Short URL for this page:
http://bit.ly/OrigoWPT


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer [Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
Liber Memorialis

Lucii Ampelii

typis B. G. Teubneri editum
Lipsiae, MDCCCLXXIII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

 p1  Origo
Gentis Langobardorum

Postquam Rothari rex prologo edicti jussu suo compositi seriem regum Langobardorum inseruerat, quam hic repetere noluimus, codici cuidam paulo uberior Langobardorum historia addita est, quae ea congessit memoriaeque tradidit quae de origine et migratione gentis deque regibus priscis aut in ore populi versabantur aut alibi tradita erant. Exstat in tribus edicti codicibus ibique iam a Paulo legebatur,1 quem ex hac 'Origine gentis Langobardorum' quam plurima in historiam a se conscriptam transtulisse, Bethmann primus intellexit et luculenter probavit.2 Auctor quiquis fuerit post medium saeculum VII. scripsit3 nobisque venerandum antiquitatis monumentum reliquit. Nam praeter gentis originem, qualem veteres narrabant et fortasse cantabant, satis accuratam annorum computationem inde ab Albuini tempore exhibet, jam antea procul dubio litteris datam, sed hic tantum servatam.4 Praeter Paulum etiam auctor s. IX. haec exscripsit, qui similem historiae Langobardicae conspectum alii legum codici jam Gothano addidit, quem infra edituri sumus.

Codices qui exstant sunt:

1a) Matritensis regius D.117, s. X, quem Duflot et Knust in usus societatis nostrae verterunt; cf. Bluhme, LL. IV, p. xxvii sq. Origo f.V‑5 scripta est.

1b) Cavensis, s. XI. Inc. scriptus, de quo cf. Bluhme, l.c. IV, p. xxx sq. Legitur Origo f. 1‑4; sed f. 2 jam deperditum est. Exscrispit Bethmann.

2) Mutinensis in archivo canonicorum ecclesiae cathedralis asservatus, s. X. ex., de quo cf. Merkel, Arch. XI, p596; Bluhme l.c. p. xl. Merkelii apographum cum codice iterum, quantum temporis concessi angustia permisit, contulit V. Cl. Heller.

 p2  Bethmann huius libri textum ceteris praeferendum judicavit (Arch. X, p355) sed in hoc procul dubio falsus est, cum codex non solum satis negligenter exaratus, multis iisque arbitrariis emendationibus scateat, sed non semel etiam veterem et simplicem sermonem mutaverit,5 verba omiserit vel addiderit.

Edita est haec brevis historia cum Legibus Langobardorum a Baudi di Vesme (Mon. patriae V, p5) et Bluhme (LL. IV, p641), quiet codicis Matritensis textui aliorum librorum lectiones subjecit.

Nunc illo fundamento posito, quantum licuit genuinum lectionem restituere conatus sum. Annotationes paucas adjeci, ex Bethmanni scholis sumtas, qui in rerum Langobardicarum chronologia stabilienda diligenter versatus est, aliis ad Pauli editionem sepositis. Capitum divisionem institui.

G. Waitz

In nomine Domini
incipit Origo Gentis Langobardorum.a

1 [Link to an English translation offsite] Estb insula quic dicitur Scadanan,d quod interpretatur excidia,e in partibusf aquilonis, ubi multae gentesg habitant;h inter quosi erat gens parva quae Winnilisk vocabatur. Et erat cum eis mulier nomine Gambara, habebatquel duos filios, nomen uni Ybor et nomen alteri Agio;m ipsi cum matre suan nomine Gambarao principatum tenebantp super Winniles.q Moverunt se ergor duces Wandalorum,s id est Ambrit et Assi,u cum exercitu suo,v et dicebant ad Winniles:w 'Aut solvitex nobisy tributa, aut praeparate vos ad pugnam et pugnate nobiscum'. Tunc responderunt Ybor et Agio cum matre sua Gambara:z 'Melius est nobis pugnam praeparare,a quam Wandalisb tributa persolvere'. Tunc Ambric et Assi, hocd est duces Wandalorum, rogaverunt Godan,e·*1 ut daretf eis super Winniles victoriam.g Respondit Godan dicens:h 'Quos soli surgente antea videro, ipsis dabo victoriam'. Eok tempore Gambara cum duobus filiis suis, id estl Ybor et Agio,m qui principesn erant super Winniles, rogaverunto Fream, [uxoremp Godam,] ut ad Winnilesq esset propitia. Tunc Frea dedit consilium, utr sol surgente venirent Winniles et mulieres eorum crines solutae circa faciem in similitudinem barbae et cum viris suis venirent. Tunc luciscentes sol dum surgeret, giravit Frea, uxor  p3 Godan, lectum ubi recumbebat vir eius, et fecit faciem eius contra orientem, et excitavit eum. Eta ille aspiciens vidit Winniles et mulieres ipsorumb habentes crines solutas circa faciem; et ait:c 'Qui sunt isti longibarbae?'d·*2 Ete dixit Frea ad Godan: 'Sicutf dedisti nomen, da illisg et victoriam'. Eth dedit eis victoriam, ut ubi visum esset vindicarent se et victoriam haberent. Ab illo tempore Winnilis Langobardii vocati sunt.

