ad litteras
mittendas Bill Thayer |
![]() English |
![]() Adiutorium |
![]() Altius |
![]() Ostium |
||||
|
quosve canam titulos, dubius feror. hinc tua, Piso, nobilitas veterisque citant sublimia Calpi nomina, Romanas inter fulgentia gentes; 5 hinc tua me virtus rapit et miranda per omnes vita modos: quae, si desset tibi forte creato nobilitas, eadem pro nobilitate fuisset. nam quid imaginibus, quid avitis fulta triumphis atria, quid pleni numeroso consule fasti 10 profuerint, cui vita labat? perit omnis in illo gentis honos, cuius laus est in origine sola. at tu,1 qui tantis animum natalibus aequas, et partem tituli, non summam, ponis in illis, ipse canendus eris: nam quid memorare necesse est, 15 ut domus a Calpo nomen Calpurnia ducat claraque Pisonis tulerit cognomina prima, humida2 callosa cum "pinseret" hordea dextra? nec si cuncta velim breviter decurrere possim; et prius aethereae moles circumvaga flammae 20 annua bissenis revocabit mensibus astra, p296 quam mihi priscorum titulos operosaque bella contigerit memorare. manus sed bellica patrum3 armorumque labor veteres decuere4 Quirites, atque illos cecinere sui per carmina vates. 25
exaequamus avis. nec enim, si bella quierunt, occidit et5 virtus: licet exercere togatae munia militiae, licet et sine sanguinis haustu mitia legitimo sub iudice bella movere. 30 hinc quoque servati contingit gloria civis, altaque victrices intexunt limina palmae. quin age maiorum, iuvenis facunde, tuorum scande super titulos et avitae laudis honores, armorumque decus praecede forensibus actis. 35 sic etiam magno iam tunc Cicerone vigente6 laurea facundis cesserunt arma togatis. sed quae Pisonum claros visura triumphos olim turba vias impleverat agmine denso, ardua nunc eadem stipat fora, cum tua maestos 40 defensura reos vocem facundia mittit. p298 seu trepidos ad iura decem citat hasta virorum et firmare iubet centeno iudice causas, seu capitale nefas operosa diluis arte, laudibus ipsa tuis resonant fora. dum rapis una7 45 iudicis affectum possessaque pectora temptas,8 victus sponte sua sequitur quocumque vocasti: flet si flere iubes, gaudet gaudere coactus et te dante capit iudex, quam non habet, iram. sic auriga solet ferventia Thessalus ora 50 mobilibus frenis in aperto flectere campo, qui modo non solum rapido9 permittit habenas quadrupedi, sed calce citat, modo succutit alte10 flexibiles rictus et nunc cervice rotata incipit effusos in gyrum carpere cursus. 55 quis non attonitus iudex tua respicit ora? quis regit ipse suam, nisi per tua pondera, mentem? nam tu, sive libet pariter cum grandine nimbos densaque vibrata iaculari fulmina lingua, seu iuvat adstrictas in nodum cogere voces 60 et dare subtili vivacia verba catenae, vim Laertiadae, brevitatem vincis Atridae; dulcia seu mavis liquidoque fluentia cursu verba nec incluso sed aperto pingere flore, p300 inclita Nestorei cedit tibi gratia mellis. 65 nec te, Piso, tamen populo sub iudice sola mirantur fora; sed numerosa laude senatus excipit et meritas reddit tibi curia voces. quis digne referat, qualis tibi luce sub illa gloria contigerit, qua tu, reticente11 senatu, 70 cum tua bissenos numeraret purpura fasces, Caesareum grato cecinisti pectore numen?
et solidus primos impleret spiritus annos, auderem voces per carmina nostra referre, 75 Piso, tuas: sed fessa labat mihi pondere cervix et tremefacta cadunt succiso poplite membra. sed nec olorinos audet Pandionis ales parva referre sonos nec, si velit improba, possit; sic et aedonia superantur voce cicadae, 80 stridula cum rapido faciunt convicia soli.
limina Pisonis mecum pete: plura supersunt quae laudare velis inventa penatibus ipsis. huc etiam tota concurrit ab urbe iuventus 85 auditura virum, si quando iudice fesso turbida prolatis tacuerunt iurgia rebus. p302 tunc etenim levibus veluti proludit in armis, compositisque suas exercet litibus artes. quin etiam facilis Romano profluit ore 90 Graecia, Cecropiaeque sonat gravis aemulus urbi. testis, Acidalia quae condidit alite muros, Euboicam referens facunda12 Neapolis artem.13 qualis, io superi, qualis nitor oris amoenis vocibus! hinc solido fulgore micantia verba 95 implevere locos, hinc exornata figuris advolat excusso velox sententia torno. magna quidem virtus erat, et si sola fuisset, eloquio sanctum modo permulcere senatum, exonerare pios modo, nunc onerare nocentes; 100 sed super ista movet plenus gravitate serena vultus et insigni praestringit imagine visus. talis inest habitus, qualem nec dicere maestum nec fluidum, laeta sed tetricitate decorum possumus: ingenitae stat nobilitatis in illo 105 pulcher honos et digna suis natalibus ora. additur huc et iusta fides et plena pudoris libertas animusque mala ferrugine purus, ipsaque possesso mens est opulentior auro.
