Brevis URL huic paginae:
bit.ly/PlinyNH19
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
i |
1 | Siderum quoque tempestatumque ratio vel imperitis facili atque indubitato modo demonstrata est, vereque intellegentibus non minus conferunt rura deprehendendo caelo quam sideralis scientia agro colendo. proximam multi hortorum curam fecere; |
2 | nobis non protinus transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos scientiae gratiam eruditionisve gloriam ex his petentes tam multa praeterisse, nulla mentione habita tot rerum sponte curave provenientium, praesertim cum plerisque earum pretio usuque vitae maior etiam quam frugibus perhibeatur auctoritas. atque, ut a confessis ordiamur utilitatibus quaeque non solum terras omnes, verum etiam maria replevere, seritur ad dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum, |
|
3 | sed in qua non occurrit vitae parte? quodve miraculum maius, herbam esse quae admoveat Aegyptum Italiae in tantum, ut Galerius a freto Siciliae Alexandriam septimo die pervenerit, Balbillus sexto, ambo praefecti, aestate vero post XV annos Valerius Marianus ex praetoriis senatoribus a Puteolis nono die lenissumo flatu? |
|
4 | herbam esse quae Gadis ab Herculis columnis septimo die Ostiam adferat et citeriorem Hispaniam quarto, provam Narbonensem tertio, Africam altero, quod etiam mollissimo flatu contigit C. Flavio legato Vibi Crispi procos.? audax vita, scelerum plena! aliquid seri, ut ventos procellasque capiat, |
|
5 | et parum esse fluctibus solis vehi, iam vero nec vela satis esse maiora navigiis, sed, quamvis amplitudini antemnarum singulae arbores sufficiant, super eas tamen addi velorum alia vela, praeterque in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem, denique tam parvo semine nasci quod orbem terrarum ultro citro portet, tam gracili avena, tam non alte a tellure tolli, neque id viribus suis necti, sed fractum tunsumque et in mollitiem lanae coactum iniuria, ac summa audacia pervehi mare! |
|
6 | nulla exsecratio sufficit contra inventorem (dictum suo loco nobis), cui satis non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepultus. ac nos priore libro imbres et flatus cavendos frugum causa victusque praemonebamus: ecce seritur hominis manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod ventos in mari optet. propterea, ut sciamus favisse Poenas, nihil gignitur facilius; ut sentiamus nolente seri natura, urit agrum deterioremque etiam terram facit. |
ii |
7 | Seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur, et hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces inportet. itane et Galliae censentur hoc reditu? montesque mari oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare ipsum, quod vocant inane? |
|
8 | Cadurci, Caleti, Ruteni, Bituriges ultimique hominum existimati Morini, immo vero Galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae novere. qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, in Serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste non uti. |
||
9 | in Germania autem defossae atque sub terra id opus agunt. similiter etiam in Italiae regione Aliana inter Padum Ticinumque amnes, ubi a Saetabi tertia in Europa lino palma; secundam enim in vicino Alianis capessunt Retovina et in Aemilia via Faventina. candore Alianis semper crudis Faventina praeferuntur; Retovinis tenuitas summa densitasque, candor qui Faventinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis tinnitusque, cum dente libeat experiri. ideo duplex quam ceteris pretium. |
||
10 | Et ab his Hispania citerior habet splendorem lini praecipuum torrentis, in quo politur, natura, qui adluit Tarraconem. et tenuitas mira ibi primum carbasis repertis. non dudum ex eadem Hispania Zoelicum venit in Italiam plagis utilissimum; civitas ea Gallaeciae et oceano propinqua. est sua gloria et Cumano in Campania ad piscium et alitum capturas. |
||
11 | eadem et plagis materia — neque enim minores cunctis animalibus insidias quam nobismet ipsis lino tendimus —, sed Cumanae plagae concidunt apro saetas et vel ferri aciem vincunt, vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qua saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula earum stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo ante Iulio Lupo, qui in praefectura Aegypti obiit. |
||
12 | mirentur hoc ignorantes in Aegypti quondam regis, quem Amasim vocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi in templo Minervae CCCLXV filis singula fila constare, quod se expertum nuperrime prodidit Mucianus ter cos. parvasque iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria. |
||
13 | Italia et Paelignis etiamnum linis honorem habet, sed fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve similius, sicut in culcitis praecipuam gloriam Cadurci obtinent. Galliarum hoc et tomenta pariter inventum. Italiae quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti. |
||
14 | Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. quattuor ibi genera: Taniticum, Pelusiacum, Buticum, Tentyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. superior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina inde facta xylina. parvus est similemque barbatae nucis fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave. vestes inde sacerdotibus Aegypti gratissimae. |
||
15 | quartum genus et othoninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue in piscando durantia, frutice madefacto X diebus, Aethiopes Indique e malis, Arabes e curcurbitis in arboribus, ut diximus, genitis. |
||
curcurbitis: this unusual form is what Mayhoff has; the more usual form cucur- appears in the apparatus; and regularly below, § 61 ff. |
iii |
16 | Apud nos maturitas eius duobus argumentis intellegitur, intumescente semine aut colore flavescente. tum evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox V aliis contrariis in se fascium cacuminibus, ut semen in medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam rustico ac praedulci Italiae transpadanae cibo, sed iam pridem sacrorum tantum, gratia. |
17 | deinde post messem triticiam virgae ipsae merguntur in aquam solibus tepefactam, pondere aliquo depressae; nulli enim levitas maior. maceratas indicio est membrana laxatior, iterumque inversae, ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo tunduntur stuppario malleo. quod proximum cortici fuit, stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis aculeis, donec omnis membrana decorticetur, |
|
18 | * corticesque decussi clibanis et furnis praebent usum *. medullae numerosior distinctio candore, mollitia. linumque nere et viris decorum. est * ars depectendi digerendique: iustum e quinquagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum deinde in filo politur, inlisum crebro silici ex aqua, textumque rursus tunditur clavis, semper iniuria melius. |
iv |
19 | Inventum iam est etiam quod ignibus non absumeretur. vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis splendescentes igni magis quam possent aquis. regum inde funebres tunicae corporis favillam ab reliquo separant cinere. nascitur in desertis adustisque sole Indiae, ubi non cadunt imbres, inter diras serpentes, adsuescitque vivere ardendo, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem. |
20 | rufus de cetero splendescit igni. cum inventum est, aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem a Graecis ἀσβεστινον ex argumento naturae. Anaxilaus auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genito; quaternis denariis scripula eius permutata quondam ut auri reperio. |
|
21 | linteorum lanugo, e velis navium maritimarum maxime, in magno usu medicinae est, et cinis spodii vim habet. est et inter papavera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum trahunt. |
v |
22 | Temptatum est tingui linum quoque, ut vestium insaniam acciperet, in Alexandri Magni primum classibus Indo amne navigantis, cum duces eius ac praefecti certamine quodam variassent insignia navium, stupueruntque litora flatu versicoloria pellente vela. purpureo ad Actium cum M. Antonio Cleopatra venit eodemque fugit. hoc fuit imperatoriae navis insigne. |
vi |
23 | Postea in theatris tantum umbram fecere, quod primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedicaret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. mox Caesar dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in Capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. |
