui posset. 3 nam cum quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores principem​41 salutatum venisset, exclamavit: 4 "O Marna, O Iuppiter, O di inmortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat; tam fatuum, tam stultum esse me iudicat?"

Salutabatur autem nomine, hoc est "Ave, Alexander." 18[link to English translation] si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator, vel adiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachino, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae. 2 salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit, iussitque — quemadmodum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur nisi qui se innocentem novit — per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne​42 aliquando detectus capitali supplicio subderetur. 3 idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus adorari regum more Persarum. 4 erat praeterea haec illius sententia, solos fures de paupertate  p212 conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere. 5 item addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat: "Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit." quae Graece talis est: Ὁ πολλὰ κλέψας ὀλίγα δοὺς ἐκφεύξεται.

19 [link to English translation] Praefectum praetorii sibi ex senatus auctore constituit, praefectum urbi a senatu accepit. alterum praefectum praetorii fecit, qui ne fieret etiam fugerat, dicens invitos non ambientes in re publica conlocandos. 2 senatorem numquam sine omnium senatorum qui aderant consilio fecit, ita ut per sententias omnium crearetur,​43 testimonia dicerent summi viri, ac si fefellissent vel testes vel ii qui sententias dicebant postea in ultimum reicerentur locum civium condemnatione adhibita, quasi falsi rei adprobati, sine ullius indulgentiae proposito. 3 idem senatores nonnisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum esse oportere qui faceret senatorem. 4 idem libertinos numquam in equestrem locum redegit, adserens seminarium senatorum equestrem locum esse.

 p214  20 [link to English translation] Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabilemque praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut sibi ab omnibus libere quod sentiebant​44 dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, eum audisset, ita ut res poscebat emendaret atque corrigeret, 2 sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu​45 et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper offerret praeter eos quos furtorum densior fama perstrinxerat, de absentibus semper requireret. 3 denique cum ei nimiam civilitatem et Mamaea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe obicerent et​46 dicerent, "Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti," ille respondit, "Sed securiorem atque diuturniorem." 4 dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret.

21 [link to English translation] Condemnationes perraras​47 esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit. vectigalia civitatibus ad  p216 proprias fabricas deputavit. 2 faenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus.

3 Praefectis praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur. 4 quod antea vel raro fuerat vel omnino diu​48 non fuerat, eo usque ut si quis imperatorum successorem praefecto praetorii dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius Maximus dixit. 5 Alexander autem idcirco senatores esse voluit praefectos praetorii, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret.

6 Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum continentes,​49 semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut esset ad omnia instructissimus. 7 denique cum​50 inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et nomina. 8 de provehendis​51 etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus.

9 Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum  p218 frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta​52 de propria pecunia loco suo reponeret. 22[link to English translation] negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit. 2 oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit. 3 ius conferendi actiones,​53 quod impurus ille sustulerat, hic omnibus reddidit. 4 mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos esse passus est. 5 pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur. 6 praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros esse retinendos​54 atque ditandos. 7 cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent. illi continuo  p220 exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam. 8 tunc ille non quidem vilitatem proposuit sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octo minutulis​55 libra, ad duos unumque​56 utriusque carnis libra redigeretur.

23 [link to English translation] Causas militum contra tribunos sic audivit ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret. 2 de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit, et per eos quos nemo nosset hoc agebat,​57 cum diceret omnes praeda corrumpi posse. 3 servos suos semper cum servili veste habuit, libertos cum ingenuorum. 4 eunuchos de ministerio suo abiecit et uxori ut servos servire iussit. 5 et cum Heliogabalus manicipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi balneas feminarum. 6 cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisset Heliogabalus, hic illis et veteres sustulit dignitates. 7 idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris sed vix a feminis nobilibus. 8 qui de eo fumos​58 vendiderat et a quodam  p222 militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam qua esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum.