2 [Link to an English translation offsite] Et moveruntk se exhinde Langobardi, et venerunt in Golaidam,l et postea possiderunt aldonusm·6 Anthaibn et Bainaibo seup et Burgundaib;q etr dicitur, quia fecerunt sibi regem nomines Agilmund,t filium Agioni,u exv genere Gugingus. Et post ipsum regnavit Laiamichow·7 exx genere Gugingus. Et post ipsumy regnavit Lethuc,z eta dicitur, quiab regnasset annos plus minus quadraginta.c Et post ipsum regnavit Aldihoc,d filius Lethuc. Et post ipsum regnavit Godehoc.e

3 [Link to an English translation offsite] Illof tempore exivit rex Audoacharig de Ravenna cum exercitu Alanorum,h et venit in Rugilandai et inpugnavitk Rugos, et occiditl Theuvanem·8 regem Rugorum, secumquen multos captivos duxit in Italiam. Tunc exierunto Langobardi de suis regionibus, et habitaverunt in Rugilanda annos aliquantos.

4 [Link to an English translation offsite] Post eump regnavit Claffo, filius Godehoc.q Et post ipsum regnavit Tato,r filius Claffoni.s Sederunt Langobardi in campist Feld annosu tres. Pugnavitv Tato cum Rodolfo rege Herulorum,w1 et occidit eum, tulitx vandoy·*3 ipsius et capsidem. Postz eum Heruliw2 regnuma non habuerunt.b Et occidit Wacho,c filius Unichis,d Tatonem regem barbaneme suum cum Zuchilone.f Et pugnavit Wacho, etg pugnavit Ildichis,h filius Tatoni,i et fugit Ildichisk ad Gippidos,l ubim mortuus est. Iniurian vindicanda Gippidio scandalum commiserunt cum Langobardis. Eo tempore inclinavitp Wacho  p4 Suavosa sub regno Langobardorum.b Wacho habuit uxores tres:c Raicundam,d filiae Fisudf regis Turingorum;g eth postea accepiti uxorem Austrigusa,k filiam Gippidorum;l et habuit Wacho de Austrigusa filias duas, nomen unaem Wisigarda,n quamo tradidit in matrimoniump Theudipertiq regis Francorum; et nomen secundae Walderada,r quams habuit uxorem Scusualdt·9 rex Francorum, quamu odio habens, tradidit eam Garipaldv in uxorem.*4 Filiaw regis Herulorum tertiamx uxorem habuit nomen Silinga;y de ipsa habuit filium nomine Waltari.z Mortuusa est Wacho,b etc regnavit filiusd ipsius Waltarie annos septem; farigaidus:f isti omnes Lethingesg fuerunt.