24 | deinde et sine ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in aedilitate sua, avunculi XI consulatu, a kal. Aug. velis forum inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum mutati a moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat! vela nuper et colore caeli, stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis Neronis. rubent in cavis aedium et muscum ab sole defendunt. |
|
25 | cetero mansit candori pertinax gratia. honor ei iam et Troiano bello. cur enim non et proeliis intersit ut naufragiis? thoracibus lineis paucos tamen pugnasse testis est Homerus. hinc fuisse et navium armamenta apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum σπαρτα dixit, significaverit sata. |
vii |
26 | Sparta quidem usus multa post saecula coeptus est, nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae intulerunt. herba et haec, sponte nascens et quae non queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae data vitio. namque id malum telluris est, nec aliud ibi seri aut nasci potest. in Africa exiguum et inutile gignitur. Carthaginiensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quatenus parit, montes quoque sparto operit. |
27 | hinc strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina et pastorum vestes. animalibus noxium praeterquam cacuminum teneritate. ad reliquos usus laboriose evellitur ocreatis cruribus manuque textis manicis convoluta, osseis iligneisve conamentis, nunc iam in hiemem iuxta, facillime tamen ab idibus Mais in Iunias. hoc maturitatis tempus. |
viii |
28 | Volsum fascibus in acervo alligatum biduo, tertio resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fascibus redit sub tecta. postea maceratur, aqua marina optime, sed et dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum rigatur. si repente urgueat desiderium, perfusum calida in solio ac siccatum stans conpendium operae fatetur. |
29 | hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, set spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim pensans. est quidem eius natura interpolis, rursusque quam libeat vetustum novo miscetur. |
|
30 | verumtamen complectatur animo qui volet miraculum aestimare, quanto sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis aedificationum aliisque desideriis vitae. ad hos omnes usus quae sufficiant, minus XXX passuum in latitudinem a litore Carthaginis Novae minusque C in longitudinem esse reperientur. longius vehi impendia prohibent. in longitudinem esse reperientur. longius vehi impendia prohibent. |
ix |
31 | Iunco Graecos ad funes usos nomini credamus, quo herbam eam appellant, postea palmarum foliis philuraque manifestum est. inde translatum a Poenis sparti usum perquam simile veri est. |
x |
32 | Theophrastus auctor est esse bulbi genus circa ripas amnium nascens, cuius inter sumum corticem eamque partem, qua vescuntur, esse laneam naturam, ex qua inpilia vestesque quaedam conficiantur. sed neque regionem, in qua id fiat, nec quicquam diligentius praeterquam eriophoron id appellari in exemplaribus, quae equidem invenerim, tradit, neque omnino ullam mentionem habet sparti cuncta magna cura persecutus CCCXC annis ante nos, ut iam et alio loco diximus, quo apparet post id temporis spatium in usum venisse spartum. |
xi |
33 | Et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci ac vivere sine ulla radice. tubera haec vocantur undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignuntur, aut rimas sentiente. neque ipsa terrae cohaerent, cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possimus dicere neque aliud quam terrae callum. |
34 | siccis haec fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus candido, laudatissima Africae. crescant anne vitium id terrae — neque enim aliud intellegi potest — ea protinus globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat necne, non facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio communis est cum ligno. |
|
35 | Lartio Licinio praetorio viro iura reddenti in Hispania Carthagine paucis his annis scimus accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius primos dentes inflecteret, quo manifestum erit terrae naturam in se globari. quod certum est, ex his erunt, quae nascantur et seri non possint. |
xii |
36 | Simile et quod in Cyrenaica provincia vocant misy, praecipuum suavitate odoris ac saporis, sed carnosius, et quod in Threcia iton et quod in Graecia geranion. |
xiii |
37 | De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tunc nasci et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem verno esse. quibusdam locis accepta tantum riguis feruntur, sicut Mytilenis hegant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum et Alopeconnesum, Graeciae vero circa Elim. |
xiv |
38 | Sunt et in fungorum genere Graecis dicti pezicae, qui sine radice aut pediculo nascuntur. |
xv |
|
Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpicium, quod Graeci silphion vocant, in Cyrenaica provincia repertum, cuius sucus laser vocatur, magnificum in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii repensum. |
39 | multis iam annis in ea terra non invenitur, quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente protinus, capra sternuente crebrius. |
|
40 | diuque iam non aliud ad nos invenitur laser, quam quod in Perside aut Media et Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum, id quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta; quo minus omittendum videtur C. Valerio M. Herennio cos. Cyrenis advecta Romam publice laserpicii pondo XXX, Caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo MD. |
|
41 | Id apud auctores Graeciae certissimos invenimus natum imbre piceo repente madefacta tellure circa Hesperidum hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum Cyrenarum, quod conditum est urbis nostrae anno CXLIII, vim autem illam per IIII stadium Africae valuisse. |
|
42 | in ea laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et, si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque, caule ferulaceo ac simili crassitudine. huius folia maspetum vocabant, apio maxime similia. semen erat foliaceum, folium ipsum vere deciduum. |
|
43 | vesci pecora solita primoque purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vescebantur *modis omnibus* decocto, elixo assoque, eorum quoque corpora XL primis diebus purgante *. sucus duobus modis capiebatur, e radice atque caule, et haec duo erant nomina, rhizias atque caulias, vilior illo ac putrescens. |
|
44 | radici cortex niger. ad mercis adulteria sucum ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concutiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putrescentem. argumentum erat maturitatis colos siccitasque sudore finito. |
|
45 | alii traduntur laserpicii radicem fuisse maiorem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse, cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consummantibus sese. hi et circumfodi solitum prodidere, nec purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod in paucis accidere. Persico silphio prior opinio congruit. |
xvi |
46 | Alterum genus est, quod magydaris vocatur, tenerius et minus vehemens, sine suco, quod circa Syriam nascitur, non proveniens in Cyrenaica regione. gignitur et in Parnaso monte copiosum, quibusdam laserpicium vocantibus. per quae omnia adulteratur rei saluberrimae utilissimaeque auctoritas. probatio sinceri prima in colore modice rufo et, cum frangatur, intus candido, mox tralucente gutta quaeque saliva celerrime liquescat. usus in multis medicaminibus. |
xvii |
47 | Sunt etiamnum duo genera non nisi sordido nota volgo, cum quaestu multum polleant, in primis rubia, tinguendis lanis et coriis necessaria. laudatissima Italica et maxime suburbana, et omnes paene provinciae scatent ea. sponte provenit seriturque, similitudine erviliae, verum spinosis foliis et caule. geniculatus hic est quinis circa articulos in orbe foliis. semen eius rubrum, postremo nigrum, radix rubra est. quos in medicina usus habeat dicemus suo loco. |
xviii |
48 | At quae vocatur radicula lavandis demum lanis sucum habet, mirum quantum conferens candori mollitiaeque. nascitur sativa ubique, sed sponte praecipua in Asia Syriaque, saxosis et asperis locis, trans Euphraten tamen laudatissima, caule ferulaceo, tenui et ipso, cibis indigenarum expetito et unguentis, quicquid sit cum quo decoquatur, folio oleae. struthion Graeci vocant. floret aestate, grata aspectu, verum sine odore, spinosae caule lanuginis. semen ei nullum, radix magna, quae conciditur ad quem dictum est usum. |
xix |
49 | Ab his superest reverti ad hortorum curam et suapte natura memorandam et quoniam antiquitas nihil prius mirata est, quam Hesperidum hortos ac regum Adonidis et Alcinoi itemque pensiles, sive illos Semiramis sive Assyriae res Syrus fecit, de quorum opere alio volumine dicemus. |