110 limina pauper adit, quem non animosa beatum excipit et subito iuvat indulgentia censu? quodque magis dono fuerit pretiosius omni, p304 diligis ex aequo, nec te fortuna colentum natalesve movent: probitas spectatur in illis. 115 nulla superborum patiuntur dicta iocorum, nullius subitos affert iniuria risus: unus amicitiae summos tenor ambit et imos. rara domus tenuem non aspernatur amicum raraque non humilem calcat fastosa clientem; 120 illi casta licet mens et14 sine crimine constet vita, tamen probitas cum paupertate iacebit; et lateri nullus comitem circumdare quaerit, quem dat purus amor, sed quem tulit impia merces; nec quisquam vero pretium largitur amico, 125 quem regat ex aequo vicibusque regatur ab illo, sed miserum parva stipe focilat,15 ut pudibundos exercere sales inter convivia possit. ista procul labes, procul haec fortuna refugit, Piso, tuam, venerande, domum: tu mitis et acri 130 asperitate carens positoque per omnia fastu inter ut aequales unus numeraris amicos, obsequiumque doces et amorem quaeris amando. cuncta domus varia cultorum personat arte, cuncta movet studium; nec enim tibi dura clientum 135 turba rudisve placet, misero quae freta labore nil nisi summoto novit praecedere vulgo; p306 sed virtus numerosa iuvat. tu pronus in omne pectora ducis opus, seu te graviora vocarunt seu leviora iuvant. nec enim facundia semper 140 adducta cum fronte placet: nec semper in armis bellica turba manet, nec tota classicus horror nocte dieque gemit, nec semper Gnosius arcum destinat, exempto sed laxat cornua nervo, et galea miles caput et latus ense resolvit. 145 ipsa vices natura subit variataque cursus ordinat, inversis et frondibus16 explicat annum. non semper fluidis adopertus nubibus aether aurea terrificis obcaecat sidera nimbis: cessat hiemps, madidos et siccat vere capillos; 150 ver fugit aestates; aestatum terga lacessit pomifer autumnus, nivibus17 cessurus et undis. ignea quin etiam superum pater arma recondit et Ganymedeae repetens convivia mensae pocula sumit ea, qua gessit fulmina, dextra. 155 temporibus servire decet: qui tempora certis ponderibus pensavit, eum si bella vocabunt, miles erit; si pax, positis toga vestiet18 armis. hunc fora pacatum, bellantem castra decebunt. felix illa dies totumque canenda per aevum, 160 quae tibi, vitales cum primum traderet auras, contulit innumeras intra tua pectora dotes. mira subest gravitas inter fora, mirus omissa paulisper gravitate lepos. si carmina forte p308 nectere ludenti iuvit fluitantia versu, 165 Aonium facilis deducit pagina carmen; sive chelyn digitis et eburno verbere pulsas, dulcis Apollinea sequitur testudine cantus, et te credibile est Phoebo didicisse magistro. ne pudeat pepulisse lyram, cum pace serena 170 publica securis exultent otia terris, ne19 pudeat: Phoebea chelys sic20 creditur illis pulsari manibus, quibus et contenditur arcus; sic movisse fides saevus narratur Achilles, quamvis mille rates Priameius ureret heros 175 et gravis obstreperet modulatis bucina nervis: illo dulce melos Nereius extudit heros pollice, terribilis quo Pelias ibat in hostem.21
inque gradum clausis libuit consistere membris 180 et vitare simul, simul et captare petentem, mobilitate pedum celeres super orbibus orbes plectis et obliquis fugientem cursibus urges: et nunc vivaci scrutaris pectora dextra, nunc latus adversum necopino percutis ictu. 185 nec tibi mobilitas minor est, si forte volantem aut geminare pilam iuvat aut revocare cadentem et non sperato fugientem reddere gestu. haeret in haec populus spectacula, totaque ludos p310 turba repente suos iam sudabunda relinquit. 190 te si forte iuvat studiorum pondere fessum non languere tamen lususque movere per artem, callidiore modo tabula variatur aperta calculus et vitreo peraguntur milite bella, ut niveos nigros, nunc et niger alliget albos. 195 sed tibi quis non terga dedit? quis te duce cessit calculus? aut quis non periturus perdidit hostem? mille modis acies tua dimicat: ille petentem, dum fugit, ipse rapit; longo venit ille recessu, qui stetit in speculis; hic se committere rixae 200 audet et in praedam venientem decipit hostem; ancipites subit ille moras similisque ligato obligat ipse duos; hic ad maiora movetur, ut citus ecfracta22 prorumpat in agmina mandra clausaque23 deiecto populetur moenia vallo. 205 interea sectis quamvis acerrima surgant proelia militibus, plena tamen ipse phalange aut etiam24 pauco spoliata milite vincis, et tibi captiva resonat manus utraque turba.
210 quam mea tot laudes decurrere carmina possint. felix et longa iuvenis dignissime vita p312 eximiumque tuae gentis decus, accipe nostri certus et hoc veri complectere pignus amoris. quod si digna tua minus est mea pagina laude, 215 at voluisse sat est: animum, non carmina, iacto. tu modo laetus ades: forsan meliora canemus et viris dabit ipse favor, dabit ipsa feracem spes animum: dignare tuos aperire Penates, hoc solum petimus. nec enim me divitis auri 220 imperiosa fames et habendi saeva libido impulerunt, sed laudis amor. iuvat, optime, tecum degere cumque tuis virtutibus omne per aevum carminibus certare meis: sublimior ibo, si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram. 225 abdita quid prodest generosi vena metalli, si cultore caret? quid inerti condita portu, si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamvis armamenta gerat teretique fluentia malo possit ab excusso dimittere vela rudenti? 230
qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum Maeoniumque senem Romano provocat ore, forsitan illius nemoris latuisset in umbra quod canit, et sterili tantum cantasset avena 235 ignotus populis, si Maecenate careret. qui tamen haut uni patefecit limina vati nec sua Vergilio permisit carmina26 soli: Maecenas tragico quatientem pulpita gestu p314 erexit Varium, Maecenas alta tonantis 240 eruit et populis ostendit nomina Graiis.27 carmina Romanis etiam resonantia chordis, Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati. o decus, in totum merito venerabilis aevum, Pierii tutela chori, quo praeside tuti 245 non umquam vates inopi timuere senectae.
si mentem subiere tuam, memorabilis olim tu mihi Maecenas tereti cantabere versu. possumus aeternae nomen committere famae, 250 si tamen hoc ulli de se promittere fas est et deus ultor abest; superest animosa voluntas ipsaque nescio quid mens excellentius audet. tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum 255 et tenuis fortuna sua caligine celat. possumus impositis caput exonerare tenebris et lucem spectare novam, si quid modo laetus adnuis et nostris subscribis, candide, votis. est mihi, crede, meis animus constantior annis, 260 quamvis nunc iuvenile decus mihi pingere malas |
1 at tu S: felix P.
❦
2 fumida Scaliger: horrida Maehly.
❦
3 sic S: memorare manus. sed bellica fama Baehrens.
❦
4 docuere S: decuere correxit vir doctus saec. XVI.
❦
5 occidit et S: non periit P: fortasse interiit in archetypo Wight Duff.
❦
6 vigente Wernsdorf: iuventae S: iubente Weber, Baehrens.
❦
7 dura Piso: nam S: dum rapis una Baehrens.
❦
8 tentas S: ducis P (fortasse ex versu 138 translatum): frenas Maehly.
❦
9 rabido Baehrens: rapido PS.
❦
10 succutit alte (sive acre) Baehrens: succutit arce P: om. S: succedit a: subripit a2.
❦
11 retinente S: reticente vulgo: recinente Unger, Baehrens.
❦
12 foecunda S: facunda Unger.
❦
13 arcem PS, Baehrens: artem Maehly.
❦
14 illi n: illi p e a b: illic S. licet et S contra metrum: licet domus P (ex interpolatione): licet, licet et Baehrens: illic casta licet mens p mgo. m. rec. (quod transiit in editt.).
❦
15 focilat S: om. in lacuna P: munerat aliquot edd.
❦
16 frondibus S: frontibus Beck, Baehrens.
❦
17 nubibus S: nimbis P: nebulis Wernsdorf: nivibus Barth.
❦
18 vestiet p n2: gestiet S n1 (secundum Ullmanum vestiet n, non ex gestiet corr., ut Baehrens dicit).
❦
19 nec S: ne Baehrens.
❦
20 si S: sic Baehrens.
❦
21 ibat in hostem PS: iverat hasta Schrader, Baehrens.
❦
22 et fracta S: effracta doctus quidam: ecfracta Baehrens.
❦
23 fortasse quassaque Maehly.
❦
24 etiam S: tantum Baehrens.
❦
25 versetur PS: mersetur Wernsdorf: vergetur Baehrens.
❦
26 numina S: nomina P: carmina Lachmann: somnia Baehrens.
❦
27 nomina Graiis S: Troica Macri Baehrens.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
![]() Laudis Pisonis ostium |
![]() Textus Aevi Classici |
![]() LacusCurtius |
![]() Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: III Non. Sep. 07