ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
i |
1 | Maximum hinc opus naturae ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quae vivat. nemo id parvum ac modicum existimaverit, nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut bellum naturae dicetur, odia amicitiaeque rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. quod Graeci sympathiam et antipathiam appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus, aquas sole devorante, luna pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque, |
2 | ut a sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio rursus abigente a sese, adamanta, rarum opum gaudium, infragilem omni cetera vi et invictum, sanguine hircino rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel maiora miracula. tantum venia sit a minimis, sed a salutaribus ordienti primumque ab hortensiis. |
ii |
3 | Cucumin silvestrem esse diximus, multo infra magnitudinem sativi. ex eo fit medicamentum, quod vocatur elaterium, suco expresso semi, cuius causa nisi maturius incidatur, semen exilit oculorum etiam periculo. servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur harundine, semenque cinere conditur ad coercendam suci abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mortalium usus, obscuritates et vitia oculorum, genarum ulcera. |
4 | tradunt hoc suco tactis radicibus vitium non attingi uvas ab avibus. radix autem ex aceto cocta podagris inlinitur sucoque dentium dolori medetur, arida cum resina inpetiginem et scabiem quaeque psoram et lichenas vocant, parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit, et foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur. |
iii |
5 | Elaterio tempestivus est autumno, nec ullum ex medicamentis longiore aevo durat. incipit a trimatu. si quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igni lento in aceto domet. melius quo vetustius, fuitque iam CC annis servatum, ut auctor est Theophrastus, et usque ad quinquagesimum lucernarum lumina extinguit. hoc enim veri experimentum est, si admotum, priusquam extinguat, scintillare sursum ac deorsum cogat. |
6 |
pallidum ac leve herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum. Putant conceptus adiuvari adalligato semine, si terram non adtigerit, partus vero, si in arietis lana alligatum inscientis lumbis fuerit, ita ut protinus ab enixu rapiatur extra domum. |
|
7 | ipsum cucumin qui magnificant, nasci praecipuum in Arabia, mox in Arcadia; Cyrenis alii traduntur similem heliotropio cucumin inter folia et ramos provenire magnitudine nucis iuglandis, semen autem esse ad speciem scorpionum caudae reflexum, sed candidum. |
|
8 | aliqui etiam ab scorpione cucumim vocant, efficacissimo contra scorpionum ictus et semine et elaterio. est ad purgandam utrimque alvum modus pro portione virum ab dimidio obolo ad solidum; copiosius necat. sic et contra phthiriasim bibitur et hydropicis. inlitum anginas et arterias cum melle aut oleo vetere sanat. |
iv |
9 | Multi hunc esse aput nos, qui anguinus vocetur, ab aliis erraticus, arbitrantur, quo decocto sparsa mures non adtingunt. iidem podagris eum et articulariis morbis decoctum in aceto inlinunt praesentaneo remedio, lumborum vero dolores semine sole siccato, dein trito, 𐆖 XX pondere in hemina aquae dato sanant, tumores subitos inlito cum lacte mulierum. purgat eas elaterium, sed gravidis abortum facit. suspiriosis prodest, morbo vero regio in nares coniectum. lentigines ac maculas e facie tollit in sole inlitum. |
v |
10 | Multi eadem omnia sativis adtribuunt, magni etiam sine is momenti. namque et eorum semen quantum tres digiti adprehenderint cum cumino tritum potumque in vino tussientibus auxiliatur, et phreneticis in lacte mulieris, et dysintericis acetabuli mensura, purulenta autem expuentibus cum cumino pari pondere, et iocineris vitiis in aqua mulsa. urinam movet ex vino dulci, et in renium dolore clysteribus simul cum cumino infunditur. |
vi |
11 | Ei, qui pepones vocantur, refrigerant maxime in cibo et emolliunt alvum. caro eorum epiphoris oculorum aut doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in modum favi, quae ceria vocant. eadem concitat vomitiones; siccatur, in farinam tunsa datur quattuor obolis in aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea ambulet. |
12 | haec farina et in smegmata adicitur. cortex quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinyctidas sanant, cum vino canis morsus, item multipedae; sepa Graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus. ipse cucumis odore defectum animi refovet. — (Coctos deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse certum est.) — |
vii |
13 | Cucurbita quoque silvestris invenitur, σομφος a Graecis appellata, intus inanis, unde et nomen, digitali crassitudine, non nisi in saxosis nascens. huius conmanducatae sucus stomacho admodum prodest. |
viii |
14 | Colocynthis vocatur alia, ipsa plena semine, sed minor quam sativa. utilior pallida quam herbacea. arefacta per se inanit alvum. infusa quoque clysteribus intestinorum omnibus vitiis medetur et renium et lumborum et paralysi. eiecto semine aqua mulsa in ea decoquitur ad dimidias; sic tutissimo infunduntur oboli quattuor. |
15 | prodest stomacho et farinae aridae pilulis cum decocto melle sumptis. in morbo regio semina eius VII sumuntur et protinus aqua mulsa. carnes eius cum absinthio ac sale dentium tollunt, sucus vero cum aceto calefactus mobiles sistit. item spinae et lumborum ac coxendicum dolores, cum oleo si infricetur. praeterea, mirum dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo adalligata febribus liberare dicuntur, quas Graeci periodicas vocant. |
|
16 | sativae quoque derasae sucus tepefactus auribus medetur; caro eius interior sine semine clavis pedum et suppurationibus, quae Graeci vocant ἀποστηματα. decoctae autem universae sucus dentium motus stabilit et dolores inhibet; vinum cum ea fervefactum oculorum etiam impetus. folia eius cum recentibus cupressi contusa et inposita, ipsa quoque tosta in argilla ac trita cum adipe anseris vulneribus medetur. |
|
17 | nec non ramentis corticis recentis podagras refrigerat et ardores capitis, infantium maxime, et ignes sacros vel iisdem strigmentis inpositis vel seminibus. sucus ex strigmentis inlitus cum rosaceo et aceto febrium ardores refrigerat. aridae cines inpositus mire combusta sanat. Chrysippus medicus damnabat eas in cibis, sed omnium consensu stomacho utilissimae iudicantur et interaneorum vesicarumque exulcerationibus. |
ix |
18 | Est et rapo vis medica. perniones fervens inpositum sanat, item frigus pellit e pedibus. aqua decocti eius fervens podagris etiam frigidis medetur, et crudum tusum cum sale cuicumque vitio pedum. semen inlitum et potum in vino contra serpentes et toxica salutare esse proditur, a multis vero antidoti vim habere in vino et oleo. |
19 | Democritus in totum ea abdicavit in cibis propter inflationes, Diocles magnis laudibus tulit, etiam venerem stimulari ab iis professus, item Dionysius, magisque si eruca condirentur; tosta quoque articulorum dolori cum adipe prodesse. |
x |
20 | Silvestre rapum in arvis maxime nascitur, fruticosum, semine candido, duplo maiore quam papaver. hoc ad levigandam cutem in facie totoque corpore utuntur mixta farina pari mensura ervi, hordei et tritici et lupini. radix ad omnia inutilis. |
xi |
21 | Naporum duas differentias et in medicina Graeci servant. angulosis foliorum caulibus, flore aneti, quod bunion vocant, purgationibus feminarum et vesicae et urinae utile decoctum, potum ex aqua mulsa vel suci drachma; semen dysintericis tostum tritumque in aquae calidae cyathis quattuor. sed urinam inhibet, si non lini semen una bibatur. alterum genus buniada appellant, et raphano et rapo simile, seminis praeclari contra venena. ob id et in antidotis utuntur illo. |
xii |
22 | Raphanum et silvestrem esse diximus. laudatissimus in Arcadia, quamquam et alibi nascitur, utilior urinae dumtaxat ciendae, cetero aestuosus. in Italia et armoraciam vocant. |
xiii |
23 | Et sativi vero praeter ea, quae circa eos dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant, urinam concitant, bilem detrahunt. praeterea cortices in vino decocti mane poti ad ternos cyathos conminuunt et eiciunt calculos. iidem in posca decocti contra serpentium morsus inlinuntur. |
24 | ad tussim etiam mane ieiunis raphanos prodest esse cum melle, semen eorum tostum ipsumque conmanducatum, adligato raphano aquam foliis eius decoctis bibere vel sucum ipsius cyathis binis contra phthiriases, phlegmoni ipsos inlinere tusos, livori vero recenti corticem cum melle, veternosis autem quam acerrimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum melle suspiriosis. |
|
25 | iidem et contra venena prosunt, cerastis et scorpionibus adversantur — vel ipso vel semine infectis manibus inpune tractaveris, inpositoque raphano scorpiones moriuntur —, salutares et contra fungorum aut hyoscyami venena atque, ut Nicander tradit, et contra sanguinem tauri. contra viscum quoque dari Apollodori duo iubent, sed Citieus semen ex aqua tritum, Tarentinus sucum. lienem item extenuant, iocineri prosunt et lumborum doloribus, hydropicis quoque ex aceto aut sinapi sumpti et lethargicis et comitialibus et melancholicis. |
|
26 | Praxagoras et iliosis dandos censet, Plistonicus et coeliacis. intestinorum etiam ulcera sanant ac purulenta praecordiorum, si cum melle edantur. quidam ad haec coquere eos luto inlitos malunt; sic et feminas purgari. ex aceto et melle sumpti intestinorum animalia detrahunt, iidem ad tertias decocto eorum poto cum vino enterocelicis prosunt; sanguinem quoque inutilem sic extrahunt. |
|
27 | Medius ad haec et sanguinem excreantibus coctos dari iubet, et puerperis ad lactis copiam augendam, Hippocrates capitis mulierum defluvia perfricari raphanis, et super umbilicum inponi contra tormenta volvae. reducunt et cicatrices ad colorem. semen quoque ex aqua inpositum sistit ulcera, quae phagedaenas vocant. |
|
28 | Democritus venerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis voci nocere aliqui tradiderunt. folia, quae in oblongis dumtaxat nascuntur, excitare oculorum aciem dicuntur. ubi vero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari protinus imperant; haec antipathia est. et aurium gravitati sucum raphani instillant. nam vomituris summo cibo esse eos utilissimum est. |
xiv |
29 | Pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian vocant et aliqui πλειστολοχειαν, ulceribus, cartilagini et ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum solvunt; serpentes abigunt, apium, vesparum, crabronum ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, praeterea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppuratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam censent cavendumque, ne terram adtingat. Celsus et podagris, quae sine tumore sint, radicem eius in vino decoctam inponi iubet. |
xv |
30 | Alterum genus est staphylinus, quod pastinacam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino potum tumentem alvum et suffocationes mulierum doloresque lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque e passo ventri earum prosit; et viris vero prosit cum panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa. |
31 | radicem eius Dieuches contra iocineris aut lienis ac lumborum et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet, Cleophantus et dysintericis veteribus. Philistio in lacte coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis et comitialibus. habentes eam feriri a serpentibus negantur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis inponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur. |
|
32 | Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus ex vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti dentes dolore liberantur. |
xvi |
33 | Syria, in hortis operosissima — utique in proverbio Graecis multa Syrorum olera —, simillimam staphylino herbam serit, quam alii gingidion vocant, tenuius tantum et amarius eiusdemque effectus. estur coctum crudumque stomachi magna utilitate; siccat enim ex alto omnes eius umores. |