50 | Romani quidem reges ipsi coluere; quippe etiam Superbus nuntium illum saevum atque sanguinarium filio remisit ex horto. in XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti vero heredium; quam ob rem comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum contra invidentium effascinationes dicari videmus in remedio saturica signa,• quamquam hortos tutelae Veneris adsignante Plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias agros villasque possident. |
|
51 |
primus hoc instituit Athenis Epicurus otii magister; usque ad eum moris non fuerat in oppidis habitari rura. Romae quidem per se hortus ager pauperis erat. |
|
52 | ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim amnem peti ne fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque Aethiopiae sepulchra, aut pugnare cum feris mandique capientem quod mandat alius. at, Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati satietatique, nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret! |
|
53 | ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque quondam alicam sibi excogitasse luxuriam ac medulla tantum earum superque pistrinarum operibus et caelaturis vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente annona. |
|
54 | etiamne in herbis discrimen inventum esse, opesque differentiam facere in cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato, ut pauperis mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas, ut passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi, et Ravenna ternos libris rependit. heu prodigia ventris! mirum esset non licere pecori carduis vesci: non licet plebei! |
|
55 | aquae quoque separantur, et ipsa naturae elementa vi pecuniae discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur rigor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet. |
|
56 | etiamne herba aliqua diviti tantum pascitur? nemo Sacros Aventinosque montes et iratae plebis secessus circumspexerit? macellum certe aequabit quos pecunia separaverit. itaque, Hercules, nullum macelli vectigali maius fuit Romae clamore plebis incusantis apud omnes principes, donec remissum est portorium mercis huius, conpertumque non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore fortunae iure: cum credatur pensio ea pauperrumis, in solo sponsor est et sub die reditus superficiesque caelo quocumque gaudens. |
|
57 | Hortorum Cato praedicat caules. hinc primum agricolae aestimabant prisci et sic statim faciebant iudicium, nequam esse in domo matrem familias — etenim haec cura feminae dicebatur —, ubi indiligens esset hortus, quippe e carnario aut macello vivendum esse. nec caules, ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam gari desideria etiam in exprobratione erant. |
|
58 | horti maxime placebant quae non egerant igni parcerentque ligno, expedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, facilia concoqui nec oneratura sensus cibo et quae minime accenderent desiderium panis. pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non Indicum piper quaesitum quaeque trans maria petimus. |
|
59 | iam in fenestris suis plebs urbana imagine hortorum cotidiana oculis rura praebebant, antequam praefigi prospectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latrocinatio. quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctoritatem rebus vilitas adimat, cum praesertim etiam cognomina procerum inde nata videamus Lactucinosque in Valeria familia non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia operae curaeque nostrae Vergilio quoque confesso, quam sit difficile verborum honorem tam parvis perhibere. |
xx |
60 | Hortos villae iungendos non est dubium riguosque maxime habendos, si contingat, praefluo amne, si minus, e puteo rota organisve pneumaticis vel tollenonum haustu rigatos. solum proscindendum a favonio in autumnum praeparantibus post XIIII dis iterandumque ante brumam. VIII iugerum operis palari iustum est, fimum III pedes alte cum terra misceri, areis distingui easque resupinis pulvinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis, qua detur accessus homini scatebrisque decursus. |
xxi |
|
In hortis nascentium alia bulbo commendantur, alia capite, alia caule, alia folio, alia utroque, alia semine, alia cartilagine, alia carne aut utroque, alia cortice aut cute et cartilagine, alia tunicis carnosis. |
xxii |
61 | Aliorum fructus in terra est, aliorum et extra, aliorum non nisi extra. quaedam iacent crescuntque, ut cucurbitae et cucumis; eadem pendent, quamquam graviora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur. sed cucumis cartilagine et carne constat, cucurbita cortice et cartilagine; cortex huic uni maturitate transit in lignum. |
62 | terra conduntur raphani napique et rapa, atque alio modo inulae, siser, pastinacae. quaedam vocabimus ferulacea, ut anetum, malvas. namque tradunt auctores [in Arabia] malvas septimo mense arborescere baculorumque usum praebere. |
|
63 | exemplo est arbor malvae in Mauretania Lixi oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur, CC passibus ab oceano iuxta delubrum Herculis antiquius Gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum XX, crassitudinis quam circumplecti nemo possit. in simili genere habebitur et cannabis. nec non et carnosa aliqua appellabimus, ut spongeas in umore pratorum enascentes. fungorum enim callum in ligni arborumque natura diximus et alio genere tuberum paulo ante. |
xxiii |
64 | Cartilaginum generis extraque terram est cucumis, mira voluptate Tiberio principi expetitus. nullo quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promoventibus in solem rotis olitoribus rursusque hibernis diebus intra specularium munimenta revocantibus. quin et lacte mulso semine eorum biduo macerato apud antiquos Graeciae auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores fiant. crescunt qua coguntur forma. |
65 | in Italia virides et quam minimi, in provinciis quam maximi et cerini aut nigri placent. copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae. cum magnitudine excessere, pepones vocantur. vivunt hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in cibis, non insalubres tamen plurimum. natura oleum odere mire nec minus aquas diligunt, desecti quoque. |
|
66 | ad eas modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si quid obstet vel si pendeant, curvantur intorquenturque. id vel una nocte deprehenditur, si vas cum aqua subiciatur, a quattuor digitorum intervallo descendentibus ante posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos curvatis. iidem in fistulam flore demisso mira longitudine crescunt. |
|
67 | ecce cum maxime nova forma eorum in Campania provenit mali cotonei effigie. forte primo natum ita audio unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas vocant. non pendent hi, sed humi rotundantur, colore aureo. mirum in his praeter figuram coloremque et odorem, quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes, statim a pediculo recedunt. |
|
68 | Columella suum tradit commentum, ut toto anno contingant, fruticem rubi quam vastissimum in apricum locum transferre et recidere duum digitorum relicta stirpe circa vernum aequinoctium. ita in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. cucumerum Graeci tria genera fecere, Laconicum, Scytalicum, Boeotium; ex his tantum Laconicum aqua gaudere. sunt qui herba, nomine quae vocatur culix, trita semen eorum maceratum seri iubeant, ut sine semine nascantur. |
xxiv |
69 | Similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo. aeque hiemem odere, amant rigua ac fimum. seruntur ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter aequinoctium vernum et solstitium, Parilibus tamen aptissime; aliqui malunt ex kal. Mart. cucurbitas et nonis, cucumis et per Quinquatrus serere. simili modo reptantibus flagellis scandentis parietum aspera in tectum usque natura sublimitatis avida. vires sine adminiculo standi non sunt, velocitas pernix, levi umbra camaras ac pergulas operiens. |
70 | inde haec prima duo genera, camararium et plebeium, quod humi crescit; in priore mire tenui pediculo libratur pondus immobile aurae. cucurbita quoque omni modo fastigatur, vaginis maxime vitilibus, coniecta in eas postquam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque [et] draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa iam visa est VIIII pedum longitudinis. particulatim cucumis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos patitur, candida lanugine obductus magisque, dum crescit. |