5 [Link to an English translation offsite] Et post Waltari regnavit Auduin;h ipsei adduxit Langobardosk in Pannonia. Etl regnavit Albuin,m filius ipsius, post eum, cui mater estn Rodelenda.o Eo tempore pugnavit Albuinp cum rege Gippidorumq nomine Cunimund,r et mortuus est Cunimund ins ipsa pugna, et debellati sunt Gippidis.t Tulit Albuin uxoreu Rosemunda, filia Cunimundi, quaev praedaverat,10 quia iam mortua fueratw uxor ipsius Flutsuinda,x quaey fuit filia Flotharioz regis Francorum; de qua habuit filiaa nomine Albsuinda.b Et habitaverunt Langobardi in Pannonia annis quadraginta duo.c·11 Ipse Albuin adduxit Langobardos in Italia,d invitatose a Narsetef scribarum;g et movith Albuin rex Langobardorumi de Pannonia mensek Aprilisl a pascha indictione prima.m Secundan vero indictioneo coeperuntp praedare inq Italia. Tertia autem indictione factus est dominus Italiae. Regnavitr Albuin in Italia annos tres, et occisus est in Verona in palatio ab  p5 Hilmichisa et Rosemundab uxorec sua per consilium Peritheo.d Voluite regnare Hilmichis, et non potuit, quia volebant eum Langobardi occidere. Tunc mandavit Rosemunda ad Longinum praefectum, ut eamf reciperet Ravenna.g Moxh ut audivit Longinus, gavisus est, misiti navem angarialem, et tulerunt Rosemunda et Hilmichisk et Albsuindam,l filiam Albuinn regis, et omnes thesauros Langobardorum secum duxerunto inp Ravenna. Tunc ortareq coepit Longinus praefectusr Rosemunda,s ut occideret Hilmichist et esset uxor Longini.u Auditov consiliumw ipsius, temperavit venenum, et post valneumx dedit eiy in caldoz bibere. Cumque bibisseta1 Hilmichis,b intellexit,c quod malignumd bibisset;a2 praecepit, ut ipsae Rosemunda biberet invita;f etg mortui sunt ambo. Tunc Longinus praefectus tulit thesaurosh Langobardorum, et Albsuinda,i filiak Albuin regis, iussitl ponere in navem et transmisitm eam Constantinopolimn ad imperatorem.

6 [Link to an English translation offsite] Reliquio Langobardi levaverunt sibi regem nomine Clephp de Beleos, et regnavit Clephq annos duos, et mortuus est. Etr iudicaverunt duces Langobardorum annos duodecim;s posthaect levaveruntu sibi regem nomine Autarine,v filio Claffoni;w et accepit Autarix uxorem Theudelenda,y filia Garipaldz et Walderadea de Baiuaria.b Et venit cum Theudelendac fraterd ipsius nomine Gundoald,e et ordinavit eum Autari rex ducem in civitatemf Astense. Et regnavit Autari annos septem. Et exivit Acquog dux Turingush de Thaurinis,i et iunxit se Theudelendaek reginae, et factus est rexl Langobardorum; et occidit ducesm revelles suos, Zangrolfn de Verona, Mimulfo de insula Sancti Julianip et Gaidulfq de Bergamum,r ets alios quit revelles fuerunt; et genuit Acquou de Theodelenda filiam nomine Gunperga.v Et regnavit Acquow annos º6.12 Et post ipso regnavit Aroal annos duodecim. Et post ipsox regnavit Rothari exy genere Arodus,z et rupit civitatema velb castra Romanorum quae fuerunt circa litorac  p6 aprisoa Lune usque in terrab Francorum quam Ubitergiumc ad partem orienti,d et pugnavit circa fluvium Scultenna, et ceciderunt ae parte Romanorum octo milia numerus.f

7 [Link to an English translation offsite] Et regnavit Rotharig annos decem et septem. Et post ipsum regnavit Ariperth annos novem. Et post ipsumi regnavit Grimoald. Eo tempore exivit Constantinus imperator de Constantinopolim, et venit in partes Campaniae, et regressusk est in Sicilia, et occisus est a suis.

[Etl regnavit Grimoald annos novem; et post regnavit Berthari.]m·*5

*1 2 add. in margine: Godam gentes deum Mercurium colebant.

*2 2 add. in margine: [lan]g id est lon[gus], bard id est [ba]rbam, a quo [vo]cati sunt Langobardi.

*3 2 super bandos scr.: id est arma, et super capsides: quod nos elmos dicimus.

*4 2 add.: principem Baioariorum.