xvii |
34 | Siser erraticum sativo simile est et effectu: stomachum excitat, fastidium absterget ex aceto laserpiciato sumptum aut ex pipere et mulso vel ex garo. urinam ciet, ut Ophion credit, et venerem. in eadem sententia est et Diocles; praeterea cordi convenire convalescentium aut post multas vomitiones perquam utile. |
35 | Heraclides contra argentum vivum dedit et venerem subinde offensantem aegrisque se recolligentibus. Hicesius ideo stomacho inutile videri dixit, quoniam nemo tres siseres edendo continuaret, esse tamen utile convalescentibus ad vinum transeuntibus. sativi privatim sucus cum lacte caprino potus sistit alvum. |
xviii |
36 | Et quoniam plerosque similitudo nominum Graecorum confundit, conteximus et de sili [sed hoc est vulgatae notitiae]. optimum Massiliense, lato enim grano et fulvo est, secundum Aethiopicum nigrius, Creticum odoratissimum omnium. radix iucundi odoris est. semen esse et vultures dicuntur. prodest homini ad tussim veterem, rupta, convulsa in vino albo potum, item opisthotonicis et iocinerum vitiis et torminibus et stranguriae duarum aut trium lingularum mensura. |
37 | sunt et folia utilia, ut quae partus adiuvent etiam quadripedum; hoc maxime pasci dicuntur cervae pariturae. inlinuntur et igni sacro. multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum potui infusum sive mandendo commendatum sale. boum morbis sic tritum infunditur. |
xix |
38 | Inula quoque a ieiunis commanducata dentes confirmat. si, ut eruta est, terram non adtingat, condita tussim emendat radicis vero decoctae sucus taenias pellit, siccatae autem in umbra farina tussi et convulsis et inflationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. folia ex vino lumborum dolori inlinuntur. |
xx |
39 | Cepae silvestres non sunt. sativae olfactu ipso et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci inunctione. somnum etiam facere traduntur et ulcera oris sanare commanducatae cum pane, et canis morsus virides ex aceto inlitae aut siccae cum melle . . . . . et vino, ita ut post diem tertium solvantur. sic et attrita sanant. coctam in cinere et epiphoris multi inposuere cum farina hordeacia et genitalium ulceribus. |
40 | suco et cicatrices oculorum et albugines et argema inunxere et serpentium morsus et omnia vulnera cum melle; item auricularum . . . . cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut gravitatem emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere. et ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus. |
|
41 | in dolore quoque ad dentes conluendos instillavere et plagis bestiarum omnium, privatim scorpionum. alopecias fricuere et psoras tusis cepis. coctas dysintericis vescendas dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quoque earum cremata in cinerem inlinentes ex aceto serpentium morsibus, ipsasque multipedae ex aceto. |
|
42 | reliqua inter medicos mira diversitas. proximi inutiles esse praecordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixerunt. Asclepiadis schola ad colorem quoque validum profici hoc cibo et, si ieiuni cotidie edant, firmitatem valetudinis custodiri, stomacho utiles esse, |
|
43 | spiritus agitatione ventrem mollire, haemorrhoidas aperire subditas pro balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hydropises mire proficere, item contra anginas cum rutae et melle; excitari eodem lethargicos. — (Varro quae sale et aceto pista est arefactaque, vermiculis non infestari auctor est). — |
xxi |
44 | Porrum sectivum profluvia sanguinis sistit naribus contrito eo obturatis vel gallae mixto aut mentae, item ex abortu profluvia poto suco. cum lacte mulieris tussi etiam veteri et pectoris ac pulmonis vitiis medetur. inlitis foliis sanantur vari et ambusta et epinyctides — ita vocatur ulcus, quae et syce, in angulo oculi perpetuo umore manans; quidam eodem nomine appellant pusulas liventes ac noctibus inquietantes — |
45 | et alia ulcera cum melle tritis, vel bestiarum morsus ex aceto, item serpentium aliorumque venenatorum, aurium vero vitia cum felle caprino vel pari mensura mulsi, stridores cum lacte mulieris, capitis dolores, si in nares fundatur dormituris vel in aures duobus suci coclearibus, uno mellis. |
|
46 | sucus et ad serpentium scorpionumque ictus bibitur cum mero et ad lumborum dolores cum vini hemina potus. sanguinem vero excreantibus et phthisicis et destillationibus longis vel sucus vel ex ipso cibus prodest, item morbo regio vel hydropicis et ad renum dolores, cum tisanae suco acetabuli mensura. idem modus cum melle vulvas purgat. |
|
47 | estur vero et contra fungorum venena, inponitur et vulneribus, venerem stimulat, sitim sedat, ebrietates discutit, sed oculorum aciem hebetare traditur, inflationes quoque facere, quae tamen stomacho non noceant ventremque molliant. voci splendorem adfert. |
xxii |
48 | Capitato maiores ad eadem effectus. sanguinem reicientibus sucus eius cum galla aut turis farina vel acacia datur. Hippocrates et sine alia mixtura dari iubet vulvasque contractas aperire se putat, fecunditatem etiam feminarum hoc cibo augeri. contritum ex melle ulcera purgat. |
49 | tussim et destillationes thoracis, pulmonis et arteriae vitia sanat, datum in sorbitione tisanae vel crudum praeter capita sine pane, ita ut alternis diebus sumatur, vel si pura excreentur. sic et voci et veneri somnoque multum confert. capita bis aqua mutata cocta alvum emolliunt . . . . sistit fluctiones veteres; cortex decoctus inlitusque inficit canos. |
xxiii |
50 | Alio magna vis, magnae utilitates contra aquarum et locorum mutationes. serpentes abigit et scorpiones odore atque, ut aliqui tradidere, bestias omnes. ictibus medetur potu vel cibo vel inlitu, privatim contra haemorrhoidas cum vino redditum vomitu. ac, ne contra araneos mures venenati morsus valere miremur, aconitum, quod alio nomine pardalianches vocatur, debellat, item hyoscyamum, canum morsus, in quae vulnera cum melle inponitur. |
51 | ad serpentium quidem ictus tostum cum restibus suis efficacissime ex oleo inlinitur, adtritisque corporum partibus, vel si in vesicas intumuerint. quin et suffito eo evocari secundas partus existimat Hippocrates, cinere eius cum oleo capitis ulcera manantia sanitati restituens. |
|
52 | suspiriosis coctum, aliqui crudum id dedere; Diocles hydropicis cum centaurio aut in fico duplici ad evacuandum alvum, quod efficacius praestat viride cum coriandro in mero potum; suspiriosis aliqui et tritum in lacte dederunt. Praxagoras et contra morbum regium vino miscuit et contra ileum in oleo et pulte, sic inlinens strumis quoque. antiqui et insanientibus dabant crudum, Diocles phreneticis elixum. contra anginas tritum in posca gargarizari prodest. |
|
53 | dentium dolores tribus capitibus in aceto tritis inminuit, vel si decocti aqua conluantur addaturque ipsum in cava dentium. auribus etiam instillatur sucus cum adipe anserino. phthiriases et porrigines potum, item infusum cum aceto et nitro conpescit, destillationes cum lacte coctum vel tritum permixtumve caseo molli, quo genere et raucitatem extenuat vel in pisi aut fabae sorbitione. |
|
54 | in totum autem coctum utilius est crudo elixumque tosto; sic et voci plus confert. taenias et reliqua animalia interaneorum pellit in aceto mulso coctum; tenesmo in pulte medetur; temporum doloribus inlinitur elixum et pusulis coctum, dein cum melle tritum; tussi cum adipe vetusto decoctum vel cum lacte aut, si sanguis etiam excreetur vel pura, sub pruna tostum et cum mellis pari modo sumptum; convulsis, ruptis cum sale et oleo. |
|
55 | item cum adipe tumores suspectos sanat. extrahit fistulis vitia cum sulpure et resina, etiam harundines cum pice; lepras, lichenas, lentigines exulcerat sanatque cum origano, vel cinis eius ex oleo et garo inlitus; sic et sacros ignes; suggillata aut liventia ad colorem reducit conbustum ex melle. |
|
56 | credunt et comitialem morbum sanari, si quis eo in cibis utatur ac potione; quartanas quoque excutere potum caput unum cum laserpici obolo in vino austero, — (tussim et alio modo ac pectorum suppurationes quantaslibet sanat fractae incoctum fabae atque ita in cibo sumptum, donec sanitatem restituat. facit et somnos, atque in totum rubicundiora corpora) — |
|
57 | venerem quoque stimulare cum coriandro viridi tritum potumque e mero. vitia eius sunt quod oculos hebetat, inflationes facit, stomachum laedit copiosius sumptum, sitim gignit. cetero contra pituitam et gallinaceis prodest mixtum farre in cibo. iumenta urinam reddere atque non torqueri tradunt, si trito natura tangatur. |
xxiv |
58 | Lactucae sponte nascentis primum genus est eius, quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac spissatum mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae uno cyatho hydropicis datur. caule et foliis contusis, asperso sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent. |
xxv |
59 | alterum est genus quod Graeci caesapon vocant. huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur. haec in arvis nascuntur; tertium genus in silvis nascens ισατιν vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus prosunt. quarto infectores lanarum utuntur. simile id erat lapatho silvestri foliis, nisi plura haberet et nigriora. sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut quae serpunt sanat, item tumores ante suppurationem, ignem sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes potu. haec propria singulis. |
xxvi |
60 | Communia autem sponte nascentibus candor, caulis interdum cubitali longitudine, in thyrso et foliis scabritia. ex iis rotunda folia et brevia habentem sunt qui hieracion vocant, quoniam accipitres scalpendo eam sucoque oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discutiant. |
61 | sucus omnibus candidus, viribus quoque papaveri similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili novo, ad multa praeclarus. sanat omnia oculorum vitia cum lacte mulierum, argema, nubiculas, cicatrices adustionesque omnes, praecipue caligines. inponitur etiam oculis in lana contra epiphoras. |
|
62 | idem sucus alvum purgat in posca potus ad duos obolos. serpentium ictibus medetur in vino potus. et folia thyrsique triti ex aceto bibuntur, vulneri inlinuntur, maxime contra scorpionum ictus, contra vero phalangia commixto vino et aceto. |
|
63 | aliis quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando necant aut his quae vesicae nocent, item psimithio excepto. inponuntur et ventri ex melle atque aceto ad detrahenda vitia alvi. urinae difficultates sucus emendat. Crateuas eum et hydropicis obolis duobus in aceto et cyatho vini dari iubet. |
|
64 | quidam et e sativis colligunt sucum minus efficacem. peculiares earum effectus — praeter iam dictos somnum faciendi veneremque inhibendi, aestum refrigerandi, stomachum purgandi, sanguinem augendi — non pauci restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque lenes faciunt, concoctiones adiuvant, cruditates ipsae numquam faciunt. nec ulla res in cibis magis aviditatem incitat inhibetque eadem. in causa alterutraque modus est: sic et alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt. |
|
65 | lentitiam pituitae digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus purgant, stomachis dissolutis utilissimae. adiuvantur in eos usus et oxypori obolis, asperitatem addito dulci ad intinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite aut vino absinthite, si et tussis sentiatur, hysopite admixto. dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam praecordiorum. |
|
66 | dantur et malancholicis candidae copiosiores et ad vesicae vitia. Praxagoras et dysintericis dedit. ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam pusulae fiant, cum sale inlitae. ulcera etiam, quae serpunt, coercent, initio cum aphronitro, mox in vino. tritae igni sacro inlinuntur. convulsa et luxata caulibus tritis cum polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex vino et polenta. |
|