24 [link to English translation] Provincias legatorias praesidales​59 plurimas fecit, proconsulares ex senatus voluntate ordinavit. 2 balnea mixta Romae exhiberi prohibuit, quod quidem iam ante prohibitum Heliogabalus fieri permiserat. 3 lenonum vectigal et meretricum et exsoletorum in sacrum aerarium inferri vetuit, sed sumptibus publicis ad instaurationem theatri, Circi, Amphitheatri, Stadii deputavit. 4 habuit in animo ut exsoletos vetaret, quod postea Philippus fecit, sed veritus est ne prohibens publicum dedecus in privatas cupiditates converteret, cum homines inlicita magis prohibita poscant furore iactati. 5 bracariorum, linteonum, vitariorum, pellionum, claustrariorum, argentariorum, aurificum et  p224 ceterarum artium vectigal pulcherrimum instituit ex eoque iussit thermas et quas ipse fundaverat et superiores populi usibus exhiberi; 6 silvas etiam thermis publicis deputavit. addidit et oleum luminibus thermarum, cum antea et non ante auroram​60 paterent et ante solis occasum clauderentur.

25 [link to English translation] Huius imperium incruentum quidam litteris tradiderunt, quod contra est. 2 nam et Severus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam fuit.

3 Opera veterum principum instauravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas quae Neronianae fuerunt, 4 aqua inducta quae Alexandriana nunc dicitur. nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, 5 dirutis aedificiis fecit. Oceani solium primus inter principes​61 appellavit, cum Traianus id non fecisset sed diebus solia deputasset. 6 Antonini Caracalli thermas additis porticibus perfecit  p226 et ornavit. 7 Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, hoc est porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit, in Palatio plateis​62 exornatis hoc genere marmorandi. 8 statuas colossas in urbe multas locavit artificibus undique conquisitis. 9 Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos sed plurimos tamen aureos.

10 A mulieribus famosis matrem et uxorem suam salutari vetuit. 11 contiones in urbe multas habuit more veterum tribunorum et consulum. 26[link to English translation] congiarium populo ter dedit, donativum ter, carnem populo addidit. 2 usuras faeneratorum contraxit ad trientes pensiones, etiam pauperibus consulens. 3 senatores si faenerarentur, usuras accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris causa acciperent; postea tamen iussit ut semisses acciperent, donum munus tamen sustulit. 4 statuas summorum virorum in foro Traiani conlocavit undique translatas.

5 Paulum et Ulpianum in magno honore habuit, quos praefectos ab Heliogabalo alii dicunt factos, alii ab  p228 ipso. 6 nam et consiliaris Alexandri et magister scrinii Ulpianus fuisse perhibetur, qui tamen ambo assessores Papiniani fuisse dicuntur.

7 Basilicam Alexandrinam instituerat inter Campum Martium et Saepta Agrippiana in lato pedum centum in longo pedum mille, ita ut tota columnis penderet. quam efficere non potuit, morte praeventus. 8 Iseum et Serapeum decenter ornavit additis signis et Deliacis et omnibus mysticis. 9 in matrem Mamaeam unice pius fuit, ita ut Romae in Palatio faceret diaetas nominis Mamaeae, quas imperitum vulgus hodie "ad Mammam" vocat, et in Baiano palatium cum stagno, quod Mamaeae nomine hodieque censetur. 10 fecit et alia in Baiano opera magnifica in honorem adfinium suorum et stagna stupenda admisso mari. 11 pontes quos Traianos fecerat instauravit paene in omnibus locis, aliquos etiam novos fecit, sed instauratis nomen Traiani reservavit.

27 [link to English translation] In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a  p230 vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus esset, simul ne servi ingenuis miscerentur. 2 sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si faciles essent homines ad iniurias. 3 tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi qualitate discernerentur. 4 paenulis intra urbemº frigoris causa ut senes uterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset. matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit.

5 Facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent. 6 haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pannoniorum augures vicerit. 7 geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi pueris suis testibus. 8 vitas principum bonorum versibus scripsit. 9 lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit. palaestes  p232 primus fuit. 10 in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit.

28 [link to English translation] Consulatum ter iniit tantum ordinarium ac primo nundinio sibi alios semper suffecit. 2 severissimus iudex contra fures, appellans eosdem cotidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac solos hostes inimicosque rei publicae vocans. 3 eum notarium qui falsum causae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. 4 cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat admissus, statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus audiri damnatus est re probata. 5 et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt "crucem." ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor est et Alexandri quam praecipue tuebatur servata clementia est.