*5 In 1ab sequitur Rotharis regis prologus cum serie regum Langobardorum; in 2 catalogus maximam partem ex hac petitus, ita: Primus rex Langobardorum fuit Agelmud ex genere Guingus, secundas Lamicho; tertius Leth; quartus Fildehoc, filius Let; quintus Godehoc; Sextus Claffo, filius Godeoc; septimus Tato, filius Claffoni; octavus Wacho, filius Unichis, nepusº Tatoni; nonus Waltari; decimus Audoinus ex genere Gaugus; undecimus Alboinus, filius Audoin, qui exercitum in Italia adduxit;n duodecimus Clep; terciodecimus Authari, filio Claffoni; quartodecimo Agiluf Turingus ex genere Anawat; quintodecimus Adalwald, filius Agluf; sextodecimus Ariovald ex genere Caupus; septimodecimo Rothari rex, filius Nanding, ex genere Arodus. Nondingus, filius Noconi; Noco, filius Alamund; Alamund, filius Alamand; Alamand, filius Ilzoni; Ilzo, filius Veiloni; Veilo, filius Weoni; Weo, filius Fachoni; Faccho, filius Mammoni; Mammo, filius Utfora.

Post Grimuald, ut supra, regnavit Pertari annis 18. Postea Cunipert, filius eius, regnavit annis 13. Liutpert, filius Cunipert, regnavit annis 5. Aripert, filius Rachipert, regnavit annis 12. Asprand regnavit annis 3. Liudprand filius eius regnavit annis 23. Utprand regnavit menses 8. Post ipsum regnavit Achis,o filius Pimoni, annis 5. Post ipsum regnavit Aistulfus, frater eius, annis 8, qui persecutus est a rexº Francorum. Post ipsum regnavit Desiderius annis 17 et menses 3, et ductus est captivus in Francia,º et postea regnavit Karolus annis 40.

Septem lineis vacuis relictis codex pergit:

Successiones Imperatorum post Domini nostri Jesu Christi incarnatiomem.º Christus natus est 42. Octaviani imperatoris anno — — Decedente Justiniano, Pipinus primus regnarep cepit. Defuncto Pipino regnavit Karolus. Mortuo Karolo, regnaverunt Pipinus et Karlomannus. Post Pipinum Karolus imperator factus fuit. Post decessum Karoli imperavit Hlodovicus, eius filius.


Apparatus Criticus:

a In N. D. nostri Jhesu Christi I. horigo g. nostre L. 1b; in codice 2 paucae tantum litterae legi possunt.

b Erat 2; id est sub consule qui 1a; id est consuli qui 1b.

c quae superscr. quadam 2.

d Scadan 2, ubi in margine: id est scan . . . dan.

e deest 1ab; exindia superscr. al. excidia 2. Excidia est interpretatio vocis Langobardicae scadan, nostrum schaden. Bethm.

f partis 1b.

g multa gens 1b.

h inhabitabant 2.

i quibus 1b; quas 2.

k Guinnilis 1a; Winnolis 1b; Winili 2.

l quae habebat 2.

m Aio 1a const.; Agyo 2.

n deest 1a, litteris tribus vel quatuor abscisis.

o qui in margine add. 2.

p tenebat 1a.

q Vinnolis 1b; Winilis 2.

r ergo se 2.

s Guand. 1a const.

t Imbriu 2.

u Tassit 1b const.

v exercitibus suis 1a.

w Winnilos 2.

x per superscr. 2.

y deest 1a.

z deest 1a; G. superscr. nomine 2; dicentes add. 1b.

a parare 1a.

b Guandalis 1ab const.; Wandali 2.

c Imbri 2.

d h. e. des. 2.

e Godam 2 semper.

f diceret Knust in 1b legit.

g posthaec in 1b folium excidit, in quo erant sequentia usque regem non habu.

h et dixit 2.

i sole 2.

k Eodem 2.

l i. e. desunt 2.

m Abyo 2.

n er. pr. 2.

o rogaberunt 1a; iterum ierunt et superscr. 2.

p des. 1a; Godā 2.

q ut Winili 2.

r ut cum sol surgeret, Winili cum uxoribus suis solutis crinibus circa facies suas in similitudinem barbe (cum viros suos superscr.) venirent 2.

s l. caelo dum sol 2.

a At 2.

b eorum crinibus solutis circa facies suas (superscr. imodum barbe2.

c dixit 2.

d longobarbii 2.

e deest 2.

f domine superscr. postquam 2.

g eis 2.

h et d. e. v. desunt 2, qui pergit: ubi illorum est vindicare et v.

i Longob. 1a saepius; facti sunt Longobardi 2, ubi in margine: vocati sunt.

k m. s. e. L. et des. 2.

l Golaida 2; Golanda Paulus.

m aldones 2, qui in marg. add.: aldoinþ (id est aldoinus).

n Anthabus 1a; Anthaip 2; Anthaib et Anthab Pauli codd.

o Banayb corr. Baynaib 2; Bant(h)aib Paul.

p bet B. 1a.

q Burgathaibus 1a; Burgundaib et Vurg. P. codd.

r qui ibi fecerunt 2.

s deest 2.

t Agelmund 2.

u Aio 1a; Agyoni 2.

v ex genere Gugingus in marg. suppl. 2.

w Lamicho 2.

x ex G. g. des. 2.

y deinde r. 2.

z Leth 2; Lethu, Lethuc, Leth P. codd.

a unde 2.

b quia regnavit p. m. annis q. 2.

c et post ipsum regnavit Lethun add. 2; ubi sequentia post suppleta vix jam legi possunt.

d Ilde . .  . . . . .  e . . .  (ius) 2.

e Godeoc 2.

f In illo 2.

g Audacharus 2.

h . . . . norum 2.

i Rudilanda Goth. et ita postea; Rugianda corr. Rugilanda 2.

k et pugnavit cum Ruges 2.

l occisit 2.

m Thecuane 2; Fewane Goth.

n et secum d. m. c. 2.

o surrexerunt 2.

p Et postea 2.

q Godeho 1a; Godehoc 2.

r Tatto Goth.

s Claffonis 1a; Clafonis 2.

t campo Feldach 2; c. filda Goth.

u annis tribus 2.

v et p. 2.

w1 w2 Hȩr. 1a.

x et t. 2.

y bandos ipsius et capsides 2.

z et postea Eruli 2.

a regem 2, Goth.

b pergit 1b.

c Vacho 1a; Wacco 1b const.

d Hilmichis 1b; in 2 legi non potest.

e barbanum suum 1a; barbane suo 1b.

f Zuchilonem 1b; Zuchilone 2; Uinsilane Goth.

g W. cum Ildechis filium 2.

h Ilmichis 1b.

i Tatonis 1a.

k Ilmichis 1b; Ildechis 2; Heldechis Goth.

l Gypidas 1a; Gippides 1b; Gyppidos 2; Gibidos Goth.

m et mortuus est ibi 2.

n iniuriam eius vindicanda. 1a; est iniuria vindicanda. G. 1b; in iniuria vindicanda. et G. 2.

o Gypidis 1a; Gyppidi 1b; Gypidi 2; Gibites Goth.

p s. l. . gavit 2.

a Suavor՚ 1b; Suabos 2.

b Long. 1a.

c t. u. 2.

d Raicumdam 1a; Rathecunda 1b; una nomine Red . . unda 2; Ranigunda Goth.; Ranicunda, Radicunda, Radegunda P. codd.

e filiam 1a.

f Fisut 1b; suld 2? Pisen Goth.

g Thur. 1b.

h deest 2; et post eam 1b.

i aliam duxit uxorem nomine A. 2.

k Austrigosam 1b; Austrecusa Goth.; Hostrigosa et Austrigosa P. codd.

l Gypidorum 1a; Gyppidorum 1b2. Gibedorum Goth.

m uni 2.

n Guiselgarda 1a; Guisecarda 1b; uiuiscarda 2; Wisicharda Goth.

o quem 1b.

p matrimonio 2.

q Teudiperti 1b; Teodeperti regi 2.

r Gualderada 1ab; Walderata Goth.

s quem 1b; quam — Francorum des. 2.

t Excusobald 1b; Chusubald Goth.; Cusupald Paul.

u quem 1b.

v Garispald 1a? Gairepaldi u. 1b; Garibaldi ad u. 2.

w filio 1a.

x Et tertia filias r. Erul. n. 1b; Et postea accepit Wacho tertiam uxorem filiam regis Erulorum 2; ad quem Goth. prope accedit.

y Esilinga 1a; Sigelinda 1b; Silinda 2; Silenga Goth.; Salingam Paul.

z Gualtari 1b; Walterenem Goth.

a Et mortuus 2.

b Guacco 1b.

c deest 1b.

d filium eius post ipsum 1b.

e Gualtari 1ab.

f et fairagaldus 1b; deest 2; fargaetum Goth.; quod est linguae Germaniae inferioris vergeten, nobis vergessen, ut primus Pertz vidit. Est enim parenthesis auctoris, id quod supra ponere oblitus erat hic supplentis. Bethm.

g Lethingis 1b; Letiguimi 2 (leti vel letig a prima manu; altera addidit 𝖚𝖎𝖒𝖎 vel 𝖌𝖎𝖙𝖎𝖒𝖎, scribere volens ut videtur legitimi. Bethm.)

h Audohin 1b; Audoinus 2.

i et ipse 1a.

k Longobardis 1a.

l Et post Audoinum r. filius eius A., cui 2.

m Albohin 1b; Alboinus 2.

n fuit 2. Goth.

o Rodelinda 2.

p Alboin 1b; Alboinus 2.

q Gebedorum Goth.

r Cunimundum 1b.

s i. i. p. post suppl. 2.

t Gyppidi 1b2; Gebeti Goth.

u uxorem 1b. Et accepit Alboinus in uxorem . . . . mund. filiam 2; Rosemoniam Goth.

v quem 1b; quam 2.

w erat 2.

x Floasuinda 1b; Flotsinda 2; Ludusenda Goth.

y qui 1b.

z Flodthario 1b; Lotharii 2; Flothari Goth.

a filiam 2.

b Absoinda 1b; A . . . . nda 2.

c annos quadraginta 1b; XIIdecim 2.

d Italiam 2.

e invitatus 1b.

f Narsi 1a.

g patricio 1b; deest 2.

h mobuit 1a.

i deest 2.

k in m. 2.

l Aprȩlis 1b.

m in prima ind. 2.

n In secunda 2.

o i. incipiente Goth.

p c. p. in It. Tertia a. des. 2.

q deest 1b.

r Et regnavit 2.

a Ilmichis 1a; Elme corr. Elmechis 2.

b Rosimunda 2.

c uxorem suam 2.

d Peredeo 1a; Peredei Goth.

e Et voluit 2.

f eos 1a.

g Ravennam 1b; in Ravennam 2.

h Mox — est des. 1b.

i et misit in navem angariales 2; m. movere angarias Goth.

k Ilmichis 1b; Ermichis 2.

l Absuinda 1b; Elsuinda 2.

m filiam 1a.

n Alboini 2.

o adduxit 1b.

p deest 1a.

q ortari 2.

r Longinum prefectum 1a; quorum facit Goth.

s Rosimundam 2.

t Ilm. hoc loco 1b et postea etiam 1a.

u Longinis 1a.

v et audito 2.

w consilio 1b2.

x balneo 1b; balneum 2.

y ei post add. 2.

z callido 2.

a1 a2 vivisset 1b.

b Ildichis 1b.

c mox i. 1b.

d ita 1a et Goth.; mortiferum potum 1b; malum 2.

e et i. 1b.

f invito 1a; invitus 2.

g cum autem bibisset ipsa 1b; qui cum bibisset 2.

h thesaurum 1b2.

i Absoinda 1b; Alsuinda 2.

k filiam Alboini et 2.

l deest 1a; i. eam 1b; i. e. p. in n. des. 2.

m deest 1b; eam post add. 2.

n in C. 2.

o R. vero 2.

p Leph 1a; Clep de Belleo erasa litera s 2.

q Clep 2.

r Et postea 2.

s regem non habentes add. 1b.

t et p. 1a; postea 2.

u s. l. 1a.

v Autarine 1a; Authari 1b2; Autarenem Goth.

w Clephoni 1b; Cleffonis Goth.

x Authari 1b, 2 const.

y Theodelenda 1b; Teodelinda 2.

z Garispald 1a; Gairipaldi 1b; Garibaldi 2.

a Alderade 1a; Gualderada 1b.

b Baioria 1b; de Baioaria post. add. 2.

c Teodelinda 2; ea 1b.

d fratrem 1a.

e Gunduald 2.

f civitate Astense 2.

g Aquo 1b; Aggo 2; Agilwald Goth.

h Thuringus 1a.

i Taurinis 2.

k Theodel. 1b; Teodelinde 2.

l dominus 2.

m duos (superscr. duces) rebelles (suos, hoc sunt superscr.) 2.

n Zangrolfum 1b; Gangulf 2.

o Minulfu 1b; Mingulf 2; Mimolfo Goth.

p Iulii 2; Iuli Goth.

q Gaidolfum 1b.

r Pergamum 1b, Goth.

s seu et 2.

t q. eis 1b.

u Aggo de Teulinda filiam unam nom. Gumperga et filium unum nom. Adroald 2; et filio nomine Adelwald add. Goth.

v Gudepergam Goth.

w Et regnavit Adroald a. XII, et post ipsum regn. Airoald a. VII. 1b. Et regnavit Adroald post mortem patris sui annis XII (corr. XIII2.

x ipsum 1b2.

y de ex 1a.

z Arodum 1a; Arodus superscr. al 2.

a civitates 2.

b suhél (suhec?) 1a.

c litoralia 1a; litoria 1b.

a apersolone 1b; a prope 2; est Italorum appresso.

b terram 2.

c Ubisergius 1b; Ubiterga (manu sec. add. vertit2; Opitergium Paul.

d orientis 1b; orientalem 2.

e ex 2.

f deest 2.

g Rothari rex 2.

h Ariperto 1b.

i postea regnavit Grimoald annis septem 2.

k egressus 2.

l Et — Berthari des. 2.

m Vertari rex 1b.

n abhinc manus sec. usque ad Karolus a. XL. Tunc redit prima c.

o ita pro Rachis.

p regna c.


Adnotationes Editoris:

1 I.21: relegat prologum edicti quem rex Rothari de Langobardorum legibus conposuit, et pene in omnibus hoc codicibus, sicut nos in hac historia inseruimus, scriptum repperiet. Quem cum edicti conjungendum esse, Bethmann, Arch. X, p360, statuit.

2 Arch. l.c. p351 sq.

3 Merkel, cod. Mutinensem secutus, qui regi Grimoaldo septem tantum annos tribuit, neque regis Pertari mentionem facit, Originem septimo illius anno (669) compositam esse, statui; cui Bethmann, l.c. p414, et Abel, Vers. germ. p. vii, adstipulati sunt. Neque tamen codicis illius auctoritas tanta est, ut certo certius hoc contendere ausim. Fortasse vero verba: Et post ipsum regnavit Grimoald, nullo annorum numero adjecto, ipsius regis tempore haec scripta esse, arguunt. Baudi di Vesme, Edicta p. lxxi, quae post Rothari regem addita sunt posteriori tempori tribuenda censet et regem illum hanc brevem historiam Edicto praemisisse putat. Sed quae huic obstant sententiae jam alibi monui, Gött. Gel. Anz. 1857, p1586, neque illa conjectura nunc placet. Cf. Bluhme LL. IV, p. cxii.

4 Quae c. 4 de tempore quo a Langobardis Pannonia est relicta, Italia occupata, narrantur et regum singulorum anni certe non ex memoria sumta sunt.

5 habebatque: quae habebat; sol surgente: cum sol surgeret; ad Winniles esset propitia: Winnili(s) esset propitia; ad partem orienti: ad p. orientalem; a parte: ex parte. Et multa ejusmodi.

6 i. e. aldiones, non proprietarii. Haec est prima atque antiquissima aldionatus mentio, quae vox est Celtica aeildio. Merkel. Haec interpretatio an stare possit, valde dubito. W.

7 Lamisio Roth, ed.; Lamissio vel Lamisio Paulus.

8 Qui in Annalibus Feva dicitur. Feletheum qui et Feva Paulus.

9 i. e. Theudobald; cf. Gregor. Tur. IV.9.

10 Cf. Theophylact. VI.10. Bethm.

11 Neque hic neque numerus 12 recte se habet. Si enim 42 annis in Pannonia habitassent, non Auduini sed Walthari temporibus in Pannoniam venissent. Quos vero quum Procopius III.33 jam a. 548 in Pannonia sedisse noverit, numerus quoque 12 stare non potest. Goth. correxit: 22. Bethm.

12 Quod falsum esse patet; regnavit a. fere 26. Excidit Adaloaldas sive Adelwaldus, injuria sive auctoris sive scriptoris, qui 10 annis Langobardis praefuit. Quod codex Cavensis (1b) corrigere voluit.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIX Kal. Feb. 20