67 | in cholera quoque coctas patinis dederunt, ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae. quidam et lacte infundunt. defervefacti hi caules et stomacho utilissimi traduntur, sicut somno aestiva maxime lactuca et amara lactensque, quam meconidem vocavimus. hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte utilissimum esse praecipitur, dum tempestivo capite inunguantur oculi, et ad vitias, quae frigore in his facta sint. |
|
68 | miras et alias invenio laudes: thoracis vitiis prodesse non secus quam habrotonum cum melle Attico; purgari et feminas hoc cibo; semen sativarum contra scorpiones dari; semine trito ex vino poto et libidinum imaginationes in somno conpesci; temptantes aquas non nocere lactucam edentibus. quidam tamen frequentiores in cibo officere claritate oculorum tradiderunt. |
xxvii |
69 | Nec beta sine remediis est utraque: sive candidae sive nigrae radix recens et madefacta suspensa funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur; candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra taenias; nigrae radices in aqua coctae porriginem tollunt, atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius capitis dolores veteres et vertigines, item sonitum aurium sedat infusus iis. |
70 | ciet urinam, medetur dysintericis iniecta et morbo regio, dolores quoque dentium sedat. inlitus sucus et contra serpentium ictus valet, sed hoc radici dumtaxat expressus. ipsa vero decocta pernionibus occurrit. alba ephiphoras sedat fronti inlita, aluminis parvo admixto ignem sacrum sine oleo trita. |
|
71 | sic et adustis medetur. et contra eruptiones papularum, coctaque eadem contra ulcera, quae serpunt, inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus, quae in capite manant. sucus eius cum melle naribus inditus caput purgat. coquitur et cum lenticula addito aceto, ut ventrem molliat. validius cocta fluctiones stomachi et ventris sistit. |
xxviii |
72 | Est et beta silvestris quam limnoium vocant, alii neuroidem, multum minoribus foliis tenuioribusque ac densioribus; undecim saepe cauli uni. huius folia ambustis utilia gustantium os adstringunt. semen acetabuli mensura dysintericis prodest. aqua betae radice decocta maculas vestium elui dicunt, item membranarum. |
xxix |
73 | Intubi quoque non extra remedia sunt. sucus eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque cum vino potus iocineris et vesicae; et epiphoris inponitur. erraticum apud nos quidam ambubaiam appellavere. in Aegypto cichorium vocant quod silvestre est, sativum autem serim, quod est minus et venosius. |
xxx |
74 | Cichorium refrigerat in cibo sumptum vel inlitum collectiones; sucus decocti ventrem solvit, iocineri et renibus et stomacho prodest. item, si in aceto decoquatur, urinae tormina discutit, item morbum regium e mulso, si sine febri sit. vesicam adiuvat. mulierum quidem purgationibus decoctum in aqua adeo prodest, ut emortuos partus trahat. adiciunt Magi suco totius cum oleo perunctos favorabiliores fieri et quae velint facilius impetrare. quamquam idem propter singularem salubritatem aliqui chreston appellant, alii pancration. |
xxxi |
75 | Est et silvestre genus alterum — hedypnoida vocant —, latioris folii. stomachum dissolutum adstringit cocta, crudaque sistit alvum. et dysintericis prodest, magis cum lente. rupta et convulsa utroque genere iuvantur, item genitura quibus valetudinis morbo effluat. |
xxxii |
76 | Seris et ipsa, lactucae simillima, duorum generum est silvestris: melior nigra et aestiva, deterior hiberna et candidior. utraque amara, stomacho utilissima; praecipue quem umor vexet cum aceto in cibo refrigerant vel inlitae, discutiuntque et alios quam stomachi. |
77 | cum polenta silvestrium radices stomachi causa sorbentur, et cardiacis inlinuntur super sinistram mammam et ex aceto. omnes hae et podagricis utiles et sanguinem reicientibus, item quibus genitura effluat, alterno dierum potu. Petronius Diodotus, qui ἀνθολογουμενα scripsit, in totum damnavit serim multis modis arguens, sed aliorum omnium opinio resistit. |
xxxiii |
78 | Brassicae laudes longum est exsequi, cum et Chrysippus medicus privatim volumen ei dicaverit per singula membra hominis digestum et Dieuches, ante omnes autem Pythagoras, et Cato non parcius celebraverit, cuius sententiam vel eo diligentius persequi par est, ut noscatur, qua medicina usus sit annis DC populus Romanus. |
79 | in tres species divisere eam Graeci antiquissimi: crispam, quam selinada vocaverunt a similitudine apii foliorum, stomacho utilem, alvum modice mollientem; alteram heliam, latis foliis e caule exeuntibus, unde caulodem quidam vocavere, nullius in medicina momenti. tertia est proprie appellata crambe, tenuioribus foliis et simplicibus densissimisque, amarior, sed efficacissima. |
|
80 | Cato crispam maxime probat, dein levem grandibus foliis, caule magno. prodesse tradit capitis doloribus, oculorum caligini scintillationique, stomacho, praecordiis crudam ex aceto ac melle, coriandro, ruta, menta, laseris radicula sumptam acetabulis duobus matutino, tantamque esse vim, ut qui terat haec, validiorem fieri se sentiat. |
|
81 | ergo vel cum his tritam sorbendam vel ex hoc intinctu sumendam, podagrae autem morbisque articulariis inlini cum ruta et coriandro et salis mica et hordei farina; aqua quoque eius decocta nervos articulosque mire iuvari, si foveantur. vulnera et recentia et vetera, etiam carcinomata, quae nullis aliis medicamentis sanari possint, foveri prius calida aqua iubet ac bis die tritam inponi. |
|
82 | sic etiam fistulas et luxata et tumores, quos evocari quosque discuti opus sit. insomnia etiam vigiliasque tollere decoctam, si ieiuni edint quam plurimam ex oleo et sale; tormina, si decocta iterum decoquatur addito oleo, sale, cumino, polenta. si ita sumatur sine pane, magis profuturam. inter reliqua bilem detrahi per vinum nigrum pota. |
|
83 | quin et urinam eius, qui brassicam esitaverit, adservari iubet, calefactamque nervis remedio esse. verba ipsius subiciam ad exprimendam sententiam: puero pusillos, si laves ea urina, numquam debiles fieri. auribus quoque ex vino sucum brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati audientium prodesse adseverat, et inpetigines eadem sanari sine ulcere. |
xxxiv |
84 | Graecorum quoque opiniones iam et Catonis causa poni convenit, in his dumtaxat, quae ille praetermiserit. biles trahere non percoctam putant, item alvum solvere eandemque bis coctam sistere. vino adversari ut inimicam vitibus, antecedente in cibis caveri ebrietatem, postea sumpta crapulam discuti. |
85 | hunc cibum et oculorum claritati conferre multum, sucum vero cruduae vel angulis tantum tactis cum Attico melle plurimum. facillime concoqui, ciboque eo sensus purgari. Erasistrati schola clamat nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo paralyticis et tremulis dari iubet et sanguinem excreantibus. |
|
86 | Hippocrates coeliacis et dysintericis bis coctam cum sale, item ad tenesmum et renium causa, lactis quoque ubertatem puerperis hoc cibo fieri iudicans et purgationem feminis. crudus quidem caulis si mandatur, partus quoque emortuos pelli. Apollodorus adversus fungorum venena semen aut sucum bibendum censet, Philistion opisthotonicis sucum ex lacte caprino cum sale et melle. |
|
87 | invenio et podagra liberatos edendo eam decoctaeque ius bibendo, hoc et cardiacis datum et comitialibus morbis addito sale, item splenicis in vino albo per dies XL et ictericis nec non et phreneticis. raucis crudae sucum gargarizandum bibendumque demonstrat, contra vero singultus cum coriandro et aneto et melle ac pipere ex aceto. |
|
88 | inlitam quoque prodesse inflationibus stomachi, item serpentium ictibus et sordidis ulceribus ac vetustis, vel aqua ipsa cum hordeacia farina, sucum ex aceto vel cum feno Graeco. sic aliqui et articulis podagrisque inponunt. epinyctidas et, quidquid aliud serpit in corpore, inposita levat, item repentinas caligines, has et si mandatur ex aceto; suggillata vero et alios livores pura inlita, lepras et psoras cum alumine rotundo ex aceto. |
|
89 | sic et fluentes capillos retinet. Epicharmus testium et genitalium malis hanc utilissime inponi, efficacius eandem cum faba trita, item convolsis, cum ruta contra ardores febrium et stomachi vitia, cum rutae semine ad secundas et muris aranei morsus. foliorum aridorum farina alterutra parte exinanit. |
xxxv |
90 | Ex omnibus brassicae generibus suavissima est cyma, at inutilis habetur, difficilis in coquendo et renibus contraria. illud quoque non est omittendum, aquam decoctae ad tot usus laudatam faetere humi effusam. stirpium brassicae aridorum cinis inter caustica intellegitur ad coxendicum dolores cum adipe vetusto, ac cum lasere et aceto inter psilotra: evulsis inlitus pilis nasci alios prohibet. |
91 | bibitur et cum oleo subfervefactus vel per se elixus ad convolsa et rupta intus lapsoque ex alto. nulla ergo sunt crimina brassicae? immo vero apud eosdem animae gravitatem facere, dentibus et gingivis nocere. et in Aegypto propter amaritudinem non estur. |
xxxvi |
92 | Silvestris sive erraticae inmenso plus effectus laudat Cato, adeo ut aridae quoque farinae in olfactorio collectae vel odore tantum naribus rapto vitia earum graveolentiamque sanari adfirmet. hanc alii petraeam vocant, inimicissimam vino, quam praecipue vitis fugiat aut, si non possit fugere, moriatur. |
93 | folia habet tenuia, rotunda, parva, levia, plantis oleris similior, candidior sativa et hirsutior. hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque ac vulneribus recentibus cum melle, ita ne solvatur ante diem septimum, srumis, fistulis in aqua contritam Chrysippus auctor est. alii vero conpescere mala corporis, quae serpant — nomas vocant —, item excrescentia absumere, cicatrices ad planum redigere, |
|
94 | oris ulcera et tonsillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle tollere, item psoras et lepras veteres, ipsius tribus partibus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. Epicharmus satis esse eam contra canis rabiosi morsum inponi; melius, si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes ea, si detur ex carne. semen eius tostum auxiliatur contra serpentes, fungos, tauri sanguinem. |
|
95 | folia cocta splenicis in cibo data et cruda inlita cum culpure et nitro prosunt, item mammarum duritiae. radicum cinis uvae in faucibus tumenti tactu medetur et parotidas cum melle inlitus reprimit, serpentium morsus sanat. virium brassicae unum et magnum argumentum addemus ac mirabile: crustae occupent intus vasa omnia, in quae aquae fervent, ita ut non sit avellere eas; si brassica in his decoquatur, abscedunt. |
xxxvii |
96 | Inter silvestres brassicas et lapsana est, pedalis altitudine, hirsutis foliis, sinapi similis, nisi candidior esset flore. coquitur in cibo, alvum leniter mollit. |
xxxviii |
|
Marina brassica vehementissime ex omnibus alvum ciet. coquitur propter acrimoniam cum pingui carne, stomacho inimicissima. |
xxxix |
97 | Scillarum in medicina albae et feminae nigrae; quae candidissima fuerit, utilissima erit. huic aridis tunicis direptis quod relicum e vivo est, consectum suspenditur lino modicis intervallis. postea arida frusta in cadum aceti quam asperrimi pendentia inmerguntur, ita ne ulla parte vas contingant. |
98 | * gypso deinde oblitus cadus ponitur sub tegulis totius diei solem accipientibus. * hoc fit ante solstitium, diebus XLVIIII *. post eum numerum dierum tollitur vas, scilla eximitur, acetum transfunditur. hoc clariorem oculorum aciem facit, salutare est stomachi, laterum doloribus ieiunis sumptum. sed tanta vis est, ut avidius haustum exstinctae animae momento aliquo speciem praebeat. |
|
99 | prodest et gingivis et dentibus vel per se commanducata. taenias et reliqua ventris animalia pellit ex aceto et melle sumpta. linguae quoque recens subiecta praestat, ne hydropici sitiant. coquitur pluribus modis: in olla, quae coiciatur in clibanum aut furnum, vel adipe aut luto inlita, vel frustatim in patinis. |
|
100 | et cruda siccatur, deinde conciditur coquiturque in aceto, cum serpentium ictibus inponitur. tosta quoque purgatur et medium eius iterum in aqua coquitur. usus sic coctae ad hydropicos, ad urinam ciendam tribus obolis cum melle et aceto potae, item splenicos et stomachicos, si non sentiant ulcus, quibus innatet cibus, ad tormina, regios morbos, tussim veterem cum suspirio. |
|
101 | discutit et foliis strumas quadrinis diebus soluta, furfures capitis et ulcera manatia inlita ex oleo cocta. coquitur et in melle cibi gratia, maxime uti concoctionem faciat. sic et interiora purgat. rimas pedum sanat in oleo cocta et mixta resinae. semen eius lumborum dolori ex melle inponitur. Pythagoras scillam in limine quoque ianuae suspensam contra malorum medicamentorum introitum pollere tradit. |
xl |
102 | Ceteri bulbi ex aceto et sulpure ulceribus in facie medentur, per se vero triti nervorum contractioni et ex vino porrigini, cum melle canum morsibus; Erasistrato placet cum pice. idem sanguinem sistere eodem tradit inlitos cum melle. alii, si e naribus fluat, coriandrum et farinam adiciunt. |
103 | Theodorus et lichenas ex aceto bulbis curat, erumpentia in capite cum vino austero aut ovo. et bulbos epiphoris idem inlinit et siccae lippitudini media eorum. vitia, quae sunt in facie, rubentes maxime in sole inlit cum melle et nitro emendant, lentiginem cum vino aut cum aceto. vulneribus quoque mire prosunt per se aut, ut Damion, ex mulso, si quinto die solvantur. |
|
104 | iisdem et auriculas fractas curat et testium pituitas; in articulorum doloribus miscet et farinam. in vino cocti inliti ventri duritiam praecordiorum emolliunt. dysintericis in vino ex aqua caelesti temperato dantur, ad convulsa intus cum silphio pilulis fabae magnitudine. ad sudorem tusi inlinuntur. nervis utiles, ideo et paralyticis dantur. |
|
105 | luxata in pedibus, qui sunt rufi ex iis, citissime sanant cum melle et sale. venerem maxime Megarici stimulant, hortensii partum cum sapa aut passo sumpti, silvestres interaneorum plagas et vitio cum silphio pilulis devoratis sedant. illorum semen contra phalangia bibitur in vino. |
|
106 | ipsi ex aceto inlinuntur contra serpentium ictus. semen antiqui bibendum insanientibus dabant. flos bulborum tritus crurum maculas varietatesque igni factas emendat. Diocles hebetari oculos ab his putat. elixos assis minus utiles esse adicit et difficile concoqui ex vi uniuscuiusque naturae. |
xli |
107 | Bolbinen Graeci vocant herbam porraceis foliis, rubicundo bulbo. haec traditur vulneribus mire utilis, dumtaxat recentibus. bulbus, quem vomitorium vocant ab effectu, folia habet nigra, ceteris longiora. |
xlii |
108 | Inter utilissimos stomacho cibos asparagi traduntur. cumino quidem addito inflationes stomachi colique discutiunt, iidem oculis claritatem adferunt, ventrem leniter molliunt, pectoris et spinae doloribus intestinorumque vitiis prosunt, vino, cum coquuntur, addito. ad lumborum et renium dolores semen obolorum trium pondere, pari cumini bibitur. venerem stimulant, urinam cient utilissime, praeterquam vesica exulcerata, |
109 | radice quoque plurimorum praedicatione. trita et in vino albo pota calculos quoque exturbat, lumborum et renium dolores sedat. quidam et ad vulvae dolorem radicem cum vino dulci propinant. eadem in aceto decocta contra elephantiasim proficit. asparago trito ex oleo perunctum pungi ab apibus negant. |
xliii |
110 | Silvestrem asparagum aliqui Libycum vocant, Attici orminum. huius ad supra dicta omnia efficacior vis, et candidiori maior. morbum regium extenuant. veneris causa aquam eorum decoctam bibi iubent ad heminam. idem et semen valet cum aneto ternis utriusque obolis. datur et ad serpentium ictus sucus decoctus; radix miscetur radici marathri inter efficacissima auxilia. |
111 | si sanguis per urinam reddatur, semen et asparagi et apii et cumini ternis obolis in vini cyathis duobus Chrysippus dari iubet. set id hydropicis contrarium esse, quamvis urinam moveat, docet, item veneri, vesicae quoque nisi decoctum; quae aqua si canibus detur, occidi eos. in vino decoctae radicis sucum, si ore contineatur, dentibus mederi. |
xliv |
112 | Apio gratia in volgo est. namque rami lactis potionibus per rura innatant et in condimentis peculiarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle, ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegrotent in piscinis, apio viridi recreantur. |
113 | verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum varietate est. distingitur sexu. Chrysippus feminam esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et fervido; Dionysius . . . nigriorem, brevem, radicis . . ., vermiculos gignentem; ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum epulis feralibus dicatum esse — visus quoque claritati inimicum — [caule feminae vermiculos gigni] |
|
114 | ideoque eos, qui ederint, sterilescere, mares feminasve; in puerperiis vero ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauriant; innocentiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter nefastos frutex damnatur. mammarum duritiam inpositis foliis emollit. |
|
115 | suaviores aquas potui incoctum praestate. suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat, eodem iure instillato gravitatem aurium. semine urinam ciet, menstrua ac secundas partus et si foveantur semine decocto. suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. at ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum vetere vino vesicae calculos frangunt. semen datur et arquatis ex vino albo. |
xlv |
116 | Apiastrum Hyginus quidem melissophyllum appellat, sed in confessa damnatione est venenatum in Sardinia. contexenda enim sunt omnia ex eodem nomine apud Graecos pendentia. |
xlvi |
117 | Olusatrum, quod hipposelinum vocant, adversatur scorpionibus. poto semine torminibus et interaneis medetur; item difficultatibus urinae semen eius decoctum ex mulso potum. radix in vino decocta calculos pellit et lumborum ac lateris dolores. canis rabiosi morsibus potum et inlitum medetur. sucus eius algentes calefacit potus. quartum genus ex eodem aliqui faciunt oreoselinum, palmum alto frutice recto, semine cumino simili, urinae et menstruis efficax. heleoselino vis privata contra araneos; eo et oreoselino feminae purgantur e vino. |
xlvii |
118 | Alio genere petroselinum quidam appellant in saxis natum, praecipuum ad vomicas, coclearibus binis suci additis in cyathum marrubii suci atque ita calidae aquae tribus cyathis. adiecere quidam buselinum, differens brevitate caulis a sativo et radicis colore rufo, eiusdem effectus, praevalere contra serpentes potu et inlitu. |
xlviii |
119 | Ocimum quoque Chrysippus graviter increpuit inutile stomacho, urinae, oculorum quoque claritati, praeterea insaniam facere et lethargos et iocineris vitia, ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum censens. addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem gignere, commanducatum et in sole positum vermes; |
120 | Afri vero, si eo die feriatur quispiam a scorpione, quo ederit ocimum, non posse servari. quin immo tradunt aliqui, manipulo ocimi cum cancris X marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes. Diodorus in empiricis etiam pediculos facere ocimi cibum. |
|
121 | secuta aetas acriter defendit, nam id esse capras, nec cuiquam mentem motam, et scorpionum terrestrium ictibus marinorumque venenis mederi ex vino addito aceti exiguo. usu quoque conpertum deficientibus ex aceto odoratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrigeratione, inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo et aceto, item oculorum epiphoris inpositum ex vino. |
|
122 | stomacho quoque utile, inflationes ructu dissolvere ex aceto sumptum, alvum sistere inpositum, urinam ciere; sic et morbo regio et hydropicis prodesse, etiam in choleris destillationes stomachi inhiberi. ergo etiam coeliacis Philisto dedit et coctum dysintericis, et contra . . . . . Plistonicus, aliqui et in tenesmo et sanguinem excreantibus in vino, duritia quoque praecordiorum. inlinitur mammis exinanitque lactis proventum. |
|
123 | auribus utilissimum pe cum adipe anserino. semen tritum et haustum naribus sternumenta compescit et destillationes quoque capitis inlitum, vulvas purgat in cibo ex aceto. verrucas mixto atramento sutorio tollit. venerem stimulat, ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur. |
|
124 | Silvestri ocimo vis efficacior ad eadem omnia, peculiaris ad vitia, quae vomitionibus crebris contrahuntur, vomicasque volvae, contra bestiarum morsus e vino radice efficacissima. |
xlix |
125 | Erucae semen scorpionum venenis et muris aranei medetur, bestiolas omnes innascentes corpori arcet, vitia cutis in facie cum melle inlitum, lentigines ex aceto, cicatrices nigras reducit ad candorem cum felle bubulo. aiunt verbera subituris potum ex vino duritiam quandam contra ea sensus induere. |
126 | in condiendis opsoniis tanta est suavitas, ut Graeci euzomon appellaverint. putant, subtrita eruca si foveantur oculi, claritatem restitui, . . . . tussim infantium sedari. radix eius in aqua decocta fracta ossa extrahit . . . . — nam de venere stimulanda diximus — tria folia silvestres erucae sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur. |
l |
127 | E contrario nasturtium venerem inhibet, animum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum purgat, detrahit bilem potum 𐆖 pondere in aquae VII, strumis cum lomento inlitum opertumque brassica praeclare medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat [visum compurgat], commotas mentes sedat ex aceto sumptum, lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tussim, ex melle si cotidie ieiuni sumant. |
128 | semen ex vino omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito mentastro. prodest et contra suspiria et tussim cum origano et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino. panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovorum album. |
|
129 | et lienibus inlinitur ex aceto, infantibus vero e melle utilissime. Sextius adicit ustum serpentes fugare, scorpionibus resistere, capitis dolores contrito, alopecias emendari addito sinapi, gravitatem aurium trito inposito auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco, porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furunculos concoquit cum fermento. |
|
130 | carbunculos ad suppurationem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius caustica est. optimum autem Babylonium; silvestri ad omnia ea effectus maior. |
li |
131 | In praecipuis autem medicaminibus ruta est. latiora sativae folia, rami fruticosiores; silvestris hoorida ad effectum est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tunsae aspersa modice aqua et in pyxide Cypria adservatur. hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in Macedonia maxime iuxta flumen Aliacmonem; mirumque, cicutae suco extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt. |
132 | cicutae sucus prodest et manibus colligentium rutam. cetero inter prima miscetur antidotis, praecipueque Galatica; quaecumque autem ruta et per se pro antidoto valet foliis tritis ex vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item fungos, sive in potu detur sive in cibo; simili modo contra serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum his rutam prius edendo muniant se. |
|
133 | valent et contra scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vesparum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale vel cum aceto et pice decocta. suco perunctos, etiam habentes negant feriri ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta, nidorem fugere. |
|
134 |
efficacissima tamen est silvestris radix cum vino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu potam. Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique coloris foliis a femina discrevit, et eam laetioribus foliis et colore. idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa cum pane vel nasturtio, caprae quoque silvestres propter visum, ut aiunt. |
|
135 | multi suco eius cum melle Attico inuncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris puerum enixae vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cephalaea, cum farina hordeacia et aceto. eadem cruditates discutit, mox et inflationes, dolores stomachi veteres. |
|
136 | vulvas aperit corrigitque conversas inlita in melle toto ventre et pectore; hydropicis cum fico et decocta ad dimidias partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolores laterumque et lumborum, tusses, suspiria, pulmonum, iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulae gravedines. decocuntur folia poturis; et in cibo vel cruda vel decocta aut condita prodest; item torminibus in hysopo decocta et cum vino pota. |
|
137 | sic et sanguinem sistit interiorem et narium indita iis; sic et conlutis dentibus prodest. auribus quoque in dolore sucus infunditur, custodito, ut diximus, modo in silvestri, contra tarditatem vero sonitusque cum rosaceo vel cum laureo oleo aut cum vino et melle. |
|
138 | sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur in tempora et cerebrum. adiecerunt aliqui et serpyllum et alurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethargicis ex aceto olfaciendum et comitialibus bibendum decoctae sucum in cyathis IIII; ante accessiones, quarum frigus intolerabile est, alsiosisque et crudam in cibo. |
|
139 | urinam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam purgationes secundasque et iam emortuos partus, ut Hippocrati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam et vulvarum causa et suffire iubet. Diocles et cardiacis inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra ileum decocta farina in oleo velleribus collecta. multi vero et contra purulentas excreationes siccae drachmas duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra cruentas ramos III decoctos in vino. |
|
140 | datur et dysintericis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis III uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo coctis foliis partibus, quas frigus adusserit. si urinam movet, ut Hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare velut inhibentem potui contra incontinentiam urinae. |
|
141 | psoras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item vitiligines, verrucas, strumas et similia cum trychno et adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et oleo vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laserpicium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et pituitae eruptionibus cum cera, testium vero epiphoris cum ramis lauri teneris, |
|
142 | adeo peculiari in visceribus his effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere inlitos ramices sanari prodant, fracta quoque membra semine trito cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo decoctum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, itemque generationem inpediri hoc cibo. |
|
143 | ideo in profluvio genitali datur et venerem crebro per somnia imaginantibus. praecavendum est gravidis abstineant hoc cibo, necari enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripedum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, infusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint, ex aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in homine, temperata. |
lii |
144 | Mentastrum silvestris menta est, differens specie foliorum, quis sunt figura ocimi, pulei odore, propter quod quidam silvestre puleium vocant. his commanducatis et inpositis sanari elephantiasin Magni Pompei aetate fortuito cuiusdam experimento, propter pudorem facie inlita, conpertum est. |
145 | eadem inlinuntur bibunturque adversus serpentium ictus drachmis duabus in vini cyathis duobus, adversus scorpionum cum sale, oleo, aceto, item adversus scolopendras ius decocti. adversus omnia venena servantur folia arida ad farinae modum. substratum vel accensum fugat etiam scorpiones. |
|
146 | potum feminas purgat, sed partus necat. ruptis, convulsis, orthopnoicis, torminibus, choleris efficacissimum, item lumbis, podagris inpositum. sucus auribus verminosis instillatur. in regio morbo bibitur, strumis inlinitur, somnia veneris inhibet, taenias pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infunditur capiti in sole. |
liii |
147 | Mentae ipsius odor animum excitat et sapor aviditatem in cibis, ideo embammatum mixturae familiaris. ipsa acescere aut coire densaque lac non patitur; quare lactis potionibus additur, et his, qui coagulati potu strangulentur, data in aqua aut mulso. eadem vi resistere et generationi creditur cohibendo genitalia densari. |
148 | aeque maribus ac feminis sistit sanguinem et purgationes feminarum inhibet, cum amylo ex aqua pota coeliacorum impetus. exulcerationem et vomicas vulvae curant illita, iocinerum vitia ternis obolis ex mulso datis, item sanguinem excreantibus in sorbitione. ulcera in capite infantium mire sanat, |
|
149 | arterias umidas siccat, siccas adstringit, pituitas corruptas purgat in mulso et aqua. voci suco utilis, sub certamine dumtaxat, qui et gargarizatur uva tumente adiecta ruta et coriandro ex lacte; utilis et contra tonsillas cum alumine, linguae asperae cum melle et convulsis intus per se vitiisque pulmonis. singultus et vomitiones sistit cum suco granati, ut Democritus monstrat. |
|
150 | recentis sucus narium vitia spiritu subductus emendat; ipsa trita choleras, in aceto quidem pota, sanguinis fluctiones intus, ileum etiam inposita cum polenta et si mammae tendantur. inlinitur et temporibus in capitis dolore, sumitur et contra scolopendras et scorpiones marinos et ad serpentes. epiphoris inlinitur et omnibus in capite eruptionibus, item sedis vitiis. |
|
151 | intertrigines quoque, vel si teneatur tantum, prohibet. auribus instillatur cum mulso. aiunt et lieni mederi eam in horto gustatam ita, ne vellatur, si is, qui mordeat, dicat se lieni mederi, per dies VIIII; aridae quoque farinam tribus digitis adprehensam et stomachi dolorem sedare in aqua et similiter aspersa potione ventris animalia expellere. |
liv |
152 | Magna societas cum hac ad recreandos defectos animo puleio, cum surculis in ampullas vitreas aceti utrisque deiectis. qua de causa dignior e puleio corna Varroni quam e rosa cubiculis nostris pronuntiata est; nam et capitis dolores inposita dicitur levare, quin et olfactu capita tueri contra frigorum aestusque iniuriam et ab siti traduntur, neque aestuare eos, qui duos e puleio surculos inpositos auribus in sole habeant. |
153 | inlinitur etiam in doloribus cum polenta et aceto, femina efficacius. est autem haec flore purpureo, mas candidum habet. item nausias cum sale et polenta in frigida aqua pota inhibet; sic et pectoris dolorem, stomachi autem ex aqua. item rosiones sistit et vomitiones cum aceto et polenta, alvum solvit ex sale et aceto et polenta. intestinorum vitia melle decocta et nitro sanat, urinam pellit ex vino et, si Ammineum sit, et calculos et interiores omnes dolores. |
|
154 | ex melle et aceto sedat menstrua et secundas, vulvas conversas corrigit, defunctos partus eicit. semen obmutescentibus olfactu admovetur. comitialibus in aceto cyathi mensura datur. si aquae insalubres bibendae sint, tritum aspergitur. lassitudines corporis, si omnino tractetur, minuit, nervorum causa et in contractione cum sale et aceto, e melle infricatur in opisthotono. |
|
155 | bibitur ad serpentium ictus decoctum, ad scorpionum in vino tritum, maxime quod in siccis nascitur. ad oris exulcerationes, ad tussim efficax habetur. flos recentis incensus pulices necat odore. Xenocrates pulei ramum lana involutum in tertianis ante accessionem olfactandum dari aut stragulis subici et ita collocari aegrum inter remedia tradit. |
lv |
156 | Silvestri ad eadem vis efficacior. simile est origano, minoribus foliis quam sativum, et a quibusdam dictamnos vocatur. gustatum a pecore caprisque balatum concitat, unde quidam Graeci littera mutata blechonem vocaverunt. natura tam fervens est, ut inlitas partes exulceret. tuso in perfrictione fricari ante balinea convenit et ante accessionum horrorem. |
157 | convolsis et torminibus, podagris mire prodest, spasticis cum melle et sale bibendum datur, pulmonum vitia excreabilia facit. ad lienem cum sale utile est et vesicae et suspiriis et inflationibus; decoctum suco aequaliter et vulvas corrigit et contra scolopendram terrestrem vel marinam, item scorpiones valet privatimque contra hominis morsum. radix contra increscentia ulcera recens potentissima, arida vero cicatricibus decorem adfert. |
lvi |
158 | Item puleio est nepetaeque societas. decocta in aqua ad tertias discutiunt frigora [mulierumque menstruis prodest] et aestate sedant calores. nepeta quoque vires contra serpentes habet; fumum ex ea nidoremsque fugiunt, quin et substernere in metu eo dormituris utile est. tusa aegilopis inponitur et capitis doloribus recens cum tertia parte panis temperata aceto inlinitur. sucus eius instillatus naribus supinis profluvium sanguinis sistit; item radix, quae cum myrti semine in passo tepido gargarizata anginis medetur. |
lvii |
159 | Cuminum est et silvestre, praetenue, quaternis aut quinis foliis veluti serratis, sed ut sativo magnus usus, in stomachi praecipue remediis. discutit pituitas, inflationes tritum et cum pane sumptum vel potum ex aqua vinoque, tormina quoque et intestinorum dolores. verumtamen omne pallorem gignit bibentibus. |
160 | ita certe ferunt Porci Latronis, clari inter magistros dicendi, adsectatores similitudinem coloris studiis contracti imitatos, et paulo ante Iulium Vindicem, adsertorem illum a Nerone libertatis, captationi testamenti sic lenocinatum. narium sanguinem pastillis inditum vel ex aceto recens sistit, et oculorum epiphoris per se inpositum, tumentibus cum melle prodest. |
|
161 | infantibus inponi in ventre satis est. morbo regio in vino albo a balineis datur; . . . is Aethiopicum maxime in posca et in ecligmate cum melle. Africano privatim urinae incontinentiam cohiberi putant. sativum datur ad iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad vertiginem, iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci tritum, ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera. |
|
162 | silvestre ad omnia eadem efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quantum adprehenderint tres digiti. propter colum quoque bibitur inliniturque in penicillo fervens, adprimitur fasciis. strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drachmis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad sonitus atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto. |
lviii |
163 | Est cumino simillimum quod Graeci vocant ami. quidam vero Aethiopicum cuminum id esse existimant. Hippocrates regium appellavit, videlicet quia efficacius Aegyptio iudicavit. plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur et condimentis interponitur. |
164 | inflationes et tormina discutit, urinas et menstrua ciet, suggillata oculorum, epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in vino potum drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari portione myrrae. colorem quoque bibentiusm similiter mutat in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur id per coitum. |
lix |
165 | De cappari satis diximus inter peregrinos frutices. non utendum transmarino, innocentius est Italicum. ferunt eos, qui cotidie id edint, paralysi non periclitari nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si trita in sole fricentur. |
166 | splenicis prodest in vino potu radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu, feruntque XXXV diebus per urinam et alvum totum lienem emitti. bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. dentium dolores sedat tritum ex aceto vel semen decoctum vel manducata radix. |
|
167 | infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis medetur. dant et ad taenias in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile esse inter auctores convenit. |
lx |
168 | Ligusticum — aliqui panaces vocant — stomacho utile est, item convolsionibus, inflationibus. sunt qui et cunilam bubulam appellaverint, uti diximus, falso. |
lxi |
169 | Cunilae praeter sativam plura sunt in medicina genera. quae bubula appellatur, semen pulei habet, utile ad vulnera commanducatum inpositum, ut quinto post die solvatur. et contra serpentes in vino bibitur ac tritum plagae inponitur. vulnera ab his facta perfricant, item testudines cum serpentibus pugnaturae; quidamque in hoc usu panaceam vocant. sedat et tumores et virilium mala sicca vel foliis tritis, in omni usu mire congruens vino. |
lxii |
170 | Est alia cunila, gallinacea appellata nostris, Graecis origanum Heracleoticum. prodest oculis trita addito sale; tussim quoque emendat et iocinerum vitia, laterum dolores cum farina, oleo et aceto sorbitione temperata, praecipue vero serpentium morsus. |
lxiii |
171 | Tertium genus est eius, quae a Graecis mascula, a nostris cunilago vocatur, odoris foedi, radicis lignosae, folio aspero. vires eius vehementissimas in omnibus generibus earum tradunt; manipulo quoque eius abiecto omnes e tota domo blattas convenire ad eam, privatim adversus scorpiones ex posca pollere, foliis tribus ex oleo peruncto homine fugari serpentes. |
lxiv |
172 | E contrario quae mollis vocatur, pilosioribus ramis et aculeatis, trita mellis odorem habet, digitis tactu eius cohaerescentibus, altera turis, quam libanotida appellavimus. medetur utraque contra serpentes ex vino vel aceto, pulices etiam contritae cum aqua sparsae necant. |
lxv |
173 | Sativa quoque suos usus habet. sucus eius cum rosaceo auriculas iuvat, ipsa ad ictus bibitur. fit ex ea montana, serpyllo similis, efficax contra serpentes. urinam movet, purgat a partu mulieres. concoctionem mire adiuvat et aviditatem ad cibos utraque vel in cruditate ieiunis in potione aspersa; luxatis quoque utilis, contra vesparum et similes ictus ex farina hordeacia et posca utilissima. libanotidis alia genera suis locis dicentur. |
lxvi |
174 | Piperitis, quam et siliquastrum appellavimus, contra morbos comitiales bibitur. Castor et aliter demonstrabat: caule rubro et longo, densis geniculis, foliis lauri, semine albo, tenui, gustu piperis, utilem gingivis, dentibus, oris suavitati et ructibus. |
lxvii |
175 | Origanum, quod vi saporem cunilae aemulatur, ut diximus, plura genera in medicina habet. onitin alii prasion appellant, non dissimile hysopo. privatim eius usus contra rosiones stomachi in tepida aqua et contra cruditates, araneos scorpionesque in vino albo, luxata et incussa in aceto et oleo et lana. |
lxviii |
176 | Tragoriganum similius est serpyllo silvestri. urinam ciet, tumores discutit, contra viscum potum viperaeque ictum efficacissimum, stomacho acida ructanti et praecordiis. tussientibus cum melle datur et pleuriticis et peripneumonicis. |
lxix |
177 | Heraclium quoque tria genera habet: nigrius latioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocare malunt. tertium est inter haec medium, set minus quam cetera efficax. optimum autem Creticum, nam et iucunde olet, proximum Zmyrnaeum durius, Heracleoticum ad potum utilius, quod onitin vocant. |
178 | communis autem usus serpentes fugare, percussis esui dari et decoctum potui, urinam ciere, ruptis, convolsis mederi cum panacis radice, hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris decoctum ad sextam; item ad scabiem, pruriginem, psoras in descensione balinearum. sucus auribus infunditur cum lacte mulieris. tonsillis quoque et uvis medetur, capitis ulceribus. venena opii et gypsi extinguit decoctum, si cum cinere e vino bibatur. |
|
179 | alvum mollit acetabuli mensura, suggillatis inlinitur, item dentium dolori, quibus et candorem facit, cum melle et nitro. sanguinem narium sistit. ad parotidas decoquitur cum hordeacia farina, ad arterias asperas cum galla et melle teritur, ad lienem folia cum melle et sale. |
|
180 | crassiores pituitas et nigras extenuat coctum cum oleo in nares infunditur. lassi perunguuntur ex eo ita, ne venter attingatur. epinyctidas cum pice sanat, furunculos aperit cum fico tosta, strumas cum oleo et aceto et farina hordeacia, lateris dolores cum fico inlitum, fluctiones sanguinis in genitalibus tusum ex aceto inlitum, reliquias purgationum a partu. |
lxx |
181 | Lepidium inter urentia intellegitur. sic et in facie cutem emendat exulcerando, ut tamen cera et rosaceo facile sanetur. sic et lepras et psoras tollit semper facile et cicatricum ulcera. tradunt in dolore dentium adalligatum bracchio, qua doleat, convertere dolorem. |
lxxi |
182 | Git ex Graecis alii melanthium, alii melaspermon vocant. optimum quam excitatissimi odoris et quam nigerrimum. medetur serpentium plagis et scorpionum; inlini ex aceto ac melle reperio incensoque serpentes fugari. |
183 | bibitur drachma una et contra araneos. destillationem narium discutit tusum in linteolo olefactum, capitis dolores inlitum ex aceto, et infusum naribus cum irino oculorum epiphoras et tumores, dentium dolores coctum cum aceto, ulcera oris tritum aut commanducatum; item lepras et lentigines ex aceto, difficultates spirandi addito nitro potum, duritias tumoresque veteres et suppurationes inlitum. lacte mulierum auget aliquot continuis diebus sumptum. |
|
184 | colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque largior venenum est, quod miremur, cum semen gratissime panes etiam condiat. oculos quoque purgat, urinam et menses ciet. quin immo linteolo deligatis tantum granis XXX secundas trahi reperio. aiunt et clavis in pedibus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item muscas. |
lxxii |
185 | Et anesum adversus scorpiones ex vino habetur, Pythagorae inter pauca laudatum sive crudum sive decoctum; item viride aridumve omnibus, quae condiuntur quaeque intinguntur, desideratum, panis etiam crustis inferioribus subditum. saccis quoque additum cum amaris nucibus vina commendat. |
186 | quin ipsum oris halitum iucundiorem facit faetoremque tollit manducatum matutinis cum zmyrnio et melle exiguo, mox vino collutum. vultum iuniorem praestat. insomnia levat suspensum in pulvino, ut dormientes olefaciant. adpetentiam ciborum praestat, quando id quoque inter artificia deliciae fecere, ex quo labor desiit cibos poscere. ob has causas quidam anicetum id vocavere. |
lxxiii |
187 | Laudatissimum est Creticum, proximum Aegyptium. hoc ligustici vicem praestat in condimentis. dolores capitis levat suffitum naribus. epiphoris oculorum Euenor radicem eius tusam inponit, Iollas ipsum cum croco pari modo et vino, et per se cum polenta ad magnas fluctiones extrahendisque si qua in oculos inciderint. narium quoque carcinodes consumit inlitum ex aqua. |
188 | sedat anginas cum hysopo ac melle ex aceto gargarizatum, auribus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum cum melle sumptum. melius cum acetabulo anesi nuces amaras L purgata terer in melle ad tussim; facillime vero anesi drachmae tres, papaveris duae miscentur melle ad fabae magnitudinem et ternae diebus sumuntur. |
|
189 | praecipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis digerit cruditates. sucus decocti cum apio olfactus sternumenta inhibet. potum somnos conciliat, calculos pellit, vomitiones cohibet et praecordiorum tumores, et pectorum vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilissimum. |
|
190 | prodest et capitis doloribus instillari sucum cum oleo decocti. non aliud utilius ventri et intestinis putant; ideo dysintericis et in tenesmo datur tostum. aliqui addunt et opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in vini cyatho dilutis. |
|
191 | Dieuches et ad lumborum dolores suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum cum menta, Euenor radicem et ad renes. Dalion herbarius parturientibus ex eo cataplasma inposuit cum apio, item vulvarum dolori deditque bibendum cum aneto parturientibus. phreneticis quoque inlinunt vel recens cum polenta; sic et infantibus comitiale vitium aut contractiones sentientibus. |
|
192 | Pythagoras quidem negat corripi vitio comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi serendum; parere quoque facilius olfactantes, et statim a partu dandum potui polenta aspersa. Sosimenes contra omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines in oleo decoquens addito nitro. semine eius poto lassitudinis auxilium viatoribus spopondit. |
|
193 | Heraclides ad inflationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis duobus ex mulso dedit, similiter ad ventris aut intestinorum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis prenderet seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino. multi vomituris acetabula eius et folia lauri decem trita in aqua bibenda inter cenam suadent. |
|
194 | strangulatus vulvae, si manducetur et linatur calidum vel si bibatur cum castoreo in aceto et melle, sedat; vertigines a partu cum semine cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum, vini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quartanas ternis digitis seminis anesi et feniculi usus est in aceto et mellis cyatho uno. |
|
195 | lenit articularios morbos cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum venenis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter praestat, vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est praeterquam inflato. |
lxxiv |
196 | Anetum quoque ructus movet et tormina sedat, alvum sistit. epiphoris radices inlinuntur ex aqua vel vino. singultus cohibet semen fervens olfactu; sumptum ex aqua sedat cruditates. cinis eius uvam in faucibus levat, oculos et genituram hebetat. |
lxxv |
197 | Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum transmarino alienatur. illud enim hammoniaci lacrimae simile sagapenon vocatur. prodest laterum et pectoris doloribus, convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, praecordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opisthotonicos, lienes, lumbos, perfrictiones. datur olfactandum ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta. |
lxxvi |
198 | Papaveris sativi tria diximus genera, et sponte nascentis alia promisimus. e sativis albi calix ipse teritur et e vino bibitur somni causa. semen elephantiasi medetur. e nigro papavere sopor gignitur scapo inciso, ut Diagoras suadet, cum turgescit, ut Iollas, cum deflorescit, hora sereni diei tertia, hoc est cum ros in eo exaruerit. incidi iuvent sub capite et calice, nec in alio genere ipsum inciditur caput. |
199 | sucus et hic et herbae cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus sit, ungue pollicis, ut lactucis, et postero die magis, quod inaruit, [papaveris vero largus] densatus et in pastillos tritus in umbra siccatur, non vi soporifera modo, verum, si copiosior hauriatur, etiam mortifera per somnos. opium vocant. sic scimus interemptum P. Licini Caecinae praetorii viri patrem in Hispania Bavili, cum valetudo inpetibilis odium vitae fecisset; item plerosque alios. |
|
200 | qua de causa magna concertatio extitit. Diagoras, Erasistratus in totum damnavere ut mortiferum, infundi vetantes praeterea, quoniam visui noceret. addidit Andreas, ideo non protinus excaecari eo, quoniam adulteraretur Alexandriae. sed postea usus eius non inprobatus est medicamento nobili, quod δια κωδυων vocant. |
|
201 | semine quoque eius trito in pastillos e lacte utuntur ad somnum, item ad capitis dolores cum rosaceo; cum hoc et aurium dolori instillatur. podagris inlinitur cum lacte mulierum — sic et foliis ipsis utuntur —, item ad ignes sacros et vulnera ex aceto. ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas vocant ληξιπυρετους quasque pepticas et coeliacas. |
|
202 | nigrum tamen coeliacis in vino datur. sativum omne maius. rotunda ei capita, at silvestri longa ac pusilla, sed ad omnes effectus valentiora. decoquitur et bibitur contra vigilias, eademque aqua fovent ora. optimum in siccis et ubi raro pluat. cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meconium vocatur, multum opio ignavior. |
|
203 | experimentum opii est primum in odore — sincerum enim perpeti non est —, mox in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinctum demum oleat, quae in fucato non eveniunt. accenditur quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri experimentum et in aqua, quoniam ut nubecula innatat, fictum in pusulas coit. sed maxime mirum est aestivo sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, donec suco recenti simile fiat. Mnesides optime servari putat hyoscyami semine adiecto, alii in faba. |
lxxvii |
204 | Inter sativa et silvestria medium genus, quoniam in arvis, sed sponte nasceretur, rhoeam vocavimus et erraticum. quidam id decerptum protinus cum toto calice mandunt. alvum exinanit. capita quinque decocta in vini tribus heminis pota et somnum faciunt. |
lxxviii |
205 | Silvestrium unum genus ceratitim vocant, nigrum, cubitali altitudine, radice crassa et corticosa, calyculo inflexo ut corniculo. folia minora et tenuiora quam ceteris silvestribus. semen exile tempestivum est messibus; alvum purgat dimidio acetabulo in mulso. |
206 | folia trita cum oleo argema iumentorum sanant. radix acetabuli mensura cocta in duobus sextariis ad dimidias datur ad lumborum vitia et iocineris. carbunculis medentur ex melle folia. quidam hoc genus glaucion vocant, alii paralium. nascitur enim in adflatu maris aut nitroso loco. |
lxxix |
207 | Alterum e silvestribus genus heraclium vocatur, ab aliis aphrodes, foliis, si procul intuearis, speciem passerum praebentibus, radice in summa terrae cute, semine spumeo. ex hoc lina splendorem trahunt. aestate tunditur in pila. comitialibus morbis acetabulo seminis in vino albo — vomitionem enim facit —, item medicamento, quod δια κωδυων et arteriace vocatur, utilissimum. |
208 | fit autem huius papaveris aut cuiuscumque silvestris capitibus CXX in aquae caelestis sextariis tribus biduo maceratis in eademque discoctis, deinde suco siccato iterumque cum melle decocto ad dimidias partes vapore tenui. addidere postea drachmas senas croci, hypocisthidis, turis, acaciae et passi Cretici sextarium. haec ostentatione, simplex quidem et antiqua illa salubritas papavere et melle constat. |
lxxx |
209 | Tertium genus est tithymalon — mecona vocant, alii paralion — folio lini, flore albo, capite magnitudinis fabae. colligitur uva florente, siccatur in umbra. semen potum purgat alvum dimidio acetabulo in mulso. cuiuscumque autem papaveris caput viride vel siccum inlitum epiphoras oculorum lenit. opium ex vino meraculo si protinus detur, scorpionum ictibus resistit. aliqui hoc tantum nigro tribuunt, si capita eius vel folia terantur. |
lxxxi |
210 | Est et porcillaca, quam peplin vocant, non multum sativa efficacior, cuius memorabiles usus traduntur: sagittarum venena et serpentium haemorrhoidum et presterum restingui pro cibo sumpta et plagis inposita extrahi, item hyoscyami pota e passo expresso suco. cum ipsa non est, semen eius simili effectu prodest. resistit et aquarum vitiis, capitis dolori ulceribusque in vino tusa et inposita, reliqua ulcera commanducata cum melle sanat. |
211 | sic et infantium cerebro inponitur umbilicoque prociduo, in epiphoris vero omnium fronti temporibusque cum polenta, sed ipsis oculis e lacte et melle; eadem, si procidant oculi, foliis tritis cum corticibus fabae, pusulis cum polenta et sale et aceto. ulcera oris tumoremque gingivarum commanducata cruda sedat, item dentium dolores, tonsillarum ulcera sucus decoctae; |
|
212 | quidam adiecere paulum murrae. nam mobiles dentes stabilit commanducata [cruda sedat] vocemque firmat et sitim arcet. cervicis dolores cum galla et lini semine et melle pari mensura sedat, mammarum vitia cum melle aut Cimolia creta, salutaris et suspiriosis semine cum melle hausto. |
|
213 | stomacho in acetariis sumpta corroborat. ardenti febribus inponitur cum polenta, et alias manducata refrigerat etiam intestina. vomitiones sistit. dysinteriae et vomicis estur ex aceto vel bibitur cum cumino, tenesmis autem cocta. comitialibus cibo vel potu prodest, purgationibus mulierum acetabuli mensura in sapa, podagris calidis cum sale inlita et sacro igni. |
|
214 | sucus eius potus renes iuvat ac vesicas, ventris animalia pellit. ad vulnerum dolores ex oleo cum polenta inponitur. nervorum duritias emollit. Metrodorus, qui ἐπιτομην ριζοτομουμενων scripsit, purgationibus a partu dandam censuit. venerem inhibet venerisque somnia. |
|
215 | praetorii viri pater est, Hispaniae princeps, quem scio propter inpetibiles uvae morbos radicem eius filo suspensam e collo gerere praeterquam in balineis, ita liberatum incommodo omni. quin etiam inveni apud auctores caput inlitum ea destillationem anno toto non sentire. oculos tamen hebetare putatur. |
lxxxii |
216 | Coriandri inter silvestria non invenitur. praecipuum esse constat Aegyptium. valet contra serpentium genus unum, quod amphisbaenis vocant, potum inpositumque. sanat et alia vulnera, epinyctidas pusulas tritum; sic et omnes tumores collectionesque cum melle aut uva passa, panos vero ex aceto tritum. seminis grana tria in tertianis devorari iubent aliqui ante accessionem vel plura inlini fronti. |
217 | sunt qui et ante solis ortum cervicalibus subici efficaciter putent. vis magna ad refrigerandos ardores sviridi. ulcera quoque, quae serpunt, sanat cum melle vel uva passa, item testes, ambusta, carbunculos, aures cum lacte mulieris epiphoras oculorum, ventris et intestinorum fluctiones semen ex aqua potum. bibitur et in choleris cum ruta. |
|
218 | pellit animalia interaneorum cum mali punici suco et oleo semen potum. Xenocrates tradit rem miram, si vera est, menstrua contineri uno die, si unum granum biberint feminae, biduo, si duo, et totidem diebus quot grana sumpserint, M. Varro coriandro subtrito et cumino acetoque carnem omnem incorruptam aestate servari putat. |
lxxxiii |
219 | Atriplex et silvestre est, accusatum Pythagorae, tamquam faceret morbosque regios et pallorem, concoqueretur difficillime; ac ne in hortis quidem iuxta id nasci quicquam nisi languidum culpavit. addidere Dionysius et Diocles plurimos gigni ex eo morbos, nec nisi mutata saepe aqua coquendum, stomacho contrarium esse, lentigines et papulas gignere. |
220 | miror quare difficulter in Italia nasci tradiderit id Solo Smyrnaeus. Hippocrates vulvarum vitiis infundit id cum beta. Lycus Neapolitanus contra cantharidas bibendum dedit, panos, furunculos incipientes, duritias omnes vel cocto vel crudo utiliter inlini putavit, item ignem sacrum cum melle, aceto, nitro, similiter podagras. ungues scabros detrahere dicitur sine ulcere. |
|
221 | sunt qui et morbo regio dent semen eius cum melle, arterias et tonsillas nitro addito perfricent, alvum moveant cocto vel per se vel cum malva aut lenticula. concitant et vomitiones. silvestri capillos tingunt et ad supra scripta utuntur. |
lxxxiv |
222 | E contrario in magnis laudibus malva est utraque et sativa et silvestris. duo genera earum amplitudine folii discernuntur. maiorem Graeci malopen vocant in sativis, alteram ab emolliendo ventre dictam putant malachen. at e silvestribus, cui grande folium et radices albae, althaea vocatur, ab excellentia effectus a quibusdam plistolochia. |
223 | omne solum, in quo seruntur, pinguius faciunt. contra omnes aculeatos ictus efficaces, praecipue scorpionum, vesparum similiumque et muris aranei. quin et trita cum oleo qualibet earum peruncti ante vel habentes eas non feriuntur. folium inpositum scorpionibus torporem adfert. valent et contra psimithi venena. aculeos omnes extrahunt inlitae crudae cum aphronitro, potae vero decoctae cum radice sua leporis marini venenum restingunt, ut quidam dicunt, si vomatur. |
|
224 | de iisdem mira et alia traduntur, sed maxime, si quis cotidie suci ex qualibet earum sorbeat cyathum dimidium, omnibus morbis cariturum. ulcera manantia in capite sanant in urina putrefactae, lichenas et ulcera oris cum melle; radix decocta furfures capitis et dentium mobilitates. eius, quae unum caulem habet, radice circa dentem, qui doleat, pungunt, donec desineat dolor; |
|
225 | eadem strumas et parotidas, panos addita hominis saliva purgat citra vulnus. semen in vino nigro potum pituita et nauseis liberat. radix mammarum vitiis occurrit adalligata in lana nigra, tussim in lacte cocta et sorbitionis modo sumpta quinis diebus emendat. |
|
226 | stomacho inutiles Sextius Niger dicit, Olympias Thebana abortivas esse cum adipe anseris, aliqui purgare feminas foliis earum manus plenae mensura in oleo et vino sumptis. utique constat parturientes foliis substratis celerius solvi; protinus a partu revocanda, ne vulva sequatur. |
|
227 | dant et sucum bibendum parturientibus ieiunis in vino decoctae hemina. quin et semen adalligant bracchio genitale non continentium, adeoque veneri nascuntur, ut semen unicaulis adspersum curationi feminarum aviditates augere ad infinitum Xenocrates tradat itemque tres radices iuxta adalligatas. tenesmo, dysintericis utilissime infundi, item sedis vitiis, vel si foveantur. melancholicis quoque sucus datur cyathis ternis tepidus et insanientibus quaternis, decoctae comitialibus heminae suci. |
|
228 | hic et caluclosis et inflatione et torminibus aut opisthotonico laborantibus tepidus inlinitur. et sacris ignibus et ambustis decocta in oleo folia inponuntur, et ad vulnerum impetus cruda cum pane. sucus decoctae nervis prodest et vesicae et intestinorum rosionibus, vulvas et cibo et infusione emollit. alvo sucus decoctae permeatus suaves facit. |
|
229 | Althaeae in omnibus supra dictis efficacior radix, praecipue vonvulsis ruptisque. cocta in aqua alvum sistit, ex vino albo strumas et parotidas et mammarum inflammationes; et panos in vino folia decocta et inlita tollunt; eadem arida in lacte decocta quamlibet perniciosae tussi citissime medentur. |
|
230 | Hippocrates vulneratis sitientibusque defectu sanguinis radicis decoctae sucum bibendum dedit et ipsam vulneribus cum melle et resina, item contusis, luxatis, tumentibus; et musculis, nervis, articulis inposuit ut supra; spasticis, dysintericis in vino bibendam dedit. mirum aquam radice ea addita addensari sub diu atque glaciescere. efficacior autem quo recentior. |
lxxxv |
231 | Nec lapathum dissimiles effectus habet. est autem et silvestre. quod alii oxalida appellant, * nostri vero rumicem, alii lapathum canterinum *, sapore sativo proximum, foliis acutis, colore betae candidae, radice minima, * ad strumas cum axungia efficacissimum est; et alterum genus fere oxylapathum vocant, sativo [item] similius et acutiore folio ac rubiore, non nisi in palustribus nascens. sunt qui et hydrolapathum tradant, in aqua natum, et aliud hippolapathum, maius sativo candidiusque ac spissius. |
232 | silvestria scorpionum ictibus medentur et feriri prohibent habentes. radix aceto decocta, si colluatur sucus, dentibus auxiliatur, si vero bibatur, morbo regio. semen stomachi inextricabilia vitia sanat. hippolapathi radix et privatim ungues scabros detrahit; |
|
233 | dysintericos semen duabus drachmis in vino potum liberat. oxylapathi semen lotum in aqua caelesti sanguinem reicientibus adiecta acacia lenthis magnitudine prodest. praestantissimos pastillos faciunt ex foliis et radice addito nitro et ture exiguo. in usu aceto diluunt. |
lxxxvi |
234 | Sed sativum in epiphoris oculorum inlinunt frontibus. radice lichenas et lepras curant, in vino vero decocta strumas et parotidas, set calculos pota e vino et lienes inlita, coeliacos aeque et dysintericos et tenesmos; ex eademque ad omnia efficacius ius lapathi et ructus facit et urinam ciet et caliginem oculorum discutit, item pruritum corporis in solia balinearum additum aut prius ipsum inlitum sine oleo. |
235 | firmat et commanducata radix dentes; eadem decocta cum vino sistit alvum, folia solvunt. adiecit Solo, ne quid omittamus, bulapathum, radicis tantum altitudine differens et egregio ad dysintericos effectu potae ex vino. |
lxxxvii |
236 | Sinapi, cuius in sativis tria genera diximus, Pythagoras principatum habere ex his, quorum in sublime vis feratur, iudicavit, quoniam non aliud magis in nares et cerebrum penetret. ad serpentium ictus et scorpionum tritum cum aceto inlinitur; fungorum venena discutit. contra pituitam tenetur in ore, donec liquescat, aut gargarizatur cum aqua mulsa. |
237 | ad dentium dolores manditur, ad uvam gargarizatur cum aceto et melle, stomacho utilissimum contra omnia vitia, pulmonibus excreationes faciles facit in cibo sumptum; et suspiriosis datur, item comitialibus ter die cum suco cucumerum. sensus atque sternutamentis caput purgat, alvum mollit, menstrua et urinam ciet. et hydropicis inponitur cum fico et cumino tusum ternis partibus. |
|
238 | comitiali morbo aut vulvarum conversione suffocatas excitat odore aceto mixto; item lethargicos: adicitur tordylon — est autem hoc semen ex seseli — et, si vehementior lethargus premat, cruribus aut etiam capiti inlinitur cum fico ex aceto. veteres dolores thoracis, lumborum, coxendicum, umerorum et in quacumque parte ex alto corporis vitia extrahenda sint inlitum caustica vi emendat pusulas faciendo, at in magna duritia sine fico inpositum aut, si vehementior ustio timeatur, per duplices pannos. |
|
239 | utuntur eo ad alopecias cum rubrica, psoras, lepras, phthiriases, tetanicos, opisthotonicos. inungunt quoque scabras genas aut caligantes oculos suco cum melle, sucusque tribus modis exprimitur in fictili calescitque in eo sole modice. exit et e cauliculo sucus lacteus; eius gutta, cum induruit, dentium dolori medetur. |
|
240 | semen ac radix, cum inmaduere musto, conteruntur manusque plenae mensura sorbentur ad confirmandas fauces, stomachum, oculos, caput sensusque omnes, mulierum etiam lassitudines, saluberrimo genere medicinae. calculos quoque discutit potum in aceto. inlinitur et livoribus suggillatisque cum melle et adipe anserino aut cera Cypria. fit et oleum ex eo semine madefacto in oleo expressoque, quo utuntur ad nervorum rigores lumborumque et coxendicum et perfrictiones. |
lxxxviii |
241 | Sinapis naturae esse effectusque eosdem habere traditur adarca inter silvestria dicta, in cortice calamorum sub ipsa coma nascens. |
lxxxix |
|
Marrubium plerique inter primas herbas commendavere, quod Graeci prasion vocant, alii linostrophon, nonnulli philopaeda aut philochares, notius quam ut indicandum sit. huius folia semenque contrita prosunt contra serpentes, pectorum et lateris dolores, tussim veterem. et iis, qui sanguinem reiecerint, eximie utile, scopis eius cum panico aqua decoctis, ut asperitas suci mitigetur. inponitur strumis cum adipe. |
242 | sunt qui viride semen, quantum duobus digitis capiant, cum farris pugillo decoctum addito exiguo olei et salis sorberi ieiunis ad tussim iubeant. alii nihil conparant in eadem causa marrubii et feniculi sucis ad sextarios ternos expressis decoctisque ad sextarios duos, tum addito mellis sextario, rursus decocto ad sextarios duos, si coclearii mensura in die sorbeatur in aquae cyatho. |
|
243 | virilium vitiis tusum cum melle mire pordest. lichenas purgat ex aceto, ruptis, convulsis, spasticis, nervis salutare. potum alvum solvit cum sale et aceto, item menstrua et secundas mulierum. arida farina cum melle ad tussim siccam efficacissima est, item ad gangraenas et pterygia. sucus vero auriculis, ex naribus et morbo regio minuendaeque bili cum melle prodest, item contra venena inter pauca potens. |
|
244 | ipsa herba stomachum et excreationes pectoris purgat cum iride et melle, urinam ciet, cavenda tamen exulceratae vesicae et renium vitiis. dicitur sucus et claritatem oculorum adiuvare. Castor marrubii duo genera tradit, nigrum et, quod magis probat, candidum. in ovum inane sucum addit is ipsumque ovum infundit cum melle aequis portionibus, tepefactum vomicas rumpere, purgare, persanare promittens. inlinit etiam vulneribus a cane factis tusum cum axungia vetere. |
xc |
245 | Serpyllum a serpendo putant dictum, quod in silvestri evenit, in petris maxime; nam sativum non serpit, sed ad palmum altitudine increscit. pinguius voluntarium et candidioribus foliis ramisque. adversus serpentes efficax, maxime cenchrim et scolopendras terrestres ac marinas et scorpiones, decoctis ex vino ramis foliisque. fugat et odore omnes, si uratur, et contra marinorum venena praecipue valet. |
246 | capitis doloribus decoctum in aceto inlinitur temporibus ac fronti cum rosaceo, item phreneticis, lethargicis. contra tormina et urinae difficultates, anginas, vomitiones drachmis quattuor ex aqua bibitur; ad iocinerum desideria folia obolis quattuor dantur, ad lienem ex aceto. ad cruentas excreationes teritur in cyathis duobus aceti et mellis. |
xci |
247 | Sisymbrium silvestre, quibusdam thymbraeum appellatum, pedali non amplius altitudine. quod in riguis nascitur, simile nasturtio est, tritumque efficax adversus aculeata animalia, ut crabrones et similia; quod in sicco, odoratum est et inseritur coronis, angustiore folio. sedant utraque capitis dolorem, item epiphoras, ut Philinus tradit. |
248 | alii panem addunt, alii per se decocunt in vino. sanat et epinyctidas cutisque vitia in facie mulierum intra quartum diem noctibus inpositum diebusque detractum. vomitiones, singultus, tormina, stomachi dissolutiones cohibet, sive in cibo sumptum sive suco poto. non edendum gravidis nisi mortuo conceptu, quippe etiam inpositum eicit. movet urinas cum vino potum, silvestre vero et calculos. quos vigilare opus sit, excitat infusum capiti cum aceto. |
xcii |
249 | Lini semen cum aliis quidem in usu est, sed et per se mulierum cutis vitia emendat in facie, oculorum acie suco adiuvat. epiphoras cum ture et aqua aut cum murra ac vino sedat, parotidas cum melle aut adipe aut cera, stomachi solutiones inspersum polentae modo, anginas in aqua et oleo decoctum et cum aneso inlitum. |
250 | torretur, ut alvum sistat. coeliacis et dysintericis inponitur ex aceto. ad iocineris dolores estur cum uva passa; ad phthisim utilissime e semine fiunt ecligmata. musculorum, nervorum, articulorum, cervicium duritias, cerebri membranas mitigat farina seminis nitro aut sale aut cinere additis. eadem cum fico . . . etidem concoquit ac matura; cum radice vero cucumeris silvestris extrahit quaecumque corpori inhaereant; sic et fracta ossa. |
|
251 | serpere ulcus in vino decocta prohibet, eruptiones pituitae cum melle. emendat ungues scabros cum pari modo nasturtii, testium vitia et ramices cum resina et murra et gangraenas ex aqua, stomachi dolores cum feno Graeco sextariis utriusque decoctis in aqua mulsa, intestinorum, thoracis perniciosa vitia clystere in oleo aut melle. |
xciii |
252 | Blitum iners videtur ac sine sapore aut acrimonia ulla, unde convicium feminis apud Menandrum faciunt mariti. stomacho inutile est. ventrem adeo turbat, ut choleram faciat aliquis. dicitur tamen adversus scorpiones potum e vino prodesse, clavis pedum inlini, item lienibus et temporum dolori ex oleo. Hippocrates mestrua sisti eo cibo putat. |
xciv |
253 | Meum in Italia non nisi a medicis seritur et his admodum paucis. duo genera eius: nobilius Athamanticum vel Athamanicum vocant, illi tamquam ab Athamante inventum, hi quoniam laudatissimum in Athamania reperiatur, foliis aneto simile et caule, aliquando bipedale, radicibus multis obliquis nigris, quibusdam et altis, minus rufum quam illud alterum. urinam ciet in aqua pota radice trita vel decocta, inflationes stomachi mire discutit, item tormina et vesicae vitia vulvarumque. articulis cum melle . . . . . infantibus cum apio inlitum imo ventri urinas movet. |
xcv |
254 | Feniculum nobilitavere serpentes gustatu, ut diximus, senectam exuendo oculorumque aciem suco eius reficiendo, unde intellectum, hominum quoque caliginem praecipue eo levari. colligitur hic caule turgescente et in sole siccatur inunguiturque ex melle. [ubique hoc est] laudatissimus in Hiberia lacrimis fit. et e semine recenti fit et e radicibus prima germinatione incisis. |
xcvi |
255 | Est in hoc genere et silvestre, quod hippomarathum, alii myrsineum vocant, foliis maioribus, gustu acriore, procerius, baculi crassitudine, radice candida. nascitur in calidis et saxosis. Diocles et aliud hippomarathi genus tradidit, longo et angusto folio, semine coriandri. |
256 | Medicinae in sativo ad scorpionum ictus et serpentium semine in vino poto. sucus et auribus instillatur vermiculosque in his necat. ipsum condimentis prope omnibus inseritur, oxyporis etiam aptissime. quin et panis crustis subditur. semen stomachum dissolutum adstringit vel in febribus sumptum, nausiam ex aqua tritum sedat, pulmonibus et iocineribus alumu. ventrem sistit, cum modice sumitur, urinam ciet et ad tormina potu. decoctum in lactis defectu potum mammas replet. |
|
257 | radix cum tisana sumpta renes purgat sive decoctae suco ex vino sumpto. prodest et hydropicis radix ex vino pota, item convulsis. inlinuntur folia tumoribus ardentibus ex aceto, calculos vesicae pellunt, venerem stimulant. geniturae abundantiam quoquo modo haustum facit, verendis amicissimum sive ad fovendum radice cum vino decocta sive contrita in oleo inlita. multi et suggillatis cum cera inlinunt [et] radicem. seminis suco vel radice cum melle contra canis morsum utuntur et contra multipedam ex vino. |
|
258 | Hippomarathum ad omnia vehementius calculos praecipue pellit, prodest vesicae cum vino lenti et feminarum menstruis haerentibus. efficacius in eo semen quam radix. modus in utroque quod duobus digitis tritum addatur in potionem. Petrichus, qui ophiaca scripsit, et Micion, qui rhizotomumena, adversus serpentes nihil efficacius hippomaratho putavere; sane et Nicander non in novissimis posuit. |
xcvii |
259 | Cannabis in silvis primum nata est, nigrior foliis et asperior. semen eius extinguere genituram virorum dicitur. sucus ex eo vermiculos aurium et quodcumque animal intraverit eicit, sed cum dolore capitis, tantaque vis ei est, ut aquae infusus coagulare eam dicatur; et ideo iumentorum alvo succurrit potus in aqua. radix articulos contractos emollit in aqua cocta, item podagras et similes impetus. ambustis cruda inlinitur, sed saepius mutatur, priusquam arescat. |
xcviii |
260 | Ferula semen aneto simile habet. quae ab uno caule dividitur in cacumine, femina putatur. caules eduntur decocti commendanturque muria ac melle, stomacho utiles. sin plures sumpti, capitis dolorem faciunt. radix denarii pondere in vini cyathis duobus bibitur adversus serpentes, et ipsa radix inponitur. sic et torminibus medetur, ex oleo autem et aceto contra sudores inmodicos vel in febribus proficit. |
261 | sucus ferulae alvum solvit fabae magnitudine devoratus. e viridi medulla vulvis utilis et ad omnia ea vitia. ad sanguinem sistendum decem grana seminis bibuntur in vino trita vel medulla. sunt qui comitialibus dandum putent luna IIII usque VII lingulae mensura. natura ferularum murenis infestissima est, tactae siquidem ea moriuntur. Castor radicis sucum et oculorum claritati conferre multum putavit. |
xcix |
262 | Et de carduorum satu inter hortensia diximus, quapropter et medicinam ex his non differamus. silvestrium genera sunt duo, unum fruticosius a terra statim, muricatis unicaule crassius. utrique folia pauca, spinosa, muricatis cacuminibus, sed alter florem purpureum emittit inter medios aculeos celeriter canescentem et abeuntem cum aura; σκολυμον Graeci vocant. |
263 | hic, antequam floreat, contusus atque expressus inlito suco alopecias replet. radix cuiuscumque ex aqua decocta potoribus sitim facere narratur. stomachum corroborat et vulvis . . . . si credimus, etiam conferre aliquid traditur, ut mares gignantur. ita certe Glaucias scripsit, qui circa carduos diligentissimus videtur. mastiche e carduis odorem commendat oris. |
c |
264 | Et discessuri ab hortensiis unam conpositionem ex his clarissimam subteximus adversus venenata animalia incisam in lapide versibus Coi in aede Aesculapi: serpylli duum denariorum pondus, opopanacis et mei tantundem singulorum, trifolii seminis pondus denarii, anesi et feniculi seminis et ammi et apii denarium senum e singulis generibus, ervi farinae denarium XII. haec tusa cribrataque vino quam possit excellenti digeruntur in pastillos victoriati ponderum. ex his singuli dantur ex vini mixti cyathis ternis. hac theriace Magnus Antiochus rex adversus omnia venenata usus traditur aspide excepta. |
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Historia Naturalis |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: VI Non. Mai. 01