6 Statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres  p234 divis imperatoribus in foro Divi Nervae, quod Transitorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo e marmore conlocavit additis gestis. 7 volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore festo,​63 ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini lacessiverant​64 conviciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes et​65 archiereum.


Apparatus Criticus:

1 Antoninum P.

2 orationes declamatae P corr.

3 in om. in P.

4 ex om. in P.

5 eos digno adesce P.

6 cum antea ins. by Egnatius; om. in P; lacuna assumed by Peter.

7 ac uirilem Eyssenhardt, Peter2; aculem P.

8 decorem ei inesset Peter2; decureum esse P.

9 pater isset Petschenig, Peter2; patris P.

10 cum om. in P.

11 Caracallo Lessing, Petschenig; Caracalli P, Peter.

12 est oblatum P; est del. by Gruter and Peter.

13 innectam Kellerbauer, Peter2; etiam P.

14 ut eo ueniret Peter; ut concineret P.

15 delectet et P.

16 di Jordan, Peter; ut P.

17 degentem Gruter, Peter; digerentem P.

18 nomen om. in P.

19 quantum Baehrens, Peter2; quam P.

20 si hoc ipse P.

21 inpie Petschenig; inte P; inepte Peter.

22 tantum P corr.; tactum P1; sanctum Salm., Peter.

23 ornabis. id certe scimus Baehrens, Petschenig; ornauisti. certe sumus P; ornabis. certe praesumimus Peter.

24 ut Peter; aut P.

25 moueat om. in P.

26 nomen om. in P.

27 primus Peter; saepius P.

28 di . . . faueant Flor. Cusanum (see Mommsen, Ges. Schr., vii p301); om. by P and Peter.

29 plurimas gratias sed P corr.; plurimas sed P1; plurimas et Peter.

30 accipiam Peter; accepi P.

31 uiro ins. by Peter; om. in P.

32 currerent P.

33 quod om. in P.

34 referretur Jordan, Peter1; referetur P, Peter2.

35 musicaque <ad> Jordan, Peter2; et musica quae P.

36 nisi om. in P1.

37 publicum Cas., Jordan; pupillum P; populi uillicum Salm., Peter.

38 iudices Editor (see c. xvii.1‑2); iudicare P, Peter; iudicata re von Winterfeld, Walter.

39 per om. in P.

40 uultui non ardescente P1.

41 principem Edit. princ., Peter2; principes P, Peter1.

42 ne ins. by Edit. princ. and Peter2; om. in P.

43 crearetur Edit. princ. and later editors; curaretur P; circumiretur Peter.

44 quod sentiebant Peter, Jordan; consentiebant P1; consentiebat P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr. vii, p355.

45 idque in factum P.

46 obicerent et ins. by Peter; om. in P.

47 perraras Peter; erraras P1; raras P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr. vii, p355.

48 non diu P.

49 continentes ins. by Kellerbauer and Peter2; om. in P.

50 cum ins. in P corr.; om. in P1.

51 prouehendis Mommsen; prouendis P, acc. to Mommsen, Ges. Schr. vii, p355; promouendis Peter.

52 hic empta Salm., Peter; uicem pia P.

53 conferre rationes P, Peter.

54 retinendos Cornelissen, Peter2; retinendos P, Peter1.

55 octo minutulis Mommsen; octominutalis P, Peter.

56 unumquemque P.

57 agebat Editor; ageret P; agere Peter.

58 fumos P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr. vii, p355; fumus P1; fumum Peter.

59 praesidales P corr., acc. to Mommsen, ibid.; praesidiales P1, Peter.

60 non ante auroram Σ codd., acc. to Hohl, Klio, xiii, p406; annonam P; ante nonam Gruter; ante nonam non Peter.

61 inter P1; principes add. in P corr.; in thermis Jordan; imperator Peter.

62 plateis ins. by Peter2; om. in P.

63 festo editors, Peter; frusta P; a scurra Salm.

64 lacessiuerant editors, Peter; lacessitus erat P, Salm., Petschenig.

65 et om. in P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05