|
71 | Cucurbitarum numerosior usus. et primus caulis in cibo, atque ex eo in totum natura diversa. nuper in balnearum usum venere urceorum vice, iam pridem vero etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener, deraditur nihilominus in cibis. cibus saluber ac lenis pluribus modis, ex his tamen, qui perfici humano ventre non queant, sed non intumescant. |
|
72 | semina, quae proxima collo fuerunt, proceras pariunt, item ab imis, sed non comparandas supra dictis; quae in medio, rotundas; quae in lateribus, crassas brevioresque. siccantur in umbra et, cum libeat serere, in aqua macerantur. |
|
73 | cibis quo longiores tenuioresque, eo gratiores, et ob id salubriores quae pendendo crevere, minimumque seminis tales habent, duritia eius in cibis gratiam terminante. eas, quae semini serventur, ante hiemem praecidi non est mos, postea fumo siccantur condendis hortensiorum seminibus, |
|
74 | rusticae suppellectili. inventa est ratio, qua cibis quoque servarentur — eodemque modo cucumis — usque ad alios paene proventus; et id quidem muria fit. sed et scrobe opaco in loco harena substrato fenoque sico operto ac deinde terra virides servari tradunt. sunt et silvestres in utroque genere et omnibus fere hortensiis. sed et his medica tantum natura est, quam ob rem differentur in sua volumina. |
xxv |
75 | Reliqua cartilaginum naturae terra occultantur omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus videri, nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora vero et concava feminini, praestantiora suavitate et ad condiendum faciliora; saepius sata transeunt in marem. iidem naporum quinque genera fecere, Corinthium, Cleonaeum, Liothasium, Boeotium et quod per se viride dixerunt. |
76 | ex his in amplitudinem adolescit Corinthium, nuda fere radice. solum enim hoc genus superne tendit, non, ut cetera, in terram. Liothasium quidam Thracium appellant, frigorum patientissimum. ab eo Boeotium dulce est, rotunditate etiam brevi notabile, neque, ut Cleonaeum, praelongum. in totum quidem quorum levia folia, ipsi quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida, amariores. |
|
77 | est praeterea genus silvestre, cuius folia sunt erucae similia. palma Romae Amiterninis datur, dein Nursinis, tertia nostratibus. cetera de satu eorum in rapis dicta sunt. |
xxvi |
78 | Cortice et cartilagine constant raphani, multisque eorum cortex crassior etiam quam quibusdam arborum. amaritudo plurima illis est pro crassitudine corticis — cetera quoque aliquando lignosa — et vis mira colligendi spiritum laxandique ructum. |
79 | ob id cibus inliberalis, utique si proxime olus mandatur; si vero ipse cum olivis druppis, rarior ructus fit minusque faetidus. Aegypto mire celebratur olei propter fertiliatem, quod e semine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat, quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus tributi est nullumque ibi copiosius oleum. |
|
80 | Genera raphani Graeci fecere tria foliorum differentia: crispi atque levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem, sed breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et in prioribus tamen differentia semine, quoniam aliqua peius, aliqua admodum exiguum ferunt. haec vitia non cadunt nisi in crispa folia. |
|
81 | Nostri alia fecere genera: Algidense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi figura, quod vocant Syriacum, suavissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens praecipue. verum tamen e Syria non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores non reperitur; id autem tota hieme durat. |
|
82 | etiamnum unum silvestre Graeci cerain vocant, Pontici armon, alii leucen, nostri armoraciam, fronde copiosius quam corpore. in omnibus autem probandis maxime spectantur caules, inmitium enim rotundiores crassioresque ac longis canalibus; folia ipsa tristiora et angulis horrida. |
|
83 | Seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in Germania infantium puerorum magnitudinem aequet. seritur post id. Feb., ut vernus sit, iterumque circa Vulcanalia, quae satio melior. multi et Martio et Aprili serunt et Septembri. incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus. |
|
84 | Aristomachus detrahi folia per hiemem iubet et, ne lacunae stagnent, accumulari; ita in aestatem grandescere. quidam prodidere, si palo adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine, deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magnitudinem scrobis crescere. praecipue tamen salsis aluntur; itaque etiam talibus aquis rigantur et in Aegypto nitro sparguntur, ubi sunt suavitate praecipui. |
|
85 | in totum quoque salsugine amaritudo eorum eximitur, fiuntque coctis similes. namque et cocti dulcescunt et in naporum vicem transeunt. crudos medici suadent ad colligenda acria viscerum cum sale ieiunis esse, atque ita vomitionibus praeparant meatum. |
|
86 | tradunt et praecordiis necessarium hunc sucum, quando φθειριασιν cordi intus inhaerentem non alio potuisse depelli conpertum sit in Aegypto, regibus corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus. atque, ut est Graeca vanitas, fertur in templo Apollinis Delphis adeo ceteris cibis praelatus raphanus, ut ex auro dicaretur, beta ex argento, rapum e plumbo. |
|
87 | scires non ibi genitum M'. Curium imperatorem, quem hospitum legatis aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem in foco inventum annales nostri prodidere. scripsit et Moschion Graecus unum de raphano volumen. utilissimi in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus odium is cum vite maximum, refugitque iuxta satos. |
xxvii |
88 | Lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a nobis posita, mirumque omnibus vehementiam saporis esse. ex his pastinacae unum genus agreste sponte provenit, alterum Graeciae seritur radice vel semine vere primo vel autumno, ut Hygino placet, Februario, Augusto, Septembri, Octobri, solo quam altissime refosso. |
89 | annicula utilis esse incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pastinaca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae utile. est et quartum genus in eadem similitudine pastinacae, quam nostri Gallicam vocant, Graeci vero daucon, cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta dicendum. |
xxviii |
90 | Siser et ipsum Tiberius princeps nobilitavit flagitans omnibus annis e Germania. Gelduba appellatur castellum Rheno inpositum, ubi generositas praecipua, ex quo apparet frigidis locis convenire. inest longitudine nervus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta, quae mulso in cibis temperata etiam in gratiam vertitur. nervus idem et pastinacae maiori, dumtaxat anniculae. siseris satus mensibus Februario, Martio, Aprili, Augusto, Septembri, Octobri. |
xxix |
91 | Brevior his est et torosior amariorque inula per se stomacho inimicissima, eadem dulcibus mixtis saluberrima. pluribus modis austeritate victa gratiam invenit. namque et in pollinem tunditur arida liquidoque dulci temperatur, et decocta posca aut adservata vel macerata pluribus modis et tunc mixta defruto aut subacta melle uvisve passis aut pinguibus caryotis. |
92 | alio rursus modo cotoneis malis vel sorbis aut prunis, aliquando pipere aut thymo variata defectus praecipue stomachi excitat, inlustrata maxime Iuliae Augustae cotidiano cibo. supervacuum eius semen, quoniam oculis ex radice excisis, ut harundo, seritur, et haec autem et siser et pastinaca utroque tempore, vere et autumno, magnis seminum intervallis, inula ne minus quam ternorum pedum, quoniam spatiose fruticat. siser transferre melius. |
xxx |
93 | Proxima hinc est bulborum natura, quos Cato in primis serendos praecipit celebrans Megaricos. verum nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuendoque aceto. nec ulli amplitudo maior, sicuti nec vis asperior. duo genera medicae, masculae albis foliis, feminae nigris. set tertium genus est cibis gratum, Epimenidu vocatur, angustius folio ac minus asperum. |
94 | seminis plurimum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se trahunt capita. sponte nascuntur copiosissimae in Baliaribus Ebusoque insulis ac per Hispanias. unum de eis volumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas vires, quas proximo reddemus libro. |
|
95 | reliqua genera bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica. post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli. genera Graeci haec fecere: bolbinen, setanion, opitiona, cyica, aegilopa, sisyrinchion. in hoc mirum imas eius radices crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere. |
|
96 | est inter genera et quod in Aegypto aron vocant, scillae proximum amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum, baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae estur et cruda. |
|
97 | effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico fiunt. signum maturitatis est folia inarescentia ab imo, vetustioresque improbant, item longos ac parvos; contra rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amaritudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in Praenestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in Remorum arvis. |
xxxi |
98 | Hortensiis omnibus fere singulae radices, ut raphano, betae, apio, malvae, amplissima autem lapatho, ut quae descendat ad tria cubita — silvestri minor —, et umida effossa quoque diu vivit. quibusdam tamen capillatae, ut apio, malvae, quibusdam surculosae, ut ocimo, aliis carnosae, ut betae, ut magis etiamnum croco; aliquis ex cortice et carne constant, ut raphano, rapis; quorundam geniculatae sunt, ut graminis. |
99 | quae rectam non habent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut atriplex et blitum. scilla autem et bulbi et cepae et alium non nisi in rectum radicantur. sponte nascentium quaedam numerosiora sunt radice quam folio, ut spalax, perdicium, crocum. |
|
100 | florent confertim serpullum, habrotonum, napi, raphani, menta, ruta, et cetera quidem, cum coepere, deflorescunt, ocimum autem particulatim et ab imo incipit, qua de causa diutissime floret. hoc et in heliotropio herba evenit. flos aliis candidus, aliis luteus, aliis purpureus. folia cadunt a cacuminibus origano, inulae et aliquando rutae iniuria laesae. maxime concava sunt cepae, getio. |
xxxii |
101 | Alium cepasque inter deos in iureiurando habet Aegyptus. cepae genera apud Graecos Sarda, Samothracia, Alsidena, setania, schista, Ascalonia, ab oppido Iudaeae nominata. omnibus etiam odor lacrimosus et praecipue Cypriis, minime Cnidiis. omnibus corpus totum pingui tunicarum cartilagine. |
102 | e cunctis setania minima, excepta Tusculana, sed dulcis. schista autem et Ascalonia condiuntur. schistam hieme cum coma sua relincunt, vere folia detrahunt, et alia subnascuntur iisdem divisuris, unde et nomen. hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi iubent, ut in capita crescant potius quam in semen. |
|
103 | Ascaloniarum propria natura. etenim velut steriles sunt ab radice, et ob id semine seri illas, non deponi iussere Graeci, praeterea serius circa ver, at cum germinent, transferri, ita crassescere et properare cum praeteriti temporis pensitatione. festinandum autem in iis est, quoniam maturae celeriter putrescunt. si deponantur, caulem emittunt et semen ipsaeque evanescunt. |
|
104 | est et colorum differentia; in Isso enim et Sardibus candidissimae proveniunt. sunt in honore et Creticae, de quibus dubitant, an eaedem sint quae Ascaloniae, quoniam satis capita crassescunt, depositis caulis et semen. distant sapore tantum dulci. |
|
105 | apud nos duo prima genera: unum condimentariae, quam illi getion, nostri pallacanam vocant, seritur mensibus Martio, Aprili, Maio, alterum capitatae, quae ab aequinoctio autumni vel a favonio. genera eius austeritatis ordine: Africana, Gallica, Tusculana, Ascalonia, Amiternina, optima autem quae rotundissima. item rufa acrior quam candida, et sicca quam viridis, et cruda quam cocta sicut quam condita. |
|
106 | seritur Amiternina frigidis et umidis locis, et sola alii modo capite, reliquae semine proximaque aestate nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod increscit. sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, caput ipsum corrumpitur. ergo omnibus amnis separatim semen cepae causa seritur, separatim cepa seminis. servantur autem optime in paleis. |
|
107 | getium paene sine capite est, cervicis tantum longae et ideo totum in fronde, saepiusque resecatur, ut porrum. ideo et illud serunt, non deponunt. cetero cepas ter fosso seri iubent extirpatis radicibus herbarum, in iugera denas libras, intermisceri satureiam, quoniam melius proveniat, runcari praeterea et sariri, si non saepius, quater. Ascaloniam mense Februario serunt nostri. semen ceparum nigrescere incipiens, antequam inarescat, metunt. |
xxxiii |
108 | Et de porro in hac cognatione dici conveniat, praesertim cum sectivo auctoritatem nuper fecerit princeps Nero vocis gratia ex oleo statis mensum omnium diebus nihilque aliud ac ne pane quidem vescendo. seritur semine ab aequinoctio autumno, si sectivum facere libuit, densius. in eadem area secatur, donec deficiat, |
109 | stercoraturque semper, si nutriatur in capita, antequam secetur. cum increvit, in aliam aream transfertur, summis foliis leviter recisis ante medullam et capitibus retractis tunicisve extremis. antiqui silice vel testa subiecta capita dilatabant — hoc item in bulbis —, nunc sarculo leviter convelluntur radices, ut delumbatae alant neque distrahant. |
|
110 | insigne quod, cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit. et tamen proprietate quaedam soli constant: laudatissimum Aegypto, mox Ostiae atque Ariciae. sectivi duo genera: herbaceum folio, incisuris eius evidentibus, quo utuntur medicamentarii, alterum genus flavidioris folii rotundiorisque, levioribus incisuris. fama est Melam equestris ordinis, reum ex procuratione a Tiberio principe accersitum, in summa desperatione suco porri ad trium denariorum argenteorum pondus hausto confestim expirasse sine cruciatu. ampliorem modum negant noxium esse. |
xxxiv |
111 | Alium ad multa ruris praecipue medicamenta prodesse creditur. tenuissimis et quae spernantur universum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures nuclei fuere, hoc est asperius. taedium huic quoque halitu, ut cepis, nullum tamen coctis. |
112 | generum differentia in tempore — praecox maturescit LX diebus —, tum in magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere Graeci appellavere alium Cyprium, alii ἀντισκοροδον, praecipue Africae celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam ulpicum et alium in plano seri vetant, castellatimque grumulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter grana digiti IIII interesse debent, simul atque tria folia eruperunt, sariri. grandescunt, quo saepius sariuntur. |
|
113 | maturescentium caules depressi in terram obruuntur; ita cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia haec iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in coitu. sine his Menander e Graecis auctor est alium edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint, odorem extingui. |
|
114 | sunt qui et alium et ulpicum inter Compitalia ac Saturnalia seri aptissime putent. alium et semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri crassitudinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio consummatur, pulchriusque tale existimant quidam. in semen exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut caput validius fiat. |
|
115 | quod si diutius alium cepamque inveterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt; ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia. alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abundeque ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere alium cepamque extra terram quoque certum est et cauliculo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime putant. |
|
116 | alium est et in arvis sponte nascens — alum vocant —, quod adversus improbitatem alitum depascentium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque quae devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si paulum commorere, sopitae. est et silvestre, quod ursinum vocant, odore simili, capite praetenui, foliis grandibus. |
xxxv |
117 | In horto satorum celerrime nascuntur ocimum, blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt, anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis, cucurbita septimo — prior cucumis —, nasturtium, sinapi quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octavo, cepae XVIIII aut XX, gethyum X aut duodecimo, contumacius coriandrum, cunila quidem et origanum post XXX diem, omnium autem difficillime apium. XL enim die cum celerrime, L maiore ex parte emergit. |
118 | aliquid et seminum aetas confert, quoniam recentia maturius gignunt in porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere autem celerius proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, coriandrum. mirum in betae semine: non enim totum eodem anno gignit, sed aliquid sequenti, aliquid et tertio; itaque ex copia seminis modice nascitur. quaedam anno tantum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum, gethyum; haec enim semel sata pluribus annis restibili fertilitate proveniunt. |
xxxvi |
119 | Semina plurimis rotunda, aliquis oblonga, paucis foliacia et lata, ut atriplici, quibusdam angusta et canaliculata, ut cumino. differunt et colore nigro, candidiore, item duritia surculacea. in folliculo sunt raphanis, sinapi, rapo. nudum semen est coriandri, aneti, feniculi, cumini, cortice obductum bliti, betae, atriplicis, ocimi, at lactucis in lanugine. |
120 | nihil ocimo fecundius. cum maledictis ac probris serendum praecipiunt, ut laetius proveniat; sato pavitur terra. et cuminum qui serunt, precantur ne exeat. quae in cortice sunt, difficillime inarescunt maximeque ocimum, et ideo siccantur omnia ac sunt fecunda. utique meliora nascuntur acervatim sato semine quam sparso. ita certe porrum et apium serunt in laciniis colligatum, apium etiam paxillo caverna facta ac fimo ingesto. |
|
121 | nascuntur autem omnia aut semine aut avolsione, quaedam semine et surculo, ut ruta, origanum, ocimum — praecidunt enim et hoc, cum pervenit ad palmum altitudinis —, quaedam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si quorum radices anniferorum relinquuntur. eorum vero, quae a radice nascuntur, radix diuturna et fruticosa est, ut bulbi, gethyi, scillae. fruticant alia et non capitata, ut apium et beta. |
|
122 | caule reciso fere quidem omnia regerminant exceptis quae non scabrum caulem habent, et in usum vero ocimum, raphanus, lactuca; hanc etiam suaviorem putant a regerminatione. raphanus utique iucundior detractis foliis, antequam decaulescat. hoc et in rapis. nam et eadem dereptis foliis cooperta terra crescunt durantque in aestatem. |
xxxvii |
123 | Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio, erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. rutam furtivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum, nepete, intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, quae diximus dicemusque, et in primis apio. |
124 | id enim, quod sponte in umidis nascitur, helioselinum vocatur, uno folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluribus foliis, simile helioselino. tertium est oreoselinum, cicutae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. et sativi autem differentiae in folio denso, crispo aut rariore et leviore, item caule tenuiore aut crassiore, et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum varius. |
xxxviii |
125 | Lactucae Graeci tria fecere genera: unum lati caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint — folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut alibi consumpto incremento —, alterum rotundi caulis, tertium sessile, quod Laconicum vocant. alii colore et tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, quarum semen mense Ianuario seratur, albas, quarum Martio, rubentes, quarum Aprili, et omnium earum plantas post binos menses differri. |
126 | diligentiores plura genera faciunt: purpureas, crispas, Cappadocias, Graecas, longioris has folii caulisque lati, praeterea longi et angusti, intubis similis. pessimum autem genus cum exprobratione amaritudinis appellavere πικριδα. est etiamnum alia distinctio albae, quae μηκωνις vocatur a copia lactis soporiferi, quamquam omnes somnum parere creduntur. apud antiquos Italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen a lacte. |
|
127 | purpuream maximae radicis Caecilianam vocant, rotundam vero ac minima radice, latis foliis αστυτιδα quidamque εὐνουχειον, quoniam haec maxime refragetur veneri. est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo aestate gratia. stomacho fastidium auferunt cibique adpetentiam faciunt. |
|
128 | divus certe Augustus lactuca conservatus in aegritudine fertur prudentia Musae medici, cum prioris C. Aemilii religio nimia eam negaret, in tantum recepta commendatione, ut servari etiam in alienos menses eas oxymeli tum repertum sit. sanguinem quoque augere creduntur. est etiamnum quae vocatur caprina lactuca, de qua dicemus inter medicas, et ecce cum maxime coepit inrepere sativis admodum probata quae Cilicia vocatur, folio Cappadociae, ni crispum latiusque esset. |
xxxix |
129 | Neque ex eodem genere possint dici neque ex alio intubi, hiemis hi patientiores virusque praeferentes, sed caule non minus grati. seruntur ab aequinoctio verno, plantae eorum ultimo vere transferuntur. est et erraticum intubum, quod in Aegypto cichorium vocant, de quo plura alias. Inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum prorogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. |
130 | seruntur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque, binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem. legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam favonio transferre aut semen favonio, plantam aequinoctio verno. |
|
131 | albae maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi. seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri ablaqueatas humo. quidam et aliter amplitudinem augent, recisis, cum ad semipedem excreverint, fimoque suillo recenti inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat, quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incremento congeratur in medias atque increscentia folia contra ipsa religentur. |
xl |
132 | Beta hortensiorum levissima est. eius quoque a colore duo genera Graeci faciunt, nigrum et candidius, quod praeferunt — parcissimi seminis — appellantque Siculum, candoris sane discrimine praeferentes et lactucam. nostri betae genera vernum et autumnale faciunt a temporibus satus. quamquam et Iunio seritur; transfertur autumno planta. |
133 | hae quoque et oblini fimo radices suas locumque similiter madidum amant. usus his et cum lenti ac faba idemque qui oleris, et praecipuus, ut lenitas excitetur acrimonia sinapis. medici nocentiorem quam olus esse iudicavere, quamobrem adpositas non nemini degustare etiam religio est, ut validis potius in cibo sint. |
|
134 | gemina iis natura, et oleris et capite ipso exilientis bulbi, species summa in latitudine. ea contingit, ut in lactucis, cum coeperint colorem trahere inposito levi pondere. neque alii hortensiorum latitudo maior; in binos pedes aliquando se pandunt, multum et soli natura conferente, siquidem in Circeiensi agro amplissimae proveniunt. |
|
135 | sunt qui betas punico malo florente optime seri existiment, transferri autem, cum V foliorum esse coeperint. mira differentia, si vera est, candidis alvum elici, nigris inhiberi, et cum brassica corrumpatur in dolio vini sapor, eodem betae foliis demersis restitui. |
xli |
136 | Olus caulesque, quibus nunc principatus hortorum, apud Graecos in honore fuisse non reperio, sed Cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi loco reddemus. genera eius facit: extentis foliis, caule magno, alteram crispo folio, quam apiacam vocant, tertiam minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat. |
137 | brassica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime tamen ab aequinoctio autumni, transferturque, cum V foliorum est. cymam a prima satione praestat proximo vere. hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cauliculus, Apicii luxuriae et per eum Druso Caesari fastiditus, non sine castigatione Tiberi patris. |
|
138 | post cymam ex eadem brassica contingunt aestivi autumnalesque cauliculi, mox hiberni, iterumque cymae, nullo aeque genere multifero, donec fertilitate sua consumatur. altera satio ab aequinoctio verno est, cuius planta extremo vere plantatur, ne prius cyma quam caule pariat. tertia circa solstitium, ex qua, si umidior locus sit, aestate, si siccior, autumno plantatur. umor fimumque si defuere, maior saporis gratia est; si abundavere, laetior fertilitas. fimum asininum maxime convenit. |
|
139 | Est haec quoque res inter opera ganeae, quapropter non pigebit verbosius persequi. praecipuus fit caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in repastinato seras, dein si terram fugientes cauliculos sequare terra adtollentesque se proceritate luxuriosa exaggerando aliam accumules ita, ne plus quam cacumen emineat. Tritanum hoc genus vocatur bis conputabili inpendio taedioque. |
|
140 | Cetera genera complura sunt: Cumanum sessile folio, capite patulum; Aricinum altitudine non excelsius, folio numerosius quam tenerius; hoc utilissimum existimatur, quia sub omnibus paene foliis fruticat cauliculis peculiaribus. Pompeianum procerius, caule ab radice tenui, intra folia crassescit; rariora haec angustioraque, sed teneritas in dote est. frigora non tolerat, quibus etiam aluntur Bruttiani praegrandes foliis, caule tenus, sapore acuti. |
|
141 | Sabellico usque in admirationem crispa sunt folia, quorum crassitudo caulem ipsum extenuet, sed dulcissimi perhibentur ex omnibus. nuper subiere Lacuturnenses ex convalle Aricina, capite praegrandes, folio innumeri, alii in orbem conlecti, alii in latitudinem torosi; nec plus ullis capitis post Tritianum, cui pedale aliquando conspicitur, et cyma nullis serior. |
|
142 | cuicumque autem generi pruinae plurimum suavitatis conferunt, at nisi obliquo vulnere defendatur medulla, plurimum nocent. semi destinati non secantur. est etiam sua gratia numquam plantae habitum excedentibus; αλμυριδια vocant, quoniam nisi in maritumis non proveniunt. aiunt navigatione quoque longinqua virides adservari, si statim desecti ita, ne humum adtingant, in cados olei quam proxime siccatos opturatosque condantur omni spiritu excluso. |
|
143 | sunt qui plantam in transferendo alga subdita pediculo nitrive triti quod tribus digitis capiatur celeriorem ad maturitatem fieri putent. sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum adspergant foliis. nitrum in coquendo etiam viriditatem custodit, ut et Apiciana coctura, oleo ac sale, priusquam coquantur, maceratis. |
|
144 | est inter herbas genus inserendi praecisis germinibus caulis et in medullam semine ex aliis addito. hoc et in cucumere silvestri. nec non olus quoque silvestre est, triumpho divi Iuli carminibus praecipue iocisque militaribus celebratum; alternis quippe versibus exprobavere lapsana se vixisse aput Dyrrachium, praemiorum parsimoniam cavillantes. est autem id cyma silvestris. |
xlii |
145 | Omnium in hortis rerum lautissima cura asparagis. de origine eorum e silvestribus corrudis abunde dictum et quomodo eas iuberet Cato in harundinetis seri. est et aliud genus incultius asparago, mitius corruda, passim etiam in montibus nascens, refertis superioris Germaniae campis, non inficeto Ti. Caesaris dicto, herbam ibi quandam nasci simillimam asparago. |
146 | nam quod in Neside Campaniae insula sponte nascitur, longe optimum existimatur. hortensium seritur spongeis. est enim plurimae radicis altissimeque germinat. viret thyrso primum emicante, qui caulem educens tempore ipso fastigatur in toros striatos. potest et semine seri. |
|
147 | Nihil diligentius comprehendit Cato, novissimumque libri est, ut appareat rem repentem ac noviciam fuisse. locum subigi iubet umidum aut crassum, semipedali undique intervallo seri, ne calcetur, praeterea ad lineam grana bina aut terna paxillo demitti — videlicet semine tum tantum serebantur —, |
|
148 | id fieri secundum aequinoctium vernum, stercore satiari, crebro purgari, caveri ne cum herbis evellatur asparagus; primo anno stramento ab hieme protegi, vere aperiri, sariri, runcari, tertio incendi verno. quo maturius incensus est, hoc melius provenit. itaque harundinetis maxime convenit, quae festinant incendi. sariri iubet idem non antequam asparagus natus fuerit, ne in sariendo radices vexentur. |
|
149 | ex eo velli asparagum ab radice, nam si defringatur, stirpescere et intermori; velli, donec in semen eat — id autem maturescere ad ver —, incendique ac rursus, cum apparuerit asparagus, sariri ac stercorari. ac post annos VIIII, cum iam vetus sit, digeri subacto stercoratoque, tum spongeis seri singulorum pedum intervallo. quin et ovillo fimo nominatim uti, quoniam aliud herbas creet. |
|
150 | nec quicquam postea temptatum utilius apparuit, nisi quod circa id. Feb. defosso semine acervatim parvulis scrobibus serunt, plurimum maceratum fimo. biennio dein nexis inter se radicibus spongeas factas post aequinoctium autumni disponunt pedalibus intervallis, fertilitate in denos annos durante. nullum gratius his solum quam Ravennatium hortorum indicavimus. |
|
151 | corrudam — hunc enim intellego silvestrem asparagum, quem Graeci ορμινον aut μυακανθον vocant aliisque nominibus — invenio nasci et arietis cornibus tunsis atque defossis. |
xliii |
152 | Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda. certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cordubamque praecipue sestertium sena milia e parvis reddere areis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae quadripedes. |
153 | carduos ergo duobus modis, autumno planta et semine ante nonas Martias, plantaeque ex eo disponuntur ante id. Novemb. aut in locis frigidis circa favonium. stercorantur etiam, si dis placet, laetiusque proveninunt. condiuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et cumino, ne quis dies sine carduo sit. |
xliv |
154 | Cetera in transcursu dici possunt. ocimum Parilibus optime seri ferunt, quidam et autumno iubentque, cum in hiemem seratur, aceto semen perfundi. eruca quoque et nasturtium vel aestate vel hieme facillime nascuntur. eruca praecipue frigorum contemptrix diversae est quam lactuca naturae concitatrixque veneris. |
155 | idcirco iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par fervor inmixtus temperamentum aequet. nasturtium nomen accepit a narium tormento, et inde vigoris significatio proverbio usurpavit id vocabulum veluti torporem excitantis. in Arabia mirae amplitudinis dicitur gigni. |
xlv |
156 | Ruta quoque seritur favonio et ab aequinoctio autumni. odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet ac siccis terraque quam maxime lateraria, cinere vult nutriri. hic et semini miscetur, ut careat urucis. auctoritas ei peculiaris apud antiquos fuit. invenio mulsum rutatum populo datum a Cornelio Cethego, in consulatu collega Quinti Flaminini, comitiis peractis. amicitia ei cum fico tanta, ut nusquam laetior proveniat quam sub hac arbore. |
157 | seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, quae suco nutrit conprehendendo surculum. serit et se ipsa, namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi quod difficilius arescit semen. ruta runcatur non sine difficultate, pruritivis ulceribus, ni munitis manibus id fiat oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servanturque fasciculis. |
xlvi |
158 | Ab aequinoctio verno seritur apium semine paulum in pila pulsato. crispius sic putant fieri aut si satum calcetur cylindro pedibusve. proprium ei, quod colorem mutat. honos in Achaia coronare victores sacri certaminis Nemeae. |
xlvii |
159 | Eodem tempore seritur menta planta vel, si nondum germinet, spongea. non minus haec umido gaudet. aestate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre mentastrum; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami serantur. mentae suavitas odoris apud Graecos mutavit, cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri nomen declinaverunt; nunc autem coepit dici ἡδυοσμον. |
160 | grata tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. semel sata diutina aetate durat. congruit puleio, cuius natura in carnariis reflorescens saepius dicta est. haec quoque servantur simili genere, mentam dico puleiumque et nepetam. condimentorium tamen omnium, quae fastidiis . . ., cuminum amicissimum. |
|
161 | nascitur in summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putribus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alterum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii Thebaicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. in Carpetania nostri omnis maxime laudatur, alioqui Aethiopico Africoque palma est; quidam in hoc Aegyptium praeferunt. |
xlviii |
162 | Sed praecipue olusatrum mirae naturae est. hipposelinum Graeci vocant, alii zmyrnium. e lacrima caulis sui nascitur. seritur et radice. sucum eius qui colligunt, murrae saporem habere dicunt, auctorque est Theophrastus murra sata natum. |
163 | hipposelinum veteres praeceperunt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri — nunc et repastinato seritur et a favonio post aequinoctium autumnum —, quippe cum capparis quoque seratur sic, siccis maxime, area ideo fossa inclusa ripisque undique circumstructis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum sterilescere. floret aestate, viret usque ad vergiliarum occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices. |
xlix |
164 | Peregrinum et careum gentis suae nomine appellatum, culinis principale. in quacumque terra seri vult ratione eadem, qua olusatrum, laudatissimum tamen in Caria, proximum Phrygia. |
l |
165 | Ligusticum silvestre est in Liguriae suae montibus; seritur etiam ubique. suavius sativum, sed sine viribus. panacem aliqui vocant. Crateuas apud Graecos cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri vero conyzam, id est cunilaginem, thymbram vero quae sit cunila. haec aput nos habet vocabulum et aliud, satureia dicta in condimentario genere. seritur mense Februario. origano aemulo nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. sed cunilae Aegyptium origanum tantum praefertur. |
li |
166 | Peregrinum fuit et lepidium. seritur a favonio, dein, cum fruticavit, iuxta terram praeciditur, tunc runcatur stercoraturque. per biennium hoc postea, iisdem fruticibus, utuntur, si non saevitia hiemis ingruat, quando inpatientissimum est frigorum. exit et in cubitalem altitudinem, foliis lauri, sed mollius. usus eius non sine lacte. |
lii |
167 | Git pistrinis, anesum et anetum culinis et medicis nascuntur; sacopenium, quo laser adulteratur, et ipsum in hortis quidem, sed medicinae tantum. |
liii |
|
Sunt quaedam comitantia aliorum satus; papaver namque cum brassica seritur ac porcillaca, et eruca cum lactuca. |
168 | papaveris sativi tria genera: candidum, cuius semen tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos dabatur; hoc et panis rustici crustae inspergitur, adfuso ovo inhaerens, ubi inferiorem crustam apium gitque cereali sapore condiunt. alterum genus est papaveris nigrum, cuius scapo inciso lacteus sucus excipitur. |
|
169 | tertium genus rhoean vocant Graeci, id nostri erraticum; sponte quidem, sed in arvis cum hordeo maxime nascitur, erucae simile, cubitali altitudine, flore rufo et protinus deciduo, unde et nomen a Graecis accepit. de reliquis generibus papaveris sponte nascentis dicemus in medicinae loco. fuisse autem in honore apud Romanos semper indicio est Tarquinius Superbus, qui legatis a filio missis decutiendo papavera in horto altissima sanguinarium illud responsum hac facti ambage reddidit. |
liv |
170 | Rursus alio comitatu aequinoctio autumni seruntur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum, caerefolium, quod paederota Graeci vocant, et acerrimum sapore igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. quin e diverso vix est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens protinus viret. |
171 | usus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniae. cocuntur et folia, sicut reliquorum olerum. sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellaverunt, alii thlaspi, alii saurion. |
lv |
172 | Serpyllo et sisymbrio montes plerique scatent, sicut Threciae. itaque deferunt ex his avulsos ramos seruntque, item Sicyone ex suis montibus et Athenis ex Hymetto. simili modo et sisymbrium serunt. laetissimum nascitur in puteorum parietibus et circa piscinas ac stagna. |
lvi |
173 | Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tenerior. semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur. |
174 | optima Alabandica, plagarum praecipue usibus. tria eius ibi genera: inprobatur cortici proximum aut medullae; laudatissima est e medio quae mesa vocatur. secunda Mylasea. quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat. |
|
175 | ferulae duo genera in peregrinis fruticibus diximus. semen eius in Italia cibus est; conditur quippe duratque in urceis vel anni spatio. duo ex ea genera, caules et racemi. corymbian hanc vocant corymbosque quos condiunt. |
lvii |
176 | Morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra sata. namque et ocimum senectute degenerat in serpyllum, et sisymbrium in zmintham, et ex semine brassicae vetere rapa fiunt, atque invicem. et necatur cuminum αἱμοδωρω, nisi repurgetur; est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. alius privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt. |
177 | bestiolarum quoque genera innascuntur, napis pulices, raphano urucae et vermiculi, item lactucis et oleri, utrisque hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata animalia, quae facillime stercore iniecto capiuntur condentia in id se. ferro quoque non expedire tangi rutam, cunilam, mentam, ocimum auctor est Sabinus Tiro in libro κηπουρικων, quem Maecenati dicavit. |
lviii |
178 | Idem contra formicas, non minimum hortorum exitium, si non sint rigui, remedium monstravit limum marinum aut cinerem obturandis earum foraminibus. sed efficacissime heliotropio herba necantur. quidam et aquam diluto latere crudo inimicam his putant. |
179 | naporum medicina ervi aliquid una seri, sicut olerum cicer; arcet enim urucas. quo si omisso enatae sint, remedio est absinthi sucus decocti inspersus vel sedi; genus hoc herbae, quam alii ἀειζωον vocant, diximus. |
|
180 | semen olerum si suco eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt; in totum vero necari urucas, si palo inponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae dumtaxat. adversus urucas et cancrum fluviatilem in medio horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis virgis tangant ea, quae nolint iis obnoxia esse. infestant et culices riguos hortos, praecipue si sint arbusculae aliquae. hi galbano accenso fugantur. |
|
181 | Nam quod ad permutationem seminum attinet, quibusdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae, porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus; infirmiora autem sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi, et aestiva omnia hibernis magis; minime autem durat gethyum. sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra quadrimatum utile est, dumtaxat serendo, culinis et ultra tempestiva sunt. |
lix |
182 | Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cunilae in salsis aquis, quae et alioqui plurimum suavitati et fertilitati conferunt. ceteris dulcium aquarum rigua prosunt. utilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu suavissimae. minus utiles e stagno et quas elices inducunt, quoniam herbarum semina invehunt. praecipue tamen imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur. |
lx |
183 | His horae rigandi matutino atque vespera, ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam etiam satum celerrime erumpere putant inter initia ferventi aqua aspersum. omnia autem tralata meliora grandioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis. |
184 | omnia autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus, suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex omnibus lapathum silvestre melius. hoc in sativis rumix vocatur, omnium, quae seruntur nascunturque, fortissimum; tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a terra, maxime iuxta aquas. |
|
185 | usus eius cum tisana tantum in cibis; leniorem gratioremque saporem praestat. silvestre ad multa medicamina utile est. — (Adeoque nihil omisit cura, ut carmine quoque comprehensum reperiam, fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactucae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire provenire. — Quae sunt et silvestria, eadem sativis sicciora intelleguntur et acriora.) — |
lxi |
186 | Namque et sucorum saporumque dicenda differentia est, vel maior in his quam in pomis. sunt autem acres cunilae, origani, nasturti, sinapis, amari absinthi, centaurei; aquatiles cucumeris, cucurbitae, lactucae; acuti thymi, cunilae; acuti et odorati apii, aneti, feniculi. salsus tantum e saporibus non nascitur; aliquando extra insidit pulveris modo, et cicerculis tantum. |
lxii |
187 | Atque ut intellegatur vana ceu plerumque vitae persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis odorem turis, zmyrnium murrae. de panace abunde dictum est. libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur semine. radicem habet olusatri, nihil ture differentem. usus eius post annum stomacho saluberrimus. quidam eam nomine alio rosmarinum appellant. zmyrnium olus seritur iisdem locis murramque radice resipit. |
188 | eadem et siliquastro satio. reliqua a ceteris et odore et sapore differunt, ut anetum, tantaque est diversitas atque vis, ut non solum aliud alio mutetur, sed etiam in totum auferatur. apio eximunt coqui obsoniis acetum, eodem cellarii in saccis odorem vino gravem. |
|
189 | Et hactenus hortensia dicta sint, ciborum gratia dumtaxat. maximum quidem opus in iisdem naturae restat, quoniam proventus tantum adhuc summasque quasdam tractavimus, vera autem cuiusque natura non nisi medico effectu pernosci potest, opus ingens occultumque divinitatis et quo nullum reperiri possit maius. ne singulis id rebus contexeremus, iusta fecit ratio, cum ad alios medendi desideria pertinerent, longis utriusque dilationibus futuris, si miscuissemus. nunc suis quaeque partibus constabunt poteruntque a volentibus iungi. |
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Historia Naturalis |
Textus Aevi Classici (🇺🇸) |
LacusCurtius (🇺🇸) |
Ostium (🇺🇸) |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: XVI Kal. Iul